Omnium gentium litteris atque linguis, ut scribit S. Hieronymus epist. 8 ad Demetriadem præcipue in Ecclesiis, Agnes vita laudata est, quæ et ætatem vicit et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit. Ideoque supervacaneum fuerit, Sanctorum Patrum, quibus eam celebrant, præconia, Martyrologiorumve congerere eulogia, in quibus Agnes, Agne, Agna, et a Græcis Hagne, id est, pura, casta, intemerata, appellatur. Nam et Græci eam venerantur 14 et 21 Januarii et 5 Julii, eademen enim illis locis esse patet ex verbis Menæorum, quæ 14 Januarii ita habent: τή αὐτή ἡμέρχη ἡ άγια μόρτυς άγνη, ἐν σκοτεινῇ φρουρᾶ βληθείσα τελειούται.
Αγνὴν δναγοι θέντες εἰς οἰκον' σκότους, Πάμφωτον αὐτή προυξένησαν οἰκιαν.
Eodem die sancta Martyr Hagne, in tenebrosum carcerem conjecta finitur.
Hagnen (id est, puram) impuri mittentes in tenebrarum domum,
Undique collucentem ipsi compararunt domum.
Idem distichon habetur 21 Janu. in iisdem Menæis, cum prolixo clogio, quod quia non parum discrepat ab Actis Latinis, separatim dabimus, non quo illi præ his fidem haberi ducamus oportere, sed ne Lectorem lateat quid de Sancta alii tradiderint. Ast hic priora distichi verba sic efferuntur: άγνὴν οἱ λάγνοι θέντες etc; puram lascivi mittentes. Quinto vero Julii: 'Αγνὴν λάγνοι βόψαντες εἰς οἰκον etc. Puram lascivi projicientes. De hajus diei Officio multa habet Galesinius in Notat. ad Martyrologium; et Gavantus Comment. in Rubr. Breviarii sect. 7, cap. 3, qui animadvertit, ob ejus fortitudinem egregiam, tam in matutino quam in secundis vesperis dici psalmos de communi virorum Sanctorum: eosdemque dicendos in primis vesperis in propria Ecclesia, sicut dicuntur in festo S. Agathæ. Imo etiam si inciderit festum in feriam II, post Dominicam Septuagesimæ, festivitate SS. Fabiani et Sebastiani translata.
2 Acta S. Agnetis (quorum auctor esse creditur S. Ambrosius, extantque tom. 5, Operum ejus, Epistolarum lib. 4, epist. 34) edidit Surius; nos cum MSS. S. Martini et S. Maximini Treviris, S. Audomari, S. Mariæ et Ripatorio, aliisque, non paucis, et aliquot correctioribus editionibus contulimus. Ejusdem sacratissimæ Virginis meminit idem S. Ambrosius lib. 1, de Virginibus, et enarratione in psal. 104. Et lib. 1, Officior cap. 4. Quid, inquit, de S. Agne, (loquar) quæ in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis ac salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutavit? Prudentii hymnus Peri Stephanon 14, S. Agnetis agonem continet; quem et carmine ante annos fere 700, cecnit Roswida nobilissimæ Virgo. Extat inter opera Philippi ab Eleemosyna Abbatis Bonæ spei, Ord. Præmonstratensis in Hannonia, carmen elegiacum de martyrio et laudibus S. Agnetis, cujus principium est,
Agnes sacra sui pennam Scriptoris inauret, Linguam nectareo compluat imbre mean.
Alii hoc Hildeberti Cenomanensis esse arbitruntur; Gerardus Joannes Vossius, Joannes Pitseus, Joannes Balæus, Alexandri Essebiensis Angli, qui sub an. 1920 floruit. Id nos cum vetusto optimæ notæ codice contulimus. Reperimus et in MS. Ripatorii sermonem de S. Agnete non inelegantem, cujus hoc est ordium: Cum in toto mundo virgineus flos Mariæ immarcessibiles coronas innectat, et sceptrigeram pudoris aulam immaculato conservet affectu; eousque integritas perseveravit ad palmam, ut in puellis tropæum sanctitatis arriperet, et per vestigia Matris Virginis ad cælestem thalamum perveniret. Hinc est quod annulo fidei Agnes se asserit subarratham, et clamat se amore constrictam, etc. Meminit quoque S. Agnetis S. Aldelmus Episcopus de laudibus virginitatis lib. 2, cap. 6. Petrus de Natal. lib. 2, cap. 107.
3 De tempore martyrii ejus ista scribit Baronius in Notat. ad Martyrol. Satis apparet ipsam in ultima Ecclesiæ persecutione fuisse martyrio coronatam: nam adhuc superstites aliquos Auctor fuisse tradit, qui ea quæ de Agnete narrantur oculis vidissent, eademque Constantiæ filiæ Constantini retulissent. Congrauunt fere reliquorum sententiæ. Geminum nobis, etsi haud grarem, eximi scrupulum velimus. Unus est, quod in historia Inventionis dicit ipsa Agnes, S. Benignum suum filiolum spiritualem extitisse, quem de matre fonte regeneratum sublevans sibi autoptavit in filium, at S. Benignus, in Lectionibus veteris Breviarii Ultrajectini sub Aureliano occisus dicitur, qui novem annis ante trucidatus est, quam Diocletianus, ultimæ persecutionis auctor, invaderet imperium. Verum ista Acta suo tempore discutiemus.
4 Alter scrupulus est, quod quæ in Actis num. 14, habentur: Tune Vicarius, Aspasius nomine, jussit in conspectu omnium ignem copiosum accendi; ea ita efferuntur in MS. S. Maximini: Tune Vicarius Aspasius nomine Paternus Proconsul ex Dominis et Principibus suis Valeriano et Gallieno, jussit, etc. Et fuit Aspasius Paternus Proconsul sub iisdem Principibus in Africa, cujus mentio est in Actis S. Cypriani 14 Septembris. Idemque forte Paternus Præfectus Urbis anno Christi 264 et 263 quorum priore Gallienus Imper. sextum, altero Valerianus junior iterum, consules fuere. Iterumque anno Christi 281. Probo IV et Tiberiano Coss. Præf. V, fuit Ovinius Paternus. Verum an is Sempronio, sive Symphronio, aut Symphoriano, (cujus nomen in vulgato Præfectorum Urbis catalogo non reperitur) substitutus primum, postea propriam illam gessit præfecturam? Proconsul dicitur, forte, quia PR. scriptum fuit, id est, Præfectus, et perperam Proconsul lectum; aut quia idem quoque ejusve frater, aut purens, filiusve, consul fuit, an. 267, cum Arcesilao, anno sequenti II, cum Mariniano; atque anno 269. Claudius Imp. II et Ovinius Paternus, nulla addita tertium repetiti consulatus nota quasi alius fuerit. Et potuerunt sane etiam a Gallieni temporibus ad principia Constantini superstites esse, qui Constantix Virgini Agnetis gesta narrarent.
S. Agnetis.
Auctore s. Ambrosio.
