Versiculi a wlfaii
in confirmatione operis.
Carmina sidereos merito scandentia campos, Ut vigeant nostro, Milo, favore petis. Quorum vis tanta est, talique refulget honore, Ut nequeant nostro dicier eloquio. Aurea materies argento cingitur albo, Ornat et eloquium lucida massa suum. Non opus ut nostri decorentur famine verbi. Ejus honore vigent, cujus amore nitent. Hæc Archipræsul toto notissimus orbeb Hingmarus verbis sustulit eximiis. Hæc Pater et Dominus Cameracæ gloria plebisc Teudricus tali laude beavit ovans: Carmina dulcisono nimium currentia plectro, Digna manete polo, macta valete Deo. Præbuit his stipulam præclarus Episcopusd Emmo, Affigens digitis pulchra elementa suis. Hæc Pater et Pastor Clero gratissimus omni Mitise Adalardus extulit ore pio. Hæc tuus hæcque meusf Haiminus jure magister, Quod duce firmavit devia nemo petit. Corpore præmodicus, sed mentis acumine magnus,g Teudingus dextram præbuit ipse suam, Quæ domus, oro, ruat tantis suffulta columnis, Flumina nulla pavet, flamina nulla timet. Sed tamen ut numerus septenus sit perfectus, Septima sum tecto, Milo, columna tuo. Sunt equidem nostro tua carmina digna Patrono, Judicio nostro, cujus honore micant. Virgilii pulchro suras jam cinge cothurno; Sed supera falsum vera canendo virum.
118 a Wlfainus
A a Wifaius monachus, aliis Wifagus, condiscipulus ante Milonis sub Haimino. Subsecutis mox temporibus fuisse aliquem Vulfadum Abbatem monasterii Resbacensis tradit Claudius Robertus agens de eo monasterio: ac alium Vulphadum, seu Vulphandum, Archiepiscopum Bituricensem proferunt idem Robertus et Joannes Chenu: quos ab hoc diversos arbiramur. — D Illnecnarus Archiepiscopus Remensis sedit ab anno 835 ad 882. — c B. Theudericus Episcopus Cameracensis ab anno 832 ad 863. Agemus de eo v Augusti. — d Emmo, vel Immo, Episcopus Noviomensis, interfectus a Normannis anno 839 out sequenti. — e Varii eo tempore fuerunt Adalardi Abbaes. Temporibus Lothiarii Imperatoris devenit Abbatia S. Vedasti, in manus Adalardi Comitis, et quidem anno 882 sub ejus potestate cœnobitæ crant, uti dictum supra in historia miraculorum S. Vedasti. Præerat et Comes Adalardus, cœnobio S. Quintini, regni Caroli Calvi 13, apud Heremaum. Alits fuit Adalardus Abias monasterii S. Berlini apud Sithivenses, in monasterio Elnonensi mortuus anno 864. De eo agit Iperius in Chronico Berliniano MS. capitulo 13. 14 ei 15. Eodem tempore Elnonensibus pro fuisse Adalardum Abbatem, ac decessisse an. 864 scribit Joannes Cognatus, lib. 2 historiæ Tornacensis ex Chronico Elnonensi, ut, nisi per errorem aliquibus talulis sit intrusus, suspicemur eumdem esse. Paullo his antiquiores fuere, S. Adalardus Corbeix Francicæ Abbas, cujus Vitam dedimus 2 Janu. ejusque discipulus Adalardus, Corbeiæ Saxonicæ primus Abbas. — I Haiminus discipulus Alcuini, monachus Vedastinus, cujus calamo dedimus supra descripta miracula S. Vedasti: ubi diximus obiisse anno 843. — g In antiquo Chronici Blandiniensis fragmento infra de eo agitur et traditur, anno 880 Teutingus ordinatus viii Idus Martii.
De transl. corp. s. Amandi, ejusque ordinatione,
ET DEDICATIONE TEMPLI, Sermo Milonis monachi Elnonensis.
Ex III codicibus MSS.
Diem hodiernum sacrosanctæ festivitatis solenni devotione religiosorum conventui celebrabilem ipse revoluti temporis cursus indicit. Et quoniam plurimi in hac plebe hujus penitus expertes adhuc extant rationis, non otiosum duximus, eis notitiam tantæ ac tam gratæ pandere celebritatis. Dignum igitur, imo necessarium credimus, ut, qui ista celebrant, et quare celebrent ignorant, cognitionem hujus rei capiant, et qui hactenus minus nota festivo studio honorabant, gloriosius ac rectius jam nota excolere atque venerari discant. Quia ergo Vitæ ter beati ac Deo dilecti Confessoris Christi Amandi a libellus satis plene sufficienterque disseruisse cognoscitur, qualis quantusque isdem, dum adhuc mortalitatis istius ærumnis teneretur, extiterit, qualibusque inter a caliginosos hujus seculi anfractus virtutum signis claruerit, nec non et quam immenso miraculorum jubare terrarum tractus tam prope quam longe sitos illustraverit, atquede tenebrosa hujus seculi Ægypto, columna legis divinæque gratiæ protectione præeunte, per varias piorum profectuum mansiones ad terram repromissionis, per quam patria viventium figuratur, qualique fine migraverit. His interim post-habitis ad indaganda aliqua de multis Divinorum operum magnalibus, quæ circa ipsum ejusque corpusculum post ejus obitum Divina clementia præstiterit, quamquam impolitum, dirigamus sermonis officium. Ergo ea, quæ referimus, a Patribus fideliter referentibus audivimus quorum fidem omnipotenti Deo committimus, apud quem etiam peracta quasi instantia et pro præsentibus haberi futura credimus: cui mendacium, quia ex malo est, displicere cognoscimus. Non enim beati viri merita, ut clara hominibus appareant, mendaciis egent adstrui; sed ampliora, quam explicari verbis queant, remota omni ambiguitate debent credi. Sed quia de his non pro sui, quod impossibile est, dignitate; sed pro nostri paupertate ingenioli aliquid præloquendo tetigimus, nunc, Divina nos præeunte clementia, propositum nobis iter carpamus.
