§ XX. Nantua in Beugesia monasterium an a S. Amando constructum?
Ad hujus Commentarii finem duplex rejecta disputatio: sitne S. Amandus, Belgio procul, in veterum Burgundionum Oris, an vero et apud Hispanos mortuus? Beugesii ad Bressiam nunc spectant populi,
S. Amandi ævo, intra Burgundiam numerati: ac nuper cum ad Sabaudiæ Duces antea pertinuisset, Salussiarum marchionatu commutata eorum ditio, et ad Coronam Gallicam translata. Gentis ejus historiam, erudito æque ac laborioso commentario illustravit Samuel Guichenonus: qui in continuatione partis 2 pag. 75 et sequentibus, agit de Nantua, vel Nantuaco, Ordinis Benedictini cænobio, in media sito Beugesia, qua Lugduno, in cujus diæcesi est, iter est, in Genevam atque Helvetiam. Hoc monasterium autumant accolæ, ab S. Amando ædificatum, ibique eum et in fata concessisse, et conditum tumulo esse. Neu vana fides queat cuiquam videri, Vita antiqua profertur, a Baudemundo scripta, sed fæde corrupta. Eam ex duobus codicibus Nantuacensibus descriptam submisit nobis Divione Petrus Franciscus Chiffletius noster: quam et Guichenonus in probationibus ad historiam Bressiæ et Beugesiæ pag. 210 et seq. edidit ex Nantuacensi Breviario.
135 Quæ Baudemundus narrat cap. 6, ita hic amplificata: His ita peractis, inquit Baudemundus, idem vir Domini Amandus in fines remeavit Francorum, elegitque sibi locum prædicationis aptum, in quo cum Fratribus, qui cum eo per diversas provinciæ, multas pro nomine Christi perpessi sunt passiones, ædificavit cænobium: atque ex eisdem Fratribus plures postea vidimus Abbates seu honorificos viros, Et hæc quidem vere Baudemundi sunt: dein ita pergit:
Eodem fere tempore, etc. Quæ ita in codice Nantuacensi leguntur: Temporibus igitur Mauritii et Phocæ Cæsarum, rediens a præfatis Vaccensibus et Pyrenæis montibus Sanctus Dei Amandus, lustratis pene finibus Francorum, flagitans secretum reperire locum, in quo solitariam vitam ducere posset, liberiusque Deo vacaret; tandem devenit in quamdam civitatulam, nomine Ozindinsem, sitam in finibus Lugdunensium, decentissime turribus eminentibus circumseptam, quæ deinceps a Sarracenis et Vandalis et Gottis, usque ad solum desolata atque diruta est. Habebat autem hæc urbs a Septemtrione montem quemdam, nomine Helnon, ex cujus nomine omnis circa regio Helnonensis vocabatur: in cujus cacumine castrum insinge quadrato lapide et polito constructum habebatur, munitio et defensio urbis: circa cujus ambitum apparet grata planities, fœcunda pascuis atque irrigua: nemoribus consita, saltu decora, venationi atque piscationi commoda: in quam influunt duo alvei Onix et Lengis. Ab Aquilonali vero parte mons Dunicus circumcingebat eam, simili modo copioso munimine oppugnatus. Extra cujus gyrum quidam F Follis prospiciebatur, quem reducto paullulum sinu, in æquo complanabat natura, per quam fluvius discurrens planitiem, vocabulo Merulus, ab Alpibus progrediens, bifido cursu nando meat in quoddam stagnum juxta positum, præstans incolis piscium non modicum quæstum: quæ etiam trijugis montium cacuminibus protegebatur, scilicet Dunico, Ibico et Heenco. Præterea fons prælucidus ab rupibus profluens, saluberrimis vallem irrigat aquis: cujus vocabulum, hactenus vicus omnino retinuit. Quem locum vir sanctus, quasi a Deo sibi cœlitus offerretur, amplectens, citato gradu in Franciam rediens, Childericum adiit Regem, petens humiliter, qualiter hoc præmemoratum municipium, ad construendum habitaculum monachorum, largiri dignaretur. Nam adeo remotus et secretus erat commeantibus vel itinerantibus, ut, nisi venandi gratia, nullus ibi diverteret hospes, præter paucos ruricolas inibi degentes, qui ex contignatis lignis jamdudum basilicam in honorem Andreæ Apostoli inibi ædificaverant. Quod Rex libentissime annuit, deditque ei Rex Childericus filius Lodovei, et frater Theoderici postulatum locum Nantuacum, qui et alio vocabatur nomine secundum regionis nuncupationem, videlicet Helnone, in
A in quo vir Dei sagaci studio cœpit ædificare cœnobium, non ambitionis gratia, sed ob animarum salutem. Mummulus autem præfatæ Ozindinsis civitatis Antistes valde ferebat moleste, quod idem vir Dei eumdem locum impetraverat a Rege, etc.
136 Hæc Nantoacensis interpolator, pro quibus pauciola hæc habet Baudemundus: Eodem fere tempore vir sanctus Domini Amandus Childericum adiit Regem, eumque humiliter postulavit, quatenus ei aliquod municipium ad construendum monasterium, non ambitionis gratia, sed ob animarum salutem, largiri dignaretur. Deditque præfatus Rex ei locum, nuncupatum Nanto: in quo vir Domini sagaci intentione cœpit ædificare cœnobium. Mummulus autem quidam Ozindinsis urbis Antistes, valde ferebat moleste, quod idem vir Domini eumdem locum impetraverat a Rege, etc. Hæc Baudemundus, quem loqui de monasterio Nanto, apud Rutenos prope fontes Darbii amnis a S. Amando extructo, et de Mummulo Episcopo Uceticensi supra num. 7 ostendimus. Ast hic interpolator suo monasterio Nantuaco ea applicaturus, ingeniose excogitavit urbem Episcopalem Ozindinsem istic vicinam, hactenus reliquis scriptoribus incognitam, quam nempe dirutam a Vandalis et Gothis asserit; sed quo tempore? Num anno Christi ccccvi? quando secundum Prosperi Chronicon, Arcadio vi et Probo Coss. Vandali et Alani Gallias trajecto Rheno pridie Kallendas Januarias ingressi. Et triennio post, Honorio viii et Theodosio III Coss. Hispanias occupaverunt. Subsecuti Vandalos Gothi, et Honorio ix et Theodosio v Coss. Rege Athaulpho Gallias ingressi sunt anno ccccxii. Anno sequenti Burgundiones hanc Galliæ partem, in qua Bressia etiam et Beugesia sunt occuparunt. Sed hæc tempora æque potuerit scriptor ille confundere, quam quæ tradit, temporibus Mauritii et Phocæ Cæsarum suum Nantuacum a S. Amando facultate a Childerico impetrata constructum esse. Imperium adeptus est Mauritius anno Christi 10CLXXIII, quod ei anno 10CII Phocas extorsit; et ipse anno 10CX interfectus: quando S. Amandus natus circa annum 10CXIV, adolescens in Ogia insula degebat, et Chlotharius II, dicti Childerici proavus, Francis imperabat. Hanc tamen qualemcumque chronotaxim (aut chronotaraxin potius) Natuacenses tuentur duplici diplomate in archivo suo servato, atque inde a Guichenono in Probationibus pag. 212 et sequenti edito. Prius est S. Gregorii Magni, Phoca regnante anno 10CIV mortui, cujus hæc istic verba referuntur:
137 Gregorius servus servorum Dei, Childerico Francorum Regi. Quoniam innumerabilibus mundus procellis quatitur... quid autem in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Solummodo a Beato Amando nostro Coepiscopo didicimus, in omnibus rebus spiritalibus honestissimo vestro regimine regnum vestrum præ ceteris pace et tranquillitate, Christo tribuente, pollere. Retulit quoque vestra munificentia sibi olim concessum cœnobium in finibus Francorum positum, quod Helnone, sive Nantuacum nuncupatur, nunc a vobis affluentissime de vestris reditibus et prædiis et fiscis ad Fratrum victualia dotatum atque locupletatum: de quo vobis gratiarum dona cum benedictione misimus. Ipsum namque præfatum cœnobium, dum responsis Ecclesiæ deservirem, et ob hoc ad venerabilem prædecessorem nostrum illuc cum regrederer, poscente memorato Patre Amando atque Abbate Latercenio cum multis religiosissimis viris sanctitate præditis, basilicam ipsius loci in honorem Petri et Pauli omniumque Apostolorum honorifice consecravi, ipsique loco tale privilegium concessi, ut nullus Princeps, nec Episcopus, neque ulla judiciaria potestas ibidem præficere audeat Abbatem, nisi quem concors congregatio pari consilio et voluntate secundum Deum elegerit, sicut Benedictus Pater præcepit. Postquam electus fuerit ab illis, prius Sedis Romanæ munus accipiat, ipsiusque benedictione fungatur, nisi assensu ejus concedatur alicui licentia. Sed neque ipsi Archiepiscopo Lugdunensi, neque ulli Episcopo committimus illi Ecclesiæ vim excommunicationis inferre ullo modo nisi Apostolica deliberatione. Sed et si quis fidelium Romam ire disponens, sumptusque ei defuerint, ipsum memoratum locum adeat, et ibidem pro posse eleemosynam Fratribus impendat, eadem forma benedictionem Apostolicam sine dubio inibi percepturus, sicuti si limina Apostolorum pervenisset. Statuimus de cetero, ut nullo modo quis hunc locum violare audeat, nec vim inferre: quod si quis temerario ausu infregerit, anathematis ultione damnetur, ita ut deinceps inviolata, illibataque hæc nostra præceptio sive interdictio conservetur.
