Commentarius prævius.
§ I. Aquitania S. Amandi natalibus, vita monastica, prædicatione illustrata.
Sanctum Amandum prædicat Hucbaldus, monachus Elnonensis, vir eruditus, in vita S. Aldegundis Virg. XXX Januarii, pene toti notum orbi fuisse fama celeberrima virtutum: qui, tamquam in messe Dei strenuus operator, et multas nationes ad fidem perduxit Catholicam, et multa coënobia virorum ancillarumque Dei construxit. Consimilia tradit alter Vitæ S. Aldegundis scriptor, Hucbaldo senior, Ea non singillatim hic exequemur. A patria et prima monastica institutione ordimur. Dein labores in Aquitania ac reliqua Francia ab eo susceptos prosecuti, ad Belgicas provincias veniemus, in quibus antiquiora monasteria pleraque S. Amandum aut venerantur fundatorem, aut fundatorum adjutorem agnoscunt.
2 Patriam ei Aquitaniam dant Harigerus ac Milo infra producendi. Verum id latius patet nomen, quam ut Garumna fluvio, velut ævo Cæsaris, terminata intelligatur Aquitania. Nam xii adjunctis populis, ab Celtica divulsis, ad Ligerim fluvium extenta dein fuit, atque in notitia imperii in Primam, Secundam, Tertiam, distincta. Baudemundus, S. Amando coævus, ei patriam assignat Aquitaniæ partes haud procul a maris Oceani littore. Sed a montibus Pyrenæis ad Ligerim usque, Oceano partes Aquitaniæ u III alluente, vaga nimium ea descriptio. Auctor anonymus Vitæ ex MS. Chesnæi, quem
A quem Aquitanum ortu arbitramur, affirmat eum traxisse originem in pago Herbasilico, non longe a littore Oceani Galliæ. Quæ Philippus Abbas ita explicat: Herbatilicus loco nomen est, qui titulo nativitatis ejus insignis, sicut ab Oceano non plurimum distat, sic Aquitanicæ collimitat regioni: ex parte scilicet Britanniæ Armoricæ adjunctus, dum hic auctor viveret seculo Christi duodecimo, SS. Benedictus Episcopus et Viventius Presbyter, ut hujus Acta referunt xii Januarii cap. 3 Herbedilicam urbem seculo Christi quarto attigerunt. Verum, quod cives prædicatione S. Martini, Vertavensis monasterii fundatoris, noluerint ad fidem Christi converti, urbs Herbadilla terræ hiatu absorpta traditur. Colitur hic Martinus xxiv Octobris, aliquot ante nativitatem S. Amandi annis mortuus. Sunt autem et Vertavum et lacus Herbadilla, vulgo Herboge et Grandlieu, in agro Namnetensi, duabus circiter a Ligeri leucis, jam Britanniæ Armoricæ, olim Aquitaniæ n annumerata.
3 Urbe Herbadilla eversa, nomem cum dignitate Comitum diffusæ circumquaque ditioni adhæsit. Ibi teste Ademaro inter Normannicos scriptores edito, variisque monumentis a Joanne Beslio in historia Comitum Pictavensium et Ducum Aquitaniæ erutis, Rainaldus Arbatilisensis Comes anno ÌCCCXXXV cum Northmannis dimicavit in Herio insula: et congressus anno ÌCCCXLII cum Lamberto Comite Namnetensi 1x Kalendas Julii occisus est: quem conflictum pluribus describit Adrevaldus lib. 1 miraculorum S. Benedicti cap. 33. Ab hoc Rainaldo prognati sunt Duces Aquitaniæ et Comites Pictavorum, quorum ultimus fuit Guilielmus a schismate Anacleti Antipapæ per S. Bernardum Abbatem conversus, de quo alibi plura. Sed ad S. Amandum redeamus: cujus parentes vocant Baudemundus et Auctor Aquitanus inclytos, claros sanguine Philippus, secundum seculi dignitatem addit Harigerus. Miloni Poetæ nobilis est genitor, et egregia genitrix. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii et Yepez in Chronico Benedictino ad an. 630 opinantur Patrem Ducem Aquitanorum fuisse. Aquitaniæ Comitem appellat Joannes Ooghuus in Vita S. Amandi, Belgico sermone edita. Comitem potius Herbadilicum, si conjecturæ locus sit, dicamus, sed pro ejus xvi more beneficiarium, arbitrio Regum abdicandum, uti nunc Gubernatores solent.
4 Adolescens Amandus, vitæ monasticæ studio secessit in insulam Ogiam, auctori Aquitano Oyem, in Breviario Spirensi an. 1477 edito Oye, eodem etiamnum nomine appellatam, e regione Rupellæ, adeo insulæ Reaco, vulgo S. Martini, propinquam, ut xestu maris defluente ex una in alteram siccis pedibus transeatur. Est nunc insula Oyem, (unde aliquot antiqui monasterii vestigium erutur) sub ditione monasterii S. Michaelis in eremo diacesis Lucionensis, non procul distantis. Inde Amandns, quod pater quietum in Ogia rebus Divinis vacare hand pateretur, ad S. Martini Turonensis sepulchrum profectus, precatus est Deum, ut nunquam, inquit Baudemundus, eum Dominus ad solum proprium remeare permitteret, aut sicut ipse apud Milonem Poetam,
Ne repetam natale solum, notosque relictos, ejusmodi solum innuens etiam Ogiam insulam esse, fortassis Comitatu Herbadilico ad eam usque pertingente. Auctor miraculorum S. Wandregisili xxii Julii, insulam Augiam, quæ vox ab Ogia non multum discrepat, a gente Britonum excultam, ait adjacere pago Constantino: quam Augiam attribuunt institutioni monasticæ S. Amandi Massæus lib. 14 Chronici, Yepez, aliique: Ogiam appellant Lambrechtus Episcopus Brugensis, et Rosweydus in Vita Belgice edita, et sitam tradunt circa Constantiam et Macloviopolim, urbes maritimas, illam Normanniæ, hanc Britanniæ Armoricæ: ubi insulæ aliquot sunt, et fere Anglis subjectæ. Verum ea conjectura ex hactenus dictis satis refellitur.
5 Aquitaniæ Episcopus appellatur S. Amandus a Ferrario in Topographia ad Martyrol. Rom. Burdegalensis in Breviario Spirensi an. 1509 excuso. Sed senior Amandus is est, qui colitur xviii Julii, ad quem scriptæ aliquot a S. Paulino, quæ extant, epistolæ. Facilis error in eodem nomine fuit, præsertim ob junioris Amandi ad has ditiones profectionem, et populorum circumquaque in fide, pietate, ac Christianis moribus institutionem. Ultra Garumnam Aquitania m est, alias Novempopulania dicta. Hanc seculo Christi sexto Vascones occupare cæperunt: quos sensim invalescentes, ac novo dominatu elatos, Franci sæpius domuerunt: Charibertus Aquitaniæ Rex, anno Christi 10CCXXI repressos, etiam regno suo adjecit. Ad hunc Regem fugit S. Amandus, a Dagoberto ob ejus incontinentiam castigatam in exilium missus. Tunc, inquit Hulcbaldus in Vita S. Rictrudis xii Maii libentissime pro Christo optabat proprium fundere sanguinem, per diversa loca serendo divini verbi semen: tandem inter cêtera genuinam B. Rictrudis agressus est patriam scilicet Vasconiam, ut illic et plures, et hanc pulchram sibi coelitus infuso, quo ardebat, irradiaret lumine stellam: reputans etiam ob illius gentis sævitiam se inibi posse martyrii palmam adipisci. Additur infra in MS. Chesnæi, eum etiam ad loca maritima perrexisse, et mare Britannicum transire voluisse ad gentes Saxonum: ut eis Evangelium prædicaret, et in prædicatione cunctis diebus vitæ suæ permaneret. Cæperant hi eo ipso fere tempore, in Britannia, dudum occupata, ad fidem Christi converti.