2 Anno igitur Incarnationis Dominicæc DCLXI, qua Conditor et Redemptor mundanos miseratus errores humanæ dignatus est uniri nature, Deo bonisque cunctis amabilis Amandus, post multa bonorum actuum insignia, ad coëli aulam perenniter cum
Christo, cui devote servivit, regnaturus ascendit. D Nec immerito ei introeunti cœlestia patuere palatia, pro quibus ipse in terris positus voce cantaverat indefessa. Quam amabilia sunt, inquiens, Domine virtutum, tabernacula tua: concupiscit et deficit in iis anima mea. Requievit vero anno ætatis suæ nonagesimo, mense Februarii, febris tactus incommodo, die quoque e Dominica: cui mors via ad patriam, ac præsentis vitæ exitus, sequentis ac numquam finiendæ factus est introitus. Ad quam multiplicibus hujus mundi ærumnis absolutus, sui Domini obtutibus, plenis oleo lampadibus, virtutum scilicet piarum fertilitate, meruit apparere coruscus. Sepultus sane est debito fidelium honore in cœnobio a se ædificato, cui ex nomine fluvioli ibi decurrentis Helnonis vocabulum hæsit: quem videlicet locum quondam ipsi viro Dei Francorum Princeps Dagobertus, silvestrif coma non indignum, prona animi contulit devotione, ratag legum sanctione stabilitum. Cujus licet crebra plurimorum opinione didicerit sanctitatem, amplius tamen, ut in libello Vitæ ejus legitur, eamdem isdem Princeps in filii sui Sigiberti contra naturam mirabili propter infantiam locutione, sub sua præsentia Christo Sanctum suum mirificante, meruit cognoscere manifestam. Prædicto igitur in loco, quia amplius ipsum ceteris a se constructis diligendo excoluit, etiam corpusculum ipsius discipulorum suorum obsequio tumulum sumpsit: sicut etiamh testamento terribili scripto pro hac re, quod in archivo nostri monasterii hactenus servatur, decrevit. Non tamen in ipsa, qua nunc requiescit, positus est basilica, sed in altera, quæ adhuc superest Principis Apostolorum Petri nomine dedicata. Quæ quoniam pro sui parvitate tanti Præsulis tumulo visa fuit incongrua, atque etiam secundo sexui propter monachorum habitacula inaccessa; frequenti religiosorum virorum conventui visum est, aliam magnitudine præstantem debere ædificari, quæ et utrique sexui ac confluenti illo sufficeret multitudini populari. Completo itaque Deo devotorum sumptu opere illius ædificii, tempus aderat quo illo deberet transferri.
3 Illis igitur diebus supererat adhuc humanis rebus venerandus Christi Confessor mirabiliumque operum patrator i Eligius, qui beatissimo Pontifici Amando dum adviveret, fuerat familiarissimus, ac sanctitatis ipsius non ignarus. Hic itaque ad dedicationem novae Ecclesie atque ad transferendas in illam sacri corporis Reliquias, ab urbe Noviomagensi venerat, plurima quippe in suæ diœcesis sollicitudine șagacitatis industria pollebat. Ubi vero tumulo sacro removit cooperculum, reperit insperatum divinæ virtutis miraculum, corpusculum videlicet sancti Patris, ut ibi ante sedecim annos positum fuerat incorruptum. Tunc demum tam inopinati stupefactus novitate miraculi, gratias egit summæ Divinitati, quia sanctitas, quæ in vivente claruerat, in mortuo non latebat. Ne cui forte hoc pro sui magnitudine prodigium videatur incredibile, non desunt adhuc qui mirabilius aliquid in ipsius sancti viri sacratissimo corpore nostra jam ætate miraculum se confirmant vidisse, quod etiam in k altero de elevatione incorrupti cadaveris ejus sermone habito, qui voluerit nostra qualiacumque sint legere, poterit cognoscere. Si enim aromata pigmentariorum arte confecta, humana nequaquam post mortem sinunt putrescere cadavera, multo magis credi decet tanti Patroni merita mirabilium operum indiciis declarata, servare potuisse membra, vascula videlicet sua, in quibus habitaverant, incontaminata. Deportatum itaque beati Pontificis Amandi corpusculum sibi præparatæ, eademque die dedicatæ, basilicæ intravit habitaculum. Ibique usque in sequentem diem famulantium
A lantium est obsequio custoditum, donec completa a præfato Antistite Eligio Missarum solenni celebratione ingens spectaculum universæ plebi præbuit ad has exequias congregatæ. Collocatum etenim in medio templi atrio coram altario corpus honorificum omnibus circumstantibus præbuit contemplandum, ejusdemque venerabilem vultum detectum cupientibus turbis monstravit intuendum: paciferos insuper ipsius sancti pedes atque manus concessit osculari virtutum operatrices. Qualis quantusque ibi stupor gaudio mixtus fuerit, excellentia tam mirabilis facti prodit. Inenarrabile et enim tunc Christicolis populis inerat gaudium, cum gemini Sacerdotes Amandus atque Eligius ordine et merito inclyti, velut duo luminaria mundi, cœlestia meritis et terrena complementes virtutum radiis, coram divino altario positi, suffragia orationum suarum largirentur turbæ circumstanti. Unus horum superata antiqui hostis tyrannide jam cum Christo, Rege scilicet suo, in cœlesti gloria triumphans; alter inter varia hujus mundi certamina pro eodem ut invincibilis l agonitheta desudans. Unus ex his ut emeritus miles jam sine labore præmia indefectiva recenses; alter contra numerosos hujus vitæ labores ac multiplicia pericula sudoris gravatus anxietate persistens. Unus horum jure pontificali, more videlicet suo, peracto officio repausans; alter necdum terminatis solenniis, ut Pontifex Christum, Pontificum Pontificem, interpellans. Flagrante igitur in sacratissimo famuli Dei Amandi corpusculo incorruptione membrorum et meritorum, si qui intererant, qui eo vivente de signorum ipsius magnitudine dubitaverant, m in mortuo, quod multiplici timoris anxietate pavescerent, videbant. Qui autem eo audito non obtemperasse se ejus salubribus monitis meminerant, n se hæc parvipendisse summo mœroris lamento plangebant. At qui ejus magisterio præcepta vitalia nuntianti inhæserant, se hæc et auribus audisse, et actibus exercuisse gaudebant. Ut vero turbis quamvis adhuc desiderantibus prædictus Antistes Eligius duxit satisfactum, pretiosissimum depositi corpusculi thesaurum altius telluri, ut tunc moris erat, credidit abscondendum, videlicet ut omnibus non pie quærentibus, inveniendi illud negaretur facultas.
