CAPUT XXI. Miracula. Sepultura.
Corpusculo autem beati Legati in medio chori collocato, ad secreta lacrymarum pastore percusso secessimus. Nobis vero recedentibus, quamplurimæ devotæ mulieres ut vigilarent circa Patrem meum remanserunt. Sed Dominus Jesus, cujus fidem intemeratam ac crucis sanctæ claritatem ipse verus Pontifex et Legatus prædicaverat, non multum tardavit ipsius beati Patriarchae claritatem, vitæ et corporis puritatem, mundo patefacere, ut sicut tota vita sua quoddam lumen in Ecclesia Dei extiterat, ita post mortem a lumine coælesti miracula inciperet, ac ejus sanctitatem ostenderet. Circa namque quartam vigiliam noctis illius, præ tristitia et dolore mulieribus circa servum Dei dormientibus, illarum quædam monialis, imo sanctimonialis ejus devotissima, prostrata in oratione a casu faciem suam versus Patrem levando direxit. Et subito quemdam radium splendidum et luminosum a summitate ecclesiæ usque ad corpus beati Patris mei firmiter stare conspexit. Quæ non modicum admirans, lumine percussa et in stuporem versa, alias mulieres excitavit, et visionem narrando, claritas illa coelica disparuit subito. Mulieribus vero in unum accedentibus ad Patrem meum, clarum et inauditum signum prælibati luminis invenerunt. Et prope respicientes faciem sancti Patris ac totum corpus suum madidatum et recentem, quasi hominem de balneis venientem, non sine admiratione viderunt. Accipientes autem mulieres prudentes bombacem in quantitate bona, cum quo faciem ejus et pectus totum deterserunt. Cum quo certe bombace postea, meritis et interventionibus ejusdem. Legati, multa miracula quampluribus utriusque sexus Deus mirabiliter ostendit.
129 Et quia de nocte transitus ejus ex hoc mundo ad Patrem fuerat, per civitatem Famagustam pius ejus recessus communiter ignorabatur. Mirabilia quippe Dei narrabo. Nam facto mane campanis pulsantibus, quasi singuli a Angeli Dei singulis domibus civitatis mortem Legati divinitus nuntiassent, subito et in continenti tota civitas commota est a minimo usque ad majorem, et omni onere et tarditate postpositis per turmas, alium alio non expectato, ad ecclesiam Carmelitarum currentes pervenerent. Et repleta est ecclesia utriusque sexus hominum tam Catholicorum, quam schismaticorum, quam infidelium. Corpus Legati tamquam sanctum unanimiter et devotissime colendo venerati sunt. O mirabilis res! Nam nationes schismaticæ Christianorum, scilicet Græci, Armeni, Georgiani, Jacobitæ, Copti, Maroni, et alii divisi ab Ecclesia Catholica, maxime Græci et Calogeri, eorum qui vivente Legato sanguinem ejus in sacrificium oblationis libenter bibissent, quia errores eorum claris demonstrationibus confudebat, ipsosque ad gremium sanctæ Romanæ Ecclesiæ debere venire monuerat; nunc omnium injuriarum obliti, sed et quasi ab erroribus suis conversi, aut ejus Legati filii devotissimi, capitibus discoopertis contra consuetudinem ipsorum, cum profunda reverentia, altero non expectato, pedes et manus Legati sancti deosculantur. Et beatus ille qui aliquam particulam minimam vestimentorum suorum pro reliquiis habere poterat. Nec mirum. Quia ipso vivente propter asperam penitentiam, et viles panniculos, quos ad carnem quotidie portabat me teste, corpus ejus fœtorem reddebat: sed ipso mortuo, clara facie et clariori sine comparatione quam vivente, nullus malus odor, imo potius bonus exibat: et quod plus mirabile et raro auditum, membra et articuli, supra naturam et morem hominis defuncti et mortui, ductibilia et tractabilia palpantibus se præbebant, nulla penitus rigiditate apparente, sicut quando vivebat.
130 Adveniente autem Reverendissimo Domino Patre Raymundo Archiepiscopo Nicosensium cum aliis Prælatis, officium solemnissimum mortuorum, prout decebat, celebrabatur. Tantus vero concursus hominum ac mulierum in ecclesia advenerat, ac tanta pressura, quod vix officium divinum compleri potuit. Et beatus ille vel illa, qui ad osculandum sanctum corpus pervenire poterat. Ac etiam illi Catholici non pauci et potentes, qui male informati Legatum in vita peccatorem reputabant, eique detrahebant, sanctum corpus venerantur, publice detractionis suum peccatum confitentes.
