Variorum institutio. Miracula a S. Amando patrata. Monasteria extructa.
Susceptis tanti Patris ammonitionibus, perstitit in ministerio suscepti regiminis vir beatus, de subditorum transgressione graves sustinens doloris aculeos, et ad salutis remedia sagaci revocans instantia detrectantes. Sed sicut per Prophetam dicitur, Curavimus Babylonem et non est sanata, sanctae medicationis antidotum refugit indurata perversitas: ut merito posset dicere vir beatus: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi, qui ambulant vias non bonas, sed postpeccata sua. A Triennio igitur ab introitus sui tempore, taliter evoluto, cum suam prorsus circa eos videret operam profligari: recessit ab eis, privatus eligens habitare in domo Dei, quam inter transgressores titulo dignitatis excellere. Tutior est enim innocentia paupertatis, et privati secessus abjectio; quam peccatricis opulentiæ luxus, et tumentis extolentia potestatis. Ibat igitur amarus animo, in indignatione dignatione spiritus sui, malitiam miserans improborum, perditioni timens, et exhibens tristi periculo sanctæ compassionis affectum. Verumtamen manus Domini erat cum illo, confortans eum, quæ pro sterilitate derelicta, fructus pretiosi rependeret ubertatem.
52 Erat in eadem regione matrona nobilis,b Itta nomine, natalium gloriam conversationis et morum titulis antecedens. Hæc gloriosi Ducisc Pipini recens defuncti viduata consortio, felicis copulæ triste divortium, mente lugubri sustinebat. Fit plerumque molestia temporalis, propositi sanctioris læta progressio, et aliquando in usum virtutis transformatur dura necessitas. Ad arcæ sinum revolat columba, cum diluvio regnante non invenit, ubi pedes porrigat in quietem. Cogitabat et hæc sancta mulier inter angores suos, maritali destituta solatio, quomodo Christo soli placere posset, et votivum castimoniæ decus thesauri coelestis inferre sacrario: quia secunda post naufragium tabula est in virginitatis amissæ solatium vidualis continentiæ merito reparari. Divertit ad eam consolationis gratia vir beatus, initæ dudum familiaritatis sanctæ suadente commercio. Exhibitur ingredienti comis hilaritas, depromuntur obsequia congrua sanctitati, conseritur modesti sermonis invicem grata communio. Vir Domini ubi ad intimæ voluntatis est admissus arcanum, et deprehendere potuit ad quid sanctæ viduæ pia suspiraret intentio, congratulatione fovet, erigit admonitionibus, confirmat exemplis desiderii sancti fidele propositum. Illa sancti Pontificis hortatu facta robustior, voto se castitatis astringit, et bene vivendi arctioribus obligat institutis. Et quia non potest esse amor otiosus, sed quantus sit, opere protestatur, Beata Ittæ facultates et prædia coelesti sponso consecrat quem elegit, et domum suam coelesti purificatam sacramento, rogat in Ecclesiam consecrari. Ibique inter sacra Missarum solennia, de manu sancti Pontificis, humilitatis et castimoniæ signum, sacrum velamen accepit. Aggregato deinceps ibidem cœtu Deo servientium mulierumd locum ipsum possessionibus ampliavit, et multiplici diversi generis decoravit ornatu, studens omnibus fieri obedientiæ et humilitatis exemplum.
53 Erat ei unica filia, Gertrudis nomine, quæ generis formæ dotibus clara, competitores sibi plurimos excitabat, quam pia mater de corruptionis voragine cœnulenta cupiens liberare, crinibus attonsis, et habitu demutato, sacris applicavit altaribus, et obtulit sancto Pontifici consecrandam. Affectabat enim quam maxime, ut, quod emarcuerat in radice, germinis integritas exhiberet: et, quod in se non poterat, virginitatis in filia titulum, possideret. Sacris igitur initiata mysteriis, et mystico redimita velamine, cœpit inter ceteras virgines excellere plurimum conversatione, gratia, fide, moribus, disciplina. Nec multo post, divina operante clementia, Niviallensi monasterio præficitur, et electionis canonicæ trahente concordia, Virginum Mater, dispositione sancti Pontificis ordinatur. Ubi postmodum plena bonis operibus, et merito virtutum celeberrima, beato e fine quievit in Christo.
54 Inde digressus vir Domini, ad monasterium B. Gisleni, de quo actum est, læta profectione dirigitur, susceptusque gratanter a Fratribus, salutis annonam poscentibus, hilari dispositione communicat. Hiatus saepe graves patitur angusta paupertas: et quæ sibi non sufficit, alteri sufficientiam præstare non potest. Non habentibus illis, quod dignum mensa tanti hospitis judicarent, sanctus Pontifex impransus egreditur, non sine multiplici Fratrum querimonia, cum penuriam sustineret dives affectus: nec inveniret manus, quod animus gestiebat. Deducitur ergo ad navemf Hainæ fluvium transiturus, sicut necessitas postulabat itineris. Jamque sibi invicem, valedicentibus viris sanctis, Amando atque Gisleno,g subito piscis magnus, quem lucium vocant, de flumine ultro prosilivit in terram, qui sui magnitudine multos posset reficere convivantes. Ad spectaculum novæ rei omnes cum exultatione conveniunt, et auctorem muneris Deum gratiarum actione, et laudum præconio prosequuntur. Relevatur hoc beneficio pristinæ confusionis augustia, pia compassio sancti Pontificis hilaratur, tollitur de medio jejunii dura necessitas, convivium præparatur, et ad monasterium vir Domini cum lætitia revocatur. Facta est ibi inter sanctos Patres humilis et pia contentio, dum Gisleni meritis munus hoc sanctus Pontifex imputaret, et ascriberet idem sancto Pontifici B. Gisleni simplex et devota sententia. Fit altercatio sine rancore, dissensio sine molestia, sine transgresione certatio, et variatur utrimque judicium sine præjudicio veritatis: quia ab animorum pace semper est aliena dissensio, nec ab idem sapientibus voluntatis unitas violatur. Postquam igitur Divini muneris est peracta refectio, cum gaudio revertuntur ad fluvium, et se invicem salutantes in osculo sancto, famulante navigio, per decursum fluminis ab aspectu mutuo separantur.h Subvectus igitur in insulam, quæ vulgo i Canelaus nuncupatur, Scaldo proxima, nec multum differens a Gandavo, laboris sui reclinatorium breve, cum timentibus Deum viris ibidem habitantibus habere disposuit.
53 Post aliquanti temporis moram, postquam nomen ejus processit in publicum, veritatis viam cœpit annuntiare finitimis, et doctrinæ salutaris beneficio, ab errore viarum suarum satagebat avertere delinquentes. Sed perit officiositas medici, cum sanari detrectat ægrotus, et mente captis ad correctionem verba sapientiæ non procedunt. Appetitum negant incolæ vitalibus alimentis, et velut tristem vomicam passi, potum salutis stomacho languente rejiciunt. Contemnitur Dei servus ab impiis, imo in servo suo Christus abjicitur, qui in illo venerat quærere et salvare quod perierat. Mandat eis libellum repudii Dominus pro repulsa, et in limo profundi deserit contempta clementia desertores, et quia sicut humilitas veniam, sic pœnam contumacia promeretur; tamquam in reos majestatis, coelestis vindicta progreditur, continuoque fere biennio, depopulatrix in eos pestilentiæ plaga desæviit, donec absumerentur omnes, qui superbe viri Dei felicibus restiterant documentis.
56 Nec multo post, cum Fratres suos quos ob animarum salutem, per diversa reliquerat loca, vir Domini circumspectione sedula visitaret, Vasconum fines ingressus est, quos idolorum cultibus, et auguriis audierat et variis erroribus occupari. Cum igitur in conventu publico, verbum veritatis et salutis ordinem perfidæ multitudini prædicaret, extollens vocem suam quidam de turba, levis, ac lubricus, de perversi cordis abundantia cœpit turpes effutire blasphemias, et in servum Dei, fideique doctrinam non sine cachinno, plena convitiis verba nimis absona jaculari. Qui statim correptus a dæmone, seipsum propriis morsibus cœpit incessere, et lanio factus corporis sui, oris hiatum, quem in sanctum Pontificem irreverenter extulerat, in sui perniciem cœpit horribilius aperire. Confitebatur nihilominus inter ipsa sui tormenta, se ob injuriam servi Dei talia sustinere, sique ad extrema deductus, procacem spiritum pœnis urgentibus exhalavit.
57 Inde cum in unam civitatum causa prædicationis intrasset, ab Episcopo loci illius hospitio reverenter exceptus est. Cujus manibus cum devotæ hospitalitis obsequio aquam prædictus ministrasset Episcopus,
A copus, jussit quod susceptum fuerat, in sacrario reservari. Sedebat ad portam ecclesiæ vir multo tempore cæcus et mendicans, ad quem Pontifex fidelis accedens, ait: Fili, si credere potes, confide in Domino, et ablue oculos tuos aqua, unde vir Dei Amandus abluit manus suas, et visum recipies, liber ab incommodo cæcitatis. Ille verbo Pontificis animatus in fide, spem concipit ampliorem, et oppressos nube caliginis oculos ablutionis unda perfundens, de tenebris revocatur in lucem, et solis ministerio fungitur, quod primitus ignorabat. Sic humiles spiritu salvat Dominus, et in virga furoris malitiam comprimit improborum. Justoque Dei judicio, nec a vindicta maledicum liberat confessio veritatis, et fidelis a vinculo cæcitatis absolvitur. Sic servi sui Dominus clarificat vitam, clarificat opus, meritumque commendat, et se in Amando vivere, certis demonstrat indiciis.
B
88 Relictis interim vir Domini Vasconum finibus, remeavit in Franciam: veniensque ad Hildericum Regem Francorum, locum postulavit, ubi convenienter posset ædificare cœnobium. Qui secundum regiam magnificentiam, prædium contulit ei nomine k Nanto. Ibi vir sanctus alacritate prompta, studio pertinaci, diligenti opera, novæ plantationis cœpit ponere fundamentum, et congregantis in ea filiis gratiæ apta ædificia præparare. Mummulus autem quidam l Osindensis Episcopus, moleste ferens liberalitatem Regis, et sancti viri propositum, veneno pestiferi livoris infectus, filios Belial delegavit segregatos in opus malum, qui demolirentur opera sanctitatis, et a prædiecto loco servum Dei crudeliter exturbarent. Venientes igitur ad eum loquuntur verbis pacificis in dolo, et locum in quo aptius ædificaret, se demonstraturos in proximo repromittunt. Sequitur ministros nequitæ sancta simplicitas, et licet revelante spiritu, molitionis impiæ machinam non ignoret, corde tamen et animo ad martyrium devotus aspirat, et affectat effusione sanguinis diu protensi laboris exitum coronare. Noluit tamen hoc indicare discipulis, ne vel impedimentum facerent ad extrema tendenti, vel de instanti periculo gravius turbarentur.
C
89 Cum igitur ad montis superceilium pervenissent, ubi disposuerant carnifices trucidare servum Dei, in judicium conversa justitia de cœlo prospexeit, flagellans impios, et justum protegens piae defensionis auxilio. Exoritur repentina tempestas, cœli facies densatur in tenebras, aer caliginis horrore perfunditur, et solis splendorem turbo procellosus involvit. Absconditur rerum facies, et uniformi confusione convolvitur, apparitoribus eripitur lumen, et subita cæcitate percussi, mortis proximæ discrimen horrescunt, crudelitas vertitur in timorem, transit in supplicationem ferocia, in abjectionem cervicositas inclinatur, et quem trucidare venerant, humili poscunt instantia, ut abire liberi permittantur. Movetur ad indulgentiam pietas viri Dei, et multo lacrymarum fluore perfusus, orationi fidenter incumbit, et absolutionem culpæ postulat miserorum. Aperitur pulsanti janua misericordiæ, redit erepta serenitas, sublatis turbinibus status aeris reparatur, et resolutis ad lucem luminibus, in usum diurni splendoris, cæcitate semota miseri reformantur. Igitur penitentia ducti de liberatione sua gratias agunt, servum Dei digna admiratione venerantur: et in pace revertentes, ad propria magnalia Dei, quæ viderant, plenius eloquuntur. Sic Dominus a seductoribus tutavit illum, et velut aqua decurrens, ad nihilum coram eo deducta malitia, nec flagellum dignæ severitatis evasit, nec a misericordiæ beneficiis extitit aliena.