S. Agnes P. V. filio nubere recusat.
Servus Christi Ambrosius Virginibus sacris. Diem festum sanctissimæ Virginis celebremus. Hinc psalmi resonent, inde concrepent lectiones. Hinc populorum turbæ lætentur, inde subleventur pauperes Christi. Omnes ergo gratulemur in Domino, et ad ædificationem Virginum, qualiter passa sit Agnes beatissima, ad memoriam revocemus. Tertiodecimo ætatis suæ anno mortem a perdidit, et vitam invenit, quia solum vitae dilexit auctorem. Infantia computabatur in annis, sed erat senectus mentis immensa: corpore quidem juvencula, sed animo cana; pulchra facie, sed pulchrior fide.
2 Quæ dum a scholis reverteretur, a Præfecti Urbisb filio adamatur. Cujus parentes cum requisisset et invenisset, cœpit offerre plurima et plura promittere. Denique detulerat secum pretiosissima ornamenta, quæ a B. Agne veluti quædam sunt stercora recusata. Unde factum est, ut juvenis majori perurgeretur amoris stimulo. Et putans eam meliora velle accipere ornamenta, omnem lapidum pretiosorum secum defert gloriam: et per seipsum, et per amicos et notos et affines cœpit aures Virginis appellare; divitias, domos, possessiones, familias, atque omnes mundi delicias promittere, si consensum suum ejus conjugio non negaret.
3 Ad hæc B. Agnes tale fertur juveni dedisse responsum: Discede a me fomes peccati, nutrimentum facinoris, pabulum mortis: discede a me, quia ab alio jam amatore præventa sum, qui mihi satis meliora te obtulit ornamenta, et annulo, fidei suæ subarrhavit me, longe te nobilior et genere et dignitate. Ornavit inæstimabilic dextrochirio dexteram mean, et collum meum cinxit lapidibus pretiosis: tradidit auribus meis inæstimabiles margaritas, et circumdedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis. Posuit signum suumd super faciem mean, ut nullum præter ipsum amatorem admittam. Induit me cyclade auro texta, et immensis monilibus ornavit me. Ostendit mihi thesauros incomparabiles, quos mihi se donaturum repromisit si ei perseveravero. Non ergo potero ad contumeliam prioris amatoris vel adspicere alium, et illum derelinquere, cum quo sum caritate devincta: cujus est generositas celsior, possibilitas fortior, adspectus pulchrior, amor suavior, et omni gratia elegantior: a quo mihi jam thalamus collocatus est, cujus mihi organa modulatis vocibus resonant, cujus mihi virgines justissimis vocibus cantant. Jam mel et lac ex ore ejus sascepi: jam amplexibus ejus castis adstricta sum: jam corpus ejus corpori meo sociatum est, et sanguis ejus ornavit genas meas. Cujus mater virgo est, cujus pater feminam nescit. Cui Angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur: cujus odore reviviscunt mortui, cujus tactue soventur infirmi: cujus opes numquam deficiunt, cujus divitiæ non decrescunt. Ipsi soli servo fidem. Ipsi me tota devotione committo. Quem cum amavero, casta sum; cum tetigero, munda sum; cum accepero, virgo sum. Nec deeruntf post nuptias filii, ubi partus sine dolore succedit, et fecunditas quotidiana cumulatur.
4 Audiens hæc insanus juvenis, amore carpitur cæco, et inter angustias animi et corporis, anhelo cruciatur spiritu. Inter hæc lecto prosternitur, et per alta suspiria amor a medicis aperitur. Fiunt nota patri, quæ fuerant inventa a medicis; et eadem paterna voce, quæ fuerant jam dicta a filio, ad petitionem Virginis revolvuntur. Abnegat Agnes beatissima, et se nullo pacto asserit prioris sponsi federa violare. Cumque pater diceret, in fascibus constitutum seg præfecturam agere, et idiciro sibi, quamvis illustrissimum, minime debere præferre; cœpit tamen vehementer inquirere, quis esset sponsus, de cujus se Agnes potestate jactaret. Tunc extitit quidam ex parasitis ejus, qui diceret hanc Christianam esse ab infantia, et magicis artibus ita occupatam, ut dicat Christum sponsum suum esse.
5 Audiens hæc Præfectus lætus efficitur, et missa apparitione cum ingenti strepitu suis eam tribunalibus præcipit sisti. Et primo quidem blandis eam sermonibus secretius provocat, deinde terroribus pulsat. Sed Christi Virgo nec blandimentis seducitur, nec terrore concutitur: sed eodem vultu, eodemque animo perseverans, et terrentem similiter, sicut et blandientem, animo deridebat. Videns itaque Symphronius Præfectus tantam in puella constantiam, parentes ejus alloquitur. Et quia erant nobiles, et vim eis inferre non poterat,h titulum eis Christianitatis opposuit. Sequenti namque die Agnen sibi præsentari jubet, et iterum iterumque repetens, cœpit replicare de juvenis amore sermonem. Cumque omnis sermo ejus casso labore deficeret, sisti eam iterum suis tribunalibus jussit; cui et dixit: Superstitio Christianorum, de quorum te magicis artibus jactas, nisi a te fuerit segregata, non poteris insaniam abjicere pectoris, neque æquissimis consiliis præbere consensum. Unde te ad venerandam Deam Vestam properare necesse est, ut si tibi perseverantia virginitatis placet, ejus die noctuque sacrificiis venerandis insistas.
6 Ad hæc B. Agnes dixit: Si filium tuum, quamvis iniquo amore vexatum, tamen viventem hominem, recusavi, hominem utique, qui est rationis capax, qui et audire, et videre, et palpare, et ambulare potest, et i fulgore lucis hujus cum bonis perfrui; si ergo hunc, causa amoris Christi, nulla possum ratione respicere, quomodo possum idola muta et surda et sine sensu et sine anima colere, et ad injuriam summi Dei cervices meas vanis lapidibus inclinare? Audiens hæc Symphronius Præfectus dixit: Cupio consultum esse infantiæ tuæ, et adhuc te Deos blasphemantem idiciro differo, quia annos tuos infra sensum adspicio. Noli ergo temetipsam ita despicere, ut motus Deorum incurras. B. Agnes dixit: Noli infantiam corporalem ita in me despicere, ut putes k me te velle habere propitium. Fides enim non in annis, sed in sensibus, l geritur: et Deus omnipotens mentes magis comprobat, quam ætates. Deos autem tuos, quorum me motus incurrere non vis, ipsos irasci permitte: ipsi loquantur, ipsi hoc mihi præcipiant, ipsi jubeant se coli, ipsi jubeant se adorari. Verum quoniam ad hoc video te tendere, quod impetrare non poteris, quicquid tibi videtur, exerce. a Al. pertulit.b S. Aldelmus hunc adolescentem Procopium vocat.c Dextrochirion, vel dextrocherion, quasi δεξίοχειρον, monile est, quo dextrum brachium, aut manus brachiique junctura ornabatur. Julius Capitolinus in Maximino: pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro annulo. Trebellius Pollio in Quieto tyranno: Alexandrum Magnum Macedonem viri in annulis argento, mulieres in reticulis et dextrocheriis, et in annulis, et in omni ornamentorum genere, exculptum semper habuere. Lucifer Calaritanus de non parcendo delinquentibus, ad Constantium: Debemus vereri regni tui diadema, inaurem etiam et dextrocheria. hæc in dextro brachio gestabantur, ut vox ipsa indicat. Soliti olim lævo gestare. Livius lib. 1, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lævo, gemmatosque magna specie annulos habuerunt. Pro dextrochirio dextrale dicitur. Ludovicus Lacerda noster hæc Agneti in baptismo collata ornamenta scribit, recte; his enim decus et splendor divinae gratii significatur, quam in baptismo sibi infusam perpetuo conservavit, utque celitus augeretur proneruit Virgo sanctissima, præcipue volo virginitatis nuncupato.d Al. in.e Al. confortantur.f Al. nuptiis.h De titulo Christianitatis dictum ad S. Sebastiani Acta, qui quidem damnatis jam mortique addictis præferri soleret. Hic idem prætenditur, sive in tabula expressus, sive præconis voce denuntiatus, tiatus, ut sciatur cujus rei judicium sit, ne viri honorati, parentum Agnetis consanguinei et affines, aut quoquo modo familiares et amici, adesse in judicio velint, caussæque patrocinari; unde Præfecto metus a nobilitate incutiatur, invidia apud populum concilietur. Christianos enim eo titulo accersitos defendere nemo audebat aut poterat, tum quia negare crimen fas non erat, quod ipsi velut summum decus, ut vere erat, ultro profitebantur; tum ne, si justissima uti defensione quis vellet, et contendere crimen in eo nullum esse, Principes, Pontifices, plebsque universa irritaretur. Alque ejus rei gratia etiam in aliis caussis hunc jactare litulum actores consuevere, ne defendi a quoquam Christiani, quacumque de re lite ageretur, possent. Consule SS. Julitæ et Quirici Acta 16 Junii i AL. flore. k AL. istos me velle habere propitios. I AL. invenitur.