6 Baudemundus solum tradit, S. Amandum tempore hujus exilii remotiora perquirentem loca, verbum Dei Gentibus prædicasse: at deinde alterum ejus iter tempore Chlotharii in susceptum num. 18 describit, asserit que Vascones, gentem circa Pyrenæos saltus per aspera atque inaccessibilia loca diffusam, auguriis deditam, idola pro Deo coluisse. Auctor quoque Gestorum Dagoberti cap. 36 tradit, Vascones øsse de intermontium rupibus egressos: ubi subsecutis temporibus Bascones, lingua, moribus et vitæ instituto a reliquis Vasconibus diversos, vixisse diximus n Februarii ad Vitam S. Adalbaldi mariti S. Rictrudis § 4. Petrus de Marca lib. 1 Historiæ Bearnensis cap 25 num. 9 omnem ab Vasconibus conatur idololatriam removere, quasi extollendæ virtutis S. Amandi studio illis a Baudemundo et Hucbaldo affictam. Opponit Episcopos Aquenses, Benarnenses, Oloronenses: addat etiam, si lubet, Bigorritanos et Vico-Julienses Conciliis Agathensi, Aurelianensi iv et v, Matisconensi ii, imo et Parisiensi iv, interfuisse, sive omnes, sive illorum aliquos; sed ante habitis, quam Vascones in illis ditionibus consederint. Agnoscit idem Petrus de Marca totius Aquitaniæ Episcopos Agathensi consilio subscripsisse, Ariano tamen Regi Alarico subjectos: quadni igitur, maxime in locis maritimis illi, ad quos Anglo-Sarones aliique a fide Christiana alieni appellebant, paganicis erroribus inhærere potuerint? Ita infra Gandenses, Antverpienses alique populi in cultu idolorum perstiterunt, etsi Tornaci, Cameraci, Trajecti, urbibus vicinis, essent Episcopi, doctrina vitæque sanctitate clari.
7 Auctor Aquitanus infra num. 16 narrat S. Amandum (quem, nomine non multum discrepante, Alanum appellat) a Rege Sigeberto impetrasse locum in Gallia, qui Vaurum dicitur, ibique cœnobium ædificasse. Est Vaurum vulgo Lavaur, in Aquitania i urbs anno Christi 10CCCXVII Episcopalis facta, ex Prioratu Ordinis Augustiniani anno 10CCXVII per Isarnum Episcopum Tololosanum extructo: in cujus fundationis diplomate, apud Catellium lib. 2 Historiæ Occitaniæ cap. 16, dicitur ecclesia S. Elani olim a fidelibus constructa, quam ecclesia S. Isarnus restaurarit ad honorem Dei genitricis Mariæ et S. Elani. Meminit hujus Saussaius in Supplemento Martyrologii Gallicani xxv Novembris his verbis: In agro
A agro Tolosano S. Elani, seu Alani, Episcopi Vaurensis Ecclesiæ ad Agotum amnem in pago Lauracensi Patroni. Celebratur et xxvii Novemberis S. Alanus in Antiquo Breviario Corisopitano Britannia Armorica, eadem S. Amandi Vita in Lectiones IX ad Matutinum distributa: in qua traditur locum, ubi coenobium ædificavit, obtinuisse a Rege Aldeberto: qui forte Charibertus est, in cujus regno Vaurum fuit, vicinum Tolosæ, regiæ sedi: ut verisimilius videatur aliquod istic coenobium tempore exilii inchoasse S. Amandum. Potuit tamen Vaurum confundi cum Vabrio, ubi et Sedes Episcopalis ex Abbatia Benedictina eodem anno MCCCXVII erecta est, in cujus diæcesi extat municipium Nanto, quod eum a Rege Childerico ad construendum monasterium impetrasse aiunt Baudemundus, Milo alique. Extat etiamnum illud monasterium S. Petro dicatum in superiori Rutenorum Marchia, prope fontes Darbii, non procul inde ad Milialdim urbem sese in Tarnim fluvium exonerantis. Habere autem Abbatem plenum municipii et castri satis muniti dominium, tradit Ranchinus tomo II Generalis descriptionis Europæ a Petro Davitio editæ. Qui tum obstitit S. Amando Episcopus Mummulus, Sedem Ucetiæ habuit, urbe itinere bidui distante. Fuisse vero Ucecios et Rutenos vicnosque Aquitaniæ 1 populos sub Regibus Austrasiorum diximus 1 Februarii § 3 ad Vitam S. Sigeberti, decessoris Childerici. In Lectionario MS. monasterii Moyssiacensis in diæcesi Cadurcensi ad VI Februarii Vita brevier S. Amandi refertur, sed qui per errorem habetur Episcopus Rutenensis, pro Trajectensi, occasione aberrandi sumpta, quod istic Episcopus fuerit S. Amandius, qui IV Novemberis colitur. Simili errore alii dictum monasterium Nanto, cum Nantua, seu Nantuaco, abbatia Comitatus Beugii, Genevam inter et Lugdumum sita, confundunt; quos commodius sub finem hajus Commentarii § XX et XXI refutabimus, uti et XXII illos, qui S. Amandum volunt in Hispaniam transgressum, ibique Episcopum Castellonensem obisse.
§ II. Francia a S. Amando piis exercitationibus, conditisque monasteriis, exculta.
Amandum per quindecim annos cellæ inclusum apud Bituriges egisse, omnes tradunt. Auctor Aquitanus Bethoricas civitatem terræ Burgundionum adscribit. Fuerat a morte Chlodovei 1 Aurelianensi subjecta Regi, dein sub Gunthramno, Childeberto et Theoderico II regno Burgundionum annumeratæ, nomine istic Aquitaniæ, cujus metropolis erat, fere oblitterato. In ea parte agri Borbonii, quæ ad Bituricensem diæcesim spectat, visitur ad Carim fluvium oppidum ab hoc S. Amando appellatum: cujus Ecclesiæ beneficia conferuntur a Priore de Monteto, seu Monticulo-monachorum, diæcesis Claromontanæ; ad cujus etiam nominationem ibidem exstat Prioratus. In quo loco, quantum conjectura assequimur, a S. Amando extructum est monasterium, num. 20 a Baudemundo indicatum: Cum, inquit, e Vasconia in fines remearet Francorum: eo usque enim regnum Aurelianense pertingebat. Quæ eadem innuit Milo lib. 4 cap. 2.
9 Inter loca apud Francos virtute doctrinaque S. Amandi illustrata, fuit utraque aula regia; tam Austrasiorum Metensis, quam Neustrasiorum Parisiensis. Cum ex primo itinere Romano in Gallias veniret, coactus, inquit Baudemundus, a Rege et Sacerdotibus, Episcopus ordinatus est. Sedem illi Parisiensem assignat Joannes Serranus in Inventario Historiæ Franciæ in Dagoberto; quasi alioquin hajus incontinentiam redarguendi ei defuisset potestas. Verum, teste Harigero, juxta morem illius ævi ad prædicandum est ordinatus Episcopus: et bene exponente poeta Milone,
Non Sedem propriam suscepit Pontificalem: Februarii T. 1.
Sed veluti Paulus populos aggressus Eoos, Sic iste Occiduas partes transmissus adivit, Gentibus et sparsis sparsit pia verba salutis. Parisios interim sæpius regressus, Reges convenit, aut facultatem varia per regnum monasteria condendi impetraturus, aut eorumdem litteris muniendus, ut verbum Dei majore cum auctoritate prædicaret, aut ipsos etiam Reges, eorumque aulicos viam salutis edocturus. Ab exilio redux in veterem Regis Dagoberti gratiam restitutus est Clypiaci, villa regia, in agro Parisiensi, ultra Montem-Martyrum. Eodem tempore baptizavit filium ejus S. Sigebertum, Chariberto Rege eum Aurelianis de sancto lavacro suscipiente, ut refert Fredegarius cap. 62 Chronici. Carus inde S. Sigeberto Regi Austrasiorum fuit, quo urgente Episcopatum Trajectensem suscepit, eoque permittente se illo abdicavit. Ad eumdem Regem Sigebertum, Metis habitantem, S. Martinus Papa legatum misit S. Amandum, ut eum consultissime admoneret, precareturque, ut Episcopos Romam dirigeret etc. quæ infra apud Philippum num. 49 leguntur.