138 Secundum diploma est Childerici Regis, ejusdem omnino momenti, quod ita incipit: Rex Childericus, filius bonæ recordationis Clodovei, Amando Præsuli atque Abbati. Gaudeo, Frater carissime, Sanctitatem tuam opinionemque tuæ religiosæ vitæ toto orbe dilatari. Supra namque cum ad civitatem Parisius devenissemus, delata ad nos scripta Beati Gregorii Papæ, in quibus cœnobium a te constructum Nantuacense mirifice exornat, suisque præconiis exaltat. Quod ideo tuæ sanctitati mittere curavimus, ut pro magno munere ibi conservetur. Ipse quoque supradictus Papa omnino petiit, ut ea quæ ipse auctorizavit, nos more regio laudaremus atque confirmaremus... Omnia prænominata tibi et Fratribus in dicto cœnobio commorantibus, tam præsentibus quam futuris per nostri privilegii firmitatem tribuimus, quatenus pro salute nostra, vel regni nostri prosperitate, incessanter Dei omnipotentis clementiam exoretis. Hoc autem donum frater meus Theodericus ob amorem tui laudavit atque concessit. Actum est hoc donum sive privilegium in civitate Parisius anno quinto Childerici Regis. Hæc ibi. Regnavit apud Neustrios et Burgundos Childericus ab anno Christi 10CLXXVI ad 10CLXXX, interemptus anno regni IV. Frater ejus Theodericus tum regno pulsus, ac monasterio S. Dionysii inclusus, inter monachos attonsus degebat, cujus approbatio in hac dissensione frustra conficta est. Sed quam procul hæc tempora distant ab ætate S. Gregorii Magni, et quidem necdum ad Pontificatum evecti, ut, cum pro decessore suo Pelagio Papa II responsis Ecclesiæ deserviret, basilicam hujus monasterii consecrare potuerit? et, quod consequens est, ante annum 10CX, quo Pelagius mortuus est?
139 Claudius Robertus in Gallia Christiana Nantuam fundatam scribit tempore Gregorii Magni Papæ, Childeberto Rege dotatore, qui cum esset Rex Austrasiorum, S. Guntramno patruo suo anno Chr. 10CXIII mortuo, in regno Burgundionum successit, vita regnisque functus anno 10CXVI, hujusce regni quarto vix inito, ut diploma fundationis non potuerit datum esse anno regni quinto, multo minus Parisiis, ubi tum agebat Rex Chlotharius II: quæ tamen verba ex superiori diplomate Regis Childerici a Claudio Roberto translata ad Childebertum fuerunt. Ad hæc porro S. Gregorii Magni tempora fundationem hujus monasterii referendam esse persuadet diploma Lotharii Imperatoris, ex archivo Nantuacensi a Guichenono in probationibus pag. 214 excusum, cujus hic partem damus: In nomine Domini ñstri Jesu Dei æterni. Lotharius, Divina imperante providentia Imperator Augustus. Omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ et nostris præsentibus videlicet et futuris notum sit, quia monachi Nantuacensis monasterii nostræ retulerunt Celsitudini, quod a quibusdam peregrinis Abbatibus aliunde venientibus, res ecclesiæ illorum, unde victum vestitumque habere continuatim debebant, seu unde familia ejusdem loci servitium illis impendere solita erat, expoliabantur
A liabantur et consumebantur... Quare interrogavimus quid inde vellent, et flexis poplitibus nostra deosculantes vestigia, unanimiter exclamaverunt ex seipsis velle habere Abbatem. Quorum petitionibus ob B. Petri Apostolorum Principis venerationem, in cujus honorem memoratum cenobium constat esse a B. Gregorio Papa dedicatum, assensum præbentes, hos Serenitatis nostrae apices fieri jussimus, etc. En ut monasterium tunc crediderint, tempore S. Gregorii fuisse xdificatum. Quam opinionem firmant relata supra tempora Mauritii et Phocæ Cæsarum, eidem xdificationi assignata. Quæ dum omnia ab Actis S. Amandi absunt, propria huic monasterio fuisse existimamus: quibus reliqua assuit auctor Nantuacensis, arbitratus suum Nantuacum monasterium esse illud, quod Baudemundus scripserat a S. Amando constructum esse, vocabulo Nanto, sed situm apud Rutenos, populos cum vicinis Arvenis, Gabalis, Cadurcis, Albigensibus et Uceciis, Austrasiorum regno, cui tum præxerat Childericus, subjectos.
§ XXI. Obitus S. Amandi affictus Nantuæ. An ea monasterium S. Amandi dicta?
B Alterum addi monasterio eidem ornamentum debuit, quo plurimi circumquaque gloriabantur monachi: scilicet ut fundator ejus Sanctus fuisse, inque suo monasterio migrasse e vita diceretur, et in eo magnifice sepultus; ejusque patrocinio ibidem multa fieri miracula. Quæ quia Baudemundus attribuit loco, cui vocabulum est Elnone; qui antiquitates istas Nantuacenses coagmentavit, nomen illud monti vicino affinzit, in ejusque cacumine extructo castro; unde omnis circa regio Helnonensis dicta sit, ipsumque etiam Nantuacum secundum regionis nuncupationem Helnone appellatum. Verum aut non viderat ille, aut negligenter transcurrerat, quæ Elnonem in Belgio locant antiqua et certa monumenta, maximeque invicem congruentia; inter quæ sunt diplomata Dagoberti Regis ac S. Martini Papæ. Quæ si ille vidisset, non montem Elnonem, sed fluvium, alterumque Scarpum ex eo monte elicuisset. Locum Amando datum, asserit Dagobertus inter fluvios Scarp et Elnonem situm: et S. Martinus Papa statuit cenobium cui Helnonis inditum nomen, intra decursum duorum fluminum Scarp et Helnonis. Inclamant Nantuacenses, suo Martyrologio inscriptum S. Amandi non Nantuæ: Patroni sui nomen, in huncmodum: vii Idus Februar.
C In diceesi Lugdunensi, monasterio Nantuacensi, sanctissimi atque omni laude dignissimi, almi Amandi, qui dictum monasterium fundavit: enjus mors pretiosa et vita inclyta virtutibus et miraculisin coelo et in terra effulsit: qui quondam Ultrajectensium Episcopus fuit; postea vero dicti monasterii Albas, ubi beato fine quievit. Hæc ibi, amplificata ex Martyrologio Usuardi, in quo ita legitur: Eodem die sanctorum Episcoporum Vedasti et Amandi, quorum et vita et mors plurimis extitit miraculis gloriosa: quorum prior Adartensium, sequens vero Trajectensium rexit Ecclesiam. Quod autem tempore scriptoris illius Nantuacensis, non esset Trajecti Sedes Episcopalis, olim Leodium translata, apposuit Ultrajectum, urbem Episcopalem, posterioribus temporibus valde celebrem, quæ erat quidem, dum viveret S. Amandus, metropolis Frisiorum, sed adhuc a side Christiana abhorrentium.