Lupanari flammisque superior, gladio percutitur.
Symphronius Præfectus dixit: Unum tibie duobus elige, aut cum virginibus Deæ Vestæ sacrifica, aut cum meretricibus scortaberis in contubernio 'a lupanari. Et longe erunt a te Christiani, qui te ita magicis artibus imbuerunt, ut hanc calamitatem intrepido animo te perferre posse confidas. Unde, ut dixi, aut sacrifica Deæ Vestæ ad laudem generis tui, aut ad ignominiam natalium tuorum, eris publicæ abjectionis scotum. Tunc B. Agnes cum ingenti constantia dixit: Si seires quis est Deus meus, non ista ex tuo ore proferres. Unde ego quia novi virtutem Domini mei Jesus Christi, secura contemno minas tuas, credens quod neque sacrificem idolis tuis, neque polluar sordibus alienis. Mecum enim habeo custodem corporis mei Angelum Domini. Nam unigenitus Dei filius, quem ignoras, murus est mihib impenetrabilis, et custos mihi est numquam dormiens, et defensor mihi est numquam deficiens. Dii autem tui, aut ærei sunt, ex quibusc cucumæ melius fiunt ad usus hominum; aut lapidei, ex quibus plateæ add evadendum lutum melius stermuntur. Divinitas ergo non in lapidibus vanis habitat, sed in cælis; non in ære, aut aliquo metallo, sed in regno consistit superno. Tu autem et similes tui, nisi ab istorum cultu recesseritis, similis vos pœna concludet. Sicut enim illi igne conflati sunt ut funderentur, sic colentes eos perpetuo incendio conflabuntur: non ut fundantur, sed ut confundantur in æternum, et pereant.
8 Ad hæc insanus Judex jussit eam expoliari, et nudam ad lupanar duci sub voce e præconis discentis, Agnen virginem sacrilegam Diis blasphemiam inferentem, scortum lupanaribus datam. Statim autem ut expoliata est, crine resoluto, tantam densitatem capillis ejus divina gratia concessit, ut melius videretur eorum fimbriis quam vestibus tecta. Ingressa autem turpitudinis locum, Angelum Domini illic præparatum invenit, ut circumdaret eam immenso lumine, ita ut nullus posset eam præ splendore nec contingere nec videre. Fulgebat enim tota cella illa, quasi radians sol in virtute sua:f et quanto quis curiosior oculis esse voluisset, tanto sibi visus acies obtundebatur. Cumque se in orationem Domino prostravisset, apparuit ante oculos ejus stola candidissima. Et apprehendens eam induit se, et dixit: Gratias tibi ago Domine Jesu Christe, qui me in numero ancillarum tuarum computans, vestem hanc mihi largiri præcepisti. Ita namque ad mensuram corpusculi ejus aptum erat indumentum, et ita nimio candore conspicuum, ut nullus dubitaret hoc non nisi Angelicis manibus præparatum.
9 Interea lupanar locus orationis efficitur: in quo omnis, qui fuisset ingressus, adoraret et veneraretur et dans honorem immenso lumini, mundior egrederetur foras, quam fuerat intus ingressus. Cumque hæc agerentur, Præfecti filius, qui auctor erat hujus sceleris, venit ad locum cum sodalibus suis juvenculis, quasi insultaturus puellæ, cum quibus libidinis suæ se posse credebat ludibrium exercere. Et ingressos ante se furentes pueros et turpiter sævientes, videns cum omni veneratione et ingenti admiratione egressos, cepit impotentes arguere, atque vanos et molles ac miseros judicare. Et irridens eos, locum, in quo Virgo orabat, audacter ingressus est. Et videns tantum lumen circa eam, non dedit honorem Deo: sed irruens in ipsum lumen, priusquam vel manu eam contingeret, cecidit in faciem suam, et præfocatus a diabolo, expiravit. Videntes autem socii ejus, quod moras intus innecteret, putabant obsceñis eum operibus occupari. Et ingressus est unus de juvenibus, qui ei familiarior erat, quasi ut congratularetur insultationi ejus: et mortuum eum inveniens, exclamavit voce magna, dicens: Piissimi Romani suecurrite, Magicis artibus ista meretrix Præfecti filium interfecit.