131 Aliud quoque signum ejus sanctitatis non tacendum adveniat. Nam prædicando pro funere, prout moris est, per Dominum Archiepiscopum Nicosiensem
Fratri Joannib Carmerssoni, Magistro solemnissimo in sacra pagina, Ministro Fratrum Minorum terræ sanctæ, de regno Aragoniæ, in sero officium prælibatum præcedente commissum fuit. Qui Minister quamvis modicum tempus haberet, verisimiliter meritis Legati, a Spiritu sancto plene edoctus, mirabilem sermonem fecit in stuporem omnium audientium, sanctitatem ipsius Patriarchæ ac Legati Apostolici multis ac verissimis argumentis et demonstrationibus clarissimis monstrando, contra morem Ecclesiæ victus in sermone ipsum Sanctum continue nominando. Nemo enim in Ecclesia Romana et Catholica Santus prædicatur, nisi ab ipsa Ecclesia canonizatus sit. Sanctus autem aliquis pie reputari potest ante canonizationem, sed non prædicari. Officio vero completo, in præsentia Archiepiscopi ac omnium adstantium dictus Magister Joannes Minister examinando interrogatus fuit me præsente, quare Dominum Legatum in sermone suo ita publice Sanctum nominaverat? cum sacramento, reverentia, ac devotione respondit, quod coactus hoc fecerat, et prout credebat a Spiritu sancto ac meritis ejusdem Legati abstinere se non poterat, quin ipsum Sanctum nominaret. Et veraciter confitebatur, quod in studio sermonis proposuerat ipsum Sanctum non appellare. Nunc autem pie credebat ipsum sanctum esse. Et sic mirabilis Deus in Sanctis suis, vivificæ Crucis ac fidei prædicatoris sui sanctitatem multis argumentis Ecclesiæ Orientali ostendere voluit, ut exemplo tanti luminis Catholici in Domino exultarent, schismatici ad matrem propriam reverterentur, infideles ad fidem invitarentur.
132 Remansit autem Pater meus amantissimus in ecclesia per sex dies inhumatus existens, omnibus membris ejus, ut supra, ductilibus, et factus est continuus discursus de nocte et die ipsum venerantium, sicut Sanctum. Et ex tunc coepit coruscare miraculis. Cupiebant autem omnes habere de suis reliquiis, et ubi non poterant, habere per corpus et membra ejus circumducebant bombacem et devotione maxima servabant. Qui postea de diversis infirmitatibus pluribus contulit sanitatem, mirificante Deo Sanctum suum, qui ejus beneficia postulabant, quibus effectum præbuit salutarem, et exaudivit clamantes ad se.
a Interpolator titulorum adscripserat: Miraculum, quare campanæ Angelico ministerio pulsabantur.
b Waddingus, Lamerson.
Epilogus scriptoris. Encomia B. Petri.
Sed, o carissimi, si Jeremias, œjus omnes cantores et cantatrices usque in præsentem diem lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; nonne ego velut alter Jeremias replicare debeo super recessum amantissimi Patris mei? Orphanus et orbatus sum, sine patre remaneo: et planctus et lacrymæ revertentur in sinu meo. Audite ergo universi Catholici, et videte dolorem meum, et damnum Ecclesiæ. Vere lucerna Orientalium Christianorum extincta est, et in cordibus quamplurimorum in fide laborantium tenebræ factæ sunt. Deleat Deus impietatem, et consoletur terram sanctam Jerusalem. Si enim petatur, Quis est iste qui evanuit a nobis, de quo tanta scribo? non dico tanta, sed potius pauca. Respondeo, quod magnus et laudabilis Præsul et maximus Patriarcha a nobis recessit. Nonne hic erat Pater omnium Christianorum Orientalium, qui in infinito numero generavit sibi filios in Evangelio Dei et ministerio sanctæ Crucis? Sed quid plus? Certe magnus Dei Propheta erat. O quotiens et quotiens auribus meis ipsum prophetare audivi; et vera evenisse quæ dicebat! Nonne, ut superius patet, diem et horam obitus sui prophetavit? Nonne in ultimis laboribus suis clare prophetavit, me expectaturum, et non ab hoc mundo recessurum per duas horas; quod et factum est? Sed quid plus? Vere Apostolus Dei, id est, missus. Nonne hic missus erat a Deo per summum Pontificem evangelizare sanctum passagium, et fidem Catholicam plantare, evellere, ligare, dissolvere velut Apostoli? Quod et pie Deo operante fecit, ut superius clare patet. Sed quid plus? Martyr Dei, si fas est dicere. Quoties proprium corpus martyrio exposuit, superius clare ostenditur. In conflictu igitur et captione civitatis Alexandriæ vulneratus inimicorum telis obiit. Martyr igitur et voluntate et facto fuit. Sed quid plus? Confessor fuit. Nonne hic per duodecim annos Nuntius et Legatus Apostolicus nobilissimus, velut alter Paulus coram Regibus et Principibus, hæreticis, schismaticis populis et infidelibus nomen Nomini nostri Jesu Christi strenue confessus est usque in finem vitæ suæ? Doctor etiam fuit sacræ paginæ, errores extirpans, et dubia clare solvens, prædicator crucis et veritatis inauditus et mirabilis.