141 Annum mortis et sepulturæ S. Amandi apud Nantuacenses assignat ex Martyrologio Nantuacensi idem Guichenonus. Sed quot eum tunc oportet annorum fuisse, si cenobium illud grandis natu condiderat, quod minimum LXXX ante ejus decessum annis Magnus dedicarat ante pontificatum Gregorius? Testamento quoque S. Amandi (nam et illius meminit) an subscripserint evocati e Belgica n S. Reolus Archiepiscopus Remensis, pro Lugdunensi? et Episcopi S. Mummolenus Noviomensis, et S. Vindicianus Cameracensis, vice propinquorum, Bellicensis. Matisconensis aut Genevensis? et Abbates S. Bertinus Sithivensis, et Gandenses duo Aldebertus monasterii S. Bavonis, et Joannes Blandiniensis, loco Abbatum istarum ditionum? An tum ab his Antistitibus templum istic Elnonense dedicatum, quod apud Belgas Elnonenses factum diximus? An corpus ejusdem Sancti istic etiam translatum anno, et elevatum anno? An, ut reliqua omittamus, idem sacrum corpus inde Tornacum, Gandavum et per alia loca Flandriæ et antiqui Bracbanti, anno delatum? Certe affictum Nantuaco nomen Elnonense ignorarunt antiqui. Ita Rex Pipinus in privilegio eidem monasterio dato anno vi regni, Siagrium appellat Abbatem monasterii Nantuaci. Ludovicus pius in constituto de monasteriis, quæ Regi militiam, dona vel solas orationes debent, monasterium Nantuadis in secunda classe statuit, dona absque militia conferentium. Lotharius Imperator in menorato diplomate monachos Nantuacensis monasterii dixit. Albitius et Odda Comites Genevenses seculo decimo varias donationes conferunt sacrosancto S. Petri Nantoadis monasterio. Paschalis n Papa anno inter alia monasteria Cluniacensibus subjecta in Prioratum redigit Nantuacum. Eugenius Papa n anno Bulla inscripta Priori Nantuacensis monasterii, privilegia confirmat. Quæ omnia exhibet Guichenonus in Probationibus: ast in iis nusquam Elnonis aut etiam Amandi nomen; ut perspicuum sit, omnem illam fabulam ex sola voce Nanto extudisse posteros. Extat apud eumdem Guichenonum epitaphium Caroli Calvi Regis Francorum et Imperatoris, in monasterio Nantuacensi, tempore Helmedii vii Abbatis, sepulti. Quod qua occasione contigerit, ita refertur in Annalibus Francorum Bertinianis: Carolum in vilissimo tugurio mortuum n Nonas Octobris aperientes, qui cum ipso erant, ablatis interaneis, et infusum vino et aromatibus, quibus poterant, et impositum locello, coperunt ferre versus monasterium S. Dionysii, ubi sepeliri se postulaverat. Quem pro fœtore non valentes portare, miserunt eum in tonna interius exteriusque picata, quam coriis involverunt: quod nihil ad tollendum fœtorem profecit. Unde ad cellam quamdam monachorum Lugdunensis Episcopii, quæ Nantoadis dicitur, vix pervenientes, illud corpus cum ipsā tonna terræ mandaverunt.
142 Edita est in Bibliotheca Cluniacensi columna Charta Lotharii Regis de monasterio S. Amandi Cluniacensi Abbatiæ tempore S. Maioli Abbatis subjecto: quod monasterium Guichenonus Nantuacum esse ratus, eamdem Chartam a Petro Francisco Chifletio nostro ex archivo Cluniacensi descriptam, sibique communicatam vulgavit in Probationibus pag. 216, quam hic damus. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Lotharius Dei gratia Rex. Prædecessorum nostrorum consuetudines Regum obtinemus, si familiariter congruis in petitionibus fideles nostros exaudimus. Quapropter universæ sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque omnium fidelium, tam præsentium quam et futurorum, animis notum esse volumus: quoniam Domina mea mater gloriosissima Gerberga Regina, per consensum suorum nostrorumque fidelium, accessit nostrae præsentiæ serenitatem, maternis cum jussionibus rogans: ut monasterium, quod est situm in Comitatu Varesino in honore S. Amandi dicatum, eo quod absque Rectoribus, etiam veluti in inhabitabilibus locis, monasterio Cluniacensi suisque Rectoribus subderemus. cum suis omnibus ad se pertinentibus, tam in villis quam in prædiis omnibus, cum mancipiis utriusque sexus, pratis, vineis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, et egressibus et exitibus. Cui assensum præbentes,
A præbentes, quod æquum fuerat, petitiones in hac jussione ut in aliis suscepimus, præfatumque monasterium S. Amandi cum omni integritate, ut jam dictum est, jam dicto Cluniacensi monasterio subdendo concessimus eo statu, ut inquantum Deus illis suppeditaverit auxilium, cum construant, locumque habitabilem, prout potuerint, reddant, quatenus cunctipotens Deus ibi jugiter laudetur cum Sanctis, Dominaque mea gloriosissima nobiscum mater, quæ hoc statuit, æternæ felicitatis præmio, Christo largiente, donetur. Et quo firmius credatur, stabiliusque possideatur, manu propria subterfirmavimus, et annulo nostræ auctoritatis insigniri jussimus. Signum Domini et gloriosissimi Lotharii Regis. Gebo humilis Quæstor ad vicem Artoldi Archiepiscopi summique Cancellarii cognovit. Datum ix Kalend. Decemb. regnante gloriosissimo Lothario Rege anno v Indictione III Actum Divionensi in palatio feliciter, Amen. Hæc ibi. Lotharius anno Chr. DCCCCLIV, ab Artoldo Archiepiscopo Remensi pridie Idus November in Regem inunctus est: adeoque si sequens annus integer primo regni anno attribuatur, annus quintus conveniet in annum Chr. DCCCCLIX, quo Indictio III ab Octobri numerari cæpta. Annum regni omisit Guichenonus, ratus forte eum cum Indictione III minus congruere.
C
143 Sed major difficultas est apud eumdem, ut probetur, quo ductus argumento scribat, memoratum locum, monasterium S. Amandi appellatum, non distingui a Nantuaco, quod tamen in diplomate Lotharii Imperatoris dicitur a B. Gregorio Papa in honorem B. Petri Apostolorum Principis esse dedicatum; imo in instrumento donationis ab Albitio et Odda circa tempora Ludovici Transmarini, quo Patre Lotharius Rex natus est, factæ, appellatur sacrosanctum S. Petri Nantoadis monasterium, et postea monasterium S. Petri, cui tum præerat Abbas Alranus, ante Episcopus Matisconensis. Nec facile intelligi potest, quomodo mox illud monasterium esse potuerit, absque Rectoribus, et veluti in inhabitabilibus locis, ut de monasterio S. Amandi dictum est, cum isti pro solis luminariis sacrificiis et psalmodia a dictis Comitibus Genevensibus donati sint reditus plurium villarum sive pagorum, quinque in iis ecclesiarum. Præterea inter celebriora monasteria habitum fuisse Nantuacum, colligimus ex undecim Prioratibus illi immediate subjectis, qui enumerantur in Catalogo Abbatiarum Prioratuum et Decanatuum mediate et immediate monasterio Cluniacensi subditorum. Quando autem Nantuacenses hanc Cluniacensem reformationem susceperint, non constat. In supra indicata Bulla Paschalis Papæ n postponitur Nantuacum monasterio S. Martini de Campis, interjectis Silviniaco, Virgeno et Ginniaco. Fuisse autem monasterium S. Martini de Campis ab Henrico 1 Rege Francorum anno Chr. CIOLX fundatum, docet ipsum foundationis diploma una cum reliqua hujus monasterii historia editum a Martino Marrierio. Aliquot dein elapsis annis S. Hugo Abbas Cluniacensis ad Ecclesiam Nantuacensem transituli corpus S. Maximi, assistente Odone Episcopo Ostiensi tunc in Gallias misso a Gregorio Papa VII, qui præfuit Ecclesiæ ab anno CIOLXXIII ad CIOLXXXVI. Mentio Odonis est in veteri inscriptione posita an. CIOLXXXV, apud Ughellum in Italia sacra. Post reformationem ab S. Hugone inductam primus istic Prior fuit Franciscus, qui traditur apud Guichenonum aliquam bonorum commutationem anno CIXCIX cum Amato Genevensi Comite inivisse. Eodem anno creatus est Papa Paschalis II, qui, abdicato Abbatum nomine, voluit eos omnes, qui præxessent monasteriis Cluniacensi subjectis, Priores appellari. Denique in prædicto Catalogo Cluniacensi hæc de Nantuaco habentur: Prioratus Nantuaci Lugdunensis dioccesis, ubi debent esse vigenti quinque monachi, et debent ibi celebrari tres Missæ cum nota, et debet fieri eleemosyna ter in qualibet septimana omnibus venientibus, et debent dari tredecim præbendæ tredecim pauperibus, in festo B. Mariæ Magdalenæ et S. Petri, scilicet Patroni.
144 Postremo etiamsi omnia in Lotharii Regis tempora convenirent, et nomen S. Amandi dicto monasterio Nantuacensi proprium foret, unde huic Regi jus erat de illo monasterio extra suum regnum sito statuendi? Suberant eo tempore Bressia et Beugesia Conrado Regi Burgundiæ, Alamanniæ et Provinciæ, cui nupta soror Lotharii Regis in dotem contulerat urbem et ditionem Lugdunensem. Fuit is Conradus filius Rudolphi II, nepos Rudolphi n itidem Regum Burgundiæ. De iis agunt Chesnæus lib. 2 Historiæ Regum et Ducum Burgundiæ capp. 22, 23 et 24, et Guichenonus par. 1 Historiæ Bressiæ et Beugesiæ cap. 9. Imposuit fortasse huic scriptor Nantuacensis, Lotharii diplomate ad suum etiam monasterium aptato.