10 Fit repente concursus populorum adg theatrum et varia furentis populi acclamatio. Alii dicebant magam, alii innocentem, alii sacrilegam conclamabant. Præfectus autem audiens filium suum interisse, cum ingenti tumultu et luctu venit ad theatrum. Et ingressus locum in quo corpus filii ejus jacebat exanime, cum ingenti clamore dicebat beatissimæ Virgini: Crudelissima omnium feminarum, in filium meum voluistih apodixin tuæ artis magicæ demonstrare? Et cum talia, atque alia hujuscemodi verba repeteret, et caussas mortis ejus ab ea yehementer inquireret, ait ad eum beatissima Agnes: Ille, cujus voluntatem volebat perficere, ipse in eum potestatem accepit. Quare autem omnes qui ad me ingressi sunt, sani sunt? Quia universi dederunt honorem Deo, qui mihi misit Angelum suum, qui et induit me hoc indumento misericordiæ, et custodivit corpus meum, quod ab ipsis cunabulis Christo consecratum est et oblatum. Videntes ergo splendorem Angelicum, adorabant omnes, et abscedebant illæsi. Hic autem impudens statim ut ingressus est, sævire cœpit et fremere; cumque manum suam ad me contingendam aptaret, dedit eum Angelus Domini in reprobam, quam conspicis, mortem. Dicit ei Præfectus: In hoc apparebit, quia non magicis artibus ista gessisti, si deprecata fueris ipsum Angelum ut restituat mihi filium meum sanum. Cui B. Agnes dixit: Licet fides vestra hoc impetrare non mereatur a Domino, tamen quia tempus est, ut i virtus Domini mei Jesu Christi manifestetur; egredimiu omnes foras, ut solitam ei orationem offeram. Cumque universi fuissent egressi, prosternens se in faciem plorans rogare cœpit Dominum, ut juvenem suscitaret. Orante autem illa, apparuit Angelus Domini, qui elevavit eam flentem, et confortans animum ejus, juvenem suscitavit. Qui egressus foras, cœpit voce publica clamare et dicere: Unus est Deus in cœlo, et in terra, et in mari, qui est Deus Christianorum. Nam omnia templa vana sunt; dii qui coluntur, omnes vani sunt, et penitus nec sibi possunt, nec aliis aliquod auxilium exhibere.
11 Ad hanc vocem omnes aruspices, et templorum Pontifices conturbantur, et fit per eos vehementior, quam fuerat, seditio populorum. Atque omnes una voce clamabant: Tolle magam, tolle maleficam, quæ et mentes immutat, et animos alienat. Præfectus autem videns tanta mirabilia, obstupuit. Sed veritus proscriptionem, si contra templorum Pontifices ageret, et Agnen contra suas sententias defensaret; Vicarium ad seditionem populi Judicem dereliquit. Ipse autem tristis abscessit, quod eam non potuit postsuscitationem filii sui liberare. Tunc Vicarius, Aspasius nomine, k jussit in conspectu omnium ignem copiosum accendi, et in medium eam præcepit jactari flammarum. Quod cum fuisset impletum, statim in duas partes divisæ sunt flammæ et hinc atque illine seditiosos populos exurebant, ipsam autem B. Agnen penitus in nullo contingebat incendium. Eo magis hoc non virtutibus divinis, sed maleficiis deputantes, dabant dabant fremitus inter se populi, et infinitos clamores ad cœlum. Tunc B. Agnes expandens manus suas in medio ignis his verbis orationem fudit ad Dominum: Omnipotens, adorande, colende, tremende, Pater Domini nostri Jesus Christi, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi l minas hominum impiorum et spurcitias diaboli impolluto calle transivi. Ecce et nunc per Spiritum sanctum rore cœlesti perfusa sum: focus juxta me moritur, flamma dividitur, et ardor incendii hujus ad eos, a quibus ministratur m refunditur. Benedico te, Pater prædicande, qui etiam inter flammas intrepidam me ad te pervenire permittis. Ecce jam quod credidi, video; quod speravi, jam teneo; quod concupivi, complector. Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Ecce ad te venio unum et verum Deum; qui cum Domino nostro Jesu Christo filio tuo, et cum Spiritu sancto, vivis et regnas in cuncta secula seculorum, Amen.
12 Cumque complesset orationem, ita omnis ignis extinctus est, ut nec tepor quidem incendii remaneret. Tunc Aspasius, Urbis Romæ Vicarius, populi seditionem non ferens, in guttur ejus gladium mergi præcepit. Atque hoc exitu roseo sui sanguinis rubore perfusam, Christus sibi sponsam et Martyrem consecravit.
Cucuma.
a. Al. lupanæris. b. Al. inexpugnabilis. c. Cucuma vasis est genus, lato ventre instar cucumeris. d. Al. evacuandum. e. Al. præconia, al. præconiaria. f. Miraculum id disertius exponit Prudentius -
Sic elocutam, publicitus jubet Flexu in plantæe sistere Virginem Stantem refugit moesta frequentia, Aversa vultus, ne petulantius Quisquam verendum conspiceret locum. Intendit unus forte procaciter Os in puellam, nec dubitat sacram Spectare formam lumine lubrico. En ales ignis fulminis in modum Vibratur ardens, atque oculos ferit: Cæcus corusco lumine corruit, Atque in plateæ pulvere palpitat. Tollunt sodales seminecem solo, Verbisque deflent exequalibus. Ibat triumphans Virgo, Deum Patrem, Christumque sacro carmine concinens, Quod sub profani labe periculi Castum lupanar, nec violabile Experta victrix virginitas foret. Sunt qui rogatam retulterint preces Fudisse Christo, redderet ut reo Lucem jacenti: tum juveni halitum Vitæ innovatum visibus integris.
Sed ambigi potest, au non alterum miraculum de prostrato suscitaloque Præfecti filio conjungat. g. Circus Agonalis fuit, de quo infra cum de ecclesiis et reliquiis. In fornicibus spectaculorum manere consuevisse publica scorta ostendit Haronius in Notat. ad Martyrol. gravissimis veterum scriptorum testimoniis. Inde ipsa fornicandi vox ducta. h. Id esi, specimen, ab ἀποδεικνυμι, demonstro. i. Addit MS. S. Max. ante hanc turbam. k. Addit idem MS. Paternus Proconsul ex dominis et Principibus suis Valeriano et Gallieno.
I. Al. manus. m. Al. effunditur.
S. Emerentianæ cædes. Constantiæ conversio.
Parentes vero ejus, nullam penitus tristitiam habentes, cum omni gaudio abstulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in prædiolo suo, non longe ab Urbe, in via quæ dicitur a Numentana. Ubi cum omnis turba Christianorum concurreret, insidias a paganis perpessi sunt: et videntes populum infidelium supervenientem armatum, omnes fugerunt. Aliquanti tamen lapidum ictibus læsi evaserunt. Emerentiana autem, quæ fuerat collactanea ejus, virgo sanctissima, licet catechumena, constanter stabat intrepida et immobilis, et his verbis exprobrabat eis: Superflui, miseri, caduci atque atrocissimi, eos qui Deum omnipotentem colunt occiditis, etb pro defensione lapidum homines innocentes jugulatis. Hæc et his similia dum turbis furentibus diceret, lapidata est ab eis, et orans juxta sepulchrum Agnetis beatissimæ emisit spiritumc. Unde non dubium est quod in suo sanguine sit baptizata, quæ pro defensione justitiæ, dum confiteretur Dominum, mortem constanter excepit. Eadem denique hora fit terræ motus vehementissimus: et cum nimia esset cœli serenitas, tante coruscationes, tantaque fulgura et tonitrna extiterunt ut pars maxima insani populi expiraret. Unde factum est ut nullus penitus ex eo advenientibus ad sepulcra Sanctorum, aliquas molestias excitaret. Venientes autem parentes B. Agnetis cum Sacerdotibus nocte, abstulerunt corpus sanctae Virginis Emerentianæ, et sepelierunt illud in confinio agelli beatissimæ Virginis Agnetis.