4 Illius itaque translationis ac sepulturæ decus et qui aderant votis celebravere solennibus, atque suis posteris celebrandum decretis statuere salubribus, sacræ scilicet encænias basilicæ, atque die eadem deportati cadaveris prodigium memorabile, quod hactenus a nobis numeroso populorum cœtu ad hæc solennia confluente, anniversario septimo Kalendarum Novembrium die, debito celebratur honore. Ordinitatis itaque omnibus atque universis, quæ ad ornatum loci sive stipendia ordinis monasterii pertinebant, pro facultate sua bene congruenterque dispositis, singuli quique fidelium ad propria repedarunt, gaudentes gratias sanetæ et individuæ Trinitati super inenarrabilibus ejus agentes muneribus, quibus ab initio seculi omnibus se in veritate quærentibus est misereri dignatus. Rationem, ut credimus, hodiernæ festivitatis reddidimus, ac quid in ea colimus, utcumque his paucissimis sermonibus explicavimus, sacræ videlicet Dedicationem basilicæ atque Translationem in ipsam Pontificis Christi Amandi memorabilem. Præterea ut etiam veneranda hujus solennitas diei trino non indecora sit calculo, tertia supradictæ celebritati causas concurrit, Episcopalis scilicet honoris assumptio, quia reverendum Patronum nostrum hodierna die venerabiliter recolimus ordinatum, atque saluti plurimorum superna dirigente clementia, Pontificem cœlitus datum. Hæc ergo summo devotionis officio honestissime celebremus, eumdemque orationum nostrarum adjutorem et suffragatorem quæramus. D
5 Plurimum quippe in cœlestibus sedibus obtinere posse creditur jam cum Christo positus, cui in terris conversatus in omnibus bonis actibus servire studuit indefessus. Ab ipsis siquidem pueritiæ suæ crepundiis divinis famulari elegit obsequiis, ac toto corde vivificis Domini sui obedire mandatis. Nec immerito post Apostolico vocabulo vivens meruit insigniri, quorum exempla concupivit imitari. Siquidem excelsis eorum meritis dignus habitus est particeps fieri, qui patria, parentibus, ac omnibus mundi possessionibus spretis, Christi elegit discipulus effici, ut hæres ipsius mereretur inveniri, pro quo universas voluptates caduci contempserat mundi. Nec tamen Apostolicis tantum dignus est laudibus adæquari, sed etiam Angelicis spiritibus ac universis agminibus cœli; cum Archangelis summis videlicet nuntiis, summa cœlestis regni præmia Gentibus nuntians: cum Angelis sacro sacerdotio Angelus Domini exercituum, ut legitur, effectus, communia mortalibus vivendi præcepta dispensans: cum Thronis, sessorem habens Deum: cum Dominationibus in motibus membrorum carnalium sciens tenere dominium: cum Principatibus fratribus et discipulis spiritali disciplina principari non ignorans: E cum Potestatibus, Regibus vel aliis quibuslibet prave agentibus plenissima libertate contraire potestatem habens: cum Virtutibus mundum pene totum sanitatis, ac variis virtutum prodigiis complens: cum Cherubim plenitudinem scientiæ, quantum humana potest comprehendere natura, retinens: cum Seraphim ardens ipse divino amore, et incendens alios geminæ dilectionis ardore. Hic etiam cum Patriarchis multorum nutrimento filiorum pater summus, cum Prophetis cœlestium præmiorum atque infernalium tormentorum prænuntius, cum Apostolis sua relinquens ac Christum sequens, eumdemque Gentibus variis prædicans Apostolus, cum Martyribus mortificatione corporis ac persecutionibus plu rimis pressus Martyr, cum Confessoribus summo sacerdotio Confessor eximius, cum Virginibus, virginitate cordis ac corporis virgo mundissimus. Quod etiam patefecit incorruptione membrorum suorum incontaminatum inventum honorabile ejus corpus. Ipse etiam cum Evangelistarum figuris participium habens, dum Verbum divinum aliis evangelizat, cum homine rationabilis homo, cum vitulo vivens hostia, cum leone fremitu prædicationis rugiens, cum aquila ad cœlestia animi puritate conscendens.
6 Ipse etiam cum divitibus Christi dives, monasteria plurima construens et captivos redimens, cum pauperibus Christi peregrinus et pauper, illum Psalmi versiculum jugi modulatione decantans: Incola ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei: nec non et illum ipsius Domini sermonem, quem cum discipulis in monte sedens habuit continua meditatione atque opere consectans: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Illam ergo paupertatem, id est, mentis humilitatem sanctissimus Pater Amandus concupivit, et ad hujus beatitudinis initia primo festinanter pervenit, ac deinceps ad reliquarum plenitudinem virtutum perfecte sublimiterque conscendit, et idecirco percipere dignus fuit cœlorum regnum talibus a Domino promissum. Id, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis cum Apostolo Paulo patienter ferens, supra modum æternum gloriæ pondus operatum est in ipso, ut id in mercede mereretur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ Deus diligentibus se præparavit. Hujus etiam beati Patris personæ illud convenienter aptari potest, quod David Propheta ingemiscendo clamabat: Pauper sum ego et in laboribus
Abus a juvenilete. Pauper quippe in hoc seculo B. Amandus esse delegit, qui omnia caducorum culmina honorum, simulque hæreditatem paternam, ipsamque patriam cum parentibus deseruit, et ipsius Domini præceptum cuidam adolescenti dictum: Veni. sequere me, festinanter implevit. Illud vero quod dictum est: In laboribus a juvenilete mea, si opera hujus diligenter a principio consideremus, non ab his eum vacasse cognoscemus. Quos enim ille in hac miserabili vita, quæ tota ærumnis ac miseriis plena est, non pertulit cruciatus? Præterea in vilitate vestium vel etiam nuditate, nec non et parcimonia ciborum quam asperam et arctam viam incessit, cui hordeacei panis esca, et abstinentia fuit a vino cum omni sicera. Reclusus insuper quasi eremita in cella arctissima, cilicina non horruit indumenta, recubans quasi delectabiliter in cinere, suumque corpusculum fame, frigore, nuditate castigans, et in servitutem redigens, inextinguibili jugiter Divinæ dilectionis amore flagravit, viamque vitæ, quam agendo didicerat, aliis nuntiavit, talentumque sibi creditum multiplicare studuit, Dominoque suo duplicatum sua suorumque salute veridicus ratiocinator reportavit.