143 Cur autem in catalogo monasteriorum Cluniacensi Abbatiæ subjectorum non legatur ullum S. Amandi monasterium, nil certi, quod respondeamus, occurrit. Forsan postea destructum, aut aliud obtinuit nomen. Quid si reclamantibus monachis reformationem Cluniacensem non admisit, aut postea ad priorem institutionem reddit? Hactenus etiam situm Comitatus Trahesini, sive Varesini certo assecuti non sumus.
§ XXII. Episcopatus Castellonensis an a S. Amando administratus?
Ea virtutum S. Amandi per omnem fere Europam celebritas fuit, ut post aliquot secula complures eum sibi olim fuisse Episcopum aut Abbatem optarint. Quapropter nova ab Hispanis quæstio movetur, in hunc commodius locum a nobis reservata, utpote apud alios Scriptores intacta, atque ex supra dictis, potissimum ratione chronologica, dissolvenda. Fundamentum sternitur in Chronico Juliani Petri Archipresbyteri S. Justæ, in quo hæc leguntur ad annum 660, cum. 336. S. Amandus Episcopus Castellonensis in Hispania per id tempus floret, ad quem litteras mittit S. Martinus Papa. Contrahitur Amando impulsore Concilium contra Monothelitas anno Domini 101, mendose. Anno 1031 legit Tamayo Salazar, de quo mox agemus. At pergit Julianus num. 337. Florebat S. Ildefonsus Toletanus Antistes, qui prima die Decembris anni 1031 accipitur ad Sedem Toletanam loco S. Eugenii III, qui mortuus, est ad Superos relatus die xIII Novembris. Sed succedit Ildefonso Toletano Justus in regimine monasterii SS. Cosmæ et Damiani. Sanctus vero Ildefonsus VII Idus Novembris hoc anno Concilium Toleti contrahit contra quosdam hæreticos male sentientes de virginitate B. Mariæ, quod dilatatis virginalibus claustris, ut ceteræ mulieres, peperisset sine novo quodam miraculo. Anno Domini 1031XI ut num. 338 pergit, Hæreticos Gallos Theudium et Helladium loquentes de parturiendi modo beatæ Virginis Mariæ editis libris, quos ad moniales Deliviensis (aliis Deibiensis) monasterii in agro Toletano positi dedicarat, confutat. Concilium multorum Episcoporum contrahit, inter quos fuit unus S. Amandus, primus Episcopus Trajectensis, deinde vero Castellonensis in Hispania, vir doctus et sanctus.
147 Ita Chronicon Juliani: cujus auctoritate motus Joannes Tamayo Salazar S. Amandum Martyrologio Hispano inscripsit his verbis: Apud Castellonenses Hispaniæ populos, S. Amandi, primo Trajectensis Episcopi, post Castellonensis, qui peragratis Italiæ, Galliæ et Germaniæ provinciis, Hispaniam adivit, Ildephonso Toletanæ Sedis Episcopo carus, cujus exhortationibus beatus Præsul Toletanus Concilium contra
A Monothelitas indixit, cui interfuit Amandus, post in patriam reversus glorioso fine quievit. Adjungit deinde Acta ex variis Scriptoribus collecta, in quibus postquam Episcopatum Trajectensem ab eo relictum narravit, hæc addit: Episcopalis ergo oneris diruptis compedibus, ut Pontificis placitum ubivis adimpleret, Aquitanos suos, illis deposcentibus, invisit. Ibidem quantis Vaccea gens, quæ hodie dicitur, citra et ultra Pyrenæos vivens, implicaretur erroribus agnoscens, eorum miseratus excidium, illo quo æstuabat fidei zelo in illorum populos descendens, illis prædicare aggreditur, ut ab idolorum fœda abstraheret servitute: demum in Castellonensem devenit populum, ubi mirabilia patrans, Evangelici verbi semine, innumeram Christo obtulit frugem. Ex quo Castellonensis Episcopus factus, totam Hispanicam Vasconiam lustravit. At audita fama, quod Theudius et Helladius hæretici, ex Gallia Hispanias ingressi, virus sui erroris in tenera credentium viscera diffundere decernebant, B. Ildephonsum Toletanum Antistitem litteris interpellat, ut contracta Synodo adversus hæreticos gladius Ecclesiasticæ ultionis acriter elucescat. Ildephonsus, qui etiam a Genesio Episcopo Arvernensi fuerat admonitus, continuo B Concilium indixit Toleti, cui itidem Amandus interfuit. in quo damnatis hæreticis Gallis et aliis ex Concilii Lateranensis decretis, quorum Amandus Apostolicus executor extiterat, facile turbulenta illa hæreticorum seditio sedata est. His in Hispania peractis, in Galliam reversus, Childerici Regis munificentia illustre Elnone condidit cenobium, quod postquam monasticis institutionibus vitæque exemplo stabiliisset, ejusque dedicasset basilicam, ad promeritam tot laboribus coronam in ceelum evolavit, sub annum vitæ nonagesimum, vim Idus Februarii anno Domini DCLXXI.
148 Hactenus Tamayo Salazar, qui prorsus de S. Amandi apud Castellonenses Episcopatu ab anno DCL ad 1DCLXVI, atque ejus tum ad Concilium Toletanum adventu securus, profixe Sedem illam Castellonensem inquirit; ac triplicem Castellonem, seu Castulonem assignat, aliam in Catalania ad radices Pyrenæi, aliam in Navarra, ac tertiam in Bætica, quæ hodie Episcopatui Giennensi paret. Ideo nuper Episcopus Cardinalis de Moscoso et Sandoval, Giennensis tunc Episcopus, dein Archiepiscopus Toletanus, præcepit ab omnibus illius diæcesis Clericis, tam secularibus quam regilaribus, qui ad. Divinum officium legendum obligantur,
C illud de S. Amando Confessore Pontifice, ritu duplici, die VI Februarii recitari: datis litteris in Julii anno DCXL, cum aliquot ante annis Franciscus de Rus-Puerta edidisset historiam Ecclesiasticam cum regi et diæcesis Giennensis, in eaque seculo 7 cap. 2 scripsisset S. Amandum istic fuisse Episcopum Castulonensem. Verum opponet Tamayo Salazar hoc Cardinalis Baronii dictum in Notis ad x Decemb. Coluntur ubique saneti Martyres, (idem dicendum de aliis) quorum Deus omnia in omnibus, et dives in omnes, qui invocant eos. Dein rejicit hanc Bæticam Castulonem, quam Hispanice Cazlona vocant, quod Marcus Episcopus Castellonensis Concilio Toletano x anno Christi DCLVI, Æræ Hispanicæ DCXCIV, celebrato subscripserit: cum jam ante S. Amandus esset Episcopus Castellonensis.
149 Sed quidni potius hic Marcus fuit Episcopus Castellonensis in Catalania, quam in Bætica, cum velit urbem Catalaniæ olim Castulonem dictam? Secundo quidni binominis, et Marcus Amandus appellatus? Ita Laurentius Ramirez de Prado in Notis ad Luitprandi Chronicon, in quo ad an. Æræ Hispan. 687, Christi 649, traditur num. 83 tum habita Synodus Hispalensis contra Monothelitas. ubi ita addit: Quod ut melius intelligatur, oportet observare, sanctum Pontificem Martinum Papam litteris ad M. Amandum Episcopum Castellonensem (Castellon de la D Plana vulgo) in regno Catalaniæ significare inventionem librorum a Taio petitorum, sed non expectasse, ut scriberentur Moralia... Circa materiam hujus Concilii sic scribit ad dictum Episcopum S. Martinus... Marcus Amandus acceptis litteris a S. Martino Papa mittitur ad Reges, qui jubeant Eugenio, ut congreget Synodum Toleti. Hæc est contra Monothelitas, ut videamus, quanta sit Hispanorum Regum observantia erga sanctam Sedem Romanam, et Episcoporum obedientia, qui habita Synodo Toleti, ubi recepta est honorifice Synodus Lateranensis, et abjurantes ac detestantes hæresim Monothelitarum, mittunt Romam hanc Synodum cum Taio et M. Amando Episcopis. Et mirum est, quomodo hæc Synodus interciderit, quamquam ejus vestigia in Onuphrio et Roderico, ac Juliano Toletano, clara expressaque reperimus. Hæc Ramirez de Prado de binomini Marco Amando, inserta parte epistolæ S. Martini Papæ ad S. Amandum Episcopum Trajectensem datæ: omissaque priore parte ad Sedem Trajectensem pertinente, incipit ab his verbis: Credimus autem ad vos pervenisse, quomodo a conturbatione veræ fidei et Catholicæ Ecclesiæ conculcatione ante hos plus minus xxiv (alii xxv) annos a Sergio E falso Episcopo Constantinopolitano, inauxilio habente Imperatorem Heraclium, execranda et abominanda hæresis pullulavit. A quibus verbis infra in Vita S. Amandi per Philippum Abbatem incipimus numerum 48. Omittuntur aliqua num. 49 de Rege Francorum Sigeberto interposita; præpositis sequentibus, quæ num. 50 de reliquiis Sanctorum donatis, ac codicibus describendis referuntur. Extatne uspiam codex aliquis Conciliorum, in quo hæc scorsim tradantur? Cur non citatur si extat? Si non extat, unde ista hoc modo protruduntur in lucem? Apud Onuphrium Panvinium ab eo citatum hæc verba, Synodus Hispalensis contra Monothelitas ex Luitprando repetuntur ad annum Christi DCL. At Rodericus Toletanus lib. 2 Historiæ cap. 22, in Concilio Toletano sub Eugenio Metropolitano, mysterium sanctæ Trinitatis traditum asserit absque ulla mentione S. Amandi Episcopi Castellonensis: quo impulsore ca Synodus habita scribitur in Chronico Juliani.