C
60 Anno itaque circiter m quinto, jam prædicti
Regis Hilderici, dum n Laudum moraretur, venit ad eum beatissimus Pater Amandus, et agente Deo, gratiam invenit in oculis ejus. Ad dilatandum itaque divini cultus obsequium, et propagandum regularis ordinem disciplinæ, nobile prædium Barisiacum nomine, cum omnibus ejus pertinentiis, regia liberalitate, et debita libertate beato viro contradidit, quod benigne cum gratiarum actione suscipiens, pro loci et temporis opportunitate, monasterium inibi dispositione congrua collocavit, congregatisque in eo Deum timentibus viris et Christi professis militiam, venerabilem et Deo dignum o Andream discipulum suum provida dispensatione præfecit, successorem sibi in Elnonensi monasterio mox futurum.
61 Cumque, ut moris habebat, evangelizandi gratia loca finitima circuiret, Ressumthum venit, quod in pago Belvacensi, super Aronam fluvium situm esse dignoscitur. Erat ibi mulier infideñs, quæ perfidiæ penas, cæcitatis sustinebat incommodum: et propter opera tenebrarum, tenebris addicta, plenam mortis imagine vitam ducebat inutilem. Ingressus ad eam vir Domini, caussas infortunii sciscitatur, quod sibi juste accidisse pro dæmonum cultu, et auguriorum observatione mulier anxia confitetur. Dehinc signo quo prævalet, ostendit arborem, sub qua profanis ritibus imbuta, dæmoni consueverat immolare. Cui vir sanctus: Si vis, inquit, pristinam recipere sospitatem, prima in contemptum superstitionis, ad excidendam arborem mitte securim, et a cæcitatis horrore sanaberis. Credula mulier vero Dei, puellæ suæ deducta ministerio, prompta ferrum librat in arborem: et quod propria virtute non expedit, ad stantium manibus monet et gratulatur impleri. Stans igitur super eam vir domini, invocato Dei nomine, Crucis signo, luminis tetigit officinas, et ad lucis officium divina gratia reformavit. Dehinc qualiter amodo vivere deberet instructam, docuit in timore Dei, omni custodia servare cor suum, et actus vitæ suæ diligentius custodire: ut sicut exterius lumen in capite, sic interius splendor veritatis radiaret in mente. Mulier igitur ad monita sancti Pontificis edocta fideliter, et in omnibus facta correctior, in sanctitate et justitia vivebat coram Deo omnibus diebus vitæ suæ. a Auctor infra triennium Episcopatus Trajectensis concludit regnum Dagoberii, et Pontificatum S. Marini: quæ supra refutata sunt. — b De Belia, sive Iduberga, agemus 8 Mait. — c Anno 646, 21 Februarii. — d Monasterium Nivellense. — e Anno 664, 17 Martii. — f Iuxta Hinam jacet monasterium S. Gisleni: ab eo Hannonia, Hainau et Henegau dicta — g Idem refertur in Vita S. Gisleni 9 Oc. obr. — h Philippus in Vita S. Gisleni ait inde Elnonem projectum, quod supra §12 probavimus. — i Calfoa intelligitur. — k Apud Hutenos in Aquiania 1. — l Imo Ucetlensis. — m In diplomate Regis supra relato exprimitur annu 2, Christi 666. — n Laudinum, seu Lugdinum Clevatum, urbs Galtiæ ad Picardiæ Campaniæque confinita. — o De B. Andrea infra hoc die agemus.
NOTA. — In capite vii sequenti litterasd. e. f. male positas debere transferre ad sequentesg, h, i, et has sequentium loca occupare.
Tertium iter Romanum S. Amandi. Laus Elnonensis monasterii.
Circa a idem tempus, disponebat vir sanctus, Romam jam tertio proficisci: ut labore peregrinationis, et orationum fructu, sicut initia sua dedicaverat, sic extrema vitæ tempora promoveret. Aggressus iter, adb domum B. Humberti hospitandi gratia declinavit. Susceptus ab eo est cum omni reverentia caritatis, et omnis humanitas in procuratione diligenter exhibita. Requirit inter convivandum vir sanctus ab hospite, si cum eo velit suscepti laboris pondus insumere, si laboris velit communicare mercedi, et apostolicis se præsentare liminibus. Annuit B. Humbertus, et sequitur sancti Pontificis cum omni hilaritate consortium.
63 Quadam vero die, sicut mos est itinerantium, dum prandendi caussa juxta silyam viæ proximam consedissent, egrediens ursus, animal illud decerpsit, quo sarcinas deportare consueverant. Quem virtute divini nominis alligatum deducunt ad sarcinas, et loco jumenti utuntur, in suppellectilis domesticæ subvectione, et vectorem faciunt de raptore. Sic accedentibus ad Urbem viris Dei, familiari colloquio Romanus Pontifex, edoctus ab Angelo, ministerio cursoris occulte denuntiat, ut absolvant ab hoc ministerio feram: ne pompatice magis, quam religiose videantur ingredi civitatem, quæ religionis et honestatis caput esse debet in gentibus: neve spectaculi novitate concursus moveant populorum, et omnium in se voces et ora convertant. Apostolicæ jussioni sancti Patres obediunt. et absolutam ab injuncta obedientia feram, ad saltuum latebras redire permittunt, subinde respectantem, et obsequium suum signis, quibus poterat, exhibentem. Inde civitatem ingressi, digne ac reverenter excipiuntur a summo Pontifice: peractisque omnibus ad quæ venerant, et perquisitis Sanctorum suffragiis, ad propria cum gaudio revertuntur.
64 Divertente Beato Humberto Maricholas, vir Domini Amandus secessit Elnonem, quem sibi locum Dagoberti Regis munifica manusc dudum concesserat; et ad amplificandum divinitatis cultum, donatione solenni liberaliter assignarat. Locus ipse intrad Menapiorum positus fines, Propontiis Nerviisque conterminus, sicut regni Germanici et Romanie finis est imperii; sic Belgicæ Rhemensis portio, sic limes dignoscitur esse Francorum. Hic duobus in unum convenientibus fluviis,f Elnone et Scarpo, spatiosus in medio distenditur angulus, circa quem fluentis irrigua prata, pascualis ubertas, et piscatio focunda porrigitur; dehinc apta venatibus silva, recessus productioris offertur. Gleba nec adprime fertilis, nec jejuna; lactis et mellis copiam prærogat usibus incolarum. Huc Dei servus adveniens, præsago mentis intuitu, reclinatorium laboris, pacis domicilium, quietis habitaculum, titulum consummationis habere disposuit. Sed quia religioni congrua nondum illic ædificia collocarat, sollicite considerare copit, ubi ædificationis novæ fundamenta disponeret. Ingressus itaque prædictæ intercapedinis angulum, coepit dumeta præcidere, convellere frutices, eradicare carecta, et fluvialium demetens arborum stipites, et arundineta demoliens, nativo terram vellere spolians, pristinæ densitatis horrorem complanavit in aream, et regularibus officinis locum præparavit aptissimum. Jactis itaque fundamentis, in honore Apostolorum Principis Petri fundavit ecclesiam, quem præcipuum suæ prædicationis auctorem, laboris ducem, molestiæ consolatorem, frequenter habuerat. Extruxit hic ardenti studio convenientes monastico ordini officinas, quæ nec superfluæ curiositatis ambitum, nec attrite paupertatis angustiam redolerent. Inde retia laxat piscator sedulus in capturam, et strenuos undique colligit coepti operis adjutores, et institutionum regularium provisores fidissimos. Conveniunt ad eum viri spiritu serventes, zelantes legem Domini, mandata vitæ propensius amplectentes, et erectam divini servitii scholam celebri prosequentes instantia. Gaudet pastor fidelis de boni gregis augmento, et invicem grex devotus sub tanti Patris regimine, de bonorum communium profectibus hilarescit. Inde novam a fundamentis in honore Beati Andree Apostoli fabricari jussit ecclesiam: quam dignis Deo famulantium decoravit obsequiis. Ipse tamquam dispensator egregius, nunc exteriorum suscipit turbines actionum, nunc ad interiora velaminis non sine orationis incenso, et sancti fervoris igne progreditur, ut audiat quid in eo loquatur Dominus Deus, et in servos ejus pacem D postulet et profectum.
65 Non multo post hæc elapso tempore, secundo rediens ab Urbe S. Humbertus, ad visitandum virum Dei descendebat Elnonem. Cumque jam loco propinquaret, accessitg Angelus Domini ad B. Amandum, monetque, ut egrediatur obviam servo Dei, et quanti sit apud Deum meriti, signo, quod vertice prætendit, agnoscat. Egreditur vir beatus, et de tanti hospitis gratulatur adventu, et dato pacis osculo, caput ejus retegens radiare conspicit in vertice signum Crucis, quod non tamen dabatur omnibus intueri, nisi quorum divina virtus oculos illustraret. Fit communis inter eos, ingensque lætitia, quæ non adulationis fucum, sed sinceritatis sanctæ spiraret indaginem; nihilque referret insolitum, quod non utriusque proposito, quod non sanctitati, non ordini conveniret, nec posset hospitalitatis sanctæ legibus reluctari. Perendinato apud eum, quanto libuit spatio, post exhortationis mutuæ collationes sacras, post dulcia pietatis sanctæ colloquia, data invicem benedictione, B. Humbertus cum gaudio refertur ad propria.
66 Erat in cænobioh Elnonensi, Præpositus quidam Chrodobaldus nomine, Fratrum deputatus obsequiis, et exteriori curæ sancti Patris assignatus imperio. A quo mandatum suscipiens, ut potum Fratribus tempore congruo juxta solitum ministraret, justa mandantis contempsit edictum. Sed vindictam justi Judicis non evasit. Ad excusandas excusationes in peccatis, ad virum Dei parabat ascendere, ut obductionis velo contumaciam sui reatus obnuberet: cum subito paralysis horrore convolvitur, profligantur sensus, hebescit memoria, visus caligat, hebetatur auditus, omnibusque in illo præmortuis membris, vitalis adhuc spiritus in solo pectore palpitabat. Voce tamen et nisu, quo poterat, confitebatur instanter, quod inobedientiæ culpa tantis illum malis ingesserat. Impositus igitur navi ministerio Fratrum, cursu i fluminis deportatur Elnonem. Nuntiantur hæc viro Dei, qui subridens dixisse fertur: Adhuc sustinebit majora; quia jactantiam sequitur, et obedientiæ gratiam non attendit. Dehine per fidelem Presbyterum fragmen panis, et modicum vini data benedictione dirigit, et ut his reficiatur edicens, mandat ut obviam sequenti die, se visitaturo sine cunctatione procedat. Gustata Præpositus benedictione Patris, pristinæ redditur sanitati, et reparat obedientia vires, quas inobedientiæ reatus abstulerat. Sequenti die, venienti ad se servo Dei, læto se repræsentavit occursu, postulans veniam pro delicto, et beneficio gratias referens. Miratur universitas Fratrum, quod sanum vident, et vegeto corpore, quem quasi exanimem alienis manibus illatum viderant misere decumbentem. Agitur in commune laus Deo, et sancti Patris virtus ac meritum gloriosius prædicatur. Ipse autem correptum blande ac leniter fratrem Martianas remittit, et hortatur, ut in reliquum sibi caveat, et actus suos satagat utilius reformare.
67 Interea Beatus Florebertus, quem Blandinensi monasterio jam dudum ipse præfecerat, k apositus est ad Patres suos, ingressus in gaudium Domini sui, immortalitatis regnum sortitus et gloriam. Fratres autem loci pari voto, et unanimi voluntate legatione transmissa, supplicatione qua prævalent et obsecratione non ficta, pulsant paternæ pietatis affectum, ut ad eos declinet vir sanctus, provideat monasterio quod fundavit, enutriat filios, quos de spiritali generatione suscepit, riget uberius arbusta quæ posuit, nec gregem devotum patiatur in dispersionis abire jacturam. Beatus Amandus filiorum petitione concussus, timoris pariter et amo- ris
A ris subito transfixus accessu, nec Elnonem relinquere, nec sine consilio remittere volebat filios supplicantes. Sic ex studio pietatis divisus in partes, post multos sanctæ deliberationis motus, et exquisita consilia petentibus blanda humilitate respondit: Nolite, fliii, nolite Patris vestri sollicitare quietem, nolite de portu revocare in pelagus, sufficit mihi paupertas mea, ut divitiæ computentur, hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Vobis non deerit, propitiante Deo, virtus celestis auxilii, vel nostrae sollicitudinis adjumentum. Hac voce Fratres a cursu propositæ intentionis exclusi, ne vacui revertantur implorant, et sancti Patris consulunt cum omni devotione solertiam, quid de Blandiniensis monasterii ordinatione sentiat, quid censeat adimpleri. Sanctus Pater Amandus, qui nec suos Elnonenses deserere, nec gregi deesse poterat desolato, probatæ conversationis virum, moribus insignem, moderatione præcipuum, l Joannem, discipulum suum tradidit eis: cui Fratrum curam data benedictione commisit, et remisit cum exultatione Blandinium.
