§ X. Chronologia stabilita a nativitate S. Amandi usque ad annum Christi IOCXXXVI.
Quod Kalendis Februarii ad Vitam S. Sigeberti Regis probatum est, ejus hic jubemus meminisse lectores, scilicet Francorum Regum stirpis primæ Merovingicæ temporibus discernendis non fuisse adhibitos annos Christi, Pontificum, Imperatorum, Consulum Romanorum, aut etiam, nisi in quibusdam Conciliis Indictionum; sed solis annis Regum invicem succedentium indicatis, solita tum dirimi discrimina temporum. Reges autem Francorum, sub quibus vixit S. Amandus, sunt hi: Chlotharius II, Dagobertus, S. Sigebertus apud Austrasios, ejusque frater Chlodoveus II apud Neustrasios, tum hujus tres filii, Chlotharius III, Childericus primo solum Austrasiæ, dein etiam Neustriæ moderandis habenis adhibitus, ac Theodericus: quorum regni tempora accurate demonstravimus I Februarii ad Vitam S. Sigeberti Regis §§ IX, X, XI et XII, et in Diatriba de Episcopatu Trajectensi lib. 2.
73 Character temporis certissimus in testamento S. Amandi proponitur, dum annus signatur Theoderici Regis II, dies xv Kalendas Maii: post quem infra probabimus S. Amandum vi Februarii vita functum esse anno Christi IOCLXXXIV. Hic nodum implexissimum aprehendunt, qui tribus et viginti annis prius, ejus obitum referunt ad annum IOCLXI: quos infra suo loco refutabimus, postquam pari passu ostenderimus et nativitatem ejus et reliqua gesta serius reponenda. Annos cum vixisse universim nonaginta plerique cum Milone censent, ac proinde natum anno IOLXXI. Nobis verosimilius videtur, natum eum esse anno IXCIV, dies VII Maii Nativitati illius dicata est in antiquo MS. Martyrologio Tornacensi monasterii S. Martini. His verbis: Nonis Maii in pago Aquitaniæ provinciæ Herbatilico, nativitas S. Amandi. Ita menses tres ad complendum nonagesimum ætatis annum requirentur. Hic annus nativitatis a nobis constitutus, mox in ejus ad S. Austregisilum Archiepiscopum Bituricensem accessu firmabitur.
74 Ab infantia, inquit Baudemundus, sacras Amandus litteras edoctus, cum jam adolescentiam transiens in robur migraret virile, Ogiam insulam petiit, ubi viso miræ magnitudinis serpente perterritus puer est, sicut ipsa patiebatur ætas. At deinde blandis a patre sermonibus irretitus, ut rursus secularem sumeret habitum, relicto solo parentibusque Turonos petiit, ubi ad sepulchrum S. Martini, coma capitis abscissa, adeptus est Clericatus honorem. Posthæc Bituricas civitatem petiit, a S. Austregisilo, ejusque Archidiacono S. Sulpitio, clementissime susceptus. Hæc Baudemundus, quem in eumdem modum Milo exponit. At Harigerus Abbas: Dum puer, inquit, adhuc esset, Ogiam insulam expetivit, et viso serpente pro puerili ætate extimuit. Et post modicum tempus pater eum tentavit a monasterio abstrahere; sed negotio imperfecto puerum sanctum nolens reliquit. Philippus narrato ad S. Austregisilum adventu, Agebat, inquit num. 15, pubertatis annos B. Amandus in adolescentiæ flore primævo, fervorem spiritus ab ætatis fervore non dividens. Quæ ante annum Christi IOCXII, cum ætatis XVIII expleret S. Amandus, fieri non potuisse satis est manifestum; ut sic, quo tempore in Ogia insula vixerit, facile statui possit.
73 Decessores Episcopos Bituricenses habuit Austregisilus SS. Sulpitium Severum, Eustasium et Apollinarem, quorum primus e vita migravit anno Christi IOCXI, id est, Childeberti Regis XVI, et Gunthramni XXX, ut qui non inde procul tunc Episcopus vivebat, scribit Gregorius Turonensis lib. 10 Historiæ Francorum, ubi annis Regum cap. 24 propositis, hæc cap. 26 subdit: Obiit et Sulpitius Bituricæ urbis Pontifex, cathedramque ejus Eustasius Augustidunensis Diaconus est sortitus: quæ ad diem XXIX Januarii, Sulpitii natalem, explanata. Joannes Chenu Bituricensis, in Notitia Archiepiscoporum et beneficiorum diæcesis Bituricensis describenda diligens, tradit S. Eustachium eam Ecclesiam annos XII rexisse, extremumque diem obiisse pridie Kalend. Januar. anno juxta computum positum secundo et sexcentesimo ad exitum dilapso. Hujus successorem S. Apollinarem tradit idem Chenu annos IX sedisse, ac III (alii II) Nonas Octobris obiisse: ergo anno Christi IOCXI, assignato utrique tam Eustasioquam Apollinari anno ultimo imperfecto: ut citius non potuerit ordinari S. Austregisilus, in cujus Vita auctor synchronus XX Maiiista scribit: Mortuo Bituricensi Episcopuo Apollinari, suffectus est Austregisilus, quam functionem duodecim annis præclare administravit, quemadmodum ab Angelo ei nocte illa fuerat prædictum, cum primos fines urbis esset ingressus, et diluculo narravit Sulpitio Diacono qui ei postea in Episcopatu successit anno scilicet Christi IOCXXIV. De S. Sulpitio Pio egimus XVII Januarii, ex cujus Vita cap. 2 constat, S. Austregisilo Episcopo facto, Theodericum Regem Burgundionum, cui suberant Bituriges, adhuc vixisse. Ubi is anno Christi IOCXII profluvio ventris extinetus est, Chlotharius II monarchiam Francorum occupavit, magno statutæ a nobis Chronologiæ firmamento. Venerit ergo S. Amandus ad Austregisilium Episcopum anno Episcopatus ejus primo, Christi IOCXII, quo seu puer, seu in adolescentiæ flore primævo, annos agebat pubertatis, et sic adolescentiam transiens in robur migrabat virile, annos, ut diximus XVIII natus. Quam procul ab hac ætate absunt alii, secundum quos S. Amandus anno DLXXI in lucem editus, Bituricas dici deberet venisse quadraginta et unum natus annos!
76 Hoc posito fundamento progredimur. Bituricis, teste Baudemundo, cellulæ inclusus, tribus ferme militans lustris, pane et aqua corpus suum sustentavit: quibus lustris annos quindecim exprimunt Anonymus Aquitanus, Milo Poeta, Harigerus et Philippus Abbates. Sic ergo, inquit hic, annis fere quindecim viro Dei vivitur sub SS. Austregisilo et Sulpitio Pio, ad annum usque Christi IOCXXVII, quo Romam profectus: hic a S. Petro sibi apparente admonitus, in Gallias ad verbum Dei prædicandum est reversus. Milo hoc itinere Romano relato librum primum concludit his verbis:
Voluit hoc complere libello,
Quæ juvenilis adhuc, sed non juveniliter, egit:
Aptum opus, ut juvenis juvenem laudare mereret. Annum tum ex nostra supputatione agebat Amandus ætatis suæ quartum et trigesimum, quo maturam satis juventutem complerat. Secundum alios necessario egiset annum ætatis LVII, omnemque jam pridem prætergressus juventutem, seniles dudum attigisset annos, tantis laboribus, quos hactenus enarravimus, perferendis minus aptos.