10 Fuit S. Sigeberto Regi uxor, nomine Imnechildis, quæ marito anno DCLXIII vita functo superstes, Childerico, adhuc adolescentulo, Rege constituto, Austrasios rexit: perperam vero ipsa, et uxor Bildechildis in unam eamdemque conflantur ab Hieronymo Vignerio in Tabulis Genealogicis Alsatiæ pag. 2, Philippo Labbeo in Genealogia Domus regiæ Francorum, tabula 1 num.
10, aliisque. Ab hoc Childerico Rege, et Imnechilde Regina (de qua plura diximus in Analectis post Vitam S. Sigeberti § 1) S. Amandum obtinuisse in agro Laudunensi Barisiacum, leuca a Couciano, altera fere ab Oesia fluvio oppidoque Calvico remotum, legitur in antiquo MS. nostro, ubi sub finem Vitæ S. Amandi, post varia monasteria enumerata dicitur: Cellulam quoque, quæ vocatur Barisiacus, quem locum cum adjacentibus sibi appendiciis illi Hildericus Rex et Ymnechildis Regina visi sunt condonasse: cuncta legimus ab ipso divino viro ædificata fuisse. Eadem leguntur apud Chesnæum tomo I Historiæ Francorum pag. 647. Donationis diploma edidit Miræus lib. 1 Diplomatum Belgicorum cap. 3, ubitamen nomine Reginæ Imnechildis expuncto, substituitur Bildechildis, quæ illi postea, cum virilem attigisset ætatem, uxor fuit. Philippus Labbeus in Miscelaneis curiosis cap. 4 § 3 propter pueritiam Regis in diplomate indicatam ratus abesse debere nomen Bildechildis, judicavit reponendam Baldechildem matrem Childerici. Sed ea cum Chlotario, seniore filio, etiam puerulo, rexit Neustrasios, nec propter Optimatum
11 Childericus Rex francorum et Imnechildis Regina, viro illustri Bertuino Comiti et Bertelando Vicario. Merito largitatis nostrae manere sublevantur, qui pro parentibus nostris, vel etiam pro adolescentiæ nostrae ætate famulantur. Proinde cognoscat magnitudo vel utilitas vestra, quia nos propter nomen Domini vel amorem cælestem, Apostolico Patri nostro Amando Episcopo, villam nostram, nuncupatam Barisiacum, sitam in pago Laudunensi, quam usque nunc fiscus noster tenuit, promptissima devotione cum universis villulis ad se adspicientibus, et cum omni integritate ad se pertinente concedimus et concessam esse volumus. Quapropter auctoritate nostra præsenti decernimus ac volumus, quod in perpetuum volumus esse mansurum, ut ipsam villam memoratam Barisiacum cum omnibus ad se pertinentibus, tam in terris, domibus, vineis, silvis, pratis, pascuis et mancipiis ibidem commanentibus, sicut fiscus noster ibidem tenuit ac possedit, et ipse Dominus Amandus ad opus monachorum suorum absque ulla contraditione vel diminoratione teneat ac possideat. Sic igitur in integrum hoc nos
Atræ concessionis beneficium firmum esse volumus, ut jam dictus Pontifex de ipsa villa Barisiaco, et de rebus ad eam pertinentibus, habendi, tenendi, freda exigendi, mansiones faciendi, dandi, commutandi, vel, quidquid elegerint, faciendi, liberam ac firmisimam per nostram auctoritatem habeat potestatem. Insuper omnes successores nostros, per nomen Domini adjuramus, ut nullus eorum ipsam villam, cum omnibus ad se pertinentibus, Domno Patri Amando vel suis monachis auferre præsumat, vel ullam inquietudinem faciat. Quod, quicumque est ille, fecerit, judicium portet, et sententiam damnationis incurrat. Et ut hæc auctoritas circa ipsum Pontificem et monachos ejus firmior habeatur, et per tempora succedentia perpetuo conservetur, et ego, dum propter imbecillam ætatem minime potui subscribere, manu propria subtersignavi, et Regina subterscripsit. Signum Childerici Regis. Imnechildis Regina subscripsi. Datum sub die Kalend. Augusti, anno n regnante Domino nostro Childerico Rege. Philippus Abbas infra in Vita num. 60 addit, monasterio dispositione congrua collocato præfectum esse Andream, dein Abbatem Elnonensem: cui monasterio etiamnum subjectum est Barisiacum.
A2 Resbaci non procul a Matrona fluvio, in diæcesi Meldensi, et saltu Brigensi, extructum est a S. Audoeno monasterium, cujus ecclesiæ dedicationi interfuisse S. Amandum narrat idem Philippus num. 22. Rotomagi extat præclarum monasterium S. Amandi, ubi an. ciœvin altare extabat, in quo olim S. Amandus Missas celebrare consueverat, ut infra testatur Abbatissa. Est in eadem diæcesi Rotomagensi pagus S. Amandi de Guillemecourt dictus, cum ecclesia parochiali. Vicinus est ager Bellovacensis, et cæca muliere a S. Amando illuminata, et verbo divino prædicato ab eo excultus: in quo etiamnum extat prioratus S. Amando dicatus.
§ III. In Belgio Elnonense monasterium a S. Amando constructum: diplomatis Regio et Pontificio munitum. Menapiis sedes vindicata.
Sanctus Medardus, ut ejus Acta habent vm Junii, dolens civitatis Viromandensis, quam regendam susceperat, factam destructionem, veritusque iterandam Paganorum irruptionem, sano satis consilio Sedem Episcopalem constituit Noviomi, in agro Suessionum; apud quos antiqua tamen permansit Cathedra Episcopalis. Huic Sedi Noviomensi tunc adjuncta est Tornacensis ad Scaldim fluvium, cujus diæcesin S. Amandus assumepsit excolendam; inque ipsa urbe cellam sibi sociisque habuit, ubi favore Divino adspirante magnam sibi conciliavit auctoritatem, cum hominem suspensum, a morte suscitasset. Tunc passim, teste Baudemundo, fana destruebantur, monasteria ecclesiæque construebantur. Quid præstitum fuerit urbi Tornacensi, non æque commodum est in silentio antiquorum conjectare: forte molitus est S. Amandus bene inchoare, quod opere complevit S. Eltigius Episcopus, dum illustre S. Martini monasterium ibidem extruxit, degente tunc in diæcesi Trajectensi S. Amando. Cum urbe Tornacensi, et Tornacesio, seu Castellania, aut Balivagio, ut vocant, Tornacensi unam quodammodo provinciam constituit tertium membrum Amandopolis: quod oppidum ex monasterio Elnonensi excrevit, octo vicinos pagos sub sua jurisdictione complectens. Inter monasteria quam plurima a S. Amando condita, eminet maxime Elnonense, in quo et vitam in sencetute sancta peregit, et sepultus e cælo adsuit hactenus benignus Patronus, ac miraculorum patrator: ut ejus propterea nomine jam tantum manscrit notum. Nomen Elnoni dedit amnis parvulus: ita Milo infra lib. 4 cap. 12,
Locus est de flumine dictus,
Quod recipit largoque sinu Scarb purior effert.
Influit Elno in Scarpum ad finem pomarii seu prati versus Septentrionalem plagam ædificiorum monasterii. Scarpus autem in Artesia exortus, primo Atrebatum, tum Duacum alluit, inde illustriora monasteria, Marchianense, Hasnoniense et Elnonense præterlapsus, prope Mortaniam supra Tornacum Scaldi miscetur.