7 Hunc itaque tantum ac talem non immerito nostræ provinciæ Apostolum credi decet, nobisque reservatum fore dicendum, cum Dominus cuncto orbi ministros verbi sui dirigeret, qui tam immensis Divinorum donorum prærogativis refulget: quique in terra positus, coelesti factus est conversatione gloriosus. Illum ergo humilibus animorum nostrorum votis obsecremus, ut, quoniam ipse jam nunc in coelesti curia thronum judiciariæ potestatis est adeptus, nobis cum ante illud terribile omnipotentis Dei tribunal venerimus, rationem reddituri de universis nostris actibus, dignetur fieri propitius, ac pro nostris erratibus in tam tremendo examine assurgat causadicus. Minus sane, quam oportet, ibi securos nos futuros timemus, sed hac in spe fiduciam habemus: quia, quod in nobis minus habemus, ipsius supplieri poterit meritis sacris ac precibus intervenientibus, reddetque nobis ex irato Domino Patrem serenissimum, atque repræsentabit nobis ex Judice terribili Defensorem. Salvatorem videlicet nostrum, cujus beneficiis et muneribus æternis sit laus jugis, et indeficiens gratiarum actio in omnes æternitates seculi seculorum. Amen.
C a A Baudemunda scriptus; et ab Milone carmine expositus. — b Ita MSS. pro caliginosos. — c Itae chronologiam supra accurate correximus. — d Hos xtatis annos servamus, mitus errori obnoxio. — e Itae Sabatino, aut fore nocente ante Dominicam, quam pose D. minicam, dice supra ostensam. — f MS. Ulraject. culina. — g Diploma Dagoleri dedinnus § 3 vnm. 16 — h Legitur in Vita per Philippum Abitatem num. 70 ei 71: et confirmat nostram chronologiam. — I De ho. mendo supra egitnus § 16, ac dixemus successorem S. Eligii S. Monomolenum an e hanc translationem obitisse, ne tum fusse Episcopum Guidontum, sive iajus successorem Gerulphum. Non nitrum ergo e t Milonem obitum S. Amandi quam plurimis annis prexercitisse, ut anno xvi post illum adhuc superesset S. Eligius: quem ostenlimus anno 603 vita functum. — K Hulc a nobis sulfancto. — I Improprie pro pugile cum aponoltheta præminum victorius viauit et larcia ur. — in MS. Ul rajec. In mortuo quoque multiplici timoris anjetate pavescere videbant. — n Idem MS. sed hoc.
De elevat. corp. s. Amandi,
Sermo Milonis monachi Elnonensis, Ex in MSS. collatis cum editione Philippi ab Eleemosyma.
Miraculosa corporis constitutio.
Quia opera omnipotentis Dei enarrare, fore honorificum, per Raphaelem Archangelum coelestis medicinæ docemur bajulum, dignum arbitramur, imo necessarium, elevationem corporis sacratissimi Pontiileis Christi Amandi memorabilem non tacere. Est quippe in ea, et divini miraculi portio non minima, et ejusdem beati viri laudis ac sanctitatis materies D. infinita.
2 Igitur anno Verbi carnem-facti, scilicet filii Dei pro salute ac redemptione humani generis incarnati, octingentesimo nono, qui erat annus a transitu viri Dei Amandi a centesimus quinquagesimus, plurima ultra solitum aquarum inundatio facta, multis in locis metas suas excesserat, atque circumjacentes fluminibus agros damnosa segetum vacuatione nudaverat. Quod periculi malum adeo usque excreverat, ut etiam incolæ fluminibus proximi habitacula avita cogerentur deserere, et in sublimibus colliculis, donec decrescerent, mutatis tabernaculis habitare. Hæc vero excrescentium aquarum copia de die in diem, augmento imbrium intumescens, etiam oras fluvii vocabulob Scarp nimietate sua impleverat, qui beatissimi Patroni nostri Amandi tumulo pene contiguus, non amplius ab eo quam viginti passibus distabat. Qui quotidiano cremento supereffluens, intantum excrevit, ut ad sacrosanctam sacratissimi corporis sepulturam accederet, atque omne illud ædiculæ ipsius spatium, quod circa pedes adjacet, superfusis aquis impleret, siccumque pergentibus ibi gradiendi iter negaret.
3 Hujus itaque incommoditatis tristis eventus, monachorum animis mœrorem non modicum intulit, præcipue vero venerabilemc Lotharium, sacri templi illo in tempore ædituum, non mediocriter perculit. Cujus sagacis animi industriam, operumque efficaciam, et corpora librorum nostro archivo indita, ac totius coenobii in melius augmentata, etiamsi humana lingua taceat, fabricæ structura clamat. Hic igitur insoliti permotus novitate diluvii secum coepit pertractare mente sagaci, quibus modis imminenti succurreret periculo, aut tali ac tantæ perniciei quali obsisteret suffragio. Sollicitus enim erat, ne usque ad pretiosissimi thesauri depositum, sacri videlicet Patris corpusculum, altius telluri, ut in altero sermone diximus, a beatæ memoriæ Antistited Eligio defossum, eadem aquarum affluentia penetraret, atque ipsum circumflua humectatione. et improbo ausu contingendo violaret. Tandem ergo ancipiti dubietate submota ad hoc se salubre consilium sustulit, Divino, ut credi decet, instinctu animatus, quatenus ipsam sacri corpusculi urnam de inferioribus ad altiora subrigeret, eamdemque deinceps ab omni hac alluvione tutissimam, limosaque palude secretissimam, sua provisione redderet.
4 Die igitur constituta Clericorum caterva ad tantum opus congregata, fossores necessarios adhibuit, atque sarcophago elevando, plurimam diligentiam impendit. Quod summa cautela, ut dignum erat, levatum, in sinistra parte deponi fecit, ac festiva celebritate, per ampla ædis spatia lychnis relucentibus. Missarum solennia pro tanti Præsulis honore devotissime exorsus, super eumdem tumulum implevit. Et quamvis in circuitu ipsius sepulchri, aquatilis humor extrinsecus fuerit, non tamen intrinsecus lutulentis sordibus, seu aquæ guttulis introitus patuit. Nec immerito credibile est Deum, qui omnium creaturarum naturas, pro suo arbitrio in quascumque vult rerum species transformat, ac tumescentia maria proprio nutu, arenis qnasi habenis fortissimis frænat, etiam dilecti sui cadaveri, tanti honoris beneficium præstare potuisse: ut intra ipsius urnae vasculum, quo pretiosum tenebatur depositum, nihil intraret sordium: ut cunctis fieret ejusdem venerandi Pontificis meritum manifestum.