77 Philipqus Abbas infra in Vita num. 20, Regem Chlotharium designat, a quo aliisque Sacerdotibus S. Amandus Roma regressus, dicitur coactus in Episcopum ordinatus. Verum quia ejus in convertendis ad fidem Christi hominibus peritia ratioque agendi Regi ceterisque innotescere primum debuit, vix hæc ante annum IOCXXVIII, quo Chlotharius succedente Dagoberto, defunctus est, peragi potuisse arbitramur. Huic ordinationi
A tioni sacer est xxvi Octobris, ad quem diem MS. Kalendarium Benedictinum ita habet: Ordinatio S. Amandi Episcopi Trajectensis superioris et Abbatis Elnonensis. Martyrologium MS. Trevirense S. Martini: Treveris ordinatio et translatio Amandi Episcopi Confessoris. Degebat Dagobertus Rex apud Austrasios, et frequenter Treviris, ut istic potuerit contigisse dicta ordinatio, cui ab aliis adjuncta est Translatio Elnone facta. Ast urbem Trajectensem substituunt Molanus, Wion, Menardus: Trajecti ordinatio episcopatus S. Amandi, et Elnone coenobio translatio corporis, et Ferrarius in Catalogo: Trajecti ad Mosam S. Amandi Episcopi: annotatque ordinationem intelligi aut translatione. Omissa urbe ita legitur in antiquo Martyrologio MS. Lætiensi: Elnone monasterio translatio corporis S. Amandi, et ordinatio ejus, et dedicatio basilicæ ipsius, et dedicatio basilicæ S. Mariæ perpetuæ Virginis. At sequenti die hæc apud Wionem et Molanum leguntur ex Martyrologio Elnonensi: Sexto Calendas Novembr. Elnone Commemoratio ordinationis S. Amandi Episcopi, quæ licet præcedenti die, sicut et translatio corporis et dedicatio facta fuisse credatur, tamen hac die specialius recolitur.
B
78 Quid quoque anno Episcopus consecratus gesserit, quamvis tam exacte demonstrari nequeat, ex multis tamen certisque instrumentis reliqua ejus acta probabili indicio ad sua conabimur tempora revocare. Ac primo, accepto Pontificatus honore, inquit Baudemundus, cœpit Gentibus verbum Domini evangelizare: interque alia pietatis opera, pueros transmarinos captivos pretio dato redimebat, ac spirituali regeneratos lavacro, litteris imbui præcipiebat. Theodericus Abbas in Vita S. Bavonis 1 Octobris, tradit, Gandavensibus tum evangelizasse verbum Dei; sed videntem parum se proficere, Romam abiisse: apud Papam de infructuoso in infructuosam gentem suo labore conquestum; iterum ab eo in opus Evangelii animatum, Gandam a reditu rursus aggressum esse. Chronicon etiam Bavonianum, sed multis post seculis scriptum, apud Sanderum lib. 4 rerum Gandavensium cap. 3 tradit, quinto ante anno Gandavi a S. Amando prædicatum, atque ara Mercurii subversa, ecclesiam constructam esse, sed ab incredulis biennio ante destructam, quam S. Amandus auctoritate Aicharii Noviomensis Episcopi, litterisque Dagoberti Regis munitus, Gandavum redierit. Anno ergo xxix supra sexcentesimum Gandenses aggressus, eos videtur aliquamdiu excoluisse: inde anno ejus seculi xxx Romam ivisse, reversusque intellexisse oratorium, forte in privatis redibus ante erectum, a feroci illa gente, a qua omnes Sacerdotes, teste Baudemundo, se subtraxerant, dejectum fuisse: tum miseratus eorum errorem, impetratis per S. Aicharium epistolis Dagoberti Regis, intrepide illuc anno 10CXXXI perrexisse. Ibi plurimas perpessus injurias, cæsus, in flumen præcipitatus, a sociis relictus, alimentum propriis acquisivit manibus: ac captivos innumeros redimens, sacro baptismate emundavit.
79 Hæc Gandavi. Tornaci interim sibi sociisque cellam habebat; in quam mortuum patibulo detractum curavit deferri, precibusque ad Deum fusis, ad vitam illum revocavit. Quo miraculo divulgato, ecclesiæ monasteriaque circumquaque exstrui capta. Forte Lutosanum et Rotnacense intelliguntur in antiquo Bracbanto, non procul Tornaco sita. Notitia tunc quoque inita in reliquo Bracbanto, pago Senonago, ac vicina Hasbania, in quibus locis degebant B. Pipinus Dux, pater SS. Gertrudis et Beggae; Walbertus parens SS. Waldetrudis et Aldegundis; Wügerus, a quo progenitæ SS. Gudila et Rainildis, omnes viri Princepes, et magno in honore habiti in aula Dagoberti Regis, qui circa annum 10CXXXII, ut scribit Fredegarius in Chronico cap. 88, tanta prosperitate regale regimen regebat, ut etiam gentes, quæ circa limitem Avarorum et Sclavorum consisterent, eum prompte expeterent: ut ille post tergum illorum iret feliciter, et Avaros et Sclavos ceterasque Gentium nationes usque manu publica suæ ditioni subjiciendum fiducialiter spondebat. Præfuisse tunc Sclavis Samonem Francum ex pago Senonago oriundum, supra diximus: quem ea occasione S. Amandus ad fidem Christianam allecturus, ultra Danubium in Carinthiam vicinasque provincias profectus, annum 10CXXXIII, quantum colligimus, in eam expeditionem insumpsit.
80 Interea Rex repudiata Gomadrude uzore, Nanthildem monacham conjugem acceperat, imo, teste Fredegario cap. 60, luxuriæ supra modum deditus, tres habebat ad instar Reginas, et plurimas coneubinas. Hanc Regis incontinentiam simul atque redarguit S. Amandus, eo jubente e regno ejus fuit expulsus circa annum 10CXXXIV. Præerat tum Charibertus, Dagoberti frater, magnæ parti Aquitaniæ, Hispaniis viciniori: quo tunc se recepisse S. Amandum, notitiamque cum S. Rictrude contraxisse supra ex hujus Vita auctore Hucbaldo diximus. Ibi tum Vascones in fide et pietate instituti: ac forte Vauri monasterium conditum. Dagobertus interea anno regni sui viii, Christi 10CXXXV, Ragnetrudem stratui suo adscivit, de qua eo anno habuit filium, nomine Sigibertum. Ita non sine hactenus statutæ Chronologiæ firmamento testantur Fredegarius cap. 39, Monachus S. Dionysii in Gestis Dagoberti cap. 24, Aimoinus lib. 4 cap. 20. Tum S. Amandus, qui ad loca maritima Aquitaniæ perrezerat, ad Anglo-Sazones convertendos in Britanniam insulam navigandi opportunitatem expectaturus, ab exilio a Rege Dagoberto revocatus, S. Sigebertum baptizavit Aurelianis, Chariberto Rege cum de sancto lavacro excipiente: et quod multum renuerat S. Amandus, suscepit in filium sibi spiritualem,
Illum docturus divina lege Magister. Quæ pluribus Fredegarius cap. 62, Baudemundus et Milo infra in Vita prosequantur. Nec diu superfuit Charibertus Rex, anno sequente, regni Dagoberti IX, Christi 10CXXXVI, vita functus. Quæ omnia prolixe exponuutur 1 Februarii, ad Vitam S. Sigeberti § 9.
§ XI. Chronologia S. Amandi firmata ab anno 10CXXXVI usque ad 10CL. Triennium Episcopatus Trajectensis.
Benevolum Dagoberti Regis animum nactus Amandus, ad pristinas rediit stationes, ac potissimum Gandavense revisit sacellum, ubi dein monasterium conditum, S. Petro et reliquis Apostolis dicatum, quod postea S. Bavonis appellatum est. Aliqua etiam jacta fundamenta monasterii in Blandinio, SS. Petro et Paulo postea sacrati. Hoc coenobium, teste Chronographo Blandiniensi, S. Amandus in propria persona, una cum capella Gandensi, quæ postea S. Bavonis nuncupabatur, octo annos rexit, idque, ut ex successorum tempore constabit, ab anno 10CXXXVI, post baptismum S. Sigeberti pace quieteque restituta. Certe annis octo sequentibus S. Amandum Gandavi sæpius fuisse arbitramur, indeque crebrius vicinos populos invisisse, tam ad dextram Scaldis ripam Antwerpienses, Bracbantos, Hasbanos, Nervios, quam ad alteram Flandros. Suevos, Cortracenos, Tornacenses et sluvii Scarpi accolas, eosque frequenti pabulo divini verbi sanctorumque Christi Sacramentorum refecisse, quibusdam ecclesiis seu monasteriis ad augmentum Divini cultus constructis ac bene dispositis. Quo tempore non deficiens Dominicæ vineæ cultor, locum designavit Elnonensi monasterio exstruendo, eumque a Rege Dagoberto impetravit anno regni XI, Christi 10CXXXVII, quo is filium suum Sigebertum in regno Austrasiæ, teste Fredegario aliisque, sublimavit. Locum concessit Rex tum propter totius regni
A regni ac prolis ad regnum promotæ stabilitatem, tum propter animarum salutem, ut verba diplomatis supra dati declarant. Florebant eo tempore sancti conjuges Adalbaldus et Rictrudis, quatuor sanctorum liberorum parentes: e quibus S. Clotsendem de sacro fonte suscepisse S. Amandum circa annum IOCXL diximus ad S. Adalbaldi Vitam in Februarii § 4. Hujus avia S. Gertrudis istic quoque vivebat, Hamaticensis monasterii fundatrix et Abbatissa, consilio S. Amandi in rebus suis constituendis usa. S. Autbertus anno IOCXLIII Cameracensibus Episcopus datus, annos tres et triginta ei Sedi præsuit: cui fidelem operam navasse S. Amandum alibi ostensum.
