Alexandria intercepta: derelicta.
Adhuc nesciebat exercitus, ubi Rex ire volebat, vel in Turquiam vel in Syriam, vel in Ægyptum. Legatus vero et concilium secretum Regis, ejus voluntatem et propositum sciebant. Rex autem a portu Rhodi recedendo, sapienter surgendo, totum exercitum versus Turquiam duxit, et in Turquia aqua dulci quantum volebant nostri levata, Rex versus altum pelagum viam fecit. Elongato ab omni terra omnibus navigiis, voluntatem suam omnibus manifestari fecit, videlicet quod versus Alexandriam Deo permittente tendebat, et quod omnes galeas suas signa ordinata servando sequerentur, hoc in mandatis dabat. Tunc omnes gavisi Alexandriam clamantes vociferabant, quasi esset quoddam castrum parvum, vel oppidum ipsum captum reputabant. Sed quid fecit Deus mirabile in oculis nostris, ne manus nostra hæc, et ne opus humanum videretur? Eundo et Regem præcedendo in via navigia separata ab invicem, ut pluribus diebus non visa, ventum prosperum omnibus habentibus, et velis in altum quasi nobis ludentibus, Deus mirabiliter in quarto die a recessu terræ bene mane totum exercitum in portu Alexandriæ congregavit. Mira res a Deo: nam marinarii de via Ægypti consueti, velut admirantes facti numquam talia viderunt, et remotius valde esse credebant. Saraceni vero exercitum Christianorum in portu ipsorum respicientes, non modicum admirati et turbati fuerunt. Exeuntes autem Saraceni de civitate Alexandriæ cum multitudine infiniti populi, ut portum nobis defenderent, in campo phalangas suas coram nobis ordinaverunt.
94 Erat autem dies Jovis, et hora quasi sexta. Sed Rex, ut distincte et ordinate inimicos Crucis invaderet, signa sua daret et modum bellandi, et quæ pertinebant ad militiam ordinaret, consilio ventilato, illo die Jovis requievit, et in terram non descendit. Videntes autem Saraceni quod exercitus Christianorum ad terram non descendebat, animati ad terrorem nobis reputaverunt. Sed Deus nobiscum existens hoc manifeste fecit ad majorem victoriam et gloriam sui nominis habendam. Stantibus nobis sic, strenuitatem Patris mei Legati et martyrii ejus ardentem voluntatem voluntatem tacere non possem. Nam Saraceni in turmis suis multiplicatis sapienter et strenue in littore portus ordinati vociferantes, nos ad terram descendere expectantes; Legatus adhuc caussam nesciens nostræ retardationis inimicos invadendi, mihi cum magno fervore desiderii clamando dixit: O frater mi dulcissime Cancellarie, in memoriam passionis Domini eamus cum galea nostra, eamus ad terram, tantum vituperium sustinere non possum: invadamus Saracenos Cruce præcedente, et sequantur Crucem omnes galeæ nostræ. Ego autem audaciam ejus, et voluntatem ipsius pro Christo moriendi considerans et non modicum admirans, ridendo sibi respondi: Pater mi, adhuc non est hora mortis nostræ, non est hora ad terram descendendi: cum reverentia hoc non faciam. Ipse vero tantum tristabatur, quod scribere non valerem. Ego enim Regi meo, Patris mei habebam galeæ et ordinationibus regularibus obtemperare, cui omnes obedire habebamus. Tunc Saraceni tota die ac nocte civitatem fortificantes et sine numero exercitum suum in littore multiplicantes, de exercitu nostro parum curare videbantur, et cum buccinis, vexillis erectis, et luminaribus infinitis, in littore portus tota nocte snper nos vigilaverunt, civitate circumvallata super muros custodibus et infinitis luminaribus.