B
68 Sentiebat jam ex tunc beatus Pater Amandus corporis sui defectus, laboribus confectus et senio, nec abesse longius exitus sui diem secreta inspiratione præsenserat. Evocatum igitur ad se venerabilem Andream, quem Barisiaco prius Abbatem præfecerat, constituit m super familiam suam, quam Domino juvante collegerat, ut in manu ejus virtus ordinis, et severitas disciplinæ, provida moderatione floreret, et ipsi vacandi Deo secretori ac liberior pateret introitus. Revocari tamen decrevit in jus Elnonensis monasterii possessionem perpetuam, quidquid Barisiaci ante possederat, de munificentia Regis Hilderici, quod usque in hodiernum diem secundum viri Dei dispensationem irrefragabiliter conservatur.
C a Imo relicto Trajecto anno 680, ut dictum § 12; ergo annis 26 ante constitum Barviacum monasterium. — b Maricolense monasterium, — c Anno Digoberti u Christi 638. — d Hæc ex Vita S. Humiliti 25 Martii excerpia sunt. — e Imo Marchianensi, de quo hæc vodit Gualbertus Marchianensis monachus apud Buzelinum li. i Gallo Flandric cap. 41. Quinto loco beato Abbati Jonato vicinum et juxta positum Sanctum Chrodobaldum celebri memoria æque dignum, meritis gloriosum, sanctissimi Confessoris atque Pontificis Amandi monachum et Præpositum percussum tamen a Deo ob contumaciam, jactantiam atque pervicaciam, sed humiliatum seilicet ab eodem Pontifice, conjuncta compage membrorum. paralysis morbo dissoluta propter inobedientiæ vitium, erga beatum virum commissum præcipiente Magistro et non obaudiente discipulo caritatis obsequium; per virtutem Domini sanctum atque correptum. Procujus merito posteris demonstrando de eo tale miraculum innotuit in Marceniensi cenobie. Quando enim priseo tempore combustum est ejusdem cenobii templum, tapete ejus sarcophago suppositum, prunis ardentibus undique coopertum flamma undique servente per totum monasterium, sicut ab antiquis Patribus relatum est, omnino permansit illæsum. Ad cujus miraculi insigne oculis tam futurorum quam præsentium quotidie innovandum tapetum adhuc reservatur reconditum vel potius in revestiario ubi superponuntur albae cappæ et cetera ornamenta, extat appositum. Eusiem miraculi meminit Raissus in Hierogazophilacto, ei Beatum appellat. — f Scarpi, cui adjacent Marchianense et Elnonense monasteria. — g Anno 664 Novembr, quo Vitam ejus dubimus. De ejus obitu actum supra § 13. — h Præfuisse Joannem usque ad annum 683 diximus ibidem. — i Anno 683 ut dictum § 13.
S. Amandi testamentum, obitus, sepultura.
Solet circa posterius genitam sobolem paterna pietas esse propensior, et genuinæ caritatis ardorem semper extremis reservat affectibus. Sic Magister pietatis, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos, et infirmis adhuc rudibusque discipulis vitalem suæ mortis exhibitit medicinam. Hujus imitator beatus Pater Amandus, cum sciret articulum sui transitus imminere, convocatis ad se Fratribus, post exhortationis verba, post piæ consolationis blanda colloquia, post inculcata salutis æternæ mandata, vocationis suæ tempus indicat propinquare; et, quantum eos vivens dilexerit, manifestis declarat indiciis, cum nec in morte sustinet ab eorum dulci collegio separari. Facto igitur eis testamento, sicut in archivis hujus monasterii continetur, stabile de corpore suo confirmat edictum, idemque constanter adjurat, precatur, monet, hortatur et imperat, ut inviolabiliter observetur. Convenerant ad eum fama sanctitatis, opinione virtutum, meritorum fructibus, et operum signis illecti, reverendæ auctoritatis, et insignis excellentiæ Patres, a Reolus Metropolita Remensis, Mummolenus Noviomensis Episcopus, Cameracensium Pater Vindicianus, Bertinus et Aldebertus Abbates, Joannes Blandiniensis cenobii Pastorb egregius, cum aliis Deum timentibus viris, quorum auctoritate et consilio dispositionis suæ roboravit effectum. Disposuit igitur sub horribilis interminatione sententiæ, ne cuiquam liceret Ecclesiasticæ secularive personæ, corpus suum ab Elnonensi removere cenobio, vel transferre cujuslibet occasionis obtentu; sed cum Fratribus, qui ejus inductu mundum vicerant, depositionis suæ locum præsentia sui corporis immobiliter possideret: et resurrectionis ultinæ diem cum eis fideliter expectaret, quos nec vivens deserere sustinebat, nec admittebat moriens aliquatenus dimoveri. Ut ergo omnem ambiguitatem hujus rei scire volentibus auferamus, testamentum pii Patris nobis placet ut huic operi inseramus.
70 c In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Amandus miserrimus et peccator. Credimus ubique Divinam nos pietatem regere et clementer salvare velle, quia et ingressum nostrum in mundum, et exitum de mundo, ante secula ipse prænoscit. Proinde omnibus non habetur incognitum, qualiter nos longe lateque per universas provincias, seu gentes, propter amorem Christi seu verbum Dei annuntiare, vel baptismum tradere, discursum habuimus: et nos de multis periculis pietas Dei eripuit, et usque tempore isto perducere dignatus est. Sed, dum jam corpore fesso et multis laboribus fatigato, jam in summa senectute pene corpore præmortuo, exitum de hoc mundo in proximo habere speramus, et quia nos Deusd in istum locellum, qui vocatur Elnonis, perducere dignatus est, quem super largitate regia, proprio labore visi fuimus construxisse; si nos ibi Deus de hoc mundo decreverit emigrare, peto et coram Christo Jesu filio Dei conjurare præsumo, ut nulli Episcoporum vel Abbatum, seu secularium virorum, aut quibuslibet potestatibus hoc contrarium sit, ut corpusculum meum in ipso monasterio, quod superius diximus, Elnone, inter illos Fratres requiescat, ubi jam nos ad ipsos Fratres et corpore et anima commendavimus.
71 Et si in e itinere, aut ubiubi finis noster provenerit, ad ipsum locum, quem superius memoravimus, corpusculum nostrum licentiam habeant Fratres vel Abba de ipso monasterio Elnone ibidem revocare. Si quis vero contradicere, aut de ipso monasterio corpus meum per fortia abstrahere, aut temerario spiritu contradicere voluerit; imprimitus sanctæ Trinitatis incurrat offensam, et ab omnibus Ecclesiis Catholicis excommunicatus appareat, et a societate Sanctorum extraneus efficiatur: et damnationem, quam Dathan et Abiron sustinuerunt, quos infernus vivos absorbuit, ipse sustineat, et sit anathema maranatha, quod est perditio, in adventu Domini nostri Jesu Christi. Et nec sic nostram voluntatem mutare valeat; sed hæc deliberatio nostra in perpetuo firma, et inviolata permaneat. Etut certius credatis, manu propria subscripsi: et omnibus hominibus Deum timentibus ut subscribant supplicamus et rogamus. Quam epistolam fratri nostro Baudemundo Presbytero fieri rogavimus. Facta epistola in monasterio Elnone anno secundo
Aregni domini nostri Theodorici gloriosi Regis sub die decima quinta Kalend. Maii. Ego Amandus peccator hanc epistolam a me factam consensi et subscripsi. Ego in Christi nomine Reolus acsi peccator subscripsi. Ego in Christi nomine Mummolenus episcopus subscripsi. Ego in Christi nomine Vinditianus acsi peccator Episcopus hanc epistolam, rogante Domno Amando, consensi et subscripsi. Ego Bertinus Abba subscripsi. Ego Aldebertus Abba subscripsi. Ego Joannes rogatus a Domno Amando, consentiens hanc epistolam subscripsi. Ego Bandemundus peccator, jubente Domno meo Amando, hanc epistolam deliberationis suæ scripsi et subscripsi.
B72 Laudabilis zelus, invictus amor, delectabilis gratia, jocunda suavitas, mirabilis unio caritatis, quæ sic animam viri sancti vinculo pietatis indissolubili colligarat: ut in propriæ dissolutionis excessu, dissociari a Fratribus jacturam sancti fœderisæstimaret. Igitur gloriosi Pontificis imminente reverendi transitus die, cum esset in oratorio B. Andreæ, post orationum munus, post suscepta colestis Sacramenta mysterii, inter discipulorum manus, finito vitæ cursu migravit ad Dominum; et appositus est ad Patres suos cum gloria. Felix operum merito, felix gratia sanctitatis, felix consummatione laudabili, cui divinitus concessum est, ut ante altare beatæ Virginis ultimum redderet spiritum, cujus se meritis adjuvari devotissime postulabat, cujus sacra vestigia toto mentis annisu studuerat imitari. Nullius enim apud Deum familiarior interventus, nullius efficacior potest esse gratia, quam illius quæ mater esse meruit, cujus pater est Deus. In qua sancti Spiritus operatione mirabili deitatis virginitatisque complexus naturarum proprietate servata, æterni Verbi communicat genituram.
73 In quartum sane diem differtur exequiarum sancta solennitas, ut religiosis undique convenientibus viris, justa solvantur sancto funeri et pretiosi thesauri depositio favorabilius celebretur. Excitati fama finitimi, concursu frequenti pariter, ex oppidis vicisque conveniunt, ut tanti Patris venerentur exequias, et, quem viventem dilexerant, exanimem pietatis officio prosequantur. Adest de diversis evocata partibus discipulorum ejus sancta frequentia. Adsunt pietatis filii Clerus et populus adjacentes: et elatam de loco transitus sanctissimi corporis glebam, usque ad locum sepulcri, psalmis, hymnis et canticis canora colestibus fidelis turba prosequitur. Quæ licet de tanti Patris felici victoria sentiat esse gaudendum, lacrymas tamen doloris, pietatis extorquet affectus: et de uno eodemque fonte, pari tenore scaturiens, disparibus excitata caussis, mœroris et gaudii vena progreditur; dum triumphanti pietas debet, ut gaudeat, et funebribus obsequiis exhibere decet, ut doleat. Sepultus est igitur in oratorio B. Petri, quod ipse fundaverat: ut, qui prædicationis auctor, adjutor in opportunitatibus, in tribulationibus consolator extiterat, in extremis promptus adsisteret, portas justitiæ reseraret intranti, et foveret in terræ gremio quiescentem. Præstantur ad sepulchrum ejus beneficia præclara poscentibus, quæ Patris sancti meritum plenius attestantur, et Confessorem suum corusca miraculis visitatio divina commendat, et in servo suo Christus se vivere gloriosis demonstrat ostentis. Qui cum Deo Patre et sancto Spiritu vivit et regnat Deus: per infinita secula seculorum. Amen.