Episcopus Trajectensis XXV. Julii, qui dies sacro ejus cultui dicatus: de ejus electione hæc scribit Harigerus cap. 39. Regnum Austrasiensis Franciæ Dagobertus adolescens administrabat. Lotharius pater ejus quatuor regnorum monarchiam solus regebat. Regia vero præcepta edicuntur, B. Joannem Trajectensem fore Episcopum a cunctis acclamatur: consentiunt omnes, universi lætantur: rapitur, inthronizatur. Quod factum ante annum Chlotharii XLII, Christi IOCXXV, quo Dagobertus adolescens, necdum ducta uzore Austrasiam tantum septemtrionalem, in qua Trajectum, regebat. Annos Joannem minimum viginti eam Ecclesiam administrasse persuadet morientis senectus ab Harigero indicata: B. Joannes, inquit, cursum vitæ præsentis explens, in bona senectute vita decessit. Hujus S. Joannis Agni tempora innuit Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Theodardi, de quo infra agemus, ubi tunc, antequam S. Amandus illum Episcopatum suscepit, ait, Ecclesiam Trajectensem magna possessionem suarum quantitate fuisse mutilatam: in eo scilicet Episcopi senio. In vulgata Chronologia Bucherii, Fiseni aliorumque S. Joannes Agnus dicitur sex tantum annos Episcopus fuisse, idque ab anno IOCXXXI usque ad annum IOCXXXVII, sed nulla addita ratione. At nostram epocham sequentia firmabunt. Mortuo ergo die XXV Junii anni IOCLXVI Joanne Agno, S. Amandus a Rege et Sacerdotibus coactus ad regendam Trejectensium Ecclesiam, Pontificalem suscepit Cathedram, et per triennium vicos et castra circumiens verbum Domini constanter omnibus prædicavit. Hæc Baudemundus, quem Anonymus ex MS. Chesnæi ita explicat: Tunc vir Dei Amandus a Rege coactus, et a Sacerdotibus jussus, et a populo electus, Trajectensium Ecclesiam regentibus Februarii T. I. dam suscepit. Castra, vicos, villas circumiens, prædicando, arguendo, obsecrando, per triennium viam Dei populo demonstrabat, multique ad viam pœnitentiæ sunt conversi. Harigerus etiam tradit, ipsum suscepto pastorali officio, commissorum sibi sollicitudinem gerentem vicos et castra per triennium circumivisse, ac verbum vitæ annuntiasse. Triennium illud, quo hanc Ecclesiam rexit S. Amandus, terminamus annis Christi IOCXLVII et duobus sequentibus. Rex autem Austrasiorum Sigebertus, annos decem natus, ex suo erga S. Amandum Patrem spiritualem affectu, ejusque consiliis intimus S. Chunibertus, Episcopus Coloniensis urbis, ac Germaniæ in, in qua Trajectum erat metropolis; S. Modoaldus Episcopus Trevirensis, Amandi gentilis, ex eadem nempe oriundus Aquitania, frater S. Idubergæ, de qua mox agemus; S. Autbertus Episcopus Cameracensis; quorum omnium diæceses Episcopatum Trajectensem circumcingunt alique Sacerdotes persuaserunt, ut Trajectensem Cathedram susciperet.
84 In hac diæcesi B. Pipino Duce XXI Februarii anno IOCXLVI humanis exempto, S. Itta, sive Iduberga vidua, soror S. Modoaldi Episcopi Trevirensis, secundum vitans matrimonium, a S. Amando Trajectensi Episcopo divinitus ad eam directo, sacrum velum sanctæque religionis habitum suscepit, ut in Vita S. Modoaldi legitur xii Maii, imo ex domo ejus consecravit monasterium Nivellense, ut supra diximus ex Vita S. Gertrudis: cui cellam consecravit etiam in Monte-littoris, jam Monte seu Berga S. Gertrudis dicto. Tum Franciæ monarchiam Chlodoveo gubernante, cum Sigeberto fratre, degebat in Hasbania Bavo, qui in conjugio animum ad superna inflectebat, mundique deliciis spretis virtuti egregie studebat, et monachum vivebat laicus, ut in ejus Vita refert Theodericus Abbas. Quod autem postea mortua uzore S. Amandum secutus fuerit, ut infra dicetur, innuit antea quoque ejus præceptionibus ad illa virtutis studia fuisse informatum. De Calfmontano S. Bavonis monasterio, alteroque ad Sabim in eadem Trajectensi diæcesi a S. Amando extructo supra actum. Præfectus ab eodem Marchianensi cenobio S. Jonatus Abbas, loco monachorum, sanctimoniales, prout sibi visum fuerat, agregavit, occupato tunc sui Episcopatus Trajectensis administratione S. Amando, a quo Elnonensibus tum datum fuisse Ursum Abbatem tradit Buzelinus lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ. Quæ omnia confirmant impensos hoc triennio labores Hasbanis, Taxandris ceterisque diæcesis Trajectensis populis. Eam autem Ecclesiam ac diæcesin ne prius existimetur gubernasse, faciunt quæ plurima ante ad Scaldim Scarpumque fluvios, ut diximus, gesta ab eo præclare. Bucherius, Fisen alique præfuisse Amandum Ecclesiæ Trajectensi, vel ut loqui malunt, Tungrensi, annis IOCXXXXVII et duobus sequentibus tradunt.
83 Verum, quod præcipuum statutæ hactenus Chronologiæ robur est ac præsidium, quo tempore Ecclesiam Trajectensem administrabat Amandus, Ecclesiæ universæ præsuit S. Martinus Papa, Roma per Theodorum Calliopam avectus, ut ipse epistola xv testatur, feria quarta xii Kalendas Julias. Ino præcedentem Dominicum diem ait convenisse in xvi Kalendas Julias, ergo anno Christi IOCLIII, cyclo Solis xvii, littera Dominicali F. Ante quod tempus, teste Anastasio Bibliothecario, viro in Actis exilioque ejusdem indagandis studioso, rexerat Ecclesiam annos sex, creatus anno Christi IOCXLVII. Ab hoc Pontifice S. Amandum epistola missa petiisse onere Episcopatus Trajectensis liberari, constat ex ipsius Martini ad cum responso. Quæ epistola Actis Concilii Lateranensis, anno Constantis Imperatoris VIII, die III Nonas Octobris, Indictione VIII, (ergo anno IOCLXIX) habiti subjuncta est, editaque a Philippo Abbate infra in Vita cap. 3. Ex relatione, inquit S. Martini,
Anus, juxta tenorem tuæ Fraternitatis epistolæ, præsentium latoris, laborum tuorum certamen cognovimus. Suggestum est namque nobis, eo quod Presbyteri seu Diaconi, aliique sacerdotalis officii, post suas ordinationes in lapsu coinquinantur: et propterea nimio mœrore Fraternitatem tuam adstringi, velleque pastorale obsequium pro eorum inobedientia deponere, et vacationem ab Episcopatus laboribus eligere, etc. Quæ Baudemundus paucis his verbis expressit: Multi etiam, quod dictu nefas est, Sacerdotes atque Levitæ prædicationem illius respuentes, audire contempserunt. Eadem narrant Auctor Aquitanus, Harigerus, Milo, cujus hi sunt versus:
Triste nefas, qui debuerant agnoscere primi, Ac verbum Domini plebi monstrare sequendum, Ecclesiæ gradibus prælati rite Ministri, Rejiciunt, spernunt, contemnunt, despiciuntque, Postponunt pelluntque probum per probra Patronum, Quo sibi nil lucri, sed maxima damna tulere.