8 Expletis igitur Missarum solenniis, paucis secum quos voluit, ex monachis retentis, ceteros abscedere fecit, ac non tam temerario ausu quam fidelis animi devotione fervens, explorare diligentius amica curiositate duxit congruum, quid sub oculis positum
A positum intra uterum suum teneret vasis receptaculum: simulque æstimans necessarium, ut ad devotionem honorandam quærentium, de pulvere carnis, sive de ossibus illius tolleret aliquantam portiunculam reliquiarum. Interea omni dubietate submota, idem archicustos ad tumulum jam in superficie pavimenti positum humiliter accessit, atque operculo lapidis quo tegebatur remoto, diligentius introspexit. Et ecce obtulit se obtutibus illius vir cano capite reverendus, abstinentiæ ac jejuniorum macore, quibus comitibus vixerat, pallidus, sanctitate morum, meritorumque præcipuus, incorruptione quoque membrorum suave fragrantium quasi aromaticus, ac toto corpore incontaminatus, hoc solo quod in sepulchro jacebat dormienti simillimus, vestimentis pontificabilus honesta pulchritudine adornatus. Res raritate sui valde mirabilis, atque pro sui magnitudine humano sermone vix explicabilis. Qui enim putaverat se putrefactæ carnis, uti in mortuis fieri assolet, reliquias inventurum, reperit ultra æstimationem, inviolati corporis memorabile prodigium. Quali hæc visio digna miraculo, quamque immenso stupori proxima fuerit, eloquentia humani ingenii effari nequit, quin minus ariditas nostri sermonis, hæc explicare, ut decet, tenuissimis valeat verbis. Stupefactus igitur, ut par erat, tam inopinati visione portenti, omnipotenti Deo debitis laudibus benedixit, tantorumque donorum, largitori gratias egit. Congaudens etiam tanti inventione thesauri, non modico iterum cæpit sollicitudinis angore cruciari, multa animo volvens, quid ex ipso ad commemorationem sequentium pro munere deberet auferri.
B
6 Ubi vero fluctuantem animum anchora consilii stabilivit, casulam, qua erat iudutus, a sacratissimo ejus collo abstulit, eumdemque in latus utrumque versans, cannas arundinum fluviales, quæ sub ipso olim positæ fuerant propter humorem aquatilem, subduxit. Idque suis desideriis minus esse perpendens, nisi etiam ex corpore aliquam tolleret inviolatorum portionem membrorum, vertit audaces, ut ita dicam, ad cadaver venerabile manus, unguesque spiritualis vituli cornua producentis et ungulas, secuit. Quæ post obitum illius, contra naturam ita excreverant, ut etiam manicas manuum ejus cremento suo penetrarent. Necnon et barbam Pontificis, nostri scilicet Aaronis, post sepulturam ipsius recrescentem totondit.
7 Hæc vero omnia sibi summo devotionis obsequio recondens, nec sibi tamen, suisque desideriis sufficere credens; ad os sacratissimum, per quod divinæ pietati, crebræ orationum preces fuerant fusæ, ac variis populis frequentes prædicationes directæ, ausus est manum mittere, atque si aliquem de dentibus illius posset eximere, studuit pertentare. Sed et cum hoc, pro eoramdem firmitate, nequiret perficere, fabrili instrumento, tenaci videlicet forcipe usus, de gingivis pulcherrimi oris duos dentes eduxit, rubicundo ebore, ut credi decet, ac antiquo sapphiro pretiosiores. Mirum dictu, fidelem quærens auditorem, quod contra naturam est, mortui cadaveris de dentibus eductis stillæ fluxerunt cruoris, hujusque monimenti usque in diem hodiernum testimonium acerra præbet eborea, adhuc eodem quo infusa fuerat sanguine, cum ibi servandi mitterentur, mirabile dictu, cruentata.
8 Renovatum sane in hoc facto, immo iteratum Divinæ majestatis opus veneramur, quod in primo mundanæ conditionis exordio editum legendo recordamur, quando de primi parentis latere in paradiso dormientis costam eductam legimus, eamdemque in muliebrem formam effigiatam audimus. Necnon et illud quod eodem actu figurabatur mysterium, de latere videlicet Christi in Cruce dormientis cum aqua sanguinem eductum, quando patefacto vitæ fonte, mucrone militis, manavit pretium nostræ redemptionis, atque conscisso thesauri sacculo, sponsalis margariti egressa est plenitudo. Dotalis etiam pacti supra crucem scripti stipulatio, in pulcherrimo, Hebraicis, Græcis Latinisque expressa litteris, apparuit e albo. De quibus Ecclesia ad sui Conditoris ac Redemptoris similitudinem reformata, omnium credentium mater vitalis videlicet Eva est, remota priori calamitate, effecta. Non penitus incomparabile per omnia, de quo antea diximus, nobis videtur miraculum, quando aperto ore nostri Patris, nos in Christo per Evangelium generantis, pretiosissimi stillæ fluxerunt cruoris, quo omnis hujus ecclesie stillæ conventus amabilis, augmentum vere percipere meruit credulitatis, castoque conjugii foedere digna effecta est et fidelis.
9 Dormivit igitur vetustus ille in paradiso Adam, et ex osse proprio fabricatam suscepitf conjugale contubernium Evam. Quievit postea Adam novus illius antiqui protoplasti protoplastes, in crucis supplicio, et ex cruore sui lateris subarrhatam sibi aptavit Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, sed corpore et spiritu immaculatam. Repræsentavit vero quadam similitudine nobis illos utrosque nostræ plebis Pater et parens iste de proximo post centum quinquaginta annos sui obitus dormiens in sepulchro, primi Adæ similitudinem referens in osse exempto, secundi Adæ, id est, Christi imaginem præbens in cruore effuso. Quibus utrisque gestis mirabilibus, præsentem sibi Ecclesiam ad sua solennia congregatam, quasi veram dilectionis ac fidei puritate conjugem, omnium nostrum matrem videtur acquisisse. Quæ illi propria alvo, fonte videlicet sacro filios generans, mirabile dictu, et mater perseverat et virgo. De quorum collegio etiam ego, qui ista nunc suppleo, quamvis degener, ejus inenarrabili pietate existo.