A4 Philippus Abbas infra num. 31 tradit urbem Menapiorum esse, quæ vulgato nomine Tornacus dicitur, et num. 64 Elnonem asserit intra Menapiorum positum fines, Propontiis Nerviisque conterminum. Ubi manu exarato codici nostro adscriptum est: Menapios esse Tornacenses, Propontios Bracbatenses, Nervios Hainonienses. De hisce duobus populis etiam a S. Amando excultis infra agemus. At diæcesis Tornacensis continet præterea cum agris suis urbes, Insulas et Cortracum, et jam abstractas Gandavum cum Aldenarda, Brugas cum Aldenburgo, Slusa vicinisque oppidis. Unum qui fecerit populum, Menapios dixerit, et ad Morinos usque extendet. De utroque populo egimus in Februarii ad Vitam S. Anscharii § 3. Menapios Morinis adjungunt Cæsar de bello Gallico lib. 2 cap. 4, lib. 3 cap. 9, lib. 4 cap. 38 et alibi, Plinius lib. 4 cap. 17: ita δμρεῦντας τοῖς Μεναπίοις Μορίνους statuunt Strabo lib. 4 et Dio Cassius lib. 39. Adstipulantur posteriores Scriptores: nam juxta Gesta Normannorum ante Rollonem Ducem, Normanni, Tornaco civitate omnibusque monasteriis super Scaldem fluvium anno dccclxxx ferro et igne devastatis, et Cortriaco castro ad hiemandum constructo, Menapios et Suevos usque ad internecionem deleverunt, omnemque terram juxta flumina Scaldim et Legiam consumpserunt. De Suevis infra agemus. Eodem modo apud Auctorem ineditum, ab Uredio cap. 1 veteris Flandriæ citatum, Normanni Taruanna urbe Morinorum vastata, omnem terram Menapiorum perambulando ferro et igne vastant. Posthaec Scaldem fluvium intrant, et omnem Brabantionum terram incendio et ferro delent. Tidem Normanni, juxta fragmentum historicum de Corbeia destructa, tomo n Scriptorum Franciæ, destruxerunt ferro et igne urbem Taruennam, fines Morinorum, Menapiorum, Bracbatensium, omne quod circa Scaldem flumen erat. Similia refert Sigebertus in Chronico ad an. 882. Ludovicus Pius Imperator in Præcepto divisionis Imperii inter filios faciendæ, videtur hanc Menapiorum ditionem dividere in Menapiscon, Medenenti et forte Franderes, sive Flandram, quibus contiguas adjungit regiones, Bragbentum, Ainau, Austerban, Adertensem et Teruanensem. At Flandros tum incoluisse loca maritima Brugas inter et fretum Zelandicum, Medenatenses partim agri Insulensis, diximus ad Vitas SS. Adabaldi et Anscharii. Menapiscis reliqua igitur ad Scaldim et Legiam est ditio attribuenda. De aliis ab hoc populo distinctis Menapiis, seu Genapiis, Julii Cæsaris, et Dionis, qui a Tacito Gugerni, tam fere Clivii dicuntur, alibi agemus. Ptolemæus dum hos Menapios confundit, multos in errorem induxit. Hunc mirum ubique Germaniarum turbatorem appellat Cluverius lib. 3 Germaniæ cap. 1, cumque in Gallia antiqua passim emendat Brietius noster.
F13 Ceterum Elnonense monasterium ex diplomate S. Martini Papæ mox dando constat, ævo S. Amandi fuisse in Francorum Austrasiorum finibus, ubi vicinum Austerbantum a limite Austrasiorum appellatum esse alibi diximus. Addit Philippus Abbas, Elnonem, sicut regni Germanici et Romani finis est Imperii, sic Belgicæ Remensis portionem, sic limitem dignosci esse Francorum: scilicet Occiduorum, ubi posteri Caroli Calvi Francorum nomen retinuerunt. Ita auctor chronici Marchianensis et Sigebertus ad an. 812, dum elevationem corporis S. Amandi referunt, Elnonense cœnobium in Francia collocant: at vicini Cameracen-
Ases, Hannones, Bracbanti, qui olim sub Austrasiis Regibus, dein sub Lothario Imperatore fuerant, Romano-Germanico Imperio sunt annumerati. Censetur et Elnonensis ditio, Belgicæ Remensis portio, cum ea ab Austrasiis ad Francos occidius translata: cui tunc Belgicæ secundæ metropoli, suberant vicini Episcopi, Tornacensis, Cameracensis, Teruacensis, Atrebatensis: sed novis erectis in Belgio Episcopatibus, Tornacenses Episcopi subjiciuntur Archiepiscopo Cameracensi, uti et alii, a Francis separati. Deum Pabulensi ditioni attribuitur monasterium Elnonense in ejusdem loci Martyrologio infra citando: unde etiamnum, teste Buzelino lib. 1 Gallo-Flandriæ cap. 17, monasterii Amandini Antistes intra Pabulanam ditionem Comes appellatur, imo et Flandriæ Gallicanæ annumeratur. Duo extant diplomata pro hoc Elnonensi monasterio data S. Amando, quorum alterum est Regis Dagoberti; alterum vulgo S. Martini Papæ esse volunt. Prius est hujusmodi.
16 In nomine Domini nostri Jesu Christi. Dagobertus Divina ordinante clementia Rex. Deum nobis fore propitium credimus, si ad reformandum et confirmandum religionis cultum præcipuam curam impendimus, et religioni deservientibus munificentiæ et liberalitatis nostrae manum aperimus. Proinde tam præsentium quam futurorum solertiam scire volumus, quod venerabilis vitæ Amandus Episcopus, qui per gratiam Dei filium nostrum Sigebertum baptizavit, jam quibusdam ecclesiis seu monasteriis ad augmentum divini cultus constructis ac bene dispositis, Excellentiam nostram adierit, et ut non deficiens Dominicæ vineæ cultor, confidens autem de nostra largitatis beneficio, locum situm inter duos fluvios Scarp et Elnonem a nostra liberalitate sibi concedi humiliter petierit. Qui locus licet esset propter multam silvæ densitatem ad extirpandum difficilis, tamen labori suo, imo post laborem suum, quieti et usui Deo militantium, quos ibi se jam præmeditabatur per Dei gratiam ordinaturum, videbatur opportunus. Nos igitur considerantes dignam reverendi Pontificis petitionem, tum propter potius regni nostri, ac prolis nostrae stabilitatem ac pacem, tum propter animarum nostrarum salutem, locum quem petierat, cum utraque aqua et silva circumquaque succrescente, prona animi devotione concessimus, et concessionem nostram rata legum sanctione stabilimus. Præcipimus igitur, et ex auctoritate regia jubemus, ut nulla secularis vel Ecclesiastica persona de loco suprascripto cum aqua et silva præfato Pontifici a mea liberalitate concesso, ipsi Pontifici seu successoribus ejus ullam inquietudinem, aut refragationem, vel præjudicium sive violentiam facere tentet; sed potius hoc regalis munificentiæ beneficium tam ipse Pontifex, et quos ipse ordinaverit, quam qui ei successorint sine ulla diminoratione absque ulla calumnia et contradictione secure ac perpetualiter habeant et possideant. Quod si Divina pietas locum ipsum per industriam hujus amabilis viri ac successorum ejus, et per devotam largitionem bonorum hominum meliorari et amplificari voluerit, quidquid exinde sive in caussis, sive in fredis, sive in pratis, sive in terrarum divisionibus et reditionibus, sive aliquo modo jus fisci exigere poterat, in integrum tam præfato Patri quam successoribus ejus concedimus. Ipsum vero locum et res ad eum pertinentes, quidquid etiam largitas Principum vel devotio quorumlibet fidelium deinceps addiderit, sub tuitionis et immunitatis nostrae defensione consistere volumus. Et, ut hæc regalis auctoritas firma ac Inconvulsa perpetuo perseveret, præsens præceptum manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signavimus; successores etiam nostros, ut in hoc ipsum morem nostrum imitentur, commonemus. Datum Kalendis Maii, Indictione 11, anno xi Regni Domini Dagoberti. Actum Parisius civitate feliciter, Amen. Gerardus Notarius ad vicem Dadonis Cancellarii recognovit. Huc usque diploma. Annus xi Dagoberti convenit in annum Christi Iœxxxviii, quo erat Indicto xii non II neque VII, quæ melius abest more ejus xvi, a posteris adjuncta. Alterum diploma S. Martini Papæ est hujusmodi:
17 Martinus Episcopus, ultimus servorum Dei, omnibus diligentibus Deum salutem. De quotidiano sanctæ matris Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ profectu ac multiplicatione gaudere debemus, atque in vinea Domini pro mercede laborantibus auxilium ferre debemus. Unde notum fore volumus sanctæ universalis Ecclesiæ filiis tam præsentibus quam et futuris; qualiter sanctæ dilectionis nostrae filius Amandus cum consensu et petitione carissimi filii nostri... memoriæ Dagoberti Francorum Regis sive filii ejus Sigeberti privilegium auctoritatis nostrae expetierit de quodam cœnobio, cui Helnonis indidit nomen, quodque etiam ab ipse consecratum est in honore beatissimi Apostolorum Principis Petri, Doctorisque Gentium, Pauli intra decursum duorum fluminum Scarp et Helnonis Privilegium quidem sanctæ auctoritatis nostrae, nostris futurisque temporibus memorato loco indulgemus. Ordinamus itaque atque firmamus de stabilitate ipsius loci, de villis et facultatibus, de ecclesiis et ecclesiarum decimis, sive familia et de quibuscumque stipendiis specialiter inibi Deo servientium. Interdicimus autem in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate B. Petri Apostolorum Principis prohibemus, cujus vice huic Ecclesiæ Romanæ, auctore Deo, præsidemus: ut nullus Episcoporum ultra præsumat de reditibus, rebus vel chartis eorum, vel villis quocumque modo qualibet exquisitione minuere, nec dolos vel intermissiones aliquas facere, nec illorum ingredi monasterium, neque placita, nec aliud quid facere. Sed si qua causas forte inter terram venientem ad partem... ecclesiæ et monasterii evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud electos Abbates et alios Patres timentes Deum sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis, finiatur.
18 Defuncto vero Abbate non extraneus, nisi de eadem congregatione, quem sibi concors congregatio elegit, et qui electus fuerit, sine dolo et venalitate aliqua ordinetur. Pariter autem custodiendum est, ut invito Abbate ad ordinata alia monasteria, aut ad Ordines sacros vel Clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. Sed si abundantes fuerint, qui ad celebrandas Dei laudes, vel utilitates loci complendas sufficiant, de his, qui superfuerint, offerat Abbas coram quos dignos potuerit. Quisquis autem ex monasterio ad Ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec potestatem, nec licentiam habeat habitandi. Missas quoque publicas ab Episcopo in eodem cœnobio fieri omnino prohibemus, ne servorum Dei recessibus, et eorum receptaculis ulla popularibus præbeatur occasio conventiculi; nec audeat cathedram ibi collocare, vel quamlibet potestatem imperandi, nec aliquam ordinationem, quamvis levissimam, faciendi habeat: nisi ab Abbate ejusdem loci fuerit rogatus; quatenus monachi semper maneant in Abbatis sui potestate. Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam, omni in futuro tempore ab omnibus Episcopis firmam statimus illibatamque servari: ut et jam suæ Ecclesiæ. juvante Domino, suo tantum sint jure contentæ, et Abbas jam dicti monasterii atque monachi Ecclesiastici conditionibus, seu angariis, vel quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subjaceant, nullis laicis viris deserviant; sed remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus divinum opus cum summa animi devotione perficiant.
A perficiant. Quicumque in Apostolicis constitutionibus sincera dilectione observator extiterit, benedictionem et misericordiam a Domino percipiat. At qui ea, quæ Apostolica Sedes stabilivit, pro nihilo ducere atque violare tentaverit. B. Petri Apostolorum Principis, nostrique Apostolatus auctoritate, anathematis vinculis irretitus, ut sacrilegus a sinu matris Ecclesiæ, et participatione corporis et sanguinis Christi separatus, cum diabolo et angelis ejus sententiam damnationi accipiat. Scriptum per manus Stephani Notarii et Regionarii sanctet Romanæ Ecclesiæ in mense Januario, Indictione II. Datum xiv. Februarii, per manum Amandi Episcopi, bibliothecarii sanctæ Sedis Apostolicæ. Huc usque diploma S. Marini Papæ, in quo Indictio II cum tempore Sedis ejus non convenit; ix potius ponenda, ut anno 10CI, quo infra probabimus S. Amandum Romæ fuisse, videri datum queat, ac xIV Kalendas Februarii, qui dies infra legitur in alio diplomate pro monasterio Gandensi impetrato.
§ IV. Ecclesiæ et monasteria a S. Amando erecta in Belgio, ad Scarpum, Legiam et Scalpim fluvios. Flandri, Antverpienses B aliique instructi.
C Ex monasterio Elnonensi S. Amandum adiisse vicina loca, observat Buzelinus lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ: Promptum erat, inquit, inde quoslibet Pabulæ locos obire, ut populus, quod maxime gnavus Pater optabat, Christi legibus ad salutem animorum excoleretur. Inde facilis etiam erat Valentianas et Tornacum eumdem in finem excursio. Et paullo inferius: Ex eo quippe loco, postquam Ursum ei præfecisset, nunc Tornacum adire, nunc Pabulæ regionem peragrare, nunc Marianas, Duacum, Insulas, alio tendere; ubique modo concionari, modo privatim de rebus divinis colloquia instituere: eo etiam conatus appellere, ut plerosque opulentos et nobiles viros ad pietatem vehementius impelleret, certum aliis ad virtutem incitamentum futuros. Inter viros magni nominis iis temporibus ab D. Amando priis alloquiis ad virtutem incitatos, non dubito tres fratres numerare, Erchenaldum videlicet, Adalbaldum, et Sigebertum. De iis egimus ad Vitam S. Adalbadi II. Februarii, et de Erchenoaldo Præfecto palatii Chlodovei II. ad Vitam S. Sigeberti. De Adalbado, addit Buzelinus, id certum habeo, fundum hoc fere tempore D. Amando in Pabulensi ditione dedisse, condendo illic monasterio. Ad flumen Scarpum is jacet, haud procul Hamagia in extimis Pabulæ finibus. Parum cultus tunc erat is locus, multisque palustribus aquis, arundinibus, arena, nemoribus horrebat. Verum ideo S. Amandus continendis hominibus, quos relicto seculo divina contemplandi studiom incendebat, aptissimum judicaverat.
20 Hic ergo, ut legitur in Chronico ejus monasterii, Marchianensem ecclesiam in honorem S. Petri Apostoli in Adalbaldi Ducis allodio construxit. Imo et monasterium, uti Hucbaldus auctor est in Vita S. Rictrudis: Porro locum, ubi hæc, inquit, spiritualibus daret exercitiis operam, cum consilio et auxilio sæpe dicti Antistitis Amandi, valde sibi congruum delegit, nempe monasterium, quod Marianas vocant, ab eodem Antistite ad fluvium Scarbum exædificatum, cui disponendo et constituendo vir sanctus Abbatem præfecerat S. Jonatum venerabilem virum, cujus adhuc in eodem monasterio corpus conditum habetur. Et Amandus quidem monachos illic haberi voluit; sed Jonatus sanctimoniales ibi congregavit. Hunc ergo locum satis opportune ab hominum strepitu remotum, Dei famula Rictrudis expetiit, et B. Amando non solum consentiente, sed etiam inter Regem et ipsam pacem conciliante, cum majestatis D regiæ privilegio obtinuit, ut illic se totam rebus divinis manciparet. Additur in Chronico Marchianensi: præfecta iis S. Rictrudis, quoniam sua bona B. Rictruedis huic loco consecrarat, ibique Deo deservire statuerat, sanctimoniales inter servos Dei collocatas, primatus ordinem suscepisse. Ast anno Christi CIXXXVIII ut habet Meierus in Annalibus, sub Balduino Barbato Comite Flandriæ, et Gerardo I Episcopo Atrebatensi et Cameracensi, in locum sanctimonialium introducti monachi Benedictini ex monasterio Atrebatensi S. Vedasti, quibus hujus Abbas Leduwinus præsuit annis novem.