74 Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanc torum ejus, quæ licet minus capacibus iter exterminii videatur, magnificat tamen eos colestis auctoritas et resurrectionis æternæ gloriam prædicat in defunctis. Deposito carnis onere B. Amandus, dumf nocte Dominica migraret ad Dominum, inclyta virgo
Aldegundis, in monasterio Malbodiensi, ante venerandum altare sanctæ et perpetuæ Virginis vigiliis et orationibus ardentius insistebat. Cumg subito rapta in excessu mentis, videt reverenda canitie virum, clarum sacerdotalibus indumentis, virga pastorali subnixum, cum ingenti gloria coruscæ lucis ad superna conscendere. Præcedebat, et subsequebatur euntem cuneus innumerabilis albatorum, quos e vestigio sequi, quorum dulci sociari collegio, quorum felicibus interesse gaudiis affectabat, et nisu quo poterat vestigia sequebatur. Interrogatur ab Angelo itineris duce, scrietne, quis esset ille tantæ reverentiæ et gloriæ senex, quem stiparet tam solennis candidatæ multitudinis comitatus. Quod cum se nescire virgo Domini fateretur: Hic est, inquit, servus Domini Amandus, qui cursu vitæ præsentis laudabiliter et innocenter expleto, in gaudium Domini sui, cum lætitiæ manipulis intrare festinat, ut sic ei jocunda quietis mansio post labores, et de spe translatus ad speciem manifestæ contemplationis gloria satietur. Spectabilis autem illa dealbatæ multitudinis turba, quæ pone sequitur aut præcedit, ii sunt qui sacris ejus institutionibus eruditi, Divina sententia præordinantur ad vitam: signum apostolatus ipsius in Domino, pro imitatione sancta gloriæ comites et mercedis.
73 Virgo Domini tegens silentio visionem nulli suorum voluit indicare, sed destinato ad sororem suam B. Waldetrudem nuntio, ad colloquendum sibi cum ea, virum Dei S. Gislenum pariter evocavit. Quibus ad locum quih Mervius vocatur, occurrens, familiari colloquio mysterium sacræ visionis edisserit. Quod vir sanctus prudenter advertens, Gratias, inquit, age Deo virgo fidelis, cui dignatio et servi sui meritum, et exitus tui proximum diem voluit indicare. Proinde quod cœpisti, convenienter et solerter exequere, ut cujus exhortationis es amplexata consilium, ejus, in æternitatis gloria, collegio socieris. His dietis ad invicem recesserunt, et fidem verbis fidelis exitus applicavit.
76 Transiit autem B. Amandus nocte Dominica octavo Idus Februarii, anno ab incarnatione Domini i sexcentesimo sexagesimo primo, præsulatus Vitaliani Papæ k tertio, imperii l Constantini vicesimo tertio, qui ab Eracleo tertius rempublicam gubernavit. Regnante in Francia m Theoderico. Anno vitæ beati pontificis nonagesimo. Præstante Domino Jesu Christo: cui cum Patre et Spiritu sancto est honor et gloria per infinita secula seculorum. Amen. a Coluntur Reolus 25 Novembr. Mommolenus 16 Octobr. Vindicianus 11 Martii, Bertinus 5 Sepembr. — b Hunc Molanus i Novembr. in S. Floberio omnium morum probitate comptum vocat: cumdem reccensei Sanderus. in Hagiologio Flondriæ. — c Conulimus testamentum hoc cum MSS. Elnonensi, Blandiniensi et aliis tribus. Edidit illud Migrus in Fustis Belgicis. — d MS. Elnonense. in isto locello. — e idem, ab ipso loco. — f Oblisse S. Amandum Sobba o ante Domini am Septuagesimæ dictum est § 13. — g Imo vicenie S. Amando hanc po ius visionem contigite dtximus supra. — h Rinerus Meinrivum vocat. — i Anno 684. — k S. Vitalianus, de quo egimus 27 Januarii, ponitica um iniit anno 680, ergo tertius illius annus fuit, Christi c89, et quintus 661 — l Imo Constantis, qui nepos Heraclii et filius Constantini, capit regnare anno 641, ejus annus 20 conventi in annum Christi 661: fuit Constans pa et Constantini Pogonati, sub quo e vita decessit S. Amandus. De errorum causa actum § 16. — m Theodericus capit regnare anno 680, ejus solus meminit testamentum S. Amandi.
Alia vita metrica
auctore Milone monacho Elnon. ex MSS. Antverpien. et Elnonen. a EPISTOLA MILONIS LEVITÆ, postea Presbyteri, ad venerabilem Patremb Haiminum Christi Sacerdotem directa.
Reverentissimo Patri Haimio Milo devotissimus filiorum indelebilem æternæ felicitatis jocunditatem. Perfruitus quondam vestræ mansuetudinis benignissimo affatu, eo scilicet tempore, quo susceptus a vobis vestra immeritus merui jocundari allocutione, ac melliflua perfoveri dulcedine, gratiarum actionem persolvo. Siquidem erga exiguitatem meam tanta vestræ excellentiæ benignitas viguit, ut deinceps non cessaret, quod inflammatum erat in corde meo vestri amoris ardere incendium. Et non immerito: quippe melle pleni sincerissimæ dilectionis cordis ac corporis gesta eructantes, quæ interiora vestri pectoris habebant cubilia, facile obtinuistis, ne de fibris meis ullo unquam tenore vestra labatur amabilis mentio; sed æternaliter innovata conservetur et perduret flore immarcescibili. Qua de re fidens in tam laudabili paternitate vestra, ceu filius indidi mannibus vestris ineptas meæ imprudentiæ nænias, præexeritamen scilicet ingenioli mei in vita beatissimi Amandi, suppliciter obsecrans, ut si in his aliquid fidei Catholicæ minus consonans, vel incongruum legi metricæ inveneritis, ad certæ normam regulæ misericorditer, more paterno reducatis: nec me meo dimittatis errori, contestor et obsecro per sanguinem Christi, qui fusus est pro salute populi Christiani. Quod si, misericordia supernæ majestatis præeunte, æquas textus carminis mei obtinuerit partes; tunc una mecum hujus doni largitori, sancto scilicet Spiritui, gratiarum laudes debita exultatione pèrsolvite: cujus munere tantum opus quivi utcumque compingere. Rusticitati autem meæ veniam dare necesse est, quia rusticatio, ut quidam ait, ab Altissimo creata est. Et quamvis difficilioribus uti potuerim aliquibus in locis verborum ambagibus, ne id facerem sum prohibitus, quia etiam credidi futurum opus istud gratius, si omnium Fratrum pateret auditibus. Faveat ergo excellentia vestra non vitiis meis, sed laboribus; ut illud percipiatis in cælestibus, quod mortalis non vidit oculus. Valere vos optamus ad omnium fidelium profectum æternaliter. a Ita codex noviter MS. Incipit Epistola Milonis Levitæ; etc. at codex Amandinus. Incipit Epistola Milonis Philosophi ad venerabilem Patrem Haiminum, e.c. — b D. Haimino Sacerdote et monacho Vedustino egymus ad Vitam S. Vedasti.
Rescriptum haimini ad eumdem.
Infimus servus Christi Haiminus Miloni suo salutem. Carmen quod mihi, Frater amantissime, porrexisti, avida mente perlegi: sed quia non satis est legisse semel, juvit usque videre. Unde repetens a principio non sine judiciali censura, quod ante summotenus tetigi, totum ex integro legens et inculcans, omnes in eo intentionis meæ vires impendi. Nam primo putavi me fateor in planum posuisse pedem; sed ut comperi meam exiguitatem non modo poculo fontis irrigari, sed fluctibus eloquentiæ obrutum iri, non sine cautela deinceps totum id flumen Fratribus, qui mecum sunt, quomodo sit navigandum ostendi. Et, quia in eo nec scopulum, qui fidei obstet, offendi, nec, quod legi metricæ refragetur, inveni; hortor Fratres nostros, qui a talibus studiis non abhorrent, munus hoc libenter suscipere, et obsecro, ut satius velint ad simile studium provocari, quam invidiæ facibus concremari. Novimus siquidem semper cives civibus invidere, et secundum Salvatoris dictum neminem Prophetam, sive, ut tu solitus esa dicere, nullum Poetam acceptum esse in patria sua. Sed quia parvulum occidit invidia, minor esse cognoscitur qui invidet, quam ille, cui invidetur. Papæ! minor opiparum valuisse divitibus præparare convivium, quem putabam vix posse pauperibus exhibere vel gustum. Plane amantissimi Amandi ego quidem id-meritis imputo, de cujus præconiis exsultare ac Christum laudare non cesso. Est igitur eloquium suave et carmen salibus dulce, leni lapsu et plano sermone decurrit oratio. Quid amplius? Dicant et D judicent sodales ut velint: ego autem arcanum cordis mei pervulgo: quia præconia tanti Patris, mi dilecte, satis abundeque tuo carmine illustrasti. Noli tamen, obsecro, ab incepto desistere, noli desidiæ aut inerti otio succumbere; noli gratiam, quæ tibi adjacet, negligere; sed, dum vacat, semper te bonis studiis exerce; et noli quod gratis accepisti, aliis denegare: noli solus bonum commune possidere velle. Hæc sola pecunia est, quæ novit expenseone augeri: hæc sola est, quæ sparsa cresceit, et erogata emolumenta capit: hæc est etiam, quæ absconsorem suum poenis addicit, et bonum dispensatorem æterni muneris gloria insignit.
Macte nova virtute, vale Milo optime vates, Haiminique tui, dic, miserere Deus
A proæmium operis sequentis.
Festa propinquabant nostri veneranda Patroni, Instabatque dies terrigenis celebris.b Ornabat nitidi præcelsa habitacula templi Pervigili cura sancta caterva gregis.
Candentes tunicas atque ornamenta per aras Ponebant texta stamine purpureo.
More parabantur solito pavimenta decenter Marmore commixtis ordinibus variis.
Pars aliqua aptabat redolentia lumina ceris, Formabatque chorus cantica mellifluus.
Pars et oliviferis appendens vasa coronis, Fundebat lucem corde, manu rutilam.
Tunc me sollicitum, ne in tantis munere turmis Parerem vacuus, istud opus rapuit,
Laudibus apta piis, florentia gesta venusti Præsulis ut metro dulcisono canerem.
Dulce decus, pietatis opus, compingere versu Pontificis vitam suasit amor fidei.
Quorumdam monitis Fratrum compulsus, enorme Suscepi pondus viribus exiguis.
Antiquos proh non puduit reticere poetas, Quis doctrina inerat vana, caduca, levis.
Fallendi studium quos cunctum lusit in ævum, Totaque vita fuit dedita criminibus.
Carmine distincto verborum ferre cothurno, Ac nomen laudis quærere per facinus.
Dumque per errores variis anfractibus irent, Perfecere aliud nil, nisi mortis opus.
Aqua decepti, inferno tumulisque reposti, Fletibus assiduis talia facta luunt.
Muta mihi et sicco languebit lingua palato, Falsaque qui damno, vera tacere queo.
Nam meliore via Christi celebrare tropæa Muneris intuitu spes bene fida monet.
Laus ut summa Deo, veneratio debita Sancto, Exemplum populus sit quoque Christicolis.
Et mihi succrescat cumulato fœnore merces, Transferar et Justi hujus ad astra prece.
Intentata tamen prius isto schemate res est, Et quæ non didici, conor amando loqui.
Ergo Dei fidens bonitate et munere sancti Flaminis aggredior inscius istud iter.
Quisquis erit, nostrum qui carmen rodere mavult, Verme fero justæ roditur invidiæ,
Et qui tam justo cupit aggaudere labori, Patre Deo genitus, patris amator hic est.
Ergo evangelicum primo percurrere textum, Illius et septem sacra sigilla juvat.
Tunc melius Sancti potero properare per actus, Principium tale si pia membra habeantc. a Illec prævionebantur In nomine Domini incipit Vita S. Amandi Confessoris Christi, de prosa oratione in Heroicum carmen metrico stylo transfusa, habens libellos iv, edita a Milone monacho caenobii ipsius. — b En ornatus ad celebranda Sanctorum festa ab annis otingentis et amplius adhüberi solitus. — c Illec capita margini adscribimus, ac more nostro distinguimus: Illa hic indicasse sufficit.
A Humana Christi nativitas. et quod hunc omnia elementa Dominum fore cognoverint exponitur. —
2 Apostolorum electio. passio ac resurrectio et ad celos Christi ascensio Spiritus quoque sancti emissio breviter indicatur —
3 Quibus in locis Apostoli evangelium prædicaverint —
4 Commemoratis Apostolorum successoribu B Amandus subnectitur. —
5 Editor operis conflitens inscientiam, sancti Spiritus postulat gratiam —
6 Patria parentesque Beati commemorantur. —
7 Ubi Sanctus cognatos relinquens. Ogiam petit. —
8 Ubi serpentem validum prece et Crucis vexillo fugavit. —
9 Responsio ad patrem. —
10 Quod ad sepulchrum S. Martini orans caput sibi totondit. —
11 Qualiter Bituricas adiit, et de abstinentia et conversatione ipsius. —
12 Ubi Romam fidei ardore profliciscitur. —
13 Ubi a custode de ecclesia pellitur —
14 Apparente Petro ammonetur ad Gallias redire. —
15 Reditus Sancti refertur, simulque; libellus cum prece finitur.
Liber primus
Introductio Poetica, a Christo et Apostolis ad S. Amandum. Hujus ortus.