10 Sane illa quæ verax priscorum Israeliticæ nationis Judicum narrat historia, huie, de quo loquimur, non longe videbuntur dissimilia. Samson fortissimum omnium Ducum quærentem conjugium, rugientem in semita obvium habuisse leunculum, atque de ejusdem violenter necati maxilla, cum regrederetur, mellis sumpsisse favum, suisque convivis ænigma proposuisse obscurum. Istis hæc aliqua sui portiuncula conveniunt, porro ad credendum titubantium animos instruunt, in quibus adhuc fides frigescente caritate vel vivit, vel potius, ut ita dictum sit, mortua vivere se credit.
Non itaque insanientium more poetarum, inanes et a veritate vacuas fingimus fabulas, neque juxtu Mantuani vatis figmentum, Æneio exemplo, de tumulo Polydori auri sacra fame necati, hastilia cruenta extrahimus; sed ad laudem Domini, meritum et nomen amabile Amandi Præsulis sancti adornare desideramus. Porro si illa meretricio sermone, et cultu compta persuaderi quasi vera potuerunt paganis, quæ redargutio digna inveniri poterit Christianis, si minori fide dubitent de certis, quam illi de mendacibus et incertis? Superest itaque ut aut omnipotentiam Dei negent, aut de sanctitate tanti viri dubitent, et hac insania etiam paganis deteriores extent. Sed de his jam satis dictum sit.
11 Igitur ablatas de corpore viri Dei Amandi supramemoratas reliquias, congruo loco, debito honore deposuit: lapidum etiam cæsores, necnon et cæmentarios adhibuit, aliaque perplura, quæ ad hoc opus apta videbantur, exquisivit. Corpus vero venerabile a die duodecimo Calendarum Octobrium, quibus elevatum est, usque ad decimum Calendarum Novemberum, quibus restitutum est, per triginta duos dies supra terram manere permisit, ac die eodem, magno Cleri, populique conventu congregato, in loco præparato
A parato recollocavit: urnamque sepulchri, non, ut antea fuerat, in profundioribus posuit, sed in superioribus, ita ut fundamentum illius videri, et lumen sub illo accendi posset, collocavit atque in eo illum psalmi versiculum, Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam eligi eam, suprascripsit. Utramque vero, elevationem videlicet corporis, atque restitutionem, celebrem esse fecit, suis etiam successoribus honorabilem in perpetuo fore sanxit. Quod hactenus nos devotissime hodierna celebritate colimus, ac nostros ut ea maneat cura posteros monemus.
12 Hæc nos cum a Patribus qui his interfuere, et adhuc numerosig supersunt, audissemus, frequenti sermone narrantibus, silentio nequaquam infructuoso tegere permissi sumus: sed ad laudem Christi Pontificisque ipsius, licet vili dictatu, posteris transmisimus. Talibus et tantis usque in præsens virtutibus, ejus celebrabilis honoratur tumulus. De sanitatibus vero in basilica ejus, qua requiescit, ipsius intervenientibus meritis patratis, aliqua hic commemorare supersedimus: quoniam de his satis in libello vitæ illius expressa cognoscimus. Siquidem ad ejus memoriamh cæcitas visum, surditas auditum, debilitas gressum, et taciturnitas linguae recipit officium. Hæc nempe quasi communia Sanctorum dona referre omittimus, quia ad ignem in ejus memoria divinitus accensum stylus festinat stolidus, cui hebes prona devotione concurrit animus. a Hunc eumdem annorum numerum expressit in carmine, scilicet ab anno 661, quo putabat eum obiisce. — b MSS. Elnon. Blandin. et Anterrp. Iscarb. — c Alii Hlotharium scribunt. — d Eodem errore intrudit iterum S. Eliglum. — e MSS. omnia, pulcherrima albo. — f Ita MSS. ast editus liber. in conjugale. — g Hæc expressit in carmine Milo. — h Ea referuntur apud Baudemundum num. 24.
Ignis divina virtute accensus.
Denique ab Incarnatione Domini octingentesimo quinquagesimo quinto, a transitu vero beatissimi Amandi a centesimo nonagesimo quinto, atque ab elevatione corporis ipsius quadragesimo septimo, die vigesimo mensis Septembris, celebritas anniversaria sæpe dictæ elevationis illius imminebat, quæ minus digno devotionis studio solennis extabat. Siquidemb quotidianis diebus consueto contenta officio, nullo feriali honorabilis erat obsequio. Quam negligentiam divino correctam prodigio, sequenti manifestistis liquebit eloquio. Non enim, ut aliquid etiam in transcursu dicamus, Dei omnipotentis miracula, sive per ipsum sive per ministros suos acta, tantum ad strepitum et plausum, favoremque vulgi excitandum credimus patrata; sed ad fidem corroborandam credentium, correctionemque animarum errantium, cœlestia terrigenis monstrari opera tenemus certissimum: ut, quia quotidianis præceptorum sacrorum admonitionibus non emendamur, portentis quibusdam, quasi stimulorum aculeis, corrigamur. Et quia more generorum Loth obdurati, ut perituræ Sodomæ terga fugiendo præbeamus, atque ad montem virtutum ascendamus, obedire nolumus, fit ut nobis sermonem divinum, qui per Loth figuratur, quasi per lusum loqui videamus, terribiliaque præcepta mortem, ac perditionem minantia, juxta Prophetam, in canticum oris nostri vertamus.
14 Quid itaque isto, de quo loqui incipimus signo, ignis videlicet divini accensione, nos admonitos putare debemus, nisi ut flammam geminæ dilectionis, Dei videlicet et proximi, in nostris cordibus accendamus, qua in conspectu summæ majestatis lucere valeamus, vitiorumque rubiginem de actibus nostris ardore illius ignis, quem Dominus noster in terram, hoc est, terrena corda misit, ad purum expurgemus: D ut depulsa plumbi, id est, iniquitatis et peccati, a nobis gravedine, ad cœleste diadema nostri Regis, quasi aurum purissimum nos præparemus? Sed de his satis, quamvis præpostero ordine dicenda fuerint, preoccupando diximus: nunc ad ipsius signi magnitudinem, linguae plectro et calamo scribæ accedamus.