B86 Plura ista huc congerimus, quo clarius liqueat de eodem tempore agere et S. Martinum Papam, et hos Vitæ S. Amandi scriptores: ac perperam hæc transferri ab Harigero et Philippo ad regnum Dagoberti aliquot ante annis vita functi, ad cujus tamen regnum, unde aberrandi occasione data est, S. Martini Pontificatum retulit Hucbaldus xxx Januarii cap. 1 Vitæ S. Aldegundis: at magis a vero abreptus Chronographus Blandiniensis apud Sanderum annum v Pontificatus S. Martini enormi mendo conjecit in annum Christi iocx, regni Dagoberti xiv. Decepti forsan fuere hi auctores, usitata Baudemundo transitionum formula, qua indicato S. Sigeberti baptismo pergit: His ita gestis, adveniente obitus sui die, Trejectensium Episcopus feliciter migravit ad Christum. Verum idem Baudemundus regnum Childerici, quod xix annis ab obitu Dagoberti distat, mox Episcopatui Trajectensi annectit, his solum tribus interpositis connexionum formulis, Hæc multo post, his ita peractis, et eodem fere tempore vir sanctus Domini Amandus Childericum adiit Regem: neque ulla expressa temporis mora, sed his solum positis verbis, aliquantis diebus. An ergo etiam sub Childerico Rege Trajectensem Ecclesiam rexisse Amandum dicemus? Sed his obiter indicatis ad epistolam S. Martini Papæ redeamus, in qua de Sigeberto Rege, non Dagoberto, hæc præscribit S. Amando: Sigebertum præcellentissimum filium nostrum, Regem Francorum pro suæ Christianitatis remedio consultissime admone, atque precare: dirigere nobis ex corpore Fratrum nostrorum dilectissimos Episcopos, qui Sedis Apostolicæ legatione fungi debeant. Misit una S. Martinus Acta Synodi Romanæ cum epistola encyclica, ut ab Episcopis regni Sigeberti congregata Synodo confirmarentur: quod etiam cum eqisse apud Chlodoveum fratrem ejus liquet ex Vita S. Eligii, in qua dicitur S. Martinus Papa fidem omnibus orthodoxis consentientibus contra haereticos in Concilio editam cum subjuncta epistola Galliarum partibus destinasse, mandans et obtestans Regem Francorum Chlodoveum, ut viros eruditos Catholicos sibi adminiculum ob hæresim comprimendam faceret destinari: ubi tum Eligius cum sodali Audoeno libentissime perrexisset, nisi ei quædam causa impedimento fuisset. Ita Audoenus in Vita S. Eligii. Eadem fere leguntur in Vita S. Audoeni xxiv Augusti.
§ XII. S. Amandi tertium iter Romanum. Datus ei successor, non S. Landoaldus, sed S. Remaclus.
Hac usus occasione S. Amandus, dum Sigeberto Regi indicaret sanctissimi Papæ voluntatem, una ab eodem Romam eundi impetravit facultatem. Tum ab introitus sui tempore (verba sunt Philippi num. 31) triennio D taliter evoluto, cum suam prorsus circa eos (diœcesanos) videret operam profligari, recessit ab eis; privatus eligens habitare in domo Dei, quam inter transgressores titulo dignitatis excellere. Et, ut refert Baudemundus, pulverem de pedibus excutiens, ad alia properabat loca. Quæ etiam in poemate expressit Milo. Tunc beatus Confessor Amandus (verba sunt Raineri in Vita S. Gisleni) amabilis Deo et hominibus, quem... per triennium fere invitum tenuit Trajectensis Episcopatus, cum de eodem Episcopio reverteretur, zelo Dei, ut quondam Elias zelatus, contigit, ut visitandi et consolandi gratia adiret locum, quem incolebat S. Gislenns, A quo vir sanctus cum honorifice esset susceptus, more solito mentes fidelium, qui aderant, recreabat documentis salutaribus, inflammans eas igne Spiritus sancti. Qui imbuti pabulo sanæ doctrinæ, et accensi geminæ dilectionis ardore, ditati insuper cælesti benedictione deducunt sanctum Episcopum tendentem ad Elnone. Ac interposita narratione piscis e fluvio prosilientis, ac prandii sumpti, pergit: His ita peractis, miraculorum patrator Amandus, Elnonenses Fratres revisit.
88 Consentit Chronicon Elnonense apud Buzelinum lib. 1 Gallo-Flandriæ cap. 43, his verbis: Jonatum E Marchianis instituerat B. Amandus primum Abbatem. Verum cum Episcopalem curam renuntiasset, et limina Apostolorum pro tertia vice, adjunctis sibi SS. Humberto de Maricolis et Nicasio Elnonensi monacho et discipulo, petere decrevisset, prædicto Jonato Marchianensi Elnonense coenobium similiter duxit commendandum. Quæ in Actis S. Humberti xxv Martii ita confirmantur: Cum Humbertus, inquit auctor, ad quemdam locum suæ ditionis pervenisset, supervenit ibi S. Amandus Episcopus cum venerabili viro Nicasio, qui peregrinationis gratia ad Apostolorum limina pergebant. Cum ergo a B. Humberto hospitio recepti et consolati fuissent, ipse S. Humbertus eadem devotionis gratia peregrinationem cum ipsis accepit. Hæc ibi, quæ anno DCI facta sunt.
89 Romæ aliquamdiu morati sunt, ut codices, quos ante a S Martino Papa sibi miti petierat Amandus, majore otio sibi suisque monasteriis procuraret. Istic etiam traditur immunitatem aliaque privilegia Elnonensi monasterio impetrasse, diplomate mense Januario signato, manuque Amandi Episcopi, bibliothecarii sanctæ Sedis Apostolicæ subscripto; anno igitur IOCLI. Ex altero S. Martini diplomate, quod sibi tum Blandinienses indultum volunt, constat S. Florbertum illorum Abbatem ab Amando constitutum anno, ut diximus, IOCXLIV, adhuc eo tempore superstitem floruisse, quem Chronographus Blondiniensis Abbatem anno IOCXVIII ordinatum tradit, diemque extremum anno IOCXXXIX obiisse.
90 De reditu S. Amandi ita scribit Notgerus Episcopus Leodiensis in Vita S. Landoaldi XIX Martii: Romam, inquit, deliberavit S. Amandus iterato adire. Romanum universalem Pontificatum Martinus Papa tum administrabat. Cui B. Amandus votum, cujus obtentu venerat, exprompsit: qui, ut sibi ad id opus peragendum suppetiæ mitterentur, poposcit. Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt, adjutores: inter quos S. Landoaldus Archipresbyter, Amantius Diaconus, quos etiam comitate sunt sanctæ Virgines Vinciana et Adeltrudis cum aliis viris et mulieribus septem. Ita Notgerus, qui hæc ad regnum Dagoberti transfert: Per idem fere tempus, inquit, B. Joannes Tungrensium et Trajectensium feliciter regens Pontificatum, mortem occubuit. Dagobertus Rex, qui patre defuncto anno Christi IOCXXVIII, rerum potitus auspicabiliter successerat, B. Amandum evocavit, Trajectensium Cathedræ præsidere fecit. Ac mox indicata ejus post triennium,
A triennium inde migratione, addit: Incompertum est deinde, quanta temporis intercapedine plebs Trajectensium fuerit usque ad B. Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quia fama ad nos usque perferente (post cccl annos) accepimus B. Landoaldum illic remansisse, et per novem annos vices Pontificis administrasse. Cui opinioni illud nos facile facit accedere, quod refertur idem B. Landoaldus specialem Patronum nostrum, Sanctum scilicet Lambertum prima pueritia nutrivisse. Idem Notgerus, sui non satis memor, ita scribit in Vita S. Remacli III Septembris: Incompertum deinde est, quanta temporis intercapedine plebs Trajectensium fuerit sine Pastore: donec Sigebertum pater Regem Austrasiis anno 10ccxxxvii præfecit, et in Mediomatricum urbe sedem habere instituit. Cui plebs Trajectensium cum electione communi Sacerdotum, cum frequentia et audientia Magnatum, cum vociferatione etiam et acclamatione omnium ordinum obtulit tale precum suarum votum, neminem sibi debere nisi Beatumpræesse Remaclum, etc. Quæ iisdem fere verbis repetit idem Notgerus in Vita S. Hadelini III Februarii cap. 1, ubique conjungens Papatum S. Martini, cum regno Dagoberti: ut mirum non sit Harigerum Albatem, qui suam Historiam collato cum eo studio concinnavit, ab eodem Rege Dagoberto referre, S. Amando Episcopatum esse collatum.