150 His positis, censemus si aliquis eo tempore fuit in Hispaniis S. Amandus Episcopus Castellonensis, necessario alium statuendum ab S. Amando tunc Episcopo Trajectensi, ad quem S. Martinus Papa illustrem epistolam, ad finem Synodi Laterarensis anno 1DCLXIX habitæ hactenus excusam misit. Hic relicta Sede Trajectensi, ut demonstratum est § 12, Romam petiit, non cum Taio quopiam Hispano, sed assumptis sibi sociis Nicasio Elnonensi, et S. Humberto Abbate Maricolensi. Dein Roma non in Hispaniam, sed in Belgium rediit anno 1DCLI acceptis adjutoribus SS. Landoaldo Archipresbytero, Amantio Diacono, Vinciana et Adeltrude Virginibus, aliisque viris et mulieribus septem. Ac mox S. Bavonem ordinavit Clericum, cumque anno 1DCLX celle inclusit, ac Sancte mortuum anno 1DCLVI sepelivit: S. Adalbaldo anno 1DCLI occiso, suasit S. Rictrudi continentiam vitamque monasticam: prædicatione verbi divini, dum oratorium S. Gisleni cum B. Autberto consecrat, S. Vincentium Madalgerum ad vitam cænobiticam induxit. Dein circa annum 1DCLX dedicavit Antverpiæ ecclesiam a se extructam, ac varia in Belgio monasteria condidii, Calloanis prædicavit ad Scaldim, quorum oppidum Chavelaus apud Baudemundum, frustra Castulonem seu Cazlonam in Bætica sitam somniarunt quidam. Demum mortuo apud Gandenses Kalendis Novemb. anno 1DCLXIV S. Florberto, Abbates creavit Amandus monasterii S. Bavonis Aldebertum et Blandiniensis Joannem. Quæ omnia supra § xii firmantur.
A
131 Post hæc tempora, uti § xiv indicamus, Vascones instructurus versus Piræneos saltus profectus est. Verum illis in cæcitate permanentibus, ad citeriorem Franciam reversus, monasteria extruxit, aliud, quantum ex conjectura assequimur, in agro Borbonio, aliud Nanto clare expressum apud Rutenos populos prorsus vicinos Arvernis, quorum Episcopus S. Genesius, ut tradit Luitprandus in Adversariis num. 220, S. Ildefonsum anno delxxxv admonuit per epistolas de hæresi Jowniani per quosdam excitata, qui dicebant beatam Virginem in partu corruptam mansisse etc. de S. Genesio agemus in Junii. Potuit S. Amandus aut collato cum S. Genesio studio, aut sua sponte ac zelo excitatus scripsisse S. Ildefonso, et sic occasionem dedisse confundendi res gestas hujus et alterius Amandi Episcopi Castellonensis, ut supra factum diximus cum S. Amando Episcopo Burdegalensi, S. Amantio Episcopo Rutenensi, S. Alano, sive Elano Episcopo, Vaurensis Ecclesiæ Patrono, S. Amando Episc. Argentinensi, et S. Amando Episc. Wormatiensi; quamvis aliqui horum aliquot seculis distarent a S. Amando Trajectensi.
132 Antonius Vincentius Domeneccus libro de Sanctis Catalaniæ ad sextum Februarii tradit, sacras S. Amandi Episcopi et Confessoris reliquias magna cum veneratione adservari in Ecclesia Eulana urbis Perpiniani in Helenensi diocesi: quod de parte non minima e Belgio eo translata conatur explicare Tamayo Salazar. Verum uti aliorum, qui S. Amandi dicti sunt Reliquiæ adservatæ fuerunt apud Argentinenses et Wormatienses, licet officium Ecclesiasticum de S. Amando Episcopo Trajectensi istie recitetur; ita alterius S. Amandi in Catalania, ubi S. Amandus traditur Castellonensis Episcopus fuisse, prorsus opinamur Reliquias adservari. Meminit Amandi Episcopi Castellonensis Franciscus Portacarrero noster cap. 14 Vitæ S. Ildefonsi, cujus Sedem in Bætica statuit in loco jam Cazlona dicto. auctore Baudemundo ejus discipulo, Abbate Blandiniensi,
Ex xi codicibus MSS. et Surio.
Prologus auctoris.
Scripturus vitam B. Amandi, habitatorem ejus invoco Spiritum sanctum: ut, qui ei virtutes largiri dignatus est, mihi etiam eas sermonem tribuat narrandi: quatenus et caritati vestræ debitum servitutis impendam officium, et ne is lateat, qui omnibus modis est imitandus. Licet enimb tantæ rei sim impar ingenio, atque nugacitatis vel desidiæ pondere opprimar; ad illum tamen spem erigo, qui dixit:c Aperi os tuum, et ego adimplebo illud: maximeque vestrisd fretus suffragiis, ut, quod meritis meis obtinere non valeo, orante pro me beatitudine vestra, opus tam arduum atque difficile, a meque hactenus indiscussum, superna opitulante gratia, possim aggredi. Prius enim scire vos cupio, me ad omnes virtutes, quas per eum Dominus, operari dignatus est attingere minime posse. Et quamvis ad omnia illius pervenire nequeam, tamen, prout Dominus vires infuderit, paucae pluribus cursim succincteque, et ut ita dicam, breviter aggredi conabor. Indignum est enim, ut de tanto viro silere quis audeat, dum pius rerum Arbiter talem in Ecclesiasticæ culturæ campo cultorem instituit, per quem, agrum ipsius intenta operatione fidei rastroe colenti, ad centeni numeri redditum Christi seges excresceret. Satis enim sunt solicita circa humanum genus immensæ Divinitatis provisura remedia, dum talem ad illuminationem patriæ dignata est dirigere, misericordia consulente. Et licet longe lateque se per rumigerulos favores divulgare noluerit, tamen, ut ait ipsa veritas, civitas in monte posita,f latere non potuit. Et quod mihi pace Sanctorum omnium liceat confiteri, nulli est secundus in meritis eorum, quorum agnovimus virtutes. Igitur ne prolixa oratio horrorem incutiat, generetque, ut assolet, legenti fastidium, vitam S. Amandi, qualiter a pueritia usque perfectam vixerit ætatem, qualiterve ante episcopatum vel in episcopatu gesserit, aut circa beatum finem qualis extiterit, vel qualiter rigorem mentis atque propositum tenuerit, licet rustico ac plebeio sermone, propter exemplum tamen vel imitationem, memoriæ, contempta verecundia, tradere curabog.
a Hoc exordio utitur S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, 21 Octob. et alii ejus imitatione.
b MSS. tanti sim impar ingenii. — c In lectione vulgata, dilata os. — d MS. Lv. iense. fultus — e Surius, colentem. — f In lectione, vulgata abscondi. — g Subjunguntur in multis MSS. capitula de virtutibus S. Amandi Episcopi, quæ ut a posteris apposita negligimus, Acta more nostro distincturi. Illa tamen, si quis forte requirat, hic apponimus.