14 Cum igitur parentes B. Agnetis assiduisd pernoctationibus vigilarent ad tumulum ejus,e vident in medio noctis silentio exercitum Virginum, quæ omnes auro textis cycladibus indutæ cum ingenti lumine præteribant: inter quas vident beatissimam Agnetem simili veste fulgentem, et ad dextram ejusf agnum stantem nive candidiorem. Hæc itaque dum viderent parentes ejus, et qui simul erant, quasi stuporem mentis incurrunt. Sed B. Agnes rogat sanctas Virgines parumper gradum figere, et stans parentibus suis dixit: Videre ne me quasi mortuam lugeatis: sed congaudete mihi, et congratulamini, quia cum his omnibus incidas sedes accepi, et illi sum juncta in cœlis, quem in terris posita, tota animi intentione dilexi. Et his dictis pertransiit.
13 Hæc visio publice ad omnibus qui viderant, quotidie vulgabatur. Unde factum est, ut post aliquantos annos adg Constantiam Constantini Augusti filiam hoc factum ab his qui viderant narraretur. Erat enim ipsa Constantia Regina, Virgo prudentissima, sed ita obsessah vulneribus, ut a capite usque ad pedes nulla membrorum pars libera remansisset. Accepto autem consilio, spe recuperandæ salutis, venit ad tumulum Martyris nocte: et licet pagana, tamen credula animi intentione preces fideliter fundebat. Quod dum faceret repentina somni suavitate corripitur, et videt per visum beatissimam Agnetem, talia sibi monita proferentem: Constanter age Constantia, et crede Dominum Jesum Christum filium Dei esse Salvatorem tuum, per quem modo consequeris omnium vulnerum, quæ in corpore tuo pateris, sanitatem. Ad hanc vocem Constantia evigilat sana, ita ut nec signum in ejus membris alicujus vulneris remaneret.
16 Reversa igitur ad palatium sanissima, facit gaudium et patri Augusto, et i fratribus suis Imperatoribus. Coronatur eivitas tota: fit lætitia militantibus, et k privatis, atque universis audientibus hæc. Infidelitas gentium confundebatur, et fides Dominica l laetabatur. Interæa patrem et fratres Augustos rogat, ut basilica B. Agnetis construeretur, et sibi illic mausoleum collocari præcepit. Currit hæc opinio ad omnes, et quotquot credentes ad ejus tumulum advenissent, salvabantur, quacumque fuissent infirmitate detenti. Quod facere Christum nullus ambigat usque in hodiernum diem. Perseveravit autem Constantia, Constantini Augusti filia m in virginitate: per quam multæ virgines, et mediocres, et nobiles, et illustres, sacra velamina susceperunt. Et quia fides mortis damna non patitur, usque in hodiernum diem multæ Virgines Romanæ Agnetem beatissimam, quasi in corpore manentem, attendunt; et ejus exemplo provocatæ, viriliter integræ perseverant, credentes sine dubio, quod perseverantes perpetuæ victoriæ palmam acquirant.
17 Hæc ego Ambrosius servus Christi, dum in voluminibus abditis invenissem scripta, non sum passus infructuoso silentio tegi. Ad honorem igitur tantæ Martyris, sicut gesta ejus agnovi, conscripsi: et ad ædificationem vestram, o Virgines Christi, textum passionis ejus credidi destinandum, obsecrans caritatem Spiritus sancti, ut labor noster in vestra imitatione fructum in conspectu Domini valeat invenire, Amen.
a Quæ a porta Viminali Nomentum ducebat Sabinorum oppidum.
b Al. percussione lapidum.
c Colitur 23 Janu.
d Al. orationibus pernoctarent.
e Recolitur lugius apparitionis memoria 28 Janu.
Hìnc ritus agnos benedicendi ejus festo, de quo infra, hine et ipsa cum agno pingitur; et veste auro texta. ut etiam notavit Mo- tanus lib. 3. de imaginib. cap. 6. Et 23 Janu. ad Magnificat hæc ab Ecclesia canitur antphonna: Stans a dextris ejus agnus, nive candidior, Christus sibi sponsam, et Martyrem consecravit.g S. Adelmus et quidam alii Constantinam appellant. i Hi fuere Constantinus junior, Constantius, Constans. k Al. Primatibus. 1 Al. Dilatabatur. m De ea agemus 18 Febru.
Ejusdem acta ex Menæis græc.
Sancta Martyr Hagne in Urbe Roma, illustribus orta natalibus est. Vitam ea nomini a convenienter instituebat, multasqueb ad se convenientes feminas, verbum veritatis edocebat, et ut Christum Deum agnoscerent hortabatur, atque eum solum venerarentur. Quæ cum essent ad Præfectum perlata; comprehenditur illa protinus, æ sistitur tribunali, jubeturque diis sacrificare; si renuat, ad lupanar pertrahi. Illa vero: Neque diis tuis, inquit, immolabo; neque virginitatis labem patiar. Spero me Dei mei, cui confido, præsidio, intactam evasuram. Hæc audiens iniquissimus Judex, lenonem accersit, Hagnenque, sui nominis vim ac significatum integerrimis moribus exprimentem, ei tradit, jubetque eac unica amictam veste in pompa traduci ad ostentationem.
2 Ut vero in Satanæ officinam pervenit; quicumque ejus pudori illudere cuperent, nemine prohibente, sed cunctis potius hortantibus, ut libere et impune ea abuterentur, ingrediebantur:d at subito stupore obrigescebant, omni repressa libidine, mortuis similes. Tunc quidam, velut altum sapiens, jactabundus et ceteris ante ingressis insultans, instar equi furore quodam in venerem ruentis, impudenti audacia appropinquat sanctæ Virgini. Ast illico exanimatus humi corruit. Cumque haud parum effluxisset temporis, unus eorum qui adstabant, rem conspicatus, vociferatur: Magna fides Christianorum. Ingressi, ceteri, una omnes voce conclamant: Magna Christi potentia!