13 Die igitur, qui jam dictam elevationem ordine temporis præcedebat, terminata synaxi vespertinæ celebritatis, non ita pleno, ut dignum erat, apparatu luminis, neque etiam festivo conventu, ut decebat, turbæ popularis, solvebatc sol jam a curru flammeo igneos quadrupedes; ac fraterno amore sorori Cynthiæ vicariam functionem præbebat: hacque vicissitudine alternante, æmula nox cæruleo circumamicta peplo veniebat. Completoriisque completis, tenebrarum horror jam lucernis egebat, ac quoniam quiescendi tempus jam venerat, monachorum singuli lectisternia petierunt, custodibus in aula basilicæ relictis. Qui more sibi solito, lucernis, nocturnis horis ardere suetis, accensis atque universis per tota ædis spatia cereis extinctis, dum unus eorum, post parvissimi intercapedinem temporis, diligentiam templi observans, redisset, cereum ad Sancti E vestigia ardere solitum, ac paullo ante extinctum, fuso cœlitus ignis candore reperit radiantem. Quem dum ab aliis æstimat illuminatum, iterato credidit extinguendum. Sic a singulis vicissim sibi succedentibus tertio extinctus, tertio nihilominus apparuit cœlesti igne coruscus. Qua de re quod supererat in unum convenientes, ac singuli se eumdem extinxisse memorantes, et quis ipsum reaccenderit conquirentes, ita eumdem denuo extinguendum putaverunt, ut etiam carbonem, qui ex filo remanserat, emunctoriis digitis adimerent, probare volentes utrum rursus repetito luminis candore radiatilis appareret. Necdum quippe rem tanti miraculi pleniter agnoscebant, quamdam tamen animo sollicitudinem de hoc facto jam omnimodis capiebant. Qua de re dum ipsum cereum quarto reaccensum conspicerent, stupefacti, immo perterriti, quod quasi temerario, ut ita dixerim, ausu, eidem prodigio obviare extinguendo tentavissent, ipsum totiens evindicatum a lumine, ipsi concesserunt. Quid multis? Permissus est ejus esse juris cujus virtutis majestate tantis vicibus apparuit invincibilis. Diu itaque super hac repentini novitate miraculi gaudio summo attoniti, tandemque dormitum euntes, stupidos oculos soporiferæ tradidere quieti.
C quobile
16 Jamque nox ipsa tanto illustrata lumine prope transierat, et aurora rubescente matutinorum solennitas propinquabat; cum interea custodes grabatis, quibus quieverant, surrexerunt, ac de cereis septem maximis, qui ad caput viri Dei sub ipso mausolæo, intra cancellos sub conclavi positi stabant, duos gemino candore, flagrantes repererunt. Ex illo autem ad pedes posito, quem paullo ante accendi viderant, inde isti ad caput statuti accenti fuerint non dubitabant. Finitis vero matutinorum solenniis, ac die jam clarescente, vulgata facti fama, omne monachorum agmen in basilicam venit, atque summæ sanctæ et individuæ Trinitati, excelsis laudibus vocibusque jubilantibus benedixit: Missarum deinde solennia, pro ejusdem honore Patris, ultra solitum devotissime implevit. Cujus inexplicabilis melodiæ cantilenam diutius protelatam, ego ipse, qui hæc, qualiacumque sunt, describo, coram positus et audivi auribus, et ignem oculis vidi, atque hos etiam versiculos in ipsis concentibus tanto Pontifici dixi.
Lumen, in æthereo quo clarus haberis olympo, Monstrasti monachis, Præsul Amande, tuis.
A Da famulis ambire tuæ consortia vitæ,
Ut valeant donis participare tuis.
Hoc igitur geminum divinorum beneficiorum munus, elevationem scilicet sacri corporis admirabilem, ac dationem ignis de cœlo missi memorabilem, summo devotionis tripudio, qui affuere, celebrarunt, atque, ut a posteris eorum honoretur, decreverunt, credentes levamen adepturos æternum, qui ejus memoriam cum debita habuerint actione gratiarum. a Pergii Milo constanter in computu ante assumpto. — b Ita MSS. ast editum cotidianis diebus contempta, officio nullo etc. — c Ita MSS. quorum loco editum nox propinquabat.
A epitome historlæ
Translat. et Elevat. corporis S. Amandi,
AUCTORE ANONYMO,
Ex MSS. Blandiniensi et Insulensi, ac Surio.
Beata Aldegundis, in timore sancto ab ipsis infantiæ annis Domino serviens virgo, et corpore Angelicam in terris vitam peragere studens, inter reliquas visiones sibi frequentius a supernis ostensas, dum nocte Dominica vigiliis et hymnis in ecclesia Malbodiensis cœnobii ante altare S. Mariæ incubaret, in ipsa qua B. Amandus transitit hora, in ecstasi mentis elevata, et ab Angelo per amœna jocundæ habitationis loca deducta, vidit virum senem, cygneo capite reverendum, sacerdotalibus et præclaris vestibus indutum, baculum in manu tenentem, ad superna quasi transire, turbamque copiosam albatorum ante et post eum iter habere. Cumque quis esset requisita, nescire se diceret, ab Angelo sancto ita ei responsum est: Vir, inquit, Dei Amandusb migravit a seculo: et quia Sacerdos in vita extitit dignus, seque ipsum bonæ voluntatis obsequio atque sanctarum virtutum exercitio Divinæ majestati sacrificavit, tam gloriosus nunc ad gaudia sui Domini pertransiit. Turba, quam vides albatorum, hi sunt, qui per instantiam prædicationis ipsius ad exemplum tanti Magistri feliciter informati, digni Deo et Sanctorum claritati judicantur asscribi in cœlestibus. Quibus pro eo, quod Pastor extitit idoneus, in regno Sanctorum et terra viventium super eos Princeps in æternum apparebit omnimodis gratiosus.
C
2 Hac itaque visione divinitus ita manifestata,c corpus sacrosanctum B. Amandi in cœnobio, quod idem Sanctus ædificaverat, atque Elnonis vocabulum indiderat, debito fidelium honore sepultum est; non tamen in ipsa, qua nunc requiescit Ad quam venerandus Christi Confessor, qui tunc supererat,d Eligius corpusculum sancti Patris sextodecimo post transitum anno, integrum et omnimodis incorruptum, septimo Calendas Novembris transtulit, et, ut tunc moris erat, altius telluri commendavit.
3 Quod ibi usque ad annum sui obitus centesimum quinquagesimum in imis terræ visceribus occultatum, longo temporis spatio jacuit: sed anno Incarnationis Domini octingentesimo nono sarcophagum, in quo quieverat, Lotharius, sacri templi ædituus, elevari faciens, reperit insperatum magni gaudii thesaurum, inviolati videlicet corporis prodigium. Obstupefactus, ut par erat, tam inopinati visione miraculi omnipotentem Deum debitis laudibus benedixit, tantorumque donorum largitori gratias egit.