Arbiter omnipotens, hominum rerumque Creator, Errorum tenebris mundo pereunte, misertus, Virginis intravit thalamum, intactumque paravit Hospitium sibimet, clausæ quo nomine portæ Hezechiel signat quam nullus conditus intrat, Ni solus, cui clausa patent habitacula, Christus.
B Utque magis stupeas quodque est mirabile dictu, Coelestis clausam penetravit janua portam: Unde Maria sui genitrix effecta parentis, Virginis antiquæ delictum deluit Evæ, Protulit et mundo verum sine semine fructum. Ergo ubi conspicuo processit honore Redemptor, Et mundo effulsit Phoebo rutilantior ipso; Pastores pecorum primi, pressique pavore, Conspicuos cives carmen coeleste canentes Audivere astris arrectis auribus: Auctor Ad terras rerum quod venerit et Reparator, Cujus in exortu coelesti gloria regno In terrisque foret homini pax sancta volenti. Astra poli sensere, suus quod Conditor esset, Ad cujus cunas stellam misere coruscam, Huncque suum Dominum pelagus cognoverat esse, Se plantis cujus calcabile præbuit. Almus Sol quoque condoluit, cum fixum stipite vidit Flens famulus Dominum furvo velatus amictu, Terraque cognovit, quando est concussa tremore Horribili fractis Sanctorum rite sepulchris. Infernusque pavens tremuit, cum claustra revulsa Vidit, conspicuo contractis lumine valvis.
2 Sed quia terrigenæ Regem super omnia necdum
C Hunc fore credebant, simulacra nefanda putantes, Pro dolor, esse Deos; non amplius ista manere Passus, et antiquæ nec damna videre ruinæ, Elegit quosdam, quos gratia sola beavit: Per quos quadrifido mundi sub cardine gentes Salvaret; quibus ostendit miracula magna, Defunctis vitam tribuens, dans lumina cæcis. Venerat et quoniam supera de sede Redemptor, Ut proprio totum salvaret sanguine mundum, Illusus, cæsus, damnatus, dispoliatus, Judicio injusto Judex justissimus, index Justitæ, extremo crucifixus et inde sepultus, Multimodum superas spolium relevavit ad auras. Inde polum penetrans, jam dictis dona remisit Discipulis promissa suis, quis Spiritus ignis Affuit in specie sanctus, dans munia lingue, Qua possent mundo magnalia visa referre:
3 Hi quoque pervigili complentes jussa labore, Partitas sibi terrarum partes adierunt, Lumine conspicuo rutilantes more lucernæ Præcelsi Proceres Petrus, Paulusque priores Ardua Romuleæ properant ad mœnia Romæ; Romanosque lavant melius quam gurgite Tibris; Atque ibi constituunt primi fundamen honoris. Hinc petit Andreas properando virilis Achaiam
Ac nomem proprium patrando viriliter implet. D Hinc Jacobi geminis Judæam legibus ornant. Prisca docent simili resonare tenore novellis. Inde Asia accedit monitis conversa Joannis: Quam paradisiaco sitientem flumine potat. Lampadis et Secythiæ resplenduit ore Philippus, Atque ibi complevit proprio quod a nomine signat. a Mattheus Æthiopas torrente ardore crematos Utb Geon eximius sacrato diluit amne,b Et facit in speciem lotos candere nivalem. Indorum tenebras discussit Bartholomeus, Fecit et egregia splendoris luce coruscos. Parthos sollicitus cognato more beatis Explorat Thomas digitis, et vulnera narrat Quæ Domini vidit post mortem in corpore vivi. Simon Persidem dulci comitatus Juda, Bellica quæ fuerat, verbi mucrone subegit. Ægyptum terram, melius quam Nilus inundans, Fruge evangelii complet quoque Marcus opima, Semina sancta ferens. Sanctus sermone superno Vivifico mundat populos baptismate Lucas, Hos quoque post missi Doctores rite sequentes, Per mundum sparsi sparserunt verba salutis: Actus prosaico quorum sermone notati, Et nunc usque manent, et in omnia secla manebunt, E Carmine quin etiam quorumdam facta canuntur: Versibus et brevibus numquam brevianda ligantur:
4 De quorum numero Confessor fulsit Amandus, ex his S. Amandus, Ad cujus modo gesta manum calamumque novellum Mittimus, et nisu prægrandia tangimus arcto, Inspirante Deo: quia magna est portio laudis, Illius calamo varios replicare labores: Ac genus et patriam seu fortia scribere gesta Ad laudem Domini, hæc cujus virtute peregit. Quidquid enim canimus servorum in laude bonorum, Respicit ad Dominum; cujus hoc munere sumunt, Cum bene quid produnt justum et laudabile Sancti Mente, manu, lingua, meditando, operando, loquendo; Quo sine pulvis homo est; quo cum nil cariusextat. 5 Nam quantus fuerit, cujus describitur actus; Qualis in hoc virtus, pietas, devotio qualis, Centenis nullus poterit depromere linguis, Gutture millesono tonitrus si more boarit: Quin minus hæc gracili sermone referre valebo, Qui rudis existens, apicum primordia vix nunc Addidici, doctrina et verbi flumine siccus, Quid faciam? loquar an taceam pia gesta Patroni? Hæc quia non possum compingere carmine digno, Sed trepidum spes illa juvat. fiducia firmat, F Quod Sanctus mihimet poterit præbere loquendi Vires, qui valuit mutis conferre loquelam Sacratis precibus, cum spes hanc firma rogaret, Cujus et in manibus speciosisc Regius infans Sermonem didicit, quem numquam corporis usu Respondit, modicumque fuit proferre latina Verba, sed Hebraice deprompsit famine lingue Amen dulce, viri complens pia vota precantis. Ergo, ut rite queam laudes ac gesta notare Pontificis magni, divini postulo supplex Flaminis auxilium, quod continet omnia, complens Astra, polum, pelagus, terras; quo cuncta reguntur: Cum quo lingua valet; sine quo facundia muta est. procurata ope Dei. Si tua sunt quæ narro, Deus, nunc oro precanti Elingui mihimet da lingue munus honestæ. 6 Sed prius arce genus rutila celebrabile cretumd Pangere gestit amor, cursimque notare beatam Progeniem justi, primoque referre priora, Quatenus infixam radicem pagina servans Arboris eximiæ, demum præcelsa propago Ramorum et celsum tollatur ad astra cacumen. Est regio antiquis Aquitania dicta colonis, Bellipotens, et frugiferax, populosaque tellus: Fertilior tamen et multum focundior hinc est, Oriundus cx Aquitania,
A Quod talem fructum venerando protulit ortu. Hæc tibi, rite colis quem Gallia, misit Amandum; Nobilis huic genitor fuerat, qui jure Serenus Est dictus, quoniam meruit generare serenum. Egregia et genitrix est cujus, Amantia dicta. Rem stupidus miror divino munere gestam, Quod sibi conveniunt genitor, genitrix genitusque Nominibus dignis donorum munera fantes: Namque Serenus ovans, genitrix et Amantia pollens, Non mirum est generent si talem jure puellum, Nomine qui sancti memoretur amoris Amandus. O felix regio, quæ talem promeruisti Cernere, ferre virum, nutrire! hunc si tenuisses, Non tantæ quaterent te nunc hinc inde procellæ. Ergo Serene pater tali pro pignore salve: Inclyta mater ave, quæ claro germine flores. a φοιπες: significat amantem equorum, at bellicosum, ac generosum intelligit Milo. — b Gehon, secundum inter 4 flumina Paradisi, Genes. 2, v. 13. circumit omnem terram Æthiopiæ — c. S. Sigebertus, ut supra et 1 Februarii dictum. — d Aliud MS. Tangere.
Vita S. Amandi monastica in insula Ogia. Serpens fugatus. Promissa patris contempta.
Qui puer a cunis primordia forte minora Sumere detrectans, signum dedit, imperfectum Se nil velle sequi: summam subvexit ad arcem Justitiæ gressum, crescens ætate Beatus. Immodico fervens cum Christi arderet amore, Deseruit patriam, sicut venerabilis Abram, Cognatosque suos linquens peregrina petivit. Est locus Oceani distans a littore magni, Nempe quater denis, ut fertur, millibus æque: Insula quo præbet venientibus Ogia portum; Quo veniens agnus lanis candentibus albus, Excipitur niveo grege congaudente benigne: Emicuitque brevi meritis in tempore summis. Et quia scripturas curavit discere sacras, Quis labor est primo, sed post pretiosa laboris Praemia, multiplici virtutum fruge replenda; Quæque cibant animas mortali carne gravatas, Sanctificant, curant, salvant, vegetantque, perornant; Non sancto desiderio protectio Christi Defuit; ad summum sed vexit culmen honorum Talia quærentem, sitientem et amantem Amandum.
8 Hinc majora sequens operum miracula, dicam Qualia principio Domini devotus amator Prælia pertulerit, et quantos inde triumphos Corporis ac mentis superato sustulit hoste. Forte dies aderat quædam, qua instabat agenda Caussa monasterii jam dicti, quaque benignum Eximii Fratres puerum complere volentes Injungunt caussas operis; quod protenus ille Impiger exequitur, cunctis servire paratus, Subditus obsequio famulus celeranter in omni. Sed dum forte minus loca Sanctus cognita lustrat, Obviat immanem horrendi corporis anguem, Sævum, squamigerum, dirum, vastum, trucilentum, Quem puer aspiciens, pariterque horrore pavescens Terretur, stupet, admiratur, et anxius hæret, Attonitusque tremit, quo gressum verteret, a angit. Cælica sed Domini mox hunc ut gratia fulsit, Corruit in faciem, terram quoque corpore pressit, Suppliciter stratus, sed mente ad sidera vectus. Hinc quoque vexillum, nostræ quo summa salutis Consistit, valida opposuit virtute chelydro: Jussit et ad notas illum remeare latebras. Letiser ast hydrus signi virtute repulsus, Effugiens rediit, notumque relapsus ad antrum, Ulterius hominum nusquam comparuit ulli, Ereptusque locus tanto jam dictus ab hoste est.
Fama est serpentesb Marsos turbare suetos Exigua sibimet vallum tellure parare, Quod nequeat transire cohors numerosa nocentum. Sed meliore via multum præstantius iste Reppulit ignitos divino famine rictus Serpentis, Sanctus prostratus in aggere terrae Per vexilla crucis, digitis quæ pinxit in arvis. Hoc primum patravit opus; quod rite notatum Linquimus, hoc aliis post narret scheda futuris. Ergo humili voto te, Pastor Amande, precamur, Antiquum ut pellas anguem, qui corpora nostra Non curans laniare, animis magis optat acerba Vulnifico nostris infundere dente venena, Flammivomus flammas et spirans igneus ignes: Qui tibi, sancte Pater, proprium transmisit alumnum Serpens serpentem sævum (sed sæva serendo Sævior advenit, cujus fuit ille minister) In Centumcellensem urbem: quod tunc duce Christo Ordine rite suo, cum illuc pervenero, pangam. Nunc iter inceptum gradior, hydrumque relinquo, Cresce puer virtute nova, sic ibis ad astra.