3 Quæ cum Præfecto essent renuntiata, sistitur denuo ejus tribunali Virgo, simulque exanime corpus in conspectum protrahitur. Tum Præfectus: Dic improba muliercula, quo pacto adolescentem hunc interfeceris. Illa vero: Cum me, inquit, jussisses dehonestari, continue ut abducta sum consecutus est adolescens albis indutus vestibus, et ingressus, juxta me adstitit, et ceterorum deinde juvenum cupiditatem restinxit, et quem hic exanimem intueris, eum ipse posterius cum impudentia et audacia ingredientem, priusquam me contingeret, priusquam verbum proloqueretur, in illam quam cernis formam modumque redegit. Præses dixit: Et quis ille? Hagne respondit: Dominus Deus meus Angelum suum misit, qui fieri mihi injuriam prohiberet. At Præses: Si vis fidem tibi a nobis haberi, invoca Deum tuum, et hunc suscita. Martyr vero sublatis in cœlum manibus Deum precata, statimque mortuus surrexit. Obstupuerunt universi ad inusitatum hoc prodigium, atque ipse Præses et plurimi adstantium exclamarunt: Magna virtus Christianorum! Magnus vere Deus generosissimæ Virginis. Quidam vero impii et impuri sueclamarunt: Tolle hance medio, quia magicis præstigiis ea facit, quæ usitato modo grandiora videtur patrare. Ergo igni confici Virginem mandat. Cumque ingens excitatus rogus esset, Sancta seipsam consignans in medium flammarume intrepide ingressa: cumque ore peregisset preces, re-lieto corpore migravit ad Christum. Flammis deinde residentibus, Christiani quidam clam venerandas ejus reliquias colligentes honorifice condiderunt, Deum laudibus celebrantes. lieto corpore migravit ad Christum. Flammis deinde residentibus, Christiani quidam clam venerandas ejus reliquias colligentes honorifice condiderunt, Deum laudibus celebrantes. a 'Δρες enim, ut supra scriptum, purum castunque significat, dicitur hic πρεσφρον ἐχουσα τῶν βίον τῶν ἐνβατι. Sic. 5, Jul. τῶν τρόπον τῶν ἐνβατι κατ'αλληλον ἐχουσα, habens mores nomini congruentes et hic μορ. σεφόνυμος, aptum habens nomen, el, ut ait ille, mensuram nominis implens, aut, ut S. Hieronymus, vere nominis sui.b Is erat moribus Agnes, ut vel solo exemplo posset homines ad meliora pertrahere: ea Dei caritate, ut vellel, quocunque modo id fas esset, ad virtutem omnes horlari. Certius tamen id præcipue accidisse ea ratione, qua scribit S. Ambrosus: Usque in hodiernum diem multæ virgines Romane Agnetem beatissimam, quasi in corpore manentem attendunt; et ejus exemplo provocatæ. viriliter integre perseverant. ac Menæa 5 Jul. multis interperantium mulierum, abstinere se pravis actionibus persuasit, et credere in Christum Deum.c Is scilicet spoliatam vestibus, quæ virginum matronarumque propria; de quarum, ac meretrici m, etc. habitu consule Alexandrum ab Alexandro genial. dier. lib. 5. cap. 18, Latina Acta omnino nudam expositam fuisse narrant, sed capillis suis ne conspici posset. tectam divinitus.d Eadem Menæa 5 Julii habent. eam impudicorum hominum ad ipsam venientium impetium precibus refrenasse, atque intactam permansisse.e Al. 5 Jul. magiæ et incantationis crimine accercitur: ideo igni tradita, in eo spiritum Deo reddidit. At Latina Acta habent gladio percussam.
De reliquiis s. Agnetis.
§ I. Basilicæ ac Reliquiæ S. Agnetis Romæ.
Ecclesiæ Christiani orbis complures asservari colique apud se S. Agnetis Virginis ac Martyris reliquias gloriantur. Partem fortassis earum aliquam possident; cum pleraque sacri corporis ejus ossa sibi vendicet Roma; aut certe alterius sunt Agnetis: etenim plures eo nomine sanctæ Virgines exititere. Nam ut Agnetem de Monte Politiano, nuper in Sanctorum fastos relatam, omittamus, cujus vitam dabimus XX Aprilis; ut Agnetem S. Claræ sororem, religiosissimam Virginem, nondum Cælitam in terra honoribus dignatam, passim tamen Sanctæ appellatione Assisii solitam honorari, ut testis est Ferrarius ad XXVIII Augusti; ut Agnetem Branensem Comitissam, ac deinde Præmonstratensi instituto addictam cujus pietatem prædicat Saussaius XXXI Martii; ut Agnetem B. Julianæ sororem, eadem pietatis laude celebrem, quam hoc die in Piarum catalogo memorari a quibusdam diximus, ab aliis V Aprilis; ut generosissimam illam Agnetem Ludovici Bavari Imperatoris filiam, quæ XI Novembris septem annos nata sanctissime decessit; ut alias denique complures omittamus, quarum virtus præclaris ornata Scriptorum encomiis est; supra XIII Januarii in Actis S. Potiti Agnetis mentio facta est, quæ Antonini Pii filia, lustrata baptismo fuit, etsi quem nacta sit vitæ exitum ignoremus: alia XVIII Januarii in narratione Translationis S. Archelaeæ et sociarum memoratur beata Virgo Agneta, alia refertur ab Antonio Gallonio sancta Virgo Romana Agnes, ex Gulielmo Tyrio lib. 18, cap. 3, aliam habet Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis Almae Urbis, regione 2, eccl. 61, B. Agnetem Abbatissam cænobii, quod olim fuit ad basilicam S. Agnetis via Nomentana, de quo infra. Alia fuit Agnes e glorioso S. Ursulæ sodalitio Virgo et Martyr, cujus hic Antverpiæ in ecclesia domus professæ Societatis Jesu reliquias habemus. Suspicamur aliis quoque anonymis Virginibus, Agnæ, vel Agnetis, imposita esse nomina, ut Victoriæ, Felicitatis, Fortunatæ, Vincentiæ, aliaque id gemus, sive ab eo qui refodi earum corpora sivit, Pontifice, sive ab eo qui publicæ illa venerationi exposuit: scimus certe id in quibusdam esse factitatum: neque improbare posumus, cum et Pontificis Romani anctoritate, et colesti ipsorum Divorum monitu, nonnumquam mutata Sanctorum nomina esse constet; sic S. Mengor, Megengaudium sejussit appellari; sic S. Knut Regem, Canutum dici Pontifex præcepit. Quid quod aliis nominibus apud alios populos celebrantur quidam Sanctorum?
S. Agnetis ecclesia Romæ xdificata a S. Constantia;
2 Utut ea res se habeat, præcipua S. Agnetis Romanæ pignora Urbs ipsa asservat, in variis condita basilicis. Harum præcipua est, quam via Nomentana, (quæ a porta olim Viminali, nunc, ea obstructa, a porta Pia, quam Pius V Pont. Max. xdificavit. Nomentum Sabinorum oppidum ducit) construi Constantia Augusta curavit, ac sibi illic mausoleum collocari, ut in Actis dictum. Isthic ipsa quoque cum S. Gallicani filiabus Attica et Artemia habitavit, ut ad ejus vitam XVIII Februarii dicemus; et patet ex libro de Romanis Pontificibus in Liberio, ubi ista habentur: Rediens autem Liberius de exilio, habitavit in cœmiterio S. Agnetis apud germanam Constantii Augusti, ut quasi per ejus interventionem aut rogatum rediret Liberius in civitatem. Tunc Constantia Augusta, quæ fidelis erat Domino Jesu Christo, noluit rogare Constantium Augustum germanum suum, quia senserat consilium doli. De hac tota re agemus plenius XXIII Septemb. ad S. Liberii vitam, et XXIX Julii ad S. Felicis II, Papæ. Ex VAUIS. Agni hoc die benedicuntur.