1 De initio conversionis illius. —
2 De serpente ex Ogia insula orationibus illius fugato. —
3 De responso ad patrem, qui eum secularem rursus cogebat assumere habitum. —
4 De adventu ipsius ad S. Martini sepulchrum, et de clericatus honore. —
5 De eo, quod civitate Bituricas ad S. Austregisilum petiit, et de conversatione eus. —
6 De abstinentia ipsius, et qualiter Romam petirit. —
7 De eo quod sedente eo in extasi mentis, Sanctus eum alloquitur Petrus. —
8 De reversione ipsius in Gallias. et de adsumpto Episcopatu. —
9 De pueris emptis, et instructione eorum. —
10 De reversione ipsius a Roma, et de puero in Centumellensi loco a dæmone erepto. —
11 De tempestate in pelago orta; et oratione illius sedata. —
12 De eo, quod in navi residens, Sanctus eum alloquitur Petrus. —
13 De pago, cui vocabulum est Gandavus. ab errore liberato. —
14 De mortuo suscitato. —
15 De fanis destructis, et Gentilibus conversis atque baptizatis. —
16 De eo. quod prædicationis gratia ad Sclavos perrexit. —
17 De eo, quod Dagobertus flex Sanctum Dei virum petiit, ut filium ejus de sacro exciperet fonte atque enutriret. —
18 De eo, quod Ecclesiam Trajectensium ad regendum suscepit. —
19 De insula reperta, et militatione ipsius in ea, et de contemptoribus verbi Dei. —
20 De eo, quod dum gentem Wascanorum verbum Dei admoneret, ab eis repulsus sit, et de mimilogo a dæmone arrepto. —
21 De cæco, ex aqua, in qua vir Dei manus abiuit, illuminato. —
22 De reversione ipsius in fines Francorum cum monachis, et de conobio ædificato. —
23 De comitatu ipsius ad Childericum Regem. et municipio impetrato et de Nummulo, qualiter eum voluit interficere. —
24 De muliere cæca in pago Belvacense illuminata et destructo fano. —
25 De monacho propter inobedientiam soluto paralysi. et oratione ipsius. sanato. —
26 De obitu vel sepultura ipsius, atque virtutibus reliquis.
Vita S. Amandi, in patria, insula Ogia et Biturigibus.
Amandus igitur sanctissimus atque religiosissimus, a Aquitaniæ partibus haud procul a maris Oceani littore ex Christianis atque inclytis parentibusb editus puer est. Pater ejusc Serenus nomine, genitrix vero Amantia vocabatur. Sed cum jam adolescentiam transiens, in robur migraret virile, et immodicis desideriis in Christi flagraret amore, patriam parentesquè relinquens, add Ogiam insulam, quæ a littore Oceani maris quadraginta distate millibus, felici navigans cursu, tandem portum monasterii petiit, ibique a Fratribus spiritualibus cum magno receptus est gaudio: et quia sacras ab infantia didicerat litteras, ex hoc majori succensus desiderio, amplius quotidie in Dei rebus crescebat.
3 Quadam igitur die, dum ei a Fratribus imperatum fuisset, ut obedientiæ caussa per insulam deambularet, fit ei repente obviam miræ magnitudinis serpens, sicut idem vir Dei narrare consueverat, ita ingens atque immanis, qualis nec post, nec antem in eadem visus est insula. Quo viso, perterritus puer, sicut ipsa patiebatur ætas, quid ageret, ignorabat. Tum subito superna respectus gratia, ad orationum confugit auxilia. Statimque solo prostratus, cum aliquantisper orationi incubuisset, signum Crucis contra immanem opposuit anguem, potentique virtute verborum, ut ad latebras quantocyus rediret, imperat. Qui dicto obediens, atque ad signum viri Dei fugiens,
A fugiens, rapidoque cursu ad latebras remeans, in eadem insula ulterius nusquam comparuit. Sicque eamdem insulam per orationem beati viri Amandi omnipotens Deus ab imminenti liberavit periculo. Hoc initium signorum ejus, ad nos multorum fama volitante perlatum est.
4 Dein,f cum adhuc in puerili esset ætate, cœpit pater ejus blandis eum sermonibus irretire, ut quantocyus de monasterio egrederetur, et rursus secularem assumeret habitum. Cumque his atque hujuscemodi persuasionibus animum illius conaretur evertere, obtestans. nisi citius assensum daret, ut de monasterio egrederetur, jam paterna privaretur hæreditate: respondisse fertur: Nihil mihi, Pater, tam proprium videtur, quam ut Christi assumam servitium, qui est pars et hæreditas mea. De paternis enim substantiis nihil adipisci cupio: solummodo, ut Christo militem, permitte.
5 Sicque in eodem permanens desiderio, relictog solo parentibusque, Turonis ad sepulchrum sanctissimi petiit Martini. Ibique prostratus, et profusis in oratione uberrime lacrymis, ex toto cordis petiit affectu, quatenus vir sanctus oratione sua apud Deum obtinere mereretur, ut numquam eum Dominus ad solum proprium remeare permitteret, sed omnem vitæ suæ cursum in peregrinatione expenderet. Cumque ab oratione surrexisset, statim comam capitis sui abscidit, adeptusque Clericatus honorem, omnem gratiam transcendebat in Clero.
6 Post hæc vero ab Abbate ipsius loci, et a Fratribus benedictione percepta, civitatem Bituricas, ad Sanctumh petiit i Austregisilum, qui tunc in Dei rebus magnificus atque insignis habebatur. Cumque ab eo, et ab ejus Archidiacono, sanctissimo videlicet k Sulpitio, qui postea Episcopus claruit, elementissime fuisset susceptus, omni ei humanitate exhibita, cellulam juxta ecclesiam in superiori civitatis muro construi secerunt, in qua cellula multis diebus ob amorem æternæ vitæ, cilicio tectus et cinere, jejuniis attritus atque inedia, hordeaceo tantum contentus pane atque aqua perpaullulum corpus suum sustentavit potius quam aluit. Sicque ibidem l tribus ferme militans lustris, a vino et sicera omnino abstinuit. a In pago Herbatilico versus Ligerim fluvium: ut supra § diximus. — b Anno 394,die
7 Maii, ut dictum. — c Serranus Guiltimanno de Episc. Argentoratensibus: cum affi. Ducen, ulti Comitem Aquitanorum appellanti: potius omes Herbatilicus dicitur. — d MS. iubece vallis Orgiam. MS. Ultraject. Egiam. Buzzelinus Ogiacam. Tepez Augiam, a melius MS. du Chesne, Oyem. Adjacet insular vecaco, sive S. Martini non procul Rupella. — e Alti milliaribus: fot enim distat Ogia, sive Oyem, a portis S. Benedicti. — f eount sex veria hæc Surio, et nonnulli, MSS. — g Scilicet natalli, patrio, aut proprio, ut expressit Milo, et mox hic explicatur. — h Circa annum Ch. 612. xtatis 18. — i Colitur S. Austregisilus ≥0 Maii. De tempore Episcopatus illius et decessorum S. Eustachii et Apollinaris actum est § 10 — k Hic est S. Sulpitius Pius, successor S. Austregisili, cujus Vitam dedimus 17 Januarii. — i Sive quindecim annis, ut Milo, Auctor Aquitanus, Harigerus et Philppus habent.
Iter S. Amandi Romanum duplex. Ordinatio Episcopalis. Tempestas sedata.
His ita gestis, coelesti iterum inflammato desiderio, incidit ei cogitatio, ut ad limina beatissimorum Apostolorum Petri et Pauli properare deberet. Assumptoque secum uno tantummodo comite, squalida atque devia lustrans loca, tandem Romam a pervenit. Ibique sancto satiatus desiderio, prædulcia in liminibus Apostolorum figens oscula, diebus ecclesiarum Dei circuibat loca, nocte vero ad sancti Petri revertebatur ecclesiam.
8 Quadam namque die jam appropinquante vespera, cum custodes juxta morem in ecclesia secissent diligentiam, sanctus vir Domini Amandus, egredientibus cunctis, in ecclesia paullulum substitit, ibi ex devotione tota nocte vigilare cupiens. Tum vero unus ex custodibus eum inventum, contemptibiliter affectum injuriis, ejecit extra ecclesiam. Sedente autem eo in extasi mentis in gradibus ante fores ecclesiæ, subito ei Sanctus apparuitb Petrus, blande leniterque eum alloquitur, et ut in Gallias ad prædicationem exercendam reverti deberet, admonuit. De qua visione sanctus vir Amandus hilarior redditus, accepta benedictione Apostoli atque patrociniis, feliciter remeavit in Gallias.
9 Cum interim paucis post transactis diebus, coactus a Rege ac Sacerdotibus,c Episcopus ordinatus est. Acceptoque pontificatus honore,d Gentibus verbum evangelizare cœpit Domini, atque seipsum in omnibus exemplum præbere bonorum operum. Erat autem piissimus, atque omni bonitate repletus, vultu serenus, eleemosynis largus, sensu sobrius, corpore castus, atque inter divites et pauperes medius: ita ut pauperes illum quasi pauperem adspicerent, divites quasi superiorem se æstimarent. Vigiliis atque orationibus deditus, sermone cautus. Si quos etiam captivos vel puerose transmarinos invenisset, dato pretio redimebat, spiritalique eos regenerans lavacro, litteris affatim imbui præcipiebat, præmissaque libertate per diversasf distribuebat, Ecclesias. Pluresque ex his postea Episcopos, vel Presbyteros, seu honorificos Abbates fuisse audivimus.