91 Non defuerunt deinde, qui Notgerum imitati, novem annos Ecclesiæ Trajectensi S. Landoaldum præfuisse vellent: inter quos Theodericus Abbas, integro seculo Notgero junior, in Vita S. Bavonis hæc refert: Sanctum Papam Martinum adiit Amandus... animatur datis suppetiis, venerabili Archipresbytero Landoaldo, et Amantio Diacono. Emensis igitur Alpibus Galliam ingressi sunt: cumque videret Amandus messem quidem multam, operarios vero paucos, Landoaldum Trajecti reliquit, ubi et per novem annos vices Pontificis (nam Joannes Episcopus nuperrime obierat) administravit usque ad tempus S. Remacli. Ita. Theodericus alios errores congerens, quasi Joanni, non Amando Episcopo, successisset Vicarius Landoaldus. Similia habet Gemblacensis in Vita S. Theodardi Episcopi Trajectensis, Renerus et Nicolaus in Vita S. Lamberti, Ægidius cap. 49 ad Harigerum: quos sequuntur Bucherius, Fisen et alii: adduntque, Landoaldo S. Lambertum studio litterarum initiandum, a patre commissum fuisse. Cujus institutionis non meminere Godeschalcus Diaconus et Stephanus Episcopus Leodiensis auctores præcipui Vitæ S. Lamberti, Nicolao et Renero multo antiquiores: quorum ille refert cap. 1 traditum eum a prima fere ætate viris sapientibus et historicis, sacris litteris edocendum: at pueritiæ annos excedentem, commendatum esse Theodardo Episcopo Trajectensi, anno 10clx ordinato, divinis dogmatibus et monasticis disciplinis erudiendum: postquam autem ipse adolescens per doctrinam Theodardi sapiens effectus est; virtute adultum... tam cum Pontifice, quam in domo regia nilitare cœpisse. Hæc Godeschalcus, quibus similia memorat Stephanus Episcopus. Unde constat non videri ante annum 10cl natum esse S. Lambertum, potuisseque inter viros sapientes, quorum discipline puer commissus fuit, numerari Landoaldum a S. Martino Papa in Belgium socium adjutoremque S. Amandi missum. Non tamen continuo probamus, quod post Ægidium censent Bucherius in tabulis Chronologicis, et Fisen lib. 4 Historiæ Leodiensis cap. 1, et in Vita S. Lamberti cap. 4 hunc annum ætatis xxi agentem inauguratum esse Episcopum: quod infra docebimus non ante annum 10clxxvii factum fuisse.
92 Quid interim Episcopatu Trajectensi, cum inde abiret S. Amandus, factum fuèrit, silent Baudemundus et Milo. Aderat eo tempore in palatio S. Sigeberti
Regis Remaclus, infulas Sacerdotales adeptus, ut D præsulatus officium gerens omnibus in necessitate sua subveniret: uti testatur monachus Stabulensis in libello Vitæ ejus, quem Notgerus integro seculo junior, quod brevius, quam ut res postularet, conscriptus esset, se extendisse fatetur in Præfatione Vitæ a se editæ, in qua diximus nullam Episcopatus Trajectensis a S. Landoaldo per annos novem administrati fieri mentionem. Hic ergo vir Dei S. Remaclus, ut in ejus Vita dicti auctores referunt, subrogatur S. Amando, ordinante Dei providentia, et rogante Regem plebe, Clero, senatuque Trajectensi: ipso etiam, ut verisimile est. S. Amando Regi persuadente, ut eam dignitatem illi imponeret, et S. Remaclum hortante, ut suscipere dignaretur: se Romæ, ut Martinus Papa rata esse omnia velit, effecturum. Suffectus ergo S. Amando Remaclus anno 10cl, sedit annos circiter decem, quos exprimi in Chronico MS. cænobii Trudonensis, planeque supponi in Vita S. Trudonis xxIII Novemb. a Theoderico Abbate illius monasterii supra memorato conscripta, demonstravimus ad Vitam S. Sigeberti Regis §x, occasione monasteriorum Stabulensis et Malmundarii ab hoc Rege anno vi Episcopatus S. Remacli, Christi 10clxv extructorum, et triennio post ab eo adhuc Episcopo Trajectensi dedicatorum, ut mirum sit a Bucherio, Fiseno, aliisque annos illi tres quatuore solum attribui. Ejus quandoque apud Regem fortasse procul a diæcesi agentis, aut ceteroquin monasteriorum illorum ædificatione occupati vices supplere potuit S. Landoaldus, si novem annis, ut traditur, Trajecti sub ejus Episcopatu Archipresbyter vixit.
§ XIII. Res a S. Amando præclare gestæ ab anno DCLI ad DCLXIV.
In Belgium redux anno 10cli S. Amandus, et satis vegeto corpore, annos solum LVII natus, non, ut plures alii statuunt, LXXX; et ad rerum maximarum moltitionem egregio præditus animi robore; S. Landoaldo Trajecti relicto, monasteria ante extructa, potissimum Gandensia, revisit: cujus fama longe lateque diffusa, S. Allouvinus, Bavo dictus, Gandam venit (verba sunt Theoderici in ejus Vita) Amandum invenit, Clericum ait se esse velle. Gavisus Amandus, ubi videt eum nihil cunctari, sed ad omnia sustinenda paratissimi esse animi, gratias agens Deo, quasi carissimum amplexatus filium, inducit in Dominici scholam servitii, atque in ecclesia Gandensi ante aram B. Petri Apostoli, militiam Christi professum, barba et capillo tonsum, assumit in Clericatum: qui, quocumque divini sator germinis ibat Amandus, illuc studens subsequi, et indivisibiliter adhærens Magistri lateri, ardebat sanctæ prædicationis adipe repleri. Imo consensu sui Amandi, et loca Sanctorum et vicinos cænobitas accingitur circuire, si forte contingeret aliquid ante inexpertum vel intentatum investigare, ad quod agendum merito se animare deberet. Quo tempore etiam sibi familiarem fecit Domlinum Thurholtensis Ecclesiæ Presbyterum.
94 S. Adalbaldum, itinere in Vasconiam arrepto, insidiis consanguineorum S. Rictrudis uxoris, anno 10clii in agro Petragorico interemptum fuisse diximus in Februarii. Qua occasione, forte adhuc eodem anno labente, S. Rictrudis, uti, tradit Hucbaldus in ejus Vita, init cum philochristis sibi familiaribus, maximeque cum Amando sanctissimo Dei Pontifice et capit consilium salubre. Cui ille verus consultor proposuit vitam monasticam. Usa ergo consilio sui Symmistæ, Deiferi scilicet Amandi, ad opiparum convivium Regem cum Optimatibus invitat, et inter prandendum secundum salubre sui Consiliatoris Amandi inclyti Præsulis consilium, ex sinu suo prolatum capiti superponit jam benedictum ab eodem Pontifice velum,
A velum, et locum, ubi spiritualibus daret operam exercitiis, cum consilio et auxilio sæpe dicti Præsulis, qui eidem erat a secretis, elegit valde congruum; monasterium scilicet Martianas vocatum, quod ab eodem Pontifice super fluvium Scarp fuerat constructum. Rictrudis post professam Deo viduitatis continentiam, et post sumptum sanctum sanctimonialis habitus indumentum, très quoque filias uni despondit Christo in ætate adhuc tenera. Ex quibus S. Adalsendis in juventue diem extremum obiit xxiv Decembris. S. Eusebia annos nata duodecim, circiter annum Christi ioclxvi, post obitum proaviæ S. Gertrudis monasterii Hamatici facta Abbatissa, colitur xvi Martii. S. Clotsendis vero matri in regimine monasterii subrogata, habet suo dicatum cultui xxx Junii.