4 Congaudens etiam tanti inventione thesauri, non modico cœpit sollicitudinis angore cruciari, multa animo volvens, quid ex ipso ad commemorationem sequentium pro munere deberet auferri Ubi vero fluctantem animum anchora consilii stabilivit, casulam, qua erat indutus, corpus venerabile manus, unguesque spiritualis vituli cornua producentis et ungulas secuit, quæ post obitum illius contra naturam ita excreverant, ut etiam manicas manuum cremento suo penetrarent. Necnon et barbam Pontificis nostri Aaronis, post sepulturam ipsius recrescentem totondit.
5 injicere, atque, si aliquem de dentibus illius posset eximere, studuit pertentare. Sed et cum hoc pro eorumdem firmitate nequiret perficere, fabrili instrumento, tenaci videlicet usus forcipe, de gingivis pulcherrimi oris duos dentes eduxit, rubicundo ebore, ut credi decet, ac antiquo saphiro pretiosioras. Mirum dictu, fidelem quærens auditorem, quod contra naturam est mortui e hominis, de dentibus eductis stillæ fluxerunt sanguinis. Hujusque monumenti usque in diem hodiernum testimonium acerra præbet eburnea, adhuc eodem, quo infusa fuerat, sanguine, cum ibi servandi mitterentur, mirabile dictu, cruentata. Facta est igitur elevatio ista mirabilis xii Calend. Octobris: signis etiam in ea per supernam virtutem patefactis, fideli populo constituta est ferialis. f
6 Sane Sanctorum memoria, qui per B. Amandum Domino famulari elegerunt, superius generaliter prælibata; restat nunc quorumdam nomina ad laudem præcipui Doctoris intimare, ut eorum si quis legere gesta voluerit, ex illorum virtutibus tanti Patris et idoneæ legionis signiferi merita quodammodo pensare prævaleat. Cujus tam beatæ catervæ pars quædam et honorabilis extititg Andreas sanctus, ab ipso Pontifice in monasterio Elnonensi constitutus Abbas: Jonatus etiam in Marcianis cœnobio delegatus, sanctusque Florebertus cum egregio viro Joanne, unus post alterum congregationi, quæ Blandinium appellatur, præpositi: necnon Levita præcipuus, quem idem vir sanctus per revelationem detotondit, beatus videlicet Confessor Maurontus, una cum justo et magnifico viro Humberto, qui Angelo revelante, tam sibi quam B. Amando coronam in cœlis præparatam cognovit, atque ad indicium rei certæ, eodem Angelo imprimente signum in osse, Crucis in modum implicato, visibiliter usque ad mortem deportavit.
7 Non elongatur a cœtu isto Beatorum Gertrudis, Virgo sancta, ab ipso fidei initiis insignita, et sacro velamine consecrata: quæ fideliter usque ad obitum mandatis cœlestibus obtemperans, et in vita et post exitum multis se miraculis manifestavit. Juxta seculi etiam dignitatem nobilis Allovinus, qui S. Bavo est omnium vocibus appellatus, ex paganorum ritu ad Dei cultum per Pontificem prædictum conversus, et in via præceptorum salubriter introductus, per Divinæ inspirationis gratiam in tantum celsitudinis apicem conscendere meruit, ut etiam mortuum ab inferni faucibus revocaret, et palam omnibus vitæ reconsignatum exhiberet. Cumque Reliquiis
A liquiis felicibus in eadem, qua venerantur, ecclesia S. Landoaldus Archipresbyter Sancti Amandi, hoc est, curam pastoralem vice ipsius agens in Episcopio Trajectensi,g sanctusque Amantius, post multum obitus sui tempus tandemh revelante Deo manifestati, atque illuc usque perlati. modo in pace quietis consociati, beneficia populis fidelibus impendunt assidui. Quod ita cunctis in hac regione cognitum scimus, ut ad præsens scribi necesse non sit: cum ibi cæci visum, claudi gressum, debiles etiam et multi variis infirmitatibus detenti, nostris temporibus saluti congruea sint restituti.
8 Sunt vero complures et alii, quos studio brevitatis intermittere horum Sanctorum specialis quodammodo refulgens apud homines gratia suasit: qui et ipsi inventi sunt in fide et respectione Domini nostri Jesu Christi multipliciter gratiosi. i Ecce quam bonum et quam jucundum, ait Psalmista, habitare fratres in unum. In unum enim habitant, qui unum mente simplici adorando Deum, unius felicitatis, hoc est, æternæ beatitudinis gaudia simul adipisci meruerunt. Laudemus ergo viros gloriosos, quibus multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua. Hi sunt enim viri misericordiæ, quorum justitiæ oblivionem non acceperunt, corporaque eorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivet in generationem et generationem. Utigitur nos, ultimo adhuc positi gradu, de virtute in virtutem Sanctos Dei ascendentes aliquátenus imitari, eorumque lætitiæ in parte mereamur fleri participes, amabilis Deo et hominibus Amandus Confessor magnus et Pontifex egregius, simulque sancta multitudo discipulorum ipsius, orationibus assiduis nos ad bona virtutum elevent, et quod pravum est, diluere pie dignentur, meritisque sanctis in numero fidelium Christi consocient: ut in æternum nomen ipsius benedicatur in nobis, nosque ejus populus fleri valeamus, per infinita secula seculorum. Amen. a In MS. Blandiniensi habetur hic titulus: Visio, qua S. Aldegundis eum ad coelestia transire cognovit, et commemoratio sepulture, translationis atque etiam elevationis, sed et memoria quorumdam discipulorum ipsius. In MS. Insulensi: Translatio corporis S. Amandi. — d Conatigit haec visio pottus vivente S. Amano. Eadem tamen ita fere narrat Hucbaldus in Vita S. Aldegundis. — e Sequentia ex Milone contracia sunt, eijus etiam errores adsciti. — d Imo successor Mummolenus, qui subscripsit testamento S. Amandi, obierat. — e Surnis, cadaveris. — f Hinc Auctor sua adulit de variis discipulis: de quibus et nos sarpius egimus. — g MS. Insulense, Sanctaque Amantia. — h Anno Ch. 980, ut ad ejus Vitam dicemus. — i Reliqua desunt in MS. Insulensi.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.