10 Illud etiam non est prætermittendum, quod idem vir Dei Amandus a Roma secundog rediens, ascensa navi, pervenit adh Centumcellensem locum. Quadam igitur nocte dum solus, ut illi mos erat, oraret, immundus spiritus unum e famulis aprehensa manu trahebat ad mare, volens eum ibi i demergi. Sed idem puer, qui trahebatur, magnis coepit vocibus clamare, dicens: Christe, adjuva me: Christe, adjuva me. Mox malignus spiritus eidem puero insultando respondit: Qualis Christus? Sed dum puer, qui trahebatur, minime responderet, ait S. Amandus: Dic illi fili: Christus filius Dei vivi, crucifixus. Statimque ad vocem illius inimicus ut fumus evanuit.
11 Nec multo post, cum quadam die per medium pelagus navigaret, nautasque verbum moneret Domini, subito apparuit illis miræ magnitudinis piscis. Nautæ vero, misso in pelagus rete, eumdem piscem ceperunt. Cumque epularentur, mutuisque plausibus exsultarent, subito inopinata orta tempestas est, quæ omne gaudium eorum in luctum convertit. Cœperunt autem, quidquid in navi habebant, tam ad stipendia cibi quam omne subsidium, vel etiam armamenta navis, in pelagus projicere, vehementerque labori insistere, ut ad terras egrederentur: sed nihil omnino proficere valebant. Navis vero quassata, huc illuque a fluctibus ferebatur. Itaque omnes de vita spem nullam habentes reddiderat, statimque nautæ ad servum Dei cucurrerunt Amandum, rogantes ut Dominum deprecaretur, quatenus eos per orationem ipsius de imminente liberaret periculo. Vir autem Domini Amandus blande eos consolatus, confidere jussit, et ut de Domini misericordia fiduciam haberent, fideliter admonuit. Nautæ vero nimio fessi labore, hoc illuque in navi jacebant sopore depressi. Ipse etiam Sanctus in puppi navis residens, quiescebat. Tum ei ex improviso Sanctus apparuit Petrus, transiens per puppim navis: excitansque eum ac blanditer alloquens, ait: Noli timere Amande: non peribis, neque qui tecum sunt. Mox vero ad verbum illius sedata tempestate, tranquillitas reddita est magna. Et facto mane, omnes, qui in navi cum viro erant Dei, sani atque incolumes ad terras egressi sunt. a Circa annum Ch. 627. xtatis 34. — b Hinc summe erga S. Petrum affectus, omnia fere monosteria ac templa a se extructa ad honorem ejus dedicavit. — c Circa annum 623. Ordinationi huic
A huic dicatus dies 26 Octobr. — d Tum etiam Gandavum venisse, Mercurii aram evertisse tradunt supra § 10 relati. — e Anglo-Saxones sum rendi solere liquet ex Actis S. Bahighidis Reginæ 26 Januarii, S. Gregorii Magni
12 Martii et aliorum. — I MS. Lætiense relinquebat. — g Circa an Chr. 630. — h Notus Eltruriae portus, quem celebrat Plinius junior lib. 6 epist. 31. — i MS. Elnonen-e. demergere. — k Surius: quæ ad cibum pertinebant, quam reliqua subsidia omnia. — l Idem: cunctosque de vita spem omnem abjicere cogebat. Mox igitur naute.
Verbum Dei a S. Amando prædicatum Gandensibus. Mortuus Tornaci suscitatus.
Per idem autem tempus, cum loca vel dieceses ob animarum sollicitudinem vir Domini circumiret Amandus, audivit pagum esse quemdam præter fluenta a Scaldi fluvii, cui vocabulum estb Gandavum. Cujus loci habitatores antiquitas diaboli eo circumquaque laqueis vehementer irretivit, ut incolæ terræ illius, relicto Deo, arbores et ligna pro Deo colerent, atque fana vel idola adorarent.c Propter ferocitatem enim gentis illius, vel ob terræ infœcunditatem, omnes Sacerdotes a prædicatione loci illius se subtraxerant, et nemo audebat in eodem loco verbum annuntiare Domini. Quo audita, vir sanctus magis eorum miseratus errorem, quam de vitæ suæ periculo pertimescens,d Aicharium Episcopum, qui tunce Noviomensis urbis cathedram præsidebat sacerdotalem, adiit, eumque humiliter postulavit: ut ad Regemf Dagobertum quantocyus pergeret, epistolasque ex jussu illius acciperet, ut, si quis se non sponte per baptismi lavacrum regenrare voluisset,g coactus a Rege, sacro ablueretur baptismate. Quod ita factum est. Percepta namque a Rege potestate, et benedictione a Pontifice, illuc vir Domini Amandush perrexit intrepide. Vix enim quis digne enarrare sufficiet quantas ibidem pro Christi nomine perpessus sit injurias, et quam frequenter ab incolis loci illius cæsus sit, nec non et a mulieribus vel a rusticis non absque injuria sit repulsus, verum etiam et in flumen sæpè præcipitatus. Quæ omnia vir sanctus pro nihilo deputans, verbum Domini non destitit monere, memorans illam sancti Evangelii sententiam, quæ ait: Majorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Comites etiam illius, qui eum fuerant germana caritate secuti, ob inediam vel sterilitatem loci ad propria remeantes, eum ibidem solum reliquerunt. Ipse vero in prædicationis permanens officio, alimentum propriis acquirebat manibus. Sane captivos innumeros redimens, sacro baptismate emundabat, et ut in operibus bonis persisterent, fideliter hortabatur.
13 Illud etiam operæ pretium huic scheduleæ annectendum putavimus, quod viro venerabili Presbytero, nomine Bono, narrante didicimus: qui testabatur se præsentem fuisse, quando hæc gesta res est. Aiebat namque, quod Comes quidam ex genere Francorum, cognomine i Dotto, congregata non minima multitudine Francorum, in urbe Tornaco, ut erat illi injunctum, ad dirimendas resederat actiones. Tum subito a lictoribus ante eum præsentatus est quidam reus, quem omnis turba acclamabat dignum esse mori. Erat namque idem fur plagis jam crudeliter affectus, vehementerque cæsus, et corpore etiam semivivus. Cumque præfatus Dotto decreviset, ut eum patibulo deberent affigere, vir Domini Amandus adveniens, obnixa prece postulare cœpit, ut ei vitam concedere dignaretur. Sed ut erat sævus, atque omni bellua crudelior, nihil apud eum obtinere potuit. Tandemque a ministris vel apparitoribus idem fur affixus patibulo est, atque extremum exhalavit spiritum. Dotto igitur domum reversus est, populi constipatus caterva. Sanctus vero vir Domini Amandus citius ad patibulum cucurrit, hominemque jam mortuum invenit: depositumque de ligno, ad cubiculum, in quo familiariter orare consueverat, deferri fecit, fratribusque cellula egressis, ipse super defuncti membra, orationi tamdiu incubuit, lacrymis ad Dominum profusis ac precibus, donec jubente Deo anima in corpus rediit, atque cum viro Dei loqui cœpit. Adveniente itaque matutinali tempore, convocatis Fratribus, aquam jussit afterri. Suspicantibus autem illis, ut corpus ad sepeliendum, sicut mos est, abluere deleret, subito cellulam ingressi, viderunt eumdem hominem, quem mortuum reliquerant, sanum cum viro Dei sedentem, atque incolumem colloquentem: mirarique vehementer cœperunt, quod vivum videbant, quem paullo ante mortuum reliquerant. Tunc igitur sanctus vir Domini Amandus assistentes cunctos vehementissime obtestari cœpit, ut ne cuiquam unquam proderent: hoc videlicet quod per eum Dominus operari dignatus est; asserens, non suæ hoc esse adscribendum virtuti, sed misericordiæ Domini, qui in se sperantibus ubique dignatur adesse. Loto itaque omni corpore atque cicatricibus, carnem carni restituit, ita ut de plagis, quas ante pertulerat, in ejus corpore nullum indicium appareret. Sicque eum ad propriam remittens domum, parentibus restituit incolumem.