134 Dolorem meum quis enarrabit? Quomodo calamo amaritudinem meam explicare queam? Sustinete hic Orientales Christiani, panem lacrymarum comedite, et poculum vestrum cum fletu miscete. Quid dicam? Cui conquerar? Unde in hoc veniet mihi auxilium, ut consoler? Doleo, et doleo quod tantum incurrit damnum Ecclesia eo abeunte. O Deus utinam eum redderes et tuum Regem stabiliret, et defenderet Ecclesiam. Quid deinceps facient filii Orientalis Ecclesiæ, esurientes et circumeuntes famelici civitatem, ut canes, non habentes qui eis panem vitæ frangrat, et velut oves errantes sive pastore, et discipuli sine doctore, cæci sine ductore? Heu Pater pie, Patriarcha, et Legate, baculus meæ sustentationis, ubi es? Quid faciet filius sine te, dulcis Pater, meus amator? ubi cubas? indica mihi. Cur terræ nunc es socius; qui in te nullum voluisti terrenum? Famagusta, Jerusalem, civitas regia, quæ non minorem de Principibus Ecclesiæ detines, quid fecisti? Redde mihi Patrem meum Famagusta, famam Patris mei, virtutum gesta. Sed quæ mortalium lingua explicare posset, quanta utilitas Ecclesiæ et sancto passagio erat vita sua, quantaque hæreticorum destructio et desperatio? Hic certe omnibus Christicolis Orientalibus amabilis et dilectus erat in vita sua, et ideo ejus recessum singulis flere licet.
135 Ne igitur verba mea nimis protrahantur, cesset omnis dolor, abeat tristitia, quibus tamen attingere non possumus, quæ vellemus; quæ non solum nullum adhibent remedium, sed augent. Si enim Patrem nostrum diligimus, ejus lectitia gaudeamus. Non enim diligit, qui sua tantum utilitate diligit. Ideirco etsi pro ea, quæ nobis evenit inutilitas, dolemus, et pro eis quæ recepit gaudia, sicut pie credo, collætemur. Adsit ergo nobis hodie caussa magnae lectiæ. Cantemus Domino canticum novum, sonorum jubilet vocibus mater Ecclesia. Hodie, sicut credo pie, obtinuit pius Patriarcha et Legatus, quod tanto æstuabat desiderio. Hodie devictis hostibus et latrunculis, obtinuit triumphum. Jam non esuriet neque sitiet amplius, neque cadet super eum sol, neque ullus æstus: ablata est ab oculis ejus lacryma: et mercedem, pro qua toto vitæ suæ tempore laboravit, obtinet. Consolemur ergo, demus magnificentiam Deo nostro, quoniam Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia. Digni enim non eramus frui Patre tanto diutius, quia peccata nostra inter ipsum et nos diviserunt. Confiteamur Domino et collaudemus Deum Salvatorem nostrum, qui non dereliquit sanctum Patriarcham in tribulationibus, quæ in agone hujus vitæ miserrimæ circumdederunt illum. Sed Deus adjutor suus factus, liberavit corpus suum a perditione, a laqueo linguae iniquæ, et a labiis operantibus iniquitatem, et eum sublimiter collocavit in viam pacis et patriæ, ubi omne gaudium, omnis suavitas, omne quod desiderari potest; ubi felix et gloriosa riosa est refectio animarum post labores et ærumnas; ubi caritas omnium supernorum civium. Nemo enim ibi de suo defraudatur desiderio, et mors procul ibi distat. Quis autem Angelorum vel hominum, quanta sit..... gaudiorum et gloriæ quæ ibi sunt, esset sufficiens enarrare? Quis esset intellectus ad intelligendum idoneus, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit? Certe si hæc quanta sint gaudia considerentur, terrenis meliora, omnia stercore apparebunt viliora. Omnis mundi laetitia fallax et vana post amarissimum et gravis sarcina. Hanc quippe sarcinam deponens sanctissimus Patriarcha, optimam illam partem elegit, quæ ab eo nullo tempore auferetur.