ornata a S.Liberio;
3 Hic Liberius, ut idem liber habet, ornavit de platoniis marmoreis sepulchrum S. Agnetis Martyris. Ecclesiam vero xtate labefactatam restauravit Honorius I, qui imperante Heraclio sedit. Idem liber in Honorio: Eodem tempore fecit ecclesiam B. Agnetis Martyris miliario ab Urbe Roma tertio, via Numentana, a solo, ubi requiescit; quam undique ornavit et exquisivit ubi posuit multa dona. Ornavit autem sepulchrum ejus ex argento, quod pensavit libras 232. Posuit et desuper ciborium æreum deauratum miræ magnitudinis. Fecit et gabatos aureos quatuor, pensantes singulos libras singulas. Fecit absidam ejusdem basilicæ ex musivo, ubi etiam multa bona obtulit. Gabatæ, sive gabati, lances sunt, aut patinæ. Postea sub finem octavi seculi Adrianus I, Papa, ut scribit in ejus vita Anastasius Bibliothecarius, ecclesiam B. Agnetis Martyris, seu basilicam B. Emerentianæ, pariter etiam et ecclesiam B. Nicomedis sitam foris portam Numentanam, simul et cimiterium B. Hippolyti Martyris juxta S. Laurentium, quæ a priscis marcuerant temporibus, a novo renovavit. Reliquiæ Ultrajecti:
4 Longo post tempore Julius II, qui ab ultimo Octobris 1303, ad 21 Februarii 1513, sedit, ecclesiam S. Agnetis refecit, ut in ejus vita scribit Ciacconius. Tandem ad illius xdis restaurationem animum adjecit Alexander Medicæus Cardinalis, qui deinde Pontifex Maximus Leo XI dictus est. Opus ab eo ceptum prosecutus Paulus Æmilius Sfondratus Cardinalis, Gregorii XIV nepos, insigni laqueari eam ædem ornavit: ac ad majorem aram reparare aggressus, corpora ipsa SS. Agnetis et Emerentianæ reperit, quæ postmodum honorifice a Paulo V, ipsis S. Agnetis feriis, reposita fuere. De eodem Cardinale Sfondrato scribit Ciacconii Ampliator: Sanctarum Virginum et Martyrum Cæciliæ et Agnetis corpora (aliorum Cœlitum lipsana silentio modo prætereo) quæsivit, invenit, religiose condenda curavit, utriusque templa (Cæciliæ in primis) non vulgari cultu decoravit: in S. Cæciliæ nonaginta, in S. Agnetis decem lampades perpetuo die noctuque suo ære præcepit ardere. Ut multi scribunt;
qui reliquias ibi invenit;
5 Ipse quoque Pontifex Paulus V id templum ornavit. Abrahamus Bzovius in ejus vita testis est: Præter hæc, inquit, Paulus V Divis Agneti et Emerentianæ Virginibus et Martyribus aram ex pretiosissimis lapidibus, opere tesselato florido, in earum templo extraurbano erexit; illarumque sacra pignora in arca argentea pretii 5000 nummorum aureorum recondidit. Sacris Pontificiis cum majestate faciendis tiaram Episcopalem, adamantibus et unionibus ditissimam, pretio 70000 aureorum comparavit. Ex multi scribunt;
uti et Panlus V. 6 Hic ergo corpus asservatur S. Agnetis, sive præcipua illius ossa: nam caput aliæque alibi corporis partes, ut mox dicemus. Huc ingens hominum vis confluit XII Kal. Februarii, natali sanctissimæ Virginis. Eoque die bini agnelli candidissimi antiqua cæremonia benedicuntur: ex eorumque deinde lana pallia teruntur, sive stolæ variis insignitæ crucibus, quibus amiciri Pontificem, cum solemnibus sacris operatur, mos est. Tradunt id Octavius Pancirolus, et Andreas Fulvius libro Antiquitatum Romanarum cap. 12. Ex vauis. Agni hoc die benedicuntur.
7 Extat, inquit Baronius in Notat. ad Martyrolog. non tantum insignis basilica S. Agnetis via Nomentana; sed et ille locus, ubi est producta, ut ejus virginitas violaretur, sacrosanctus habetur, fornices ipsi nimirum Circi Agonalis. Agit de eo Circo Andreas Fulvius Antiquit. Romanar. lib. 4, cap. 18, traditque hodie Agonem dici, et piazza di Navone. At Pancirolo reg. 12, eccl. 7, simpliciter Navona dicitur. Locus prostitutionis Sanctæ, religiosis.
8 In basilica S. Salvatoris, quæ Ad scalas sanctas appellatur, feruntur, eodem Pancirolo teste, sanctarum Virginum Agnetis et Prædis thecis argenteis inclusa asservari capita: brachium, ac digitus unus in S. Petri Vaticana æde: quædam aliæ ejus reliquiæ in S. Mariæ Majoris, pars vestis in S. Ludovici, pars zonæ in S. Marthæ monasterio juxta collegium Romanum, aliæ in aliis ecclesiis reliquiæ. Reliquiæ ejus aliæ Romæ:
9 Complures in Italia ecclesias S. Agneti dicatas fuisse patet ex sanctuariis Peregrini Merulæ Cremonensi, et Capuano Michaelis Monachi. aliæ alibi ecclesiæ.
§ II. Reliquiæ S. Agnetis Ultrajecti.
Ultrajecti, antiqua et nobili inferioris Germaniæ urbe, totaque diæcesi, a multis retro seculis solemniter peragi S. Agnetis dies natalis consuevit; propterea quod ejusdem isthic conditæ reliquiæ sunt, plurimis amplissimisque celebratæ miraculis. At quando isthuc allatæ sint Roma, non constat. Nam quod Autbertus Miræus, Joannes Molanus, Heribertus Rosweydus noster, Joannes de Beka, aliique recentiores, id per Baldricum Pium, S. Brunonis Archiepiscopi Coloniensis Præceptorem, Ottonis I, temporibus, factum volunt; id neque antiquioris testimonio probatur, neque vetustis illius Ecclesiæ monumentis consentaneum est. Verum quidem illud vetus tetrastichum est,
Præsul Baldricus Trajectum magnificavit, Funditus a Danis eversum quod reparavit; Nobilis atque plus et omni stemmate dignus, Per quem venerunt huc Pontius, Agna, Benignus; et Pontiani ex Italia reliquias attulit Baldricus: at non continuo illud sequitur Benigni quoque et Agnetis indidem accepisse exuvias.
Joannes Molanus in Natalib. SS. Belgii ita scribit: Cujus (Agnetis) reliquiæ habentur in Trajecto inferiori. Baldricus enim decimus quintus Episcopus Trajectensis, filius Rixfridi Comitis Clivensis, civitatem suam a Nortmannis vastatam restauravit, et sacris reliquiis magis exornavit. Cum enim anno 966, ut scribit Becanus, Alpes transscendens, pro quibusdam utilitatibus Ecclesiæ, Regis Ottonis exquisivisset præsentiam, ei vale faciens, secum tulit corpora sanctorum Martyrum, Pontiani, Benigni, et Agnetis. Ex quo festivitas S. Agnetis, die 21 Januarii, per totam diæcesim est celeberrima. Dies Translationis est IV Nonas Septembris. Ipsa Joannis de Beka verba dedimus XIV Januarii cum de Translatione S. Pontiani ageremus; ostendimusque non anno 966, sed 967 videri abiisse in Italiam Baldricum; anno 968 reversum. ut multi scribunt;
Addit Molanus: Non est autem verisimile, Romanos tam famosæ Martyris omnes reliquias Ultrajectinis dedisse, sed tantum portionem, eo quod ipsum corpus apud eos asservari ab omnibus incolis affirmetur. Nec in Martyrologio Ultrajectensi plus legitur, quam ejus reliquias haberi in Trajecto inferiori. Quam quam sciam tam magna fuisse Ottonis, per quem haec obtenta sunt, merita, ut etiam præcipua pignora sanctæ Virginis urgenti Principi non denegassent. Idem Molanus in Indiculo SS. Belgii: S. Agnetis celeberrimæ Virginis reliquiæ, in tumba honorifice quiescunt Ultrajecti in cathedrali Ecclesia. Subdit eadem de Translatione ex Italia per Baldricum, et addit: Dies Translationis est IV Nonas Septembris. Authertus Miræus scribit Othonis Imp. interventu, a Romano Pontifice obtinuisse Baldricum, secumque ex Italia Ultrajectum attulisse ossa S. Agnetis Virginis, itemque SS. Pontiani et Benigni Martyrum.