93 Interea, ut tradit Rainerus in Vita S. Gisleni, cum Cellæ oratorium esset fideliter peractum, deprecatione ejusdem B. Gisleni a sanctissimis Christi Episcopis Autberto Cameracensi atque Amando, cum maximo Cleri plebisque tripudio, sub annum Christi, quantum colligimus, ioclui, in honore Apostolorum, Ecclesiastico more decentissime est dedicatum. Ibi populo pasto prædicatione, nec non corroborato in fide; donato insuper Episcopali benedictione, quidam Comes nobilis, nomine Madalgerus, (qui S. Vincentius est) prædicantibus Episcopis, Divina inspiratione compunctus, fallaci mundo renuntiato, capite est tonsus, præfati Cameracensis Episcopi manibus, ac quia crucem Domini tollendo, vestigiaque illius sequendo, mundo volebat esse mortuus, in Altomonte (quod caenobium tunc extructum) sub regulari habitu est reclusus. Cujus uxor S. Waldetrudis marito consentiens, cum in seculari habitu aliquamdiu caste degisset, proles et prædia strenue gubernans, S. Gisleno exhortante Cameracum maturavit adire, atque benedicente S. Autberto Pontifice, sacro induta est velamine, omnibus norma salutis et speculum sanctitatis facta, monasterium Castrilocense, quod est Montibus Hannoniæ, extruxit. Nec solum adfuit S. Amandus Autberto Episcopo Cameracensi, eumque juvit in variis supra indicatis monasteriis ædificandis, sed etiam sæpius adiit S. Eligium Episcopum Noviomensem, a quo ait S. Audoenus Flandrenses atque Andoverpenses, Frisones quoque, et Suevos, et barbaros quosque circa littora maris degentes, quos velut in extremis remotos, nullus adhuc vomer prædicationis impresserat, magna parte populi relictis idolis ad verum Deum conversos esse Christoque subjects. Quarum rerum nonnullæ Sancti quidem Eligii auspiciis, ab Amando tamen gestæ, in illius diæcesi, videntur.
96 S. Bavo post vitam aliquamdiu solitariam, ac sub S. Florberto monasticam actam, accersito sancto Pontifice Amando et venerabili Abbate Floreberto, integram corpusculi reclusionem obsecrat, ac vix aliquando impetrat; recluditurque manibus sancti Pontificis v Idus Novembris, anno Christi ioclxv: a qua reclusione necdum biennio elapso, die prima Kalendarum Octobris anno ioclvi, Angelorum præsentia delectatus, spiritum efflavit, a S. Amando dein sepultus: et quidem secundum Chronicon Bavonianum, anno Abbatis Floreberti xii: cujus initium retulimus ad annum ioclxiv. Aliter sentiunt de hisce annis Christi appositis et Theodericus Abbas in Vita S. Bavonis, et auctor Chronici Bavoniani, qui plurimorum jam sæpius indicatum errorem secuti, Florebertum tradunt Abbatem anno iocxvii constitutum a S. Amando (quem tum apud Bituriges inclusum vixisse supra ostendimus) et S. Bavonem anno iocxxii inclusum, atque anno iocxxxi sancte mortuum: et quidem Martino universalem administrante Pontificatum, quem post sedecim demum annos suscepit. Sed plura magisque enormia alibi menda. Nam dicitur Bavo uxorem duxisse Chlodoveo Franciæ monarchiam gubernante; cum numquam integram tenuerit, sed solius Neustriæ imperium adeptus sit, et quidem puer adhuc, an. ioclxvi a morte Dagoberti patris, Deinde uxore mortua, Gandavum usque S. Amandum quæsivit Bavo, Roma reversum, acceptum a S. Martino Papa sociis Landoaldo aliisque. Præterea apparuit felix anima S. Bavonis, in ipsa exitus sui hora, longe manenti in monasterio Nivellensi, sanctæ Virgini Gertrudi, ut mitteret linteamina condendo funeri necessaria. Ita Theodericus, qui tamen annum obitus S. Bavonis adstruit sexcentesimum trigesimum primum; quo nata est S. Gertrudis, quæ B. Pipino patre anno ioclxvi, moriente adolescebat, ac quatuordecim erat annorum: igitur quando mortuus est Bavo secundum calculum nostrum anno ioclvii, pertigerat ad annum ipsa ætatis xxvi, tandemque xvii Martii anno Christi ioclxvi ætatis suæ xxxiii pie decessit. Consobrinos fuisse SS. Bavonem et Gertrudem tradit Othelboldus, anno cidxix creatus S. Bavonis apud Gandenses Abbas, in epistola ad Otgivam Flandriæ Comitissam, Balduini Barbati conjugem, edita a Miræo in Notitia Belgica cap. 82, ubi meminit libri Vitæ S. Bavonis, quam dolemus modo non extare; nisi a Theoderico Abbate S. Trudonis multo juniore non recte annis Christi adjunctis interpolatam. Bavone egregio Christi Confessore recentina morte in Domino pausante, atque a B. Amando et Abbate Florberto condigno honore humato, miraculisque coruscante, venit ad monasterium Gandense S. Livinus, et accipiens ab officio monasterii sumptus, qui in itinere necessarii sunt, profectus est et in terram properavit, Deo disponente, Brabantiam, ubi apud Escham vicum multis plagis irrogatis decapitatus est pridie Idus Novembris, uti testatur in ejus Vita S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntinus. Annus martyrio ejus celebris est ioclix, biennio secundum Chronicon Gandense post obitum S. Bavonis elapso.
97 Sæpius S. Amandum visendorum Antverpientium ac fidem Christi docendorum causa, in castrum, sive oppidum, Antverpiam venisse non dubitamus; sed ad hæc tempora, tertium nempe ab obitu S. Bavonis annum referimus ecclesiæ istic in honorem SS. Petri et Pauli extructæ dedicationem, ad annum scilicet Christi ioclx, quo S. Eligius xiv Episcopâtus sui annum explebat. Eodem tempore cum S. Livino aliisque viris Apostolicis in Belgium venit fortassis S. Fredegandus ab S. Amando Durinensi monasterio, ut supra diximus, præfectus. Calloanis a S. Amando post Trajectenses abdicatas insulas, verhum Dei prædicatum esse tradunt Baudemundus Milo alique: postremis nimirum, quos jam retulimus, annis. Inter discipulos S. Livini numeratur S. Foillanus Martyr, a quo, fratreque ejus Ultano monasterium Fossense, Sabim inter et Mosam, in villa S. Gertrudis hæreditaria, extructum esse supra diximus. Eodem quoque forsan tempore Trunchinii, Ardenburgi, Cortraci condita, quæ antea retulimus, ab S. Amando monasteria, quorum ecclesiæ traduntur a S. Eligio consecratæ.
98 Extructis monasteriis Altimontensi a S. Vincentio, et Montensi ab ejus conjuge S. Waldetrude, S. Aldegundis, hujus soror, Bertiliæ matris, nuptias suadentis, illecebras aspernata, a sorore ad monasterium suam evocata est, inque proposito servandæ virginitatis confirmata. Inde postea ad SS. Amandum et Autbertum, quos ad Altimontense monasterium venisse intellexerat, profecta, susceptoque ab iis sacræ religionis. velamine in sponsam Christi sacrata, Malbodiense monasterium construxit. Quæ Regibus Chlodoveo et Sigeberto fratre adhuc regnantibus contigisse videntur. Chlodoveo post annos regni octodecim, anno Christi ioclxii vita functo, Chlotharius filius primogenitus, ejus nominis III substitutus, per annos circiter quatuordecim apud Neustrasios Burgundionesque
A Burgundionesque regnavit: uti demonstratum est ad Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum, qui et ipse anno ICDLXIII piissime mortius est. Intrusus inde in solium fertur Childerbertus, filius Grimoaldi fratris S. Gertrudis: eo expulso, adscitus ad sceptrum Childericus, alter Chlodovei II filius, qui ad obitum usque fratris Chlotharii solis Austrasiis imperavit.