21 Quæ supra dicitur Hamagia villa, est hodie Prioratus Marchianensi abbatiæ annexus, olim monasterium a S. Gertrude avia S. Adalbaldi constructum, apud quam educata, et ad vitam monasticam informata est ejus proneptis S. Eusebia, filia SS. Adalbaldi et Rictrudis: a qua Eusebia illud monasterium ex rebus suis hereditariis constructum scribit Baldericus lib. 2, cap. 27. Quæ consilio atque opera S. Amandi præcipue peracta arbitramur. Ad ejusdem Scarpi alteram ripam, inter oppidum Amandinum et Marchianas, visitur caenobium Hasnoniense; quod a Joanne vivo nobitissimo; locique illius toparcha, ejusque sorore Eulalia, cum S. Amandus in vicino Elnonensi monasterio senex degeret, utriusque sexus religiosis construi capit; ac primus creditur Joannes præpositus monachis Abbas, sanctimonialibus Abbatissa Eulalia. Hiquoque exemplo, auxilio, consilioque, quantum conjicere ob loci vicinitatem licet, a S. Amando Adjuti. Ecclesiam Deo et sancto Apostolo Petro dedicavit S. Vindicianus Cameracensis et Atrebatensis II Kalendas Maii anno Theoderici Regis IV, quo infra probamus S. Amandum defunctum esse. De origine hujus caenobii plurima traduntur in monumentis monasticis ineditis Francisci le Bar tomo 6 par. 2.
22 Cortracum urbs ad Lisam, seu Legiam, fluvium, fidem Christi acceptam refert SS. Eligio et Amando. Fertur, inquit Meierus tomo I rerum Flandricarum, S. Eligius Cortracensibus pietatis rudimenta tradisse, eorumque templum fecisse augustum, S. Martino sacrum. At quæ istic extat præpositura S. Amandi cum capella S. Mariæ, olim prædives, spectat ad abbatiam Elnonensem, a Flandrorum sanctissimo Apostolo Amando erecta, uti ex Elnonensium relatione tradit Sanderus in Flandria illustrata. Idem S. Eligius, ut lib. 2 Vitæ ejus cap. 3 refertur a S. Audoeno, Flandrensibus, Andoverpensibus, Frisonibus, Suevis, et barbaris circa littora maris degentibus verbum Dei prædicavit. Et multum uti cap. 8 dicitur, in Flandris laboravit, jugi instantia Andoverpis pugnavit, multisque erroneos Suevos convertit; fana destruxit, idololatriam funditus subruit. Quæ eadem de S. Amando jure meritoque dici debent. Suevos immistum Menapiis populum supra ostendimus: corum vestigia exhibent pagi celebres, Sweveghem leucam unam Cortraco distans, et Suevesalia medio itinere fere Cortracum inter et Brugas, in Decanatu Thorholtano: de cujus oppidi monasterio egimus in Februarii ad Vitam S. Anscharii §IV: quod adjutorio S. Amandi nobis verosimilius videtur conditum; quando S. Bavo ejus discipulus, ut in hujus Vita I. Octobris, legitur, quocumque divini sator germinis ibat Amandus, illuc students subsequi, et indivisibiliter adhærens Magistri lateri, ardebat sanctæ prædicationis adipe repleri, et familiarem notitiam contraxit cum Domlino Torholtensis Ecclesiæ Presbytero, quem Angelus Domini ad eum adduxit moribundum: de quo pluribus agemus ad Kalendas Octobris, quo Sanderus lib. 2 Hagiologii Flandriæ Domlinum conjungit S. Bavoni.
23 Flandrorum olim caput fuit urbs Rodemburgum, quam Ardenburgum hodie nominant, in qua post alios Flandricarum
A Flandricarum rerum scriptores tradit Sanderus, ecclesiam fuisse Deiparæ Virgini a S. Eligio dicatam, monasterium per D. Amandum constructum, eique aliud a S. Ursmaro adjunctum; de hoc agemus xviii Aprilis. prædicat Frisiis vichinis, Frisii ad eam Flandriæ partem, qua brachio maris interni (Hontum appellant et Scaldim Occidentalem) a Zelandia separatur, eo ævo habitabant; in quatuor ambacta, seu præfecturas, distincti, qui cum oppidis Hulsto, Axela, Sasso, Bierulito, sicut reliqui Frisii, sub Episcopis urbis Ultrajectinæ, quæ Frisiorum metropolis erat, ad annum usque Christi MDLIX, quo novi in Belgio erecti fuerunt Episcopatus, permansere: qui, in divisione regni Lotharii anno DCCCLXX facta, videntur cum vicinis Zelandis tertiam partem Frisiorum fecisse, a Carolo Calvo cum Taxandro et Bracbanto obtentam; Ludovico Regi Germaniæ duabus Frisiorum partibus cis ultraque Rhenum, cum Comitatu Tiersterbanto et Batua relictis. His Frisiis adjuncta in Scaldis fluvii æstuariis Calloa, Baudemundo Chavelaus, Philippo Abbati Canelaus, Harigero Chanalaus, Miloni Poetæ Calolo, quæ metathesis est scioli scriptoris ex Calloo, quod etiamnum loco nomen. Calloaniæ Ecclesiæ, uniusque capellaniæ patronatus spectat etiamnum ad Abbatiam S. Petri, a S. Amando Gandavi, ut mox dicemus, extructam. B
24 Distat Calloa altera circiter leuca ab urbe Antverpiensi, cujus expresso nomine omnium primus meminit Andoenus. Hæc Apostolos suos, a quibus fidem edocta, agnoscit colitque SS. Eligium et Amandum: eisque aliquanto juniorem Willibrordum Episcopum Ultrajectinum, cui plurima bona contulit Rohingus Antverpiensium Princeps duobus datis diplomatibus, in quibus præclara quædam S, Amandi illic opera memorat. In priore ita ait: Ego in Dei nomine Rohingus, et conjux mea Bebelina, donamus Apostolico Domino et Patri nostro Willibrordo Episcopo, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est, ecclesiam, quæ constructa est infra castrum Antwerpis, super fluvium Scalde, quam Dominus Amandus Pontifex in honore SS. Petri et Pauli Apostolorum Principum, vel ceterorum Sanctorum construxit, et nos pro ipsa ecclesia, vel quidquid ibidem aspicere videtur, venerabili viro Firmino Abbati de monasterio Quercolodora locellum nostrum nuncupatum Tumme in concambio dedimus... Actum publice est hoc Weimodo regia villa cum fecit October dies viginti, regnante Theodorico Rege anno sexto, id est anno Christi DCCCXVI. In secundo diplomate fere eadem repetit his verbis: In nomine Dei ego illuster vir Rohingus, et conjux mea Bebelina, donamus ad sacrosanctam ecclesiam Petri et Pauli Apostolorum, quam Dominus Amandus in Antwerpo construxit, ubi Willibrordus Episcopus præesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus etc. Integra diplomata exhibet Miræus in Codice Donationum cap. 6 et 7. Ceterum, sicuti S. Eligius ab Audeono in ejus Vita non dicitur tantum Episcopus Noviomensis aut Tornacensis, sed etiam Veromandensis, Corturiacensis, Gandensis et Flandrensis, quod singulæ hæ urbes ditionesve a propriis Comitibus aut Marchionibus regerentur; ita S. Amandus videtur et dici potuisse Episcopus Antverpiensis; uti S. Willebrordus Episcopus Ultrajectinus, in memorato diplomate etiam dicitur Ecclesiæ Antverpiensi præfuisse, ea tunc urbe sub Principe Rohingo constituta: cujus donationum meminit in suo testamento idem Willebrordus: Rohingus, inquit, mihi condonavit, vel tradidit ecclesiam aliquam, quæ est constructa in Antverpo castello super fluvio Scalde, in pago Renensium, cum appendiciïs suis etc. Castrum seu castellum vulgo adhuc burgum appellatur, uti ecclesia burgensis, quæ postquam civitas anno DCCCXXXVI, ut tradunt Annales Fuldenses, incensa est a Nordmannis, sub honore sanctarum Virginum Catharinæ et Walburgis dein est est restaurata. Jam fere solius Walburgis nomine agnoscitur, ut plenius ad hujus Vitam xxv Februarii dicetur. 23 Socium S. Amando in convertendis Antverpiensibus fuisse S. Humbertum Abbatem Maricolensem indicat carmina a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii xxV Martii edita, quæ sic incipiunt:
Inclite, qui meritis fulges, Humberte, corascis; Cujus. ad exemplum vitæ ac moderamina, quondam Barbara doctrinam nacta est Antverpia Christi. De ejusdem Humberti cum S. Amando itinere Romano agemus infra. Quod supra in donatione Rohingi Querquelodora appellatur Firmini Abbatis monasterium, Durini fuisse videtur, sive Turnini, qui pagus est vulgo Deurne, Antverpia leuca una distans. Et vero suspicari licet, illud ipsum monasterium a S. Amando constructum ad firmamentum recens plantatæ isthic fidei, ac propagationem. Quercolodoram autem, seu Kerckelodoram dictum, quasi Kercke-loo-dor; ab aqua (quæ dor aut dur, vel deur, veteri Belgica lingua dicebatur) fluente juxta silvam, seu loo, apud quam silvam templum erat, Kercke, χριπκζών. Aqua autem illa est Scenda amnis, qui Durninum pagum alluit. Qui hic monasterio primus creditur præfuisse S. Fredegandus, Durinensium hactenus Patronus, colitur xvii Julii, cui E forsan memoratus supra Firminus successit. Magna haic Quercolodoræ conjunctio fuit, et quædam bonorum communicatio, cum altero monasterio a S. Amando ad Sabim fluvium, ut dicemus infra, extructo: quo translatum est corpus S. Fredegandi; cum Nordmanni omnia circa Antverpiam vastarent.
§ V. Gandenses a S. Amando ad fidem conversi. Tria ibi monasteria extructa.
Gandavum nobilissimam hoc tempore Flandrorum urbem, maximis Europæ urbibus amplitudine parem, Baudemundus, qui istic seculo Christi septimo vixit, infra num. 12 Gandavum pagum, et locum vocat, non urbem, ut num. 13 Tornacum agnoscit. S. Andoenus Baudemundo aliquanto senior, in Vita S. Eligii Episcopi. Tornacum regalem civitatem nominat, Gandavum vero et Cortracum censet inter municipia, Comitis alicujus præfecturæ subjecta, et tamquam dieceses distinctas a S. Eligio administrata. Auctor Aquitanus in MS. Chesnæi infra pagellum vocat in confinibus Francorum et Gentilium. Inter hos Gandenses, licet Francis subessent, constituendi sunt, qui, teste Baudemundo, fana atque idola adorabant, adeo feroces, ut nullus F Sacerdotum auderet illis verbum Domini annuntiare. S. Amandus, contempto mortis periculo, zelo Apostolico hos aggressus, mysteria nostrae religionis edocuit: nec ob savitiam corum, animo fractus, etiam comitibus ad propria remeantibus, solus perstitit; et post longos sapiusque resumptos labores fidem Christi plantavit: ac secundum Chronicon Bavonianum, idolo Mercurii contrito, araque ejus subversa, ecclesiam construxit: atque in honorem S. Petri Apostolorum Principis ac reliquorum Apostolorum conscervati.
27 Ibidem S. Bavonem ex Hasbania ad se venientem excepit, doctrinaque et pietate instructum, in Clericum attondit; et tandem sanctissime mortuum sepulturæ mandavit. Monasterii tum conditi meminit S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntinus in Vita S. Livini Episcopi et Martyris xii Novembris: Cum plurima, inquit, perlustrasset loca, convenit cum discipulis suis ad quoddam cænobium, a vico vocabulo Gandavum nominatum, quod beatus Pontifex Amandus, extirpatis Gentilium fanis, fecit fundari, quod et ipse dedicavit ad honorem S. Petri Apostoli, et omnium Apostolorum, congregatis ibidem cultoribus, quibus præposuit Abbatem nomine Florbertum, sanctæ religionis Rectorem, dignis moribus compositum, et totius honestatis
Atatis exemplo refertum. A quo etiam et a ceteris Fratribus monastice caritatis officio susceptus est. Ibi quoque invenit mirificæ sanctitatis virum, et egregium Confessorem Christi Bavonem recentina morte in Domino pausantem, et in monasterio S. Petri sanctorumque Apostolorum a B. Amando et Abbate Florberto et devotis Fratribus condigno honore humatum, atque gloriosis miraculis coruscantem. Hinc postea monasterium S. Bavonis dictum est.
B Inde S. Livinus, in terram, Deo disponente, properavit Brabantiam: cui ditioni hoc monasterium adscribit Ludovicus Pius diplomate, per Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 27 vulgato, his verbis: Ludovicus Divina ordinante providentia Imperator Augustus. Noverit omnium fidelium solertia, quod vir venerabilis Einhardus Abbas ex monasterio, quod dicitur Ganda, quod situm est in pago Bracbatense, constructum in honore S. Petri Principis Apostolorum, ubi etiam S. Bavo Confessor Christi, corpore requiescit, detulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis Domini et genitoris nostri Caroli bonæ memoriæ præstantisimi Imperatoris; et postulavit, ut paternæ auctoritati nostram quoque superadderemus. Cujus petioni libenter assensum præbuimus. Data Idibus Aprilis anno, Christo propitio, Imperii nostri vi, Indictione xn. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter, Amen. Signum Ludovici serenissimi Imperatoris. Annus is fuit Christi ioccxxix. Ast octo annis ante, teste ipso Eginhardo in Annalibus, Carolus Magnus ad Scaldim fluvium veniens, in loco, qui Ganda vocatur, naves ædificatas aspexerat: quo tempore potuit dictam immunitatem huic monasterio contulisse. Anno ioccl. Normanni monasterium S. Bavonis in oppido Gandavo incendunt. Dein ioccclxxx, quo supra diximue a Normannis Cortriancense castrum constructum, iidem Normanni mense Novemberio in monasterio Gandavo sedem sibi ad hiemandum statuunt, ut Chronicon de Gestis Normannorum refert. Addit antiquus auctor Anglo-Saxo, cum Beda Cantabrigiæ editus, exercitum Normannum apud Gaent in Francis annum moratum esse.