9 In puerilis adhue ætatis flore Beatus Succrescens, studiis virtutum intentus honestis, Corpore erat juvenis, senior sed canus in actu: Quem genitor verbis compellans pluribus ambit, Ammonet, hortatur, blanditur, postulat, orat, Sacra monasterii quo linquens atria sancti, Vertat iter retro, et mundana negotia curet: Quis labor omnis inest, quo sint sine cuncta quiete, Fraus, furor, invidiæ, violentia, curra, tumultus, In varios casus hominum mergentia mentes. Verba patris Sanctus, ceu spicula toxica, temnens, Rejicit, opposito fidei munimine fretus. Anxius at genitor casso conamine fusa Cernens verba, minis homo vincere talibus instans: Ni cæptum, testatur opus, habitumque relinquat. Mundanosque citus sese convertat ad actus, Jam cunctis rebus, fuerant quæ more paterno Præbendæ, heredem faceret contemptus inanem. Sed sacer ista puer verborum verbera spernens, Doctrina plenus divini flaminis, inquit: Nil, pater, esse mihi proprium tam, care, memento, Quam summo servire Deo dum vixero; quique Pars mea cum fuerit, pars illius esse merebor, Sacra evangelici memoratur voce libelli, Promisisse Deum quærenti talia Petro: egregie respondet:
F Cum Deus æthereum mundi sub fine tribunal Sederit, et rapidus cunctum subverterit orbem, Exurens ignis terras, pontumque. polumque, Tunc vos bisseni residere in sedibus, atque Judicio faciet recto disquirere mundum. Omnis enim, quicumque meo conductus amore Postponit mundum, seu nomina cara parentum, Centuplicata gerens capiet, vitamque perennem. Inde, Serene pater, non auribus audio surdis, Egregii memorat quæ pagina sancta libelli, Psalmicani tibimet breviter quoque dicta citantur Illa, quibus recimit: Dominus mea portio solus, Lex inscripta jubet tabulis de rupe recisis Levitas inter fratresnon tollere parte m. Unde, pater, euro proprium nil. nilque requiro Terrenum, candens ac fulvum sperno metallum. Terrigenæ teneant terras tellure tenendi. Quid mihi cum mundo, genitor, cui mortuus exto. Alma Maria Deum velatum tegmine carnis In cunis texti vilis velamine panni; Et vestis mihimet fulvo texenda metallo est? Vulpibus est fovea, cælique volucribus umbra; Ac Dominus noster, qui totum condidit orbem, Non habet exiguum tectum, quo membra reclinet; Et mihi magna domus vario pingenda colore est?
A Namque bonus non miles hic est, qui jure colendum AUCTOREMILONE, EX MSS. LIB. 1. Deserit aerio solum sub tegmine Regem, Et petit ipse fugax umbrosa cacumina tecti: Urbibus ille decem præferri nempe nequibit, Palma et quæ fuerit capulo sine palma neganda est. Rex meus est Christus, regnumque illius Olympus: Ast ego sum miles numquam vincendus Amandus, Militiam si servo meam; complector at illum, Illum et jure sequor. cujus cognomine dicor: Invideas mihi ne tantos, pater, obsecro honores, Est mihi Christus amor, vestis, possessio, victus, Et domus, et patria, et locus, etsubstantia, et aurum, Viventi mihi vita est, ac lucrum morienti; Quo sine nil cupio, et quocum bona cuncta tenebo. Hæc patri attonito réferebat verba Beatus, More apis excerpens Scripturæ germine flores. Plurima præteriens studio brevitatis omitto, Adque ea quæ restant veloci famine curro.
Marsi. a Angit neutraliter positum pro angitur. — b Marsis Italix populis (quos a Circes filio orios feruit) vim ineæ contra serpentes naturalem olim creditum. Plinus lib. 7 cap. 2. Hic pro incentiavoribus accipi a Milone videnur. — c Testatur, pro detestatur.
B S. Amandi clericatus. Vita anachoretica. Iter primum Romanum.
Hinc desiderio quo cœperat amplius aucto, Sanctus Amandus adit Turones, sacrumque sepul- chrum
Martini petit, ac sacris prostratus in arvis, Affectu cordis lacrymans, et pectus honestum Verberibus tundens, suspiria longa trahendo, Has orans imo fundebat pectore voces: O Martine sacer, quem cœlica regna retentant, Obsecro ut obtineas apud illum, cujus haberis, Cujus et obsequiis jugiter copul tus adhæres, Ne repetam natale solum, notosque relictos; Dirigat usque meos gressus in calle salubri, Ut cœptum peragam cursum peregrinus et exul, Finetenus carnis donec de carcere solvar. Hæc Sanctus tumulo sacrati corporis hærens, Promebat multis vario et sermone querelis, Ex oculis lacrymas fundens, ex ore loquelas.
Inde comam capitis ferro decidit ibidem, Mutavituque habitum cleri sortitus honorem. Atque velut miles terreni Regis in aula Cingula suscipiens, pondus perferre laboris C Ferrata sub veste solet, sic belliger iste Ingrueret quodeumque malum laturus in orbe Sustulit arma Crucis victricia signifer almus: Corporis et mentis contra hostes fortis utrimque Multimodos revehens hinc atque hinc rite triumphos, Atque ut apes prudens intendens floribus almis Exquirit violam, quæ terræ proxima surgit. Sed tamen egregium præbet tingendo colorem, Purpureosque facit Reges, populisque tremendos. Sic humilem tenuit mentem, quæ proxima terræ est, Sed tamen Angelicum præstat servata decorem: Comit et eximium cœlesti in sede senatum, Qua sacer hic cordis penetralia pulchrius ornans, Lilia lustrabat hinc, inde rosaria adibat, Alternis vicibus per singula castra recurrens: Quidquid conspicuo virtutum flore vigere Vidit, hoc proprios sitientem traxit ad actus.
11 Dumque iter inceptum felici tramine adiret, Urbis Bituricæ quo pollent moenia venit: In qua conspicuo vernabat pontificatu Sanctus sanctificans plebem Austrigisilus illam, Magnificus Præsul, rebusque insignis honestis Cujus et obsequiis sociatus in æde vigebat Sulpitius, qui tunc erat Archidiaconus, et post Extitit illustris meritis atque ordine Præsul, a Noverat hic digitis ignes placare furentes, Ingentesque Crucis signo compescere flammas. Qui Sancti pariter Sanctum clementer Amandum Suscepere, pie pietatis amore colentes: Urbis et in muro cellam struxere benigne, In qua vir Domini conclusus propter amorem Perpetuæ vitæ degebat ad ardua tendens, Cilicio tectus, cineris conspersus acervo. Quales tunc poteras urbs formidare ruinas Tam validis fueras quæ sustentata columnis? Qualia bellantum quibus tunc tela pavere, Quæ præfulgebas tantis defensa Patronis? Quid fecere alii tu scis: nam belliger iste Fortis in arce tua quindenis constitit annis; Firmavitque tuos ejus constantia muros. At si conspicuis renites confisa magistris Non nos præcellis: micat hic speciosus Amandus Candidior Phæbo, cuncto rutilantior auro, Qui in te conclusus pepulit vini ore liquorem, Non somno satur et non ullis vitæ alimentis, Hordea qui seram sumebat pabula in escam, Post sitiens tenuis hauribat pocula lymphæ, Cœlestemque solo vitam constanter agebat; Ut corpus crucians, animam pascebat honestis Virtutum dapibus, Christi præcepta sequutus: Pro quo multiplices terra pelagoque labores Anxius, afflictus, contemptus, egenus, anhelus, Suppliciter Christo laudum præconia reddens, Pertulit, atque ideo fruitur modo luce perenni: Qui sæpe esuriit, modo cœli pane cibatur: Crebrius et sitiens, potatur fonte superno: Ac quondam nudus, nunc agni est vellere tectus: Qui olim pauper erat, modo regni munere dives, Qui memor ut nostri sit, corpore, corde precamur.
12 Et quia sanctus amor semper succrescere novit, Multiplicesque suo cumulare labore maniplos; Vir Domini semper magno flagrabat amore, Corpore lassatus, sed mentis robore fortis: Quatenus ad celsæ properaret moenia Romae, Quo Petrus Paulusque solo cœloque venusti Celsa sepulchra tenent, mundo splendentia toto, Ecclesiæ Proceres fulgentes more lucernæ: Quorum lingua valet reserare et claudere cœlum. Ergo iter aggressus, quodam comitante ministro, Squalida perlustrans, et devia quæque peragrans, Romam pervenit miro flammatus amore. Aspice nunc quales socios curavit habere; Petrum, sidereæ est cui clavis tradita portæ, Ac Paulum mundi egregium per secla Magistrum. O si describi possent incendia amoris, Littera vel sciret cordis suspiria fari! Dicere conarer quantum dilexerit illos, Postibus in quorum sacratis oscula fixit. Quid credas faceret, si illos in carne videret? Omnibus interea per singula templa diebus Currebat, plures socians sibi honore sodales. Principis et Petri sed in ædem intrabat anhelus, Cum sol lucifluos pelago tingebat amictus.
13 His ita decursis, superant quæ gesta canamus: Ad finem tendit quia jam pars prima libelli. Fervens ergo fide dum sacras circuit ædes, Intravit Petri perpulchram cernuus aulam: Sol quoque flammicomus jam magnum innare parabat Oceanum, et rutilo fulgebat Hesperus ortu. Interea templi custodum cura repellit Commixtam plebem, foribusque patentia claudit: Subsistensque parum vir sanctus in æde remansit, In precibus noctem cupiens deducere totam: Sed custos templi dum sacra altaria lustrat, Pervigilem invenit psalmis precibusque beatum: Felle igitur motus mitem violentius urgens Cædibus insanis, patienter cuncta ferentem Expulit, atque ipsum portis emisit apertis.
A Nec valuit turbare virum dulcedine plenum Ira tumens hominis, tulit hæc quia cuncta libenter.
14 Interea ante fores templi residente Beato Mentis in excessu, et solium penetrante supërnum; Janitor æthereæ mox Petrus Apostolus aulæ Veste alacris, vultu dulcis, sermone suavis, Apparens, blandis solatur vocibus illum; Hortaturque suum verbis pietatis amicum, Ut rependaret iter, quo venerat inde revertens, Gallorum et populis æternæ semina vitæ Divinis sereret verbis, coleretque, rigaret, Conversosque sacri baptismatis amne lavaret. Quatenus ad Dominum tanti mercede laboris Frugifer accedens, messis portando maniplos Sumeret uberius coelestis præmia regni.
15 Sanctus Apostolico tandem sermone potitus, Insignem Romam præcelso culmine linquens, Deseruit, Gallosque adiit medicina salubris. Quæ spes, oro, fuit diverso limite clausas Gentes tam sævas unum indubitanter adire, Vacceios, Gallos, Sclavos penetrare feroces? In tanta fecit quid messe operarius unus Apparet: veniens etenim per multa laborum Argumenta, malum tulit, impia quæque revellens. B Sic populos evangelicos aptavit ad usus, Verbaque sancta ferens in cœlos lucra revexit: Quo fruitur meritis æterna in secula donis. Cujus gesta canens quamquam sermone poema Conficiam stolidum, volui hoc complere libello, Quæ juvenilis adhuc sed non juveniliter egit. Aptum opus utb juvenis juvenem laudare mererer, Criminis immensi si magna mole carerem, Qua tamen a Domino me fidens posse levari Pontificis hujus precibus, meritisque beatis, Qui sibi non solum, sed cuncto profuit orbi, Obsecro, posco, precor, jugibusque expostulo votis Suppliciter supplex, minimum ut miseratus alumnum, Ignoscendo meæ disrumpat vincula culpæ Christus cunctipotens hominum Reparator et Auctor, Aurea, posco prius, propriæ quam tænia vitæ Effluat, et funis fugiendo argenteus urnam Confringat carnis, cunctum effundatque liquorem. Justitiam metuo: ad pietatem curro benignam. Sit pius oro mihi, et justis justissimus extet. Ergo boni meritam teneant in munere palmam. At mihimet flammas satis est transisse gehennæ, Et veniam multo pro crimine promeruisse. Nigra per albentes diffundens semina campos, C Lassus fasce gravi completa luce diei Spargere jam cesso, factoque hic fine repausoc. a Hvc fusius explanata in ejusVita 17 Januar. cap. 5— b Hic ætatem, qua hvc scripti Milo indicat — c Addebitur Finit liber 1. habet versus cccc; ac sequebantur capita hvc libri n. Capitulæ libri 11 Viribus suis scriptor posthabitis, pro communi utilitate dieit se suos divisisse libellos, et nænias poetarum abominatus, libelli sui cursum et Spiritus sancti humili prece deposcit ingressum. —
2 Ubi sanctus Episcopus ordinatur. —
3 Editor hujus operis Galliam alloquitur —
4 De pueris emptis et instructione eorum. —
5 Scriptor hujus metri Sanctum cum laude affatur. —
6 Puerum Sanctus a diabolo in Centumcellis salvavit. —
7 Auctor operis istius increpato hoste ad gesta narranda revertitur. —
8 De tempestate in pelago orta Sancto navigonte —
9 Apostolus Petrus in navi eum alloquens pelagus commotum sedat. —
10 Gandavum pagum Sanctus pergit —
11 Devicto per ipsum erroris principe. populus credit.
12 Mentio Beati Bavonis discipuli illius debita cum laude agitur. —
13 Scriptor hujuslibri plebem regionis illius exhortans, se etiam commendat. LIBER SECUNDUS CAPUT I. Ordo Episcopalis S. Amando collatus. Ab eo redempti captivi et instructi. V iribus exiguis canerem cum, Lector, Amandi Inclyta gesta pii, communi hinc inde labori Prospiciens pariter scribentis, sive legentis, Quattuor in parvis partiri rite libellis Hæc eadem volui, capias quo fine levamen, Et brevis tantum partito fasce laborem. Lector enim prudens poteris cognoscere, si vis, Quod non grammatica decurrit lege loquela, Rustica sed stolidis texuntur carmina verbis. Non opus hoc orbis recitandum mitto Magistris, Quorum sermo fluit torrentis gurgitis instar, Grandia qui oritoni ructantes verba Maronis Vocis olorinæ concentum gutture promunt: Quique suum carmen dum musis suavibus æquant, Ostendunt vanum, nullisque aptabile lucris. Non his ergo meos versus transmitto citandos, Sed monachis, quorum requiescit in ore salubris Thesaurus, psalmi et hymni seu cantica, Christo Quæ per templa canunt tonitrus velut ore boantes. Petrus piscator populos piscando Poetis Præfertur cunctis, qui sancto Flamine plenus, Vertit multiplices uno sermone catervas. Quo facto docuit, quod non sermone paretur Regnum, sed Domini solidum virtute levetur. I liber, i carmen. Tu Spiritus alme venito, Pectoris et nostri penetralia pleniter intra, Digno quo valeam, quæ sunt pangenda, relatu Scribere gesta viri, mundum spargenda per omnem.