14 At ubi hoc miraculum longe lateque divulgatum est, statim incolæ regionis illius cursu celeri ad eum cucurrerunt, et, ut eos faceret Christianos, humiliter postulabant. Fana etiam, quæ ante adorare consuerant, propriis destruentes manibus, ad virum Dei omnes unanimiter pervenerunt. Nam, ubi fana destruebantur, vir Domini Amandus tam ex munificentia Regis, quam ex collatione religiosorum virorum, religiosarumque fœminarum, statim k monasteria aut ecclesias construebat: verbique sacri pabulo populum reficiens, omnium corda mandatis coelestibus illuminabat. a Ia habent MSS. Elnon. Blandin. Duinii, Lindani. at Scalde MS. rubeae vallis: passim Scaldis vocatur, fluvius noitismus; corruptis litteris Tabuda Piolemæo dictus. — b De Gandavensium conversione ac monasteriis istic tribus a S. Amando extructis actum § 3. — c De ferocia vicinorum populorum actitur in Vita S. Eligii decemb. — d S. Aicharius, Aycharius, Acharius, Xepezio Ycatius, decessit S. Eligii colitur 27 Nocemb. vita junctus anno 648. — e Noviomensi Sedi unitus tunc erat Episcopatus Tornacensis, cui suberat Gandavum. — f Tenui monarchiam Francorum ab obitu Chlotarii n. patris scii anno 628 defuncti, usque ad an. 644. — g Quid possint Princeps Christiani circa subditos infideles, dispuant Theologi, Ferisimile est. S. Amandum litteras solum regius petitise, ad conciliandam sibi apud eos populos auctoriatem, et ut ad prædicationem Evangelii audiendam invitarentur, necè eam impedirent. — h Circa an. Ch. 631. — i In MSS. dicitur Dotro, Docto, Docco; anud Yepez Ioto. in MSS. Chronicis Episcoporum Trajectentium Otro. In Vita S. Eligii memoratur Arto Comes Tornacensis, fortassis idem. — k De variis monasteriis tum cæptis extrut supra actum.
Iter ad Sclavos. Exilium S. Amandi. Baptismus S. Sigeberti.
Cum jam vir sanctus videret prædicatione sua quosnam ad Deum converti, ex hoc majori æstuabat desiderio, quatenus adhuc alii converterentur. Audivit denique, quod a Sclavi nimio errore decepti,b a diaboli laqueis tenerentur oppressi. Illiquec martyrii palmam se assequi posse confidens transfretato Danubio, eadem circumiens loca, libera voce evangelium Christi Gentibus prædicabat. Paucis vero ex eis in Christo regeneratis, videns etiam sibi non satis accrescere fructum, et martyrium, quod semper quærebat, nondum se adepturum, ad proprias iterum reversus est oves, curamque gerens earum, ad coelestia regna prædicando perduxit.
16 Interea Rex Dagobertus,d amori mulierum plusquam oportebat, deditus, omnique spurcitia libidinis inflammatus, sobolem minime videbatur habere: sed tamen ad Domini confugit auxilium, deprecabaturque sedulo, ut ei filium dare dignaretur, qui
A qui post eum regni sui gubernaret sceptra. Quod ita dante Deo factum est. Cumque sibi nuntiatum fuisset, quod ei Dominus filium dare dignatus esset, magno mox repletus gaudio, cogitare cœpit, cui ipsum puerum traderet, qui eum sacro baptismate regenerare deberet. Statimque accersitis ministris, ut Sanctum perquirerent Amandum, sagaci intentione præcepit. Nam dudum ipse Pontifex, dum pro capitalibus criminibus, e quod nullus ex Sacerdotibus facere ausus est, ipsum redargueret Regem, jubente eo, non absque injuria def regno ejusg fuerat expulsus. Ille vero remotiora perquirens loca, verbum Dei Gentibus prædicabat.
17 Cumque a ministris tandem fuisset repertus, et, ut ad Regem ire deberet admonitus memorans illud Apostoli præceptum, Potestatibus sublimioribus se subdi debere, tandem pervenit ad Regem, qui in illis diebus in villa, cui vocabulumh Clypiaco est, morabatur. Visoque Rex beatissimo Amando, magno repletus est gaudio: prostratusque pedibus beati viri, deprecabatur ut tanto sceleri, quod in eum perpetraverat, veniam largiri dignaretur. Sed ille, ut erat mitissimus, atque supra modum patiens, citius eum elevavit a terra, facinusque in se perpetratum clementissime indulsit. Tunc Rex ad Sanctum ait Amandum: Poenitet me valde, quod stulte adversum te egerim. Precor igitur, ne memineris injuriæ, quam tibi irrogavi, atque preci meæ, qua summopere postulo, ne dedigneris annuere. Dedit mihi Dominus filium, non meis præcedentibus meritis, precorque, ut eum sacro digneris abluere baptismate, atque in filium tibi spiritualem suscipere. Quod vir Domini vehementer renuens, scilicet sciens esse scriptum, militantem Deo non oportere implicari secularibus negotiis, et quietum atque remotum, palatia non debere frequentare regia, e conspectu Regis abscessit. Statim igitur Rex misit ad eum virum illustrem i Dadonem, atque cum eo venerabilem virum Eligium, qui tunc in palatio Regis sub seculari degebant habitu, quos tamen k postea egregios sacerdotes, atque præclaros in meritis, signis quoque atque virtutibus fuisse plurimis compertum est. Hi vero humiliter virum Dei petierunt, ut precibus Regis daret assensum, atque filium ipsius sacro dignaretur diluere fonte, et ut eum enutrire, atque lege imbuere divina quantocyus assentiret, dicentes, quod si hoc vir Dei non renueret, per hanc familiaritatem liberius in regno ipsius vel ubicumque eligeret, haberet licentiam prædicandi, seu nationes complures per hanc gratiam se posse conquirere fatebantur. Tandem fatigatus precibus amborum facturum se esse promisit. Audiens autem Rex, quod preces suas Sanctus non renueret Amandus, statim ipsum puerum l afferri præcepit, qui fatebatur non plus a nativitate habere, quam dies circiter quadraginta. Accepit igitur vir sanctus in manibus puerum, et benedicens eum, catechumenum fecit. Cumque fininita oratione, nemo ex circumstante multitudine respondisset, Amen: Aperuit Dominus os pueri, atque audientibus cunctis, clara voce respondit, n Amen. Statimque eum regenerans sacro baptismate, impositoque nomine Sigeberto, Regem atque omnem ejus exercitum tunc S. Amandus magno replevit gaudio. a De Sclavis Carinthium incolentibus, atque S. Amandi ad eos accessu supra actum § 9 et 10. — b De Sclavorum Rege Samone, 48 et 68, ubi Samo Iex Sichario Dagoberti Regis lezato ita respondit: Si vos estis Dei servi, et nos sumus Dei canes; dum vos sibus lacerare. Et mox ejectus est Sicharius de conspectu Samonis. — c Refert videmu Fredegarius, multitudinem plurimam Francorum negotiantium a Sclavis Winidis in regno Samonis intefectam fuisse. Hinc Sicharius missus repetundarum agens, ac tandem triplex a Dagoberto exercitus Austrasiorum, Alamannorum et Langobardorum expeditus est anno regni hujus 9 Ch.
D 036. ut cædes mercatorum aliquot annis ante contigerit, quando etiam istic fuit S. Amandus circa an. Ch. 633. — d Repudiata legitima uzore, assumptis tribus Reginis, et plurimis concubinis, teste Frede: ario cap. 60. — e Hurbaldus in Vita S. Bictrudis tradit eum super hoc scelere a Pontificebus. maximeque a sanctissimo viro et mirabilium patratore operum Præsule Amando, redargutum esse. — f Euna tum in Vasconiam abitsse, subjectam Chariberto fratri Dagoberti, dizimus § 1 num. 4. — g Circa annum 634. — h In agro Parisino ultra Montem Martyrum: in qua villa regali Dagobertum in conjugem accepisse Gomadrudem tradit Fredegarius cap. 83. — i S. Dado, sive Audoenus, colitur 24 Augusti, S. Eligius 1 Decemb. — k Anno Chr. 646, 14 Maii Dominicæ ante Rogationes ordinati Episcopi. — l Aurelianis S. Sigebertus baptizatus est anno 635. Plura 1 Februarii dicta nil attinet hic repetere. — m Aimonius lib. 4 cap. 20 triginta. — n Miraculum hoc primus retulit hic Baudemundus: quod plurimi dein Scriptores tradiderunt. Simile infantis responsum apononimus, quod Vienna perscriptum his fere verbis. Anno 1630, 4 Februarii in Saran pago ditionis Archiepiscopi Strigoniensis, Stephanus infans quinque horarum Parocho benedicenti his verbis: Stephane vade in pace et Dominus sit tecum, Amen; distincte respondit: Deo gratias, Deo gratias. Cunctisque admtrantibus cum Parochus solennem illam post baptismum benedictionem repeteret, subjunxit infans terlium, Deo gratias. Res jussu Cæsaris examinala per Archiepiscopum Strigoniensem, et auditis legitime testibus authentice approbata est.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.