99 Chlothario III regnante, mortuus est S. Flobertus monasteriorum Gandensium Abbas, anno regiminis XXI, Christi ICCLXIV, Kalendis Novembris. Substituti sunt in monasterio S. Bavonis Aldebertus, apud Blandinienses Joannes, qui ambo testamento S. Amandi subscripserunt. Chronologiam statutam egregie confirmant Acta Joannis ex archivo Blandiniensi a Sandero edita. Ibi Joannes vas Domini electum, mundum, sanctum, temporibus Chlotarii Regis junioris in hoc tabernaculo Dei custos vasorum Dei efficitur, a S. Amando Abbas Blandiniensibus præpositus: cui obtulit munus omni sanctitate plenum, id est phylacterium, quod a S. Martino Papa impetraverat, et cucullam omni veneratione dignam, qua ipse pro Pontificali cultu et honore indui solitus erat, cum ad divina mysteria celebranda sese præsentaret: et pedum pastorale incurvum, quod tempore deamblationis sive peregrinationis suæ portabat. Quorum aliqua tunc forsan donata, cum S. Amandi testamento Joannes subscripsit. Cæpit tunc temporis, pergit Auctor, Gandensis pagi territorium, quod primo Apostolicus Pater Amandus, velut cælestis agricola excoluit, et vomere verbi divini exaravit, sub sanctissimo Patre atque successore suo Joanne ramos germinis expandere, et fructus vitæ perpetuæ facere. Hac ibi. Sub Chlothario III mortuus etiam est S. Eligius Kalendis Decemb. anno circiter ICDLXV. Ei in Cathedram Noviomensem subrogatus S. Mummolenus: qui et ipse testamento S. Amandi subscripsit.
B Præerat hactenus Ecclesiæ Trajectensi S. Theodardus Episcopus ab anno Christi ICCLXIV usque ad annum ICDLXXVI, quo apud Nemetes x Septembris interemptus, martyrii lauream obtinuit. Bucherius in Tabulis Chronologicis, Fisenus lib. 3 Historiæ Leodiensis et in Vita ejusdem, alique eorum Chronologiam secuti, ejus Episcopatum biennio circumscribunt, quasi S. Remaclo Stabuletum anno ICDLXII secedenti suffectus, et anno ICDLXV martyrio foret coronatus. Extat illustre diploma Childerici Regis Austrasiorum, signatum Trajecti vi Septemb. anno regni VIII, Christi ICCLXXII, in quo Rex confirmat monasteriis Stabudeto et Malmundario collatas a S. Sigeberto patrio varias possessiones. Unde, inquit Rex, jussimus pro hac re Domino et Patri nostro Theodardo Episcopo, vel illustri viro Hodoni Domestico, cum forestariis nostris, ipsa loca mensurare et designare per loca denominata, etc. Integrum diploma alibi dedimus, cui Regina Bilichildis Childerici conjux et jam subscripsit. S. Theodardo anno ICDLXVI interfecto, consilio totius plebis et imperio Childerici Regis sul rogatum esse S. Lambertum, tradunt in hujus Vita Godeschaleus cap. 2, Stephanus Episcopus cap. 4 Anselmus in gestis Episcoporum Trajectensim cap. 3 et 6, omnes ævo ejus propinqui. Annos tum natus erat S. Lambertus circiter septem et viginti, nuper adolescens juxta eosdem auctores a S. Theodardo Episcopo divinis dogmatibus et monasticis disciplinis eruditus. Auctor Vita S. Theodardi, a Sigeberto Gemblacensi meliori stylo adornatæ, dum ab Episcopatu S. Amandi anno ICDLXVI inchoato, ad martyrium usque S. Theodardi triginta circiter annos interponit (quibus Ecclesia Trajectensis, possessionum suarum quantitate mutilata, atque irruentibus undique procellis agitata est) necessario necem S. Theodardi ad annum usque ICCLXXVI, rejicit. Ordinatus aliquot post illius martyrium mensibus S. Lambertus sub initium anni ICDLXXVII, sub Childerico Rege, qui eum secundum Godeschalcum aliosque præ omnibus Pontificibus et Optimatibus diligebat, illam Ecclesiam triennio administravit. At Childerico ab impiis carnificibus anno ICDLXXX in æstate interfecto, et Theoderico fratre ejus assecuto regnum, jussu Ebroini Palatio ejus præfecti, de Sede sua anno
Amandus annos natus septuaginta, auctoritate longaque prudentiæ et sanctitatis sama celebris, tota Gallia peragrata, Vascones sub Pyreneis montibus habitantes iterum adiit, sive rogatu S. Rictrudis, ut corpus S. Adalbaldi, aliquot annis ante in agro Petragorico interempti, Elnonem ad suum monasterium, ubi dein sepultum fuit, adveheret (quod ad hujus Vitam insinuavimus nobis non improbari) sive ut quos olim tempore exilii Vascones cæperat instruere, jam fidei morumque doctrina perpoliret. Verum illis in cæcitate permanentibus, teste Baudemundo, ad alia demigravit loca: atque in itinere, cæcus aqua, qua manus Antistes abluerat, aspersus, visum illus meritis recepit. Ad fines deinde Francorum venit, monasteriumque extruxit, ut supra conjectavimus in agro Borbonio, sub Bituricensi diæcesi, ubi etiamnum oppidium S. Amandi nomine extat. Quo eodem tempore, secundum Baudemundum, in loco Nanto, apud Rutenos a Rege Childerico donato, cænobium condidit, passusque multas injurias ab Uceticensi Episcopo, singulari Dei favore innoxius evasit. Ab eodem Rege Childerico anno regni II Kalendis Augusti, anno Clir. ICDLXVI impetravit Barisiacum in Laudimensi agro, ubi extructæ cellulæ præfecit Andream, ut supra diximus. Ad Belgica sua monasteria fere redivit, sub annum Christi ICCLXVII, quo Atrebati corpus S. Vedasti ex templo S. Mariæ Cathedrali ad oratorium suburbanum, quo loco nunc in altera civitate monasterium S. Vedasti visitur, a SS. Auberto et Audomaro solenni pompa translatum est: cui translationi forte S. Amandus, ut supra ostendimus, videtur interfuisse, sed ejus nomine expuncto, quidam, rati eum aliquot annis ante mortuum, S. Lambertum substituerunt, decennio integro prius quam hic Episcopus fieret. Ita adfuit S. Amandus eidem Auberto oratorium S. Vedasti in Alto-monte consecranti: quando sacrum velum istic S. Aldegundi collatum.
101 Elnonense monasterium in silva extructum, ac procul ab hominum turba semotum, præcipue adamavit S. Amandus, ibique sedem senectutis suæ, ac sepulturam elegit. Inde tamen ad constituta a se monasteria visitanda, aut nova erigenda ad finem usque vitæ alio identidem profectus est: ideogue fere nonagenarius in suo postea testamento cavit, ut, si in itinere, aut ubi finis vitæ pervenisset, Fratres vel Abba de ipso monasterio licentiam habeneret, corpusculum eo revocandi. Inde rogatu S. Rictrudis ad Marchianense monasterium profectus, vidit caput S. Mauronti ejus filii apibus cingi, qui ab eo decisa coma in Clericum attonsus, dein Levita factus, Regia honoratus est bulla, Notarius regalium præceptorum conscribens edicta: ut tradunt Hucbaldus in Vita S. Rictrudis et Philippus infra num. 37. Colitur S. Mauruntus v Maii. Itinere ad Bellovacos instituto, cæcam istic illuminatam esse inter postrema S. Amandi gesta recensent Baudemundus, Milo aliique. Chlotario III anno ICDLXXVI mortuo successit primum Theodericus tertius fratrum, eoque mox pulso monarchiam Francorum adeptus est Childericus, postquam annos XII apud solos Austrasios regnasset. Mortuo etiam anno ICDLXXV die XIII Decembris S. Auberto Episcopo Cameracensi subrogatus est anno ICDLXXVI. Vindicianus, qui testamento S. Amandi etiam subscripsit.
102 Præerat hactenus Ecclesiæ Trajectensi S.
A anno ICDLXXXI depositus est, et honore debito privatus, ac Pharamundo in Cathedra illius constituto, in monasterio, quod vocatur Stabulaus, septem annos peregit. Dein Pipino Herstallio apud Austrasios anno ICDLXXXVII in Majorem-domus, ut vocabant, assumpto, atque Ebroino a quodam Hermenfrido anno sequente ICDLXXXVIII interempto, Pharamundus de Sede Pontificali et de provincia Trajectensi depositus atque repulsus est: Dominus autem Apostolicus S. Lambertus ad propriam Sedem revocatus, magna universi populi exultatione susceptus est. Actum, cujus antea nulla apud ullos auctores mentio est, pedes suos ad evangelizandam pacem dirigens, populum sibi commissum omnimodis sacræ doctrinae cibis reficere curavit, innumeras infidelium turmas de gentilitate vocavit ad Christianitatem.