2 Romana interea vir Sanctus ab urbe revertens, Gallorum ad populos directus cœlitus ivit. Et ceu sub modio rutilans contexta lucerna Humanis nullum profectum visibus infert; In base sed posita splendoris luce tenebras Decutit, intrantique domum sua munera pandit; Sic sic hic Christi resplendens lumine Amandus, Illius ut cunctis fulgeret in æde ministris, Exueretque homines tetra caligine multos, Principis imperiis compulsus, Pontificumque Devictus monitis, est factus Episcopus; et quod Jam pridem meritis fuerat, tunc ordine sumpsit. Nec Sedem propriam suscepit Pontificalem, Sed veluti Paulus populos aggressus Eoos, Sic iste Occiduas partes transmissus adivit, Gentibus et sparsis sparsit pia verba salutis.
3 Gallia gaude alacris, præclarus Apostolus iste est Donatus tibimet. Dominus cum mitteret orbi Lumina Doctorum, ceu stellas luce nitentes; Tunc tibi sorte pia nostrum servavit Amandum: Quo radiata pio virtutum lumine facta es Splendida terrigenis quadro sub climate clausis. Per quem celsithrono credens in secula Regi, Semper eris sanctum, speciosum et nobile regnum: Qui te, conspicuus cum Judex venerit orbis, Undique collectam, ceu pastor ovilia, ducet Ad Christi solium; veniens quo, munera magni Percipies Domini, tanto præeunte Patrono: Audiet et summi vocem Pastoris Amandus: Euge serve bone, æternis lætare tropæis; Et mihi qui quondam fueras in pauca fidelis, Multa super statuam te, ad gaudia nostra perintra, Tuncque tibi caro populo Rex talia dicet: Grex benedicte veni, regnum jam sume paratum, Quæsitum sacris meritis ab origine mundi. Gallia tanta tui sumes tunc munera Regis, Actus magnifici si nunc imiteris Amandi: Qui docuit quodcumque suo complevit et actu, Qui jugiter sacrum servans pietatis amorem, Et qua plenus erat vultum bonitate serenans, Visu prodebat, quæ pectoris arca teneret. Sobrius et sensu, renitebat pectore castus, Largaque pauperibus præbebat dona benignus: Hinc atque hinc medium dum se conformat ad omnes, Divitibus dives, pauper sociatur egenis. Qui vigil et vigilans orandi deditus omni Tempore, parcus erat sermone, animoque suavis.
4 Qui Sanctus hominum dissolvens rite catenas, Si pueros captivos redimit, D AUCTORE MILONE EX MSS. LIB. II. Carmen hoc non vanis philologis, sed piis monachis scriptum. E Roma in Galliam regressus Amandus, consecratur Episcopus ad conversio nem Gentilium. Gattiae lætandum tantum nactæ Patronum, F hic se stingulis accommodat,
ASi pueros aliquos captivos forte videret;Et cupiat radios reparare scelestus iniquos;DAUCTORE MITONE EX MSS. LIB. I.Aut mare transvectos venale cernere quiret, Mox pretio cupidus redimebat mercifer amplo, Vinctorum duras rumpens miserendo catenas. Nec tamen hic studio cœptoque labore carebat;Tunc tamen egregium non ausus tangere Amandum est.instruit,Sed quorum vinclis solvebat corpora cunctis, Internas cordis tenebras radiando fugabat, Pellebatque omnes sacro baptismate sordes. Ac vasis nitidis sanctum infundendo liquorem, Dulcia rorigeris indebat mella canistris, Perfundens natos doctrinæ fonte novellos; Hosque per Ecclesias linquebat Sanctus amicas, Libertate tamen permissa more salubri: Ex quibus eximias plures tenuere cathedras Pontifices, sanctosque viros actu, ore venustos, Abbatesque almos audivimus auribus auctos. Talia dona omnem spargebat Sanctus in orbem.
5 O memorande Pater, qua te nunc laude celebrem Nescio, tantarum mirans insignia rerum. Largiris pretium, captorum vincula solvis, Ad coelumque hac arte facis conscendere numos:Forte mémor fuerat, quod quondam miserit hydrum Ad puerum, celerique fuga conspexerit illum Aligeris pedibus tremulum repedare retrorsum; Cum digitis geminis traheret ceu spicula Sanctus Signum forte Crucis cunctis penetrabile muris. Ergo unum ex famulis temerarius arripit hostis. Et trahit ad pelagus, quæris cur? mergat ut illum; Ac lupus ut sævus niveo cum de grege raptam Lanigeram pecudem trahit atra sauce vorandam, Non secus hic raptor dum prædæ arderet amore, Ferret et arreptam sævæ ad discrimina mortis; Ille dabat puer hac repetitam voce loquelam: Christe juva me: Christe juva. Mox ille protervus, Qualis Christus? ait, nec verbum reddere victus Audebat juvenis; donec bellator Amandus, Se præsente, fera non passus fauce vorari, Discipulum pelagique undis submergier atris, Corripit arma, capit pharetram, jactatque sagittam Salvificam puero, Satanæ sed rite superbo Vulnificam, victor vi vincens verbere verbi, Fili qui traheris, dic hosti, dixit Amandus:puerum sub- mergendum,Ecclesiis præfi- cit.Et pretium et captos pretio super astra reponis. Et vacuas saccum, dum comples munere coelum, Et quia mercator fueras, talem esse decebat.Fili qui traheris, dic hosti, dixit Amandus: Filius ipse Dei est vivi Christus crucifixus,æterna sua lau- deNam tibi dona viri si mittunt religiosi, Non majora paras servandis claustra crumenis: Nec te, sancte Pater, solum servire supernis Obsequiis satis est, gentesque hinc inde vocatas Collegisse, sacro vivoque et fonte novasse: Nec speciosa tuum jam Francia complet amorem, Augusta et tibi terrarum venatio facta est. Quin pelago allatos ac vasta per æquora vectos Colligis, et pretii cupidus non tardat avarus Te, celebrande Pater, neque carus venditor ullus. Ille capit Regis signatam nomine dragmam; Dragmam tuque refers, quam Christi nomine signes. Venditor ille suam lucra ad terrena reportat; Emptor tuque tuam lucra ad coelestia servas. Ille suam perdit, vel clausis abdit in arcis, Tuque tuam Regi Christo servando coronam Egregiam fabricas, celsoque in vertice ponis, Crudelesque lupos mites convertis in agnos,Quem sonitum summo extimuit horrore pavescens Hostis iners, nec stare loco præsumpsit in illo; Sed vagus in vacuas fugiens evanuit auras. Et præda incolumis pulso procul hoste remansit. Belliger insignis sic Sanctus in orbe triumphat.liberal,et cœlesti lu- cro:7 Hostis iners, maledicte, ferox, crudelis, inique, Cujus nunc nomen solita feritate rebellans Despicis, is quondam tulerat tibi, sæve tyranne, Imperium mundi, quod captum fraude tenebas. Nec locus est cœlo, tibimet quoque terra negatur: Tartara sola patent, intranti limina aperta Quæ fuerant, nunc clausa manent exire volenti. Quo tu flammivomi sine fine ardore camini Horrore in piceo vinclis religatus acerbis Ureris, væ væque gemens plorando sonabis. Et si nunc aliquos deceptor callidus auges, Consociasque feræ torrendos ignibus ollæ, Quot crescis lucris, tantas tibi crescere pœnas Scito, tibi plus noxie, ter maledicte vorator. Ille locus tibi condignus, sunt præmia digna hæc. Hæc sibi regna parant, qui non tibi fortiter obstant. Et quamquam jugibus tecum contendere bellis Debitor existat, qui coelum scandere curat;magna infa- mia diaboliaIn caulisque jubes sacris astare a melodos, Prædonesque feros, quibus olim vita rapinæ In studio fuerat, dulces sine felle columbas Efflicis, ut propria expendant, qui aliena vorabant.Quo tu flammivomi sine fine ardore camini Horrore in piceo vinclis religatus acerbis Ureris, væ væque gemens plorando sonabis. Et si nunc aliquos deceptor callidus auges, Consociasque feræ torrendos ignibus ollæ, Quot crescis lucris, tantas tibi crescere pœnas Scito, tibi plus noxie, ter maledicte vorator. Ille locus tibi condignus, sunt præmia digna hæc. Hæc sibi regna parant, qui non tibi fortiter obstant. Et quamquam jugibus tecum contendere bellis Debitor existat, qui coelum scandere curat;æternum cru- ciandi,Melodi.a Id est Cantatores, sic Ausonius in Professoribus Burdigalen- sius carm. 16 ad Nepotianum: Te fabulantem non Ulysses linqueret, Liquit canentes qui melodas Virgines, Id est, Strenes cantatrices. Ita Sidonis lib. 9 epist. 15 Melodis in- sonare pulsibus. Prudentius hymno 9 Cathemerinon: Da puer plectrum, choreis Ut canam fidelibus Dulce carmen et melodum, Gesta Christi insignia.Ne tamen hoc nostro inlaudatus carmine abires, Condignas tibimet prompsi carbone camœnas. Et merito: quia carbo manes per secla perustus. Effluge, regna parata petens ab origine mundi. Hactenus ergo, Pater, communi ingessimus hosti. Probra, alapas, risus, iras, maledicta, cachinnos: Acsputa, non versus dedimus. Nunc quæsumus omnes, Ut quondam pueri protector, ubique tuorum Servorum sic sis semper salvandis salvans. Pastor noster ades, grex devotissimus iste est, Protege, fer curam, custodi, dilige, serva Nos de dente lupi, prisci de fauce chelydri; Et, quia te fretum Domini virtute nequivit Vincere, terrere, prosternere, habere, vorare; Eripe, Pastor, oves, quas in præsepe verendo Pascis ab insidiis, qui caulas circuit istas, Ne quondam per te victor vincaris ab illo In nobis, si nos imbelles devoret hostis.Faa S. Amandi iter u Romanum Puer a sub- mersione liberatus. Tempestas sedata. Te neque prætereo, urbs, sed carmine visito nostro, A Centumcellis tali cognomine dicta: Quæ pelagi solita es discrimina sæpe levare, Et nautas reparas, et lassos erigis artus. Nec te præteriit, dum Sanctus ab urbe secuudo Digreditur Roma, navi progressus ab illa, Ad te pervenit, solitos laturus agones, Atque ìbi more suo tenebris cum noctis opacæ Oraret solus, jam, credo, advertis Iesu Exemplo similem famulum portasse laborem. Nox horrorifera et tetra caligine noctis Tetrior advenit, Domini fulgore lucernam Splendentem fumo cupiens fuscare nocivo. Et quamquam solita semper feritate rebellet,a quo liberandi sumus patrocinio S. Amandi. a a S. Amandi iter u Romanum Puer a sub- mersione liberatus. Tempestas sedata.