13 Ast ex Inventionis reliquiarum SS. Agnetis et Benigni historia liquet, multo ante eas Roma avectas; sed postea, ut ne Danorum gentilium paterent furori, defossas, et tandem Baldrici tempore repertas, eique ab amico Comite donatas, adhibita quoque fortassis S. Brunonis Archiepiscopi gratia, atque Ultrajectum ad cathedralem S. Martini ecclesiam deportatas. Eam historiam ex veteri MS. Ecclesiæ S. Pauli Ultrajecti accepimus; cujus compendium quoddam ex MS. Rubeæ-vallis sua manu descripserat Rosweydus, exatque idem prope in veteri Breviario Ecclesiæ Ultrajectinæ ad 2 Septembris.
14 Triplex igitur S. Agnetis Translatio facta: prima Chlodovæi I, temporibus, ut in eadem historia innuitur, vel forte Chlodovæi III, ex Italia in Galliam. Sed hujus Translationis incerta dies, memoria oblitterata: nec satis constat, quem ad locum allatæ sint, ut infra dicemus. Secunda Translatio contigit pridie Kal. April. an. Chr. 964, indict. 7, feria 3, ut ex MS. historia patet. Eam in nullo Martyrologio, præterquam MS. Florario, consignatam reperimus. In eo ita habetur: Apud Trajectum inferius Translatio S. Agnetis Virginis et Martyris, facta per Baldricum XV Episcopum ejusdem civitatis anno salutis 964.
13 Tertia sub Frederico Blanckenheimio LI, Antistite, 2 Septembris facta, de qua idem Florarium eo die: Apud Trajectum inferius in ecclesia summa S. Martini elevatio, sive translatio, corporis S. Agnetis Virginis et Martyris facta per venerabilem virum Dominum Fredericum, hujus nominis tertium, ejusdem Ecclesiæ quinquagesimum Episcopum anno salutis MCCCCXXI. Carthusiani Colonienses in addit. ad Usuardum: Trajecto inferiori Translatio S. Agnetis Virginis et Martyris. Canisius: Item Ultrajecti in Hollandia elevatio sanctæ Virginis et Martyris Agnetis. Martyrologium, sive Matricula, Carthusiæ Ultrajectinæ: Translatio Agnetis in Trajectum. Molanus in auctario ad Usuardum: Eodem die in Trajecto, translatio Agnetis Virginis.
16 Idem Molanus, ut ante monuimus, in Indiculo et Natalibus SS. Belgii, eo die recoli primæ translationis memoriam existimat, quod et Saussaius scripsit: Apud Trajectum inquit hic, susceptio reliquiarum S. Agnetis Virginis et Martyris, quas Baldricus Antistes hujus Sedis ex Italia allatas, cum sacris Beatorum Martyrum Pontiani et Benigni lipsanis, sua in Cathedrali Ecclesia, perenni cultu prosequendas, collocavit. Jam diximus, et infra manifestius patebit, collocatas quidem a B. Baldrico in Cathedrali ecclesia, at non ab eo ex Italia allatas. Licet porro translatio, quæ Baldrici ætate contigit, non 2 Septembris, sed 31 Murtii, feria quinta in Caena Domini facta sit, hoc die tamen recoli anniversario cultu capit, postquam eodem die Fredericus Episcopus eas reliquias in aliam thecam honorificentius relocavit: eratque in veteri Breviario Ultrajectino eo die officium duplex Canonicorum; quod in novo Breviario, ad Romanum conformato, penitus prætermissum est. At SS. Benigni et Pontiani in illo nulla eo die mentio, nec in alio, quod viderimus, Martyrologio, præter Gallicanum Saussaii. S. Benigni Episcopi et Martyris natalis in veteri ac novo Breviario celebratur 28 Junii.
17 Primæ Lectiones quinque Officii veteris 2 Septemb. historiam continent Inventionis Baldrici tempore factæ; sexta occasionem institutæ eo die celebritatis, atque ita habet: Fredericus Episcopus Trajectensi hunc diem Translationis in honorem B. Agnetis Virginis annua revolutione perpetuis temporibus in Ecclesia Trajectensi prædicta statuit solenniter et devote venerari.
In qua eadem Virgo eodem die in pretiosissima etiam capsa per præfatum Episcopum honorifice est reposita; ac ibidem multis modis, præstante Domino nostro Jesu Christo, claret miraculis. Auctor Florarii supra num. 13, id factum tradit anno 1421, at Thomas a Kempis in Chronico Montis S. Agnetis cap. 28, anno 1414, Item notandum, inquit, quod anno Domini 1414, tempore Domini Frederici de Blankenhem reverendi Episcopi Trajectensis, fuerunt sanctæ reliquiæ beatissimæ Agnetis Virginis de antiqua et lignea arca sua, in novam argenteam arcam foris pulcre deauratam, cum magna reverentia translatæ in crastino S. Ægidii Abbatis, secunda die mensis Septembris, per honorabilem Dominum Hermannum Lockhorst Decanum majoris Ecclesiæ S. Martini Episcopi, qui fuit principalis actor hujus novæ translationis sanctarum reliquiarum S. Agnetis in novam argenteam arcam auro decoratam. Vetus arca postmodum ad Montem S. Agnetis deportata, ut infra dicetur. Ne quis porro Translationem illam, sive Inventionem per Lambertum Presbyterum, monente Amolwino, suspicetur Frederici, non Baldrici contigisse ætate; tum certæ temporis notæ, tum codex, ex quo eam historiam descrisimus, multo Frederici ætate vetustior, tum alia denique refragantur argumenta: et ipsum vetus Officium, Ottone I, imperante fatetur accidisse.
18 Quo tempore plebs Ultrajectina Catholicos ritus Calvinianis deliriis mutavit, ne, ut alia Divorum pignora, flammis aliove indigno modo S. Agnetis reliquias aboleret, sunt eæ a piis hominibus occultatæ. Saussaius multo ante translatas in Galliam scribit, nec auctorem citat. Dabimus tamen infra quæ de reliquiis in Gallia asservatis tradit, undecumque eæ allatæ sint. De xeniis hoc et S. Pontiani die dari etiamnum solitis Ultrajecti diximus 14 Janu. cum de Translatione S. Pontiani ageremus, eaque Pontiana et Agnetia appellari.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.