C Illud deinde monasterium ab Arnulpho Comite Flandriæ, ejusque filio Balduino, opera S. Gerardi Abbatis Broniensis, instauratum, sua auctoritate firmat Lotharius Francorum Rex, anno regni primo, Christi ioccccliv, in cujus diplomate apud Miræum in Codice donationum cap. 26 dicitur monasterium in vico Gandavo positum, ubi Legia et Scaldis flumina confluunt, in honore S. Petri constructum, in quo etiam S. Bavo corpore quiescit humatus. Ut etiam ab Imperatoribus defenderentur caenobii ejus privilegia, adlaborasse monachos colligere est ex diplomate S. Henrici anno Christi cioni signato, cujus hæc pars est: Henricus Divina favente clementia Rex.... Noverit omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque præsentium scilicet et futurorum industria, quod vir venerabilis Eremboldus Abba ex monasterio Gandensi, quod est situm, ubi Scaldis fluvius Legiæ fluvio jungitur, constructum a B. Amando Pontifice in honore S. Petri Principis Apostolorum, ubi etiam insignis Bavo Confessor Christi corpore requiescit, obtulit nobis auctoritatem immunitatis Domini antecessoris nostri scilicet Ottonis invictissimi Imperatoris. Integrum refert Miræus in libro Donationum Belgicarum cap. 17. Omitto aliorum Principum diplomata. Tandem anno Christi cioixxxvii, auctoritate Pauli in Pontificis Romani, monachis S. Bavonis veste mutata in Canonicos assumeptis, et triennio post in Parochialem S. Joannis Baptistæ basilicam Gandensem, nunc Cathedralem translatis, Carolus v Imperator loco monasterii arcem ad urbis custodiam extruxit.
30 Aliud est nobilissimum amplissimumque impensi a S. Amando apud Gandenses laboris monumentum, excitatum in monte Blandinio ad honorem SS. Petri et Pauli monasterium: de cujus situ atque ædificatione agitur in diplomate S. Martini Papæ quod S. Amando coram Romæ concessum volunt. Illud ita habet: Martinus Episcopus, ultimus servorum Dei, omuibus diligentibus Deum salutem. De quotidiano sanctæ matris Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ profectu ac multiplicatione gaudere debemus atque in vinea Domini pro mercede laboris operantibus auxilium ferre debemus. Unde notum fore volunus sanctæ universalis Ecclesiæ filiis, tam præsentibus quam et futuris, qualiter sanctæ dilectionis nostrae filius Amandus cum consensu et petitione carissimi filii nostri divæ memoriæ Dagoberti, Francorum Regis, sive filii ejus Sigeberti, privilegium auctoritatis nostrae expetierit de quodam cænobio, quod ipse deliminatis Gentilium spurcitiis fundo tenus extruxisse dignoscitur, cui nomen Blandinium indidit: quodque etiam ab ipso consecratum est in honore beatissimi Apostolorum Principis Petri, Doctorisque gentium Pauli; situm inter decursum duorum fluminum Scallis et Legiæ. Privilegium quidem sanctæ auctoritatis nostrae, nostris futurisque temporibus, memorato loco indulgemus, ordinamus atque firmamus de stabilitate ipsius loci, de villis et facultatibus, de ecclesiis et ecclesiarum decimis, sive familia, et de quibuscumque stipendiis specialiter inibi Deo servientium, et ecclesiæ ornamentorum, atque luminariorum ac matriculariorum, hospitum atque pauperum, juxta petitionem carorum nostrorum præcellentissimorum Regum Dagoberti atque filii ejus Sigeberti, nostra Apostolica auctoritate stabilimus, corroboramus, atque inconvulsa statuimus.
31 Decrevimus itaque, ut liceat regulari Abbati Florberto ad præsens inibi subrogato vel constituto a filio nostro Amando, tam ipsi quam in reliquum futuris Abbatibus, in universis utilitatibus loci, divino solatio, ita omnia disponere et ordinare, absque ullius contradictione vel refragatione, ut libere invigilent mandatis Domini, secundum regulam S. Benedicti. Si quis vero (quod non optamus) temerario ausu contra hujus nostri privilegii Apostolici publica scripta agere præsumpserit, reum se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, ac a sacratissimo corpore ac sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque perinde in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jus servantibus et de suis bonis locum ditantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis recipiant, et apud districtum Judicem præmium æternæ pacis inveniant. Scriptum per manum Stephani Notarii et Regionarii et Sacriscrinii S. Romanæ Ecclesiæ, in mense Januario, Indictione II. Datum xiv Kalendas Februarii per manum Amandi Episcopi Theatrapi sanctæ Sedis Apostolicæ.
32 Hactenus diploma S. Martini Papæ: cujus aliud supra dedimus monasterio Elnonensi indultum, in quo Indictionis numerus idem vitium habet: cui istic IX substituendam diximus, ut anno iocli fuerit datum. Deinde Amandus istic Bibliothecarius, hic Theatrapus dicitur. Num forte ejus curæ commissum, ut codices in biblitheca inspicerentur non vero auferentur? θεα Gracis visio, inspectiove est, et ἀτραπος, sive ἀτράπελος, immobilis. Miræus relato diplomate in libro Donationum Belgicarum cap. I, dubitat an hæc verba, secundum regulam S. Benedicti, glossema sint a posterioris ævi manu. Idem in Chronico Belgico adannum 653 meminit solius diplomatis, a S. Martino Papa Elnonensibus concessi. Censuit fortassis Blandiniense illud dubium esse. Certe nomen Sigeberti Regis Austrasiorum bis repetitur, omisso Chlodoveo II ejus fratre, in cujus regno erat Blandinium, cujusque cum imperio consilium A consilium habitum tradit Audoenus, dum S. Eligius Tornacensis, Gandensis, Flandrensis etc. Episcopus eligeretur. Nomen monasterio a S. Amando inditum dicitur Blandinium; quo vocabulo a prisca gentilitate vocari consuevisse tradit Philippus Abbas infra num. 30, cujus proinde ad notitiam non videtur diploma venisse.
33 In diplomate Caroli Magni apud Sanderum monasterium hoc vocatur Blandinius, a S. Amando in vico Gandensi constructus, in honore SS. Petri et Pauli consecratus. Ludovicus Pius dato privilegio bene de eodem monasterio meritus est: illud integrum edidit Miræus in Notitia ecclesiarum Belgii, quod ita habet: Ludovicus Divina providentia Imperator Augustus. Noverit omnium fidelium solertia, quia vir venerabilis Abbas Ainhardus ex monasterio Blandinio, quod est constructum in honore sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quod est situm in pago Gandensi super fluvium Scaldem, obtulit obtutibus nostris auctoritatem Domini et genitoris nostri Caroli bonæ memoriæ piissimi Augusti, et postulavit: ut eamdem auctoritatem nostra quoque confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter acquievimus, et hoc nostræ auctoritatis præceptum fieri jussimus. Signum Ludovici serenissimi Imperatoris. Helizachar recognovi et notavi. Datum iv Nonas Junii, Christo propitio, anno II Imperii Domini Ludovici piissimi Augusti, Indictione VIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen. Annus is erat Christi pæccxv. Plurima diplomata summorum Pontificum, Imperatorum, Regum Galliæ, Comitum Flandriæ, aliorumque Principum et virorum illustrium huic monasterio concessa videri possunt in Auctario Flanriæ illustratæ Sanderi: inter quæ est Wicmanni Comitis ab Ottone I constituti, in quo monasterium a S. Amando extructum dicitur.
34 Tertium ibidem monasterium a S. Amando erectum traditur apud Sanderum lib. 3 rerum Gandavensium cap. 7. Primam, inquit, hujus loci ecclesiam in pago Mempisco super fluvium Legiam, Deipare Virgini sacram a S. Basino Regulo et Martyre constructam et dotatam, B. Amandus Trajectensis Episcopus et Gandavensium Apostolus collegio Canonicorum, sive, ut veteres loquebantur, monasterio Clericorum in communi viventium decoravit. Hæc Sanderus ex MSS. monumentis ejusdem canobii, quod Altum dicitur in Chronico Blandiniensi, et monasterium S. Mariæ super ripam Leyæ a Normannis cum monasterio S. Bavonis anno dcccl incensum. Nunc Trunchinium dicitur a Præmonstratensibus restauratum. S. Basinus colitur xiv julii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.