136 Igitur Catholici Orientales, et specialiter Cyprienses, gaudete et exultate, et psallite, quia Pater noster Legatus jam bravium obtinet, pro quo in agone hujus seculi ab omnibus fere illicitis abstinendo cucurrit. Jam denarium recepit, pro quo tanto labore in vinea sanctæ Ecclesiæ laboravit. Jam talentum Domino reddidit duplicatum, pro cujus mercede, gaudium Domini meruit introïre. Propter hæc gaudens gaudebo, et cantabo dilecto Patri meo canticum novum, ut sit laus ejus in Ecclesia Sanctorum. Ecce cypressus, in Cypro plantatus, in cœli altitudine se ostendit; ad insulas et partes Occidentales longe divulgetur nomen suum, ut sit in æternum memoria ejus in benedictione. Erubescant fallaces hæretici, detractores et inimici sancti passagii. Certe non est mortuus, ut æstimant sui hostes, sed vere victor regnat in terra viventium. Hodie undique facta sit in populo Christiano laetitia. Exultet præcipue sancta mater Ecclesia, cujus hodie gloriosus filius et cultor et propugnator de agro fidei Catholicæ, et doctrinis sanctissimis et præfulgidis signis et prodigiis ut sol relucet inter agmina Beatorum. Vale igitur amantissime mi Pater, nostri semper faciens apud Deum memoriam, ut tua valeamus piissima interventione, et in præsenti ab omnibus protegi nocivis, et in futuro gaudia, quæ jam tu possides, adipisci. Amen.
Pater Carmelitarum, cum esset in monte Thabor cum filio meo Jesu Christo, petiit quod ordo suus, quem in monte Carmeli inchoavit, permaneret usque adventum suum contra Antichristum: quod et eidem promissum est. Hæc dicens Virgo Maria, continuo disparuit. Audivit hoc Frater Ordinis servitor suus, summo mane venit ad eum, provolutus ad genua, petens sibi revelari quæ audierat. Qui dixit ei omnia, petens ut nemini diceret quamdiu viveret. Et S. Petrus regratians Deo et Virgini Mariæ Missam de ea, et secunda die de Transfiguratione Domini, eo quod ordinis sui memoria tunc facta fuisset.
4 Hic propter maximam suam sanctitatem per Dominum Papam Innocentium VI, primo assumptus fuit in Episcopum Pactensem in regno Siciliæ circa annum Domini e millesimum trecentesimum quadragesimum octavum; postea in Coronensem Episcopum; deinde vero in Archiepiscopum Cretensem; deum in Constantinopolitanum Patriarcham; postea autem et ultimo in Legatum Apostolicum pro passagio terræ sanctæ.
Abstinuit ubique Mazzerius a tali titulo.b Innocentius VI, XI Kalendas Julii, anno Pontificatus sui 8, Christi 1360, diplomate Apostolico (quod extat tom. 1 Bullarii, studium generale Theologicæ Facultatis instituit: quo tempore aberat B. Petrus in Orientali legatione; nec rediit nisi biennio post, Innocentio jam defuncto, eique substituto Urbano V, sub quo Bononiam an. 1363, pacis arbiter missus, potuit pace jam constituta an. 1364, plurimum promovere studium Theologicum.c Hinc palet, postea hæc scripta, et forte in Italia. Ex tabulis et vetusis libris Universitatis hæc proferunt Saracenus nu. 12 et 13, et Waddingus in Notis num. 14. In libro Collegii Theologorum post premissam ipsam fundationem subjungitur: Hujus rei fama per universum volante, tempore Reverendiss. in Christo Patris et D. D. Androyni Cardinalis Cluniacensis, Bononiæ, et in civitatibus Ecclesiæ in Italia constituti Apostolice Sedis Legati, atque venerabilis in Christo Patris et D. D. Aymerici Bononiensis Episcopi, nostrae sacræ Theologicæ Facultatis dignissimi Cancellarii, adfundandum et inchoandum Bononiense studium Theologicæ Facultatis ex diversis mundi partibus huc accesserunt viri sacræ lectioni dediti, et in lege Domini eruditi, Doctores utique Theologi scientia, moribus, et virtutibus insigniti, quorum Magistrorum nomina digna memoria sunt ista: 1. Mag. Petrus Thomas, natione Aquitanus, tunc Dei gratia Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis S. Mariæ de monte Carmelo. 2. Mag. Ugolinus de Urbe veteri, Doctor acutissimi ingenii, Ordinis Erem. S. Augustini..... Hiomnes, veluti novem Musarum imitatores, almam Theologorum facultatem et universitatem instituerunt etc. Verum B. Petrus tunc Dei gratia erat Archiepiscopus Cretensis, non Patriarcha Constantinopolitanus.