B
103 Bucherius cap. 6 Disputationis historicæ de Episcopis Tungrorum seu Trajectensium num. 100, tradit ab eo tempore, quo S. Amandus a Martino Papa impetrarit veniam decedendi Episcopatu, id est, ab anno ICD, nullum definitum Episcoporum Trajectensium Characterem apparere ante mortem S. Huberti primi Leodiensium Episcopi, sive annum Christi ICCXXVII, per annos omnino septuaginta septem, quo intervallo quatuor tantum concluduntur Episcopi, Remaclus, Theodardus, Lambertus, Hubertus, omnes Sancti. Ex his LXXVII annis concedit S. Huberto triginta, ejusque ingressum componit cum vere anni ICCCXVII, S. Lambertum tradit cœpisse ineunte anno ICDVI, ac labente Episcopatus sui anno XLI cæsum, XVII Septembris: atque ita SS. Remacli et Theodardi Pontificio simul quinque solum annorum spatium relinquitur: idque ut fatetur, absque ullo apparente charactere. Et hæc est vulgata illa Chronologia, quam Belgas Gallosque sibi sequendam statuisse clamitat auctor Vindiciarum. At contra eam dedimus characterem, expressum annis quinto, octavo, decimo, Episcopatus S. Remacli, quem proinde ostendimus sedisse ab anno ICDI ad ICDLX. Protulimus dein diploma Childerici anno regni VIII, Christi ICDLXXII, datum, cum Ecclesiæ Trajectensi præsesset S. Theodardus: quem ex altero charactere ostendimus ad annum usque ICDLXXVI vixisse, quo x Septembris cæsus est. Demonstravimus etiam S. Lambertum anno ICDLXXXI e Cathedra Trajectensi pulsum (quod sub prioribus Sedis annis factum est) et anno ICDI.XXXVIII eidem Ecclesiæ redditum, occiso tum Ebroino, cujus cædem idem Bucherius retulerat ad annum ICDLXXV, quo ostendimus Chilotarium
C in adhuc regnasse. Nos Episcopatui SS. Lamberti et Huberti annos integros quinquaginta assignamus, ab anno scilicet ICDLXXVII ad annum ICCCXXVII. Sed quot anni sint horum singulis assignandi, non æque liquet. Annorum numerum Episcopatui S. Lamberti adscripsit Renerus cap. 27 Vitæ ejus in Epilogo: Passus est, inquit, S. Lambertus xv Kalendas Octobris, anno Episcopatus sui quadragesimo sub Rege Francorum Hildeberto Theoderici Regis filio. Verum ex calculo nostro tum sedisset S. Lambertus Episcopus ab anno ICDLXXVII, usque ad annum ICCCXVI: ante quem non solum obierat Rex Childebertus, sed etiam filius ejus Dagobertus junior. Non est adeo exactus Renerus in annis computandis, qui cap. 8 tradit S. Lambertum emicuisse inter sanctos sui temporis Episcopos, Austrigisilum Biturigensem, Eligium Noviomensem aliosque quorum ille anno ICCCXII, iste ICDLXV mortuus est, quando S. Lambertus necdum Episcopus erat, imo circa annum ICDI tantum natus. Regnavit Childebertus ab anno ICCCVII ad annum ICCCXI, quo tempore Pipinus Dux cum amplissima potestate regno potissimum Austrasiorum præerat: a cujus familiari, nomine Dodone, de Primatibus Palatinis uno S. Lambertum telo transfixum, animam Deo transmisisse scribit Godeschalcus in ejus Vita.
104 Mortuus est Pipinus anno ICCCXIV, a quo post obitum filii Droci, sive Drogonis, magis amatus est filius Carolus Martiellus, ejusque mater Alpais instar uxoris habita. Ob hanc Principis incontinentiam reprehensam, S. Lambertus ab Alpaidis fratre Dodone interterfectus est. Qui jussu Childebrandi Comitis, Chronico
Fredegarii partem ultimam a capite xcvii adjunctam auctor cœvnus de Pipini familia scripsit, hæc ita narrat cap. 102 et seqq. Post hæc Drocus filius Pipini a valida febre correptus, mortuus est, et sepultus in basilica B. Arnulphi Confessoris in Mettis urbe. Grimoaldus quoque ex quadam concubina genuit filium, nomine Theudoaldum. Igitur præfatus Pipinus aliam duxit uxorem nobilem et elegantem, nomine Alpheidam, ex qua genuit filium, vocavitque nomen ejus lingua propria Carolum. Crevitque puer elegans atque egregius factus est. Mortuus est his diebus Childebertus Rex, et sepultus Cauciaci in basilica S. Stephani Martyriis. Hæc auctor ille jussu Childebrandi, dicti Caroli Martelli fratris ultimis istis annis ex Alpaide nati, quam in hujus favorem aliam uxorem Pipini appellat. Ita Dagobertus 1 tres simul habebat ad instar Reginas, uti tradit Fredegarius cap. 60. Drogonem, seu Drocum, filium Pipini mortuum esse anno ICCCVII habent Annales breves in monasterio S. Nazarii ad Rhenum scripti, atque a Frehero et Chesnæo editi. Imo tempore veris obiisse addunt Annales ab ejus obitu capti, atque ex MSS. Tiliano et Petaviano sub initium tomi II Scriptorum Galliæ a Chesnæo vulgati. Mortuum esse Childebertum Regem anno ICCCXI supra diximus. Quæ autem inter obitum Drogonis et Childeberti Regis narrantur gesta de ducta sive assumpta Alpaide in alteram quasi uxorem, quidni referantur ad annos interpositos ICCCXI aut ICCCX? Eo namque tempore accrescebat Carolus Martiellus puer, forte x aut XII annorum. Ad eodem circiter annos referri cædes S. Lamberti posse videatur: saltem, dum alius occurrat character. Certe non ante annum ICCCVII, qui triginta in Episcopatu explerat annos, decessisse arbitramur. S. Willibrordus Episcopus Ultrajectinus et S. Lambertus maximo sese invicem videndi desiderio inflammati, convenerunt referentes, quæ et quanta per eorum ministerium Divina gratia operata est in Gentibus. Uti cap. 11 Vitæ S. Lamberti tradit Nicolaus: quibus multi utrinque anni in Episcopatu peracti innuuntur: et tamen a Bucherio, Fiseno, Joanne Roberto aliisque traditur ante occisus S. Lambertus, quam S. Willibrordus consecratus Romæ Episcopus, rediisset in Belgium. Quæ refertur revelatio martyrii S. Lamberti facta Sergio Papæ, quia antiquis scriptoribus incognita est, alibi inter apocrypha esse reponendam probavimus. Et hæc de successoribus S. Amandi in Sede Trajectensi dicenda putavimus, ne vel inde semita aliqua devia ad Chronologiam statutam infringendam aliis panderetur.
103 Sed ad tempora Childerici Regis, facti jam Francorum monarchæ, redeamus. S. Leodegarius Episcopus Augustodunensis, teste Ursino auctore cœvno in hujus Vita, super omnem domum Childerici in Neustria confirmati, sublimatus erat, et Major-domus in omnibus factus: qui præsente Rege Childerico cum S. Nivardo Episcopo Remensi, et S. Mumoleno Noviomensi subscripsit epistolæ S. Bercharii Abbatis, qua hic cenobio Dervensi a se condito e propria sua hæreditate plures villas largitur. Cui Berchario idem Rex Childericus privilegium dedit in Compendio palatio regni Neustriæ, iv Nonas Julii, anno III regni Christi ICDLXXII, subscribentibus eodem Leodegario, Attelano Episcopo Laudunensi, et S. Reolo Episcopo Remensi, post obitum S. Nivardi qui Kallendis Septembris anno DCLXXVIII contigit, ordinato. Hic est S. Reolus III Episcopus, qui testamento S. Amandi subscripsit: de eo agemus XXV Novembris, de S. Berchario Abbate XVI Octobris: cujus epistola ac privilegium
A privilegium Childerici referuntur a Nicolao Camuzato in Promptuario Tricassino post Acta ejusdem S. Bercharii. De S. Leodegario post resumptum a Theoderico anno ICCLXXX regnum Francorum, ab Ebroino in exilium misso, et anno ICCLXXXV interfecto, egimus ad Vitam S. Sigeberti Regis; prolixius acturi II Octobris die ejus natali.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.