A Apparens piscis nautarum visibus ingens Lætitiam stupidis infudit mentibus amplam, Retibus et jactis fluidam cepere rapinam. capto in escam pisce, Quis piscis, Pater alme, tuos non iret ad usus? Cœtus forte prior gaudens procurreret omnis Obsequium præbere, suum si crederet aptum, Felix ille foret: maculis conclusus in amplis Gaudet nauta, vorax sibi sit quod præda reperta, Exultatque tuam piscis quia venit in escam. Lætantur remi, depromit gaudia rete: Nullus non alacer, quia nullus parte carebat. Lividus ast hostis non passus, ut illa manerent Lætitia pia vota viris; turbare tridenti Aggreditur pelagus, fundoque revolvit ab imo, Tempestas, inopina ruit, magnusque tumultus Ingruit, assurgunt undæ, quatiturque carina: Nauta volat sursum, fluctu portatur ad astra, Inde profunda petit, bibulasque resulceat arenas. Gaudia tristitia mutant, lætoque propinqui Omnia dispergunt, jactant amplustria navis, Corpora nituntur saltem subducere morti. Servatum Sancto sed hoc pro munere donum est, Illius ut virtus meritumque nitesceret amplum; Et quamquam validis turbentur motibus omnes, Acb proreta suis et quassæ impendere cymbæ B Auxilum nequeat: non perdunt funditus omne Consilium, Sanctum sed enim celeranter Amandum Unanimes adeunt, et opem sibi ferre precantur; Famine qui dulci pavidos animare suetus Solatur notas, promittens experiendum Clementem Dominum, pellendum pace periclum. Lassati tandem somno sternuntur inerti. Ipse etiam justus residens in puppe quiescit. 9 Ne tamen, immensis submersus in æquoris undis, Forte minor meritis, carusque lateret in astris: Inclytus æthereæ mox Petrus claviger aulæ Se sine non passus fluctus portarier illos, In puppi recubum fraterna voce salutans Affuit, in tanto securior inde periclo Naufragio simili quod jactus, ita orsus amico: Frater Amande, tuo Regi per secula care, Ne timeas, quia turpe tibi est timuisse timore. Nam, quamquam tumidi tollantur ad æthera fluctus, Non te submergent, nec nunc, mihi crede, peribis Tu neque nauta tuus, qui præsens navigat æquor. Dextera, sed quondam quæ me ne mergeret undis, Eripuit, te nunc isto discrimine salvat. Mox quoque ventus abit, tempestas pellitur omnis: serenitatem re- ducens. Placaturque salum cito missa pace per æquor, Lætaque tunc redeunt, cum nox tenebrosa recedit. Incolumes udas nautae celeranter arenas Impressere suis plantis: Celeuma canentes, Voce Deo plaudunt, famulique in laudibus almi Magnificant illum, quo præcipiente procellæ Cesserunt validæ pontus stetit, unda quievit. Quod si coerulei perterruit unda profundi, Sorbuit ex illis quemquam non fauce voraci.
a Iter Romanum non explicat, sed quæ in reditu mira contige- runt. — b Proreta anteriori navis parti præest. C Gandavum pagum, quem Scald præterfluit amnis, Audivit vinclis hoste innectente teneri Criminis, et nimia peccati mole gravari: Nec lumen verum, quod mundum fulsit in omnem, Cæcatos tenebris quivisse agnoscere priscis. Robore de nemorum flammantibus apta caminis Idola compta manu artificum et simulacra colebant idololatras Supplicibus votis divini nomine honoris. Heu pudor est coluisse deos, quos flamma crematos In prunas mutare valet cineresque perustos: Arboris et rigidis ramis flexisse verenter Colla superba Deo, hosti substrata maligno. Nullus enim hanc terram fidei sulcavit atrato; Nullus in hac jecit divini semina verbi. Namque ferox regio et terra infœcunda removit Pontifices cunctos, nec quisquam est ausus adire Silvicolas apros, sævas feritate cohortes. Sed labor iste gravis nostro servatus Amando est, Quærens ergo modum, quo tantos tollere posset Hostis ab insidiis populos sævoque tyranno Qualiter excuteret prædam, spoliumque referret; Dantem jura gregi Noviomi ex urbe regendo Aycharium petiit, quo cernuus iret in aulam Regis, tunc etenim validis tractabat habenis Francorum regnum Dagobertus Rector opinum, Illius et jussu sibimet mandata referret: Quatenus in sacro qui se non fonte lavare Ex illis vellet, compulsus dilueretur. Dante Deo citius sua vota meretur Amandus. Gandavum properat fretus virtute superna. 11 Qualibus ergo quem scriptis monstrare labores, Quos ibi dum Verbum turbis crudelibus infert, Pertulit, immersus fluviorum crebrius undis? Nec tamen, ut cœptis unquam desisteret ille, Compelli potuit, populoque furente fugati. Vulnera non curans, nec verbera ferre recusans; Donec ætherea depulsis luce tenebris Vivifico gentem vice versa in fonte lavaret. Nam si Sanctus ovans, correptis fortiter armis, Expetiit hostem sævum, fortemque tyrannum Jam dicto in eastro, quo tunc caput arcis habebat; Quo pulsus cunctis Gallorum finibus olim A ducibus Jesu variis multisque tropæis Venerat, ut muris, fluviis sic undique septus: Non tamen ille sua fraudatus funditus arte est. Innumeris etenim lectis hinc inde maniplis, Principibusque quater geminis comitatus et ipse, Extulit arma foras, levamque cruore madentem Ostentans, cecinit sævus fera classica cunctis Viribus, et pugnam victus vincendus adivit, Promptus ad omne malum. Bellanti cominus atrox F Exit hinc bellis manifestis obvius hostis, Inde dolis variis et mille coloribus anguis Confusus, tremulus, lassus, devictus, anhelus Obstitit, absconsis per terga reflexa venenis, Insidiis sua bella gerens, quo forte latenter. a Subripiens lætum per spicula cæca pararet. Quid majora loquar? substratis undique bellis, Hostibus et tantis Christo moderante subactis, Victor Amandus agens captivum nobilis agmen Exiit, et satanæ pereunte tyrannide plebem Deluit æterno melius baptismate quam Scald bapizat inco- las,b Flumine suppletus leva de parte meanti. Et ne forte iterum redivivus surgeret hostis, Cerberus utque trifaux servens ardore vorandi Contra Christicolas caput exitiale levaret; Lorica fidei vestitos, spe galeatos Imbuit, instruxit, firmavit, consolidavit, Urbem constituit, turresque erexit opimas Præscius, et sacra in medio vexilla paravit, Non ignes flantem patula de fauce draconem, Sed Crucis impressit digitis in fronte figuram; Proque tubæ sonitu signorum copia facta est, et instruit: crucem erigit.
Gandenses a S. Amando ad fidem conversi. Ejus discipuius Bavo sanctitate celebris.
Inde salutiferis dum Sanctus gressibus iret. Spargebat verbum populis, et sancta docebat, Gentibus insinuans æterni præmia regni: Christicolis turmis quæ dona parentur in astris: Atque malis pœnæ quæ conserventur in antris. Sicque plagas alacer discurrens ibat in omnes, Sedulus ut quæstus animarum ferret Olympo: Hæc sua lucra putans, has secum ducere curans. Ergo avidus horum dum circuit arva Beatus,
A Rex ubi Christus habet servos, sanctosque fideles. 12 Hæc quoque castra suopost commendavit amico, Festinans alias ad partes belliger ire, Fortis ubi populis ductor non deforet illis. Bavo beate Dei, te præsens pagina signat: A Duce tu Domini quondam conductus Amando, Sprevisti mundum, calcasti labile seclum, Sumens arma Crucis, propero pede bella petisti, Ac multum spolium truculento ab hoste tulisti: Inter quæ prædam, quam gaudens abstulit, atque In regno proprio cupiit, si forte fuisset Possibile, ignifluis concludere carceris antris: Sanctas tu lacrymas fundens, pia vota, precesque, Belligerando boans bellis, benedicte, beatis Salvasti, et Regi summo tua dona dedisti. Quod loquor, agnoscis, quoniam tuagesta canuntur. Scilicet ille hostis, cum telum missile vibrans Impositum plaustro jecit, prostavit etc unum Ex famulis, canibusqus feris venatio facta est. Sed tamen incassum sua tunc tentamina fudit; Tramite nam reduci quia post orando reductum A mortis tenebris revocasti in luce bubulcum. Multimodis aliis cum sanctis artibus usus Hoc uno didicit vincendum te fore numquam. B O quam magnificus fuerat tibi, Sancte, magister, Qualibus ac signis præceptor fulsit Amandus Ille tuus! quæ te talem fecere ministrum! Namque tuis gestis Doctorem cernimus almum, Egregium, pulchrum, mirandum, glorificandum. Est mihi dulce tuæ textum percurrere vitæque Sed retrahit complenda meum modulatio gressum. Ne tamen hi versus tibi sint sine foenore fusi; Redde vicem, precibusque tuis me, quæso gubernans, Obtineas veniam mihimet miserando reatus, Atque tuo Regi junctus per secla valeto. 13 Tuque locus felix, regio fulgentior auro, Illustrata pio justorum lumine, salve: Plebsque decora satis, multo collecta labore Patribus a geminis, dignum est ut amando sequaris, Quos tibi Cunetipotens dulces pietate Patronos Attribuit, talesque dedit miseratus amicos; Et si te noster migrans huc corpore Amandus Deseruit, meritis, si credis, ubique gubernat. Nos quoque dum precibus sacris meritisque tuetur, Te memorans etiam, portas tibi pandit Olympi. Plaudite dulcisonos tantis Pastoribus hymnos: Ne ingratum reliquis gregibus videaris ovile. Carmina commiscens chartis, currente camona, C Vobiscum recinam, præbens insignia amoris Erga illos monimenta mei sine fine manentis, Quos quia conspicuos virtutum penna levavit Sidereum ad regnum, vobis properantibus illuc Posse patere pie monstrarunt ostia vitæ. Ast ego delictis, ut setis horridus hircus, Tegminis et nitidi candenti vellere nudus, Sæva trahor miseræ miserandus ad atria mortis. Tendite, posco, manus, et me de fauce vorantis Tollite; raptus enim propria virtute redire Non valeo; et quamquam patulum maxilla foramen Hujus habet, forsan per hoc procedere possum, Si juver auxilio vestro precibusque reducar, Hoc quoque pro Christi faciendum nomine posco. Ut eum vestra sagax industria juncta supernis Sedibus extiterit, pavitans ego, quæso, requirar Ultimus, et Petri concludar clave Beati, Quo cum vita, salus, et perpes gloria palmæ Vobiscum fuerit feliciter omne per aevum, Tunc mihi sit misero, precor, indulgentia saltem Per Christum Dominum, qui secla per omnia regnatd. a Forte subrepens scripsit Milo. — b Legia adscriptum margini explicationis gratia: Legia, seu Lisa, flucius Cortracum alluti, et Gandari Scaldi miscerur. — c ite est Aritmus precibus S. Baronis suscitatus, de quo agitur in hujus Vita in Octobr. — d Ad debatur. Finit liber ii, habet versus eccoxvii, et subjungebantur capita libri iii.
Mediam se poeta lætatur carminis sui tetigisse viam, seque arduum opus scribere ostendens; lectorem suum, ut vivifica præcepta Christi meditetur, et hortatur eloquio. et docet exemplo. —
2 De mortuo suscitato. —
3 Quod factum illud celare voluerit —
4 De fanis destructis et gentibus conversis ac baptizatis. —
5 Quod causa predicationis ad Sclavos perrexerit. —
6 Sermo landis ad ipsum. —
7 Qualiter Regem increpans repulsus sit. —
8 Eidem Principi veniam postulanti facinus indulsit. —
9 Quod isdem Rex fillum suum Sancto commendare volens impetrare non potuerit. —
10 Ejusdem Regis parvulus dum a Sancto catechizatur eloquitur. —
11 Res cadem laude celebratur. —
12 Ubi Sanctus Ecclesiam Trejectensem ad regendum suscepit. —
13 Quod ab eadem repulsus insulam Calolo petiit. —
14 Ad contemptores Sancti sermo dirigitur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.