APPENDIX AD VITAM S. PETRI incerto Auctore.
Frater quidam Ordinis Minorum, Joannes nomine, de Favancia, Gardianus, Conventus Paphi, dum adhuc corpus beati Patris nostri inhumatum staret, tentus subito gravi dolore squinanciæ multum gravatus in gutture, et inde non valens quiescere, confidens de meritis Patris nostri venit ad corpus, et manum dexteram beati viri ad guttur suum applicuit, et sanitatem per Dei gratiam statim adquisivit.
2 Frater Stephanus, Provincialis terræ sanctæ Ordinis beatæ Dei Genetricis Mariæ de Carmelo, scabiem radicatam habens et antiquam in membris secretis, veniens ad locum sepulchri Patris nostri, manum suam posuit super terram, ubi tanti viri corpus humatum erat; deinde locum infirmitatis tangens, sanatus est. Multa et magna quæ non sunt hic contenta, fecit Deus et ostendit hominibus diversa beneficia per merita beati Patris nostri. Unde sit benedictus trinus Deus et unus, Amen.
3 Iste a B. Petrusb Universitatem Bononiensem, cum aliisc ibidem registratis fundavit primitus in Facultate sua, scilicet in sacra pagina sive Theologia. Qua civitate dum quadam nocte post matutinad vigilaret, et Virginem Mariam attente exoraret, ut ordinem suum ejusdem titulo insignitum stabiliret personis idoneis, foveret, et ne extirpare permitteret: quia quidam Religiosi hoc procurare apud summum Pontificem conabantur. Cui Virgo Maria Dei Gentrix apparuit, consolans et prædicens ne de hoc timeret, quia statutum est apud Deum, quod ordo suus manebit usque in finem seculi. Nam et Helias primusd De hac visione ita Waddingus in Notis num. 7. Variant auctores in narranda hac sponsione: quidam vigilanti, alii dormienti factam scribunt; quidam multa demunt, alii plura subtexunt. Primus author Joannes Heldensheimensis B. Petri socius scripsisse fertur, ita post multas preces se ab ipso accepisse: In tristitia mentis et ferventibus desideriis obdormivi, desiderans a beata Virgine religionis meæ patrocinium et conservationem, ipsa mihi respondit: Petre non timeas, quia durabit in finem Carmeli religio, nam et pro ea supplicavit etiam filio meo primus Ordinis institutor Elias in Transfiguratione et impetravit. Facile hic haerebit lector, et si fidem omnino non deneget, proculdubie suspendet. Praeterquam enim, quod non adeo approbetur Eliam instituisse ordinem Carmelitarum, idque boni rejiciant auctores, quod tamen alii constanter astruunt; mirandum et inauditum illud videbitur, quod de intercedente Propheta, pro Carmelitarum sodalio, inter ipsa Transfigurationis arcana refertur. Lucas Evangelista recenset sermones, quos miscebant: Dicebant, inquit, excessum, quem completurum erat in Jerusalem. De Incarnationis mysterio, et mortis Jerosolymis obeundæ dispensatione loquebantur, idque brevissimo temporis intervallo. In eo triumviratus consessu, et Christi excessus festina ratiocinatione, quis adeo facile credet commendatitios hos misceri sermones? aut Eliam arrepta avide illa occasione, importune hæc supplicasse, quasi aliud negotlandi sibi non suppeteret tempus, neque in felicissimo, quo versatur, statu, potuisset Deum aut Christum pro simili interpellare beneficio? ut omnibus obviæ huic dificultati occurreret Cauriensis, egregio commentus est, hæc corroborati Origenis manifesto testimonio in librum Numerorum: Scribit, inquit, Moysen pro suo populo Israelitico, etsi rebelli et perfido. Christum in Transfiguratione rogasse: ut quid non potiori jure Elias pro religione Carmelitarum, cujus erat institutor, oraret? et subdit: Hæc Origenes. Miror sane quam facile hæc spargantur in vulgus, et non tam pro veritate quam pro affectu scribantur: Neque apud Origenem, neque apud priscos illos Patres, quidquam habetur de sacro hoc instituto Carmelitano. Recentior est apud auctores sub hoc nomine, sodalitii notitia, quidquid sit de origine, seu de prima fundatione, de qua nihil definio. Hæc Waddingus quæ haud facile omnibus probaverit.e Imo Innocentius tantum est Pontifex factus 18 Decemb. anni 1352, cujus anno 2, Christi 1354, XVI Kalend. Decemb. Petrus Episcopus est creatus.
XXX JANUARII
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.