95 Rex autem et omnis exercitus Christianorum ad tractum balistæ fere cum dimidio juxta Saracenos in portu stabant, et in Dominum quiescebant, diem futurum cum gaudio expectantes, et victoriam a Deo sperantes. Mane autem facto, et sole in clypeis, armis, galeis Christianorum, in terrorem Crucis inimicorum resplendente, diffinitum fuit per Regem et concilium, Deo auxiliante, hora tertiarum in terram descendere debere, et bellum Dei incipere. Qui tunc vidisset Patrem meum interius et exterius nobiliter armatum, super eminentiorem locum galeæ nostræ stantem, Crucem cum ligno Domini in manibus tenentem, et exercitum a dextris et a sinistris benedicentem! alta voce omnibus dicendo clamabat: O milites Dei electi in Domino et sancta Cruce ejus confortamini, inimicos ejus non formidantes, victoriam a Deo sperantes, bellum Dei viriliter agite, quia hodie paradisi portæ sunt apertæ. Tantum benedixit et clamavit, quod omnium audientium corda confortavit. Sed bello adveniente, et sagittis pluentibus timuit ire? Certe, Non. Novit Deus; faciem ejus mutatam, nec aliquod signum timoris unquam nec in mari nec in terra vidi in eo, et tantum ardorem descendendi in terram habebat, quod a sagittis infinite volantibus cooperire se cum clypeo, me pluries admonente, nolebat. Pulsante vero Regis buccina, gradatim et paullatim secundum ordinem datum, galeæ et alia navigia versus terram remigare inceperunt. Et appropinquantibus terram, Saracenis ultra quam credi possit viriliter portum defendentibus, navigia nostra sagittis cooperuerunt. Tanta enim multitudo sagittarum super Christianos tunc cadebant, sicut pluvia super terram. Sed contra consuetudinem humanam, Deo defendente, paucos et quasi nullos laedebant, Psalmista dicente: Cadent a latere tuo mille, etc.
96 Galeis autem terram appropinquantibus, scalas, ut in terram descenderent, in mari juxta littus vi armorum projecerunt. Sed Saraceni balistas nostras non timentes, in mari usque ad pectus intrabant, clypeis eorum coopertis exitum nostrum viriliter defendebant. Tandem bello quasi hora durante, et Deo benedicente, Legati modici de nostris in terram descenderunt, et forti bello terram acquirendo victoriam habere inceperunt. Tunc Christiani nostri qui citius poterant in terram descendebant, et Saraceni versus civitatem fugientes terga verterunt. Nostri vero persequentes et ipsos occidentes usque ad portam civitatis ipsos persequebantur. Saraceni vero cum difficultate portas civitatis contra nos clauserunt, et tunc pro defensione super muros ascenderunt, Magna est gloria Domini, et miserieordia, et victoria ejus usque in æternum. Certe hic unus ex nostris persequebatur mille, et duo fugabant decem millia. Quid plura? Dominus noster Jesus Christus propter nomen suum nobis ostendit majora et inaudita. Nam Rege armatorum fidelium circumvallato, muro civitatis appropinquante, civitate sine ingenio et ordine aliqualiter debellata ad portas ferreas igne modico posito, infra horam Saraceni a Deo percussi a muros et turres reliquerunt; et animis deficientibus civitate relicta versusb Babylonem fugerunt.
97 Tunc nostri Christiani cum vexillis muros libere ascenderunt, et portis adeo combustis sine impedimento cum parvo damno et quasi cum nullo, Rex, Legatus, et omnis multitudo Christianorum, Cruce præcedente, civitatem intraverunt. Et capta est civitas magna Alexandriæ a Christianis, Deo operante, quasi hora nona die Veneris, Octobris mense, anno sexagesimo quinto, cquarta die. Quis loquetur potentias Domini? timuerant aures infidelium. Notas facite in populis potentias ejus et mirabilia quæ operatus est in Ægypto coram nobis, ut enarretis in progenie altera. Recedant vetera de ore vestro, quia Dominus Jesus nostris temporibus populum suum Christianum exaltavit, et odientes eum in fugam convertit.
98 Sed væ væ væ! quomodo dolorem Patris mei et meum, necnon vituperium Christianorum narrare incipiam; scribere nescio: arida est manus nostra, quia vires mihi deficiunt. Gaudium et honor Christianorum versa sunt in vituperium. Exaltatio sanctæ Crucis in ignominiam lacrymarum et mœroris. Paradisi porta per misericordiam Dei et mysterium sanctæ Crucis omnibus aperta; et per avaritiam, vanam gloriam, et modicam fidem, iterum clausa. Pro tali dolore quid clamabo? quid plorabo, et lamentabo? Percussit Moyses lapides et fluxerunt aquæ, et Deum non sanctificavit, et ideo terram sanctam a Deo sibi ostensam intrare non meruit. Sed heu! heu! non aquam, sed omnia bona mundi a Deo Christianis tradita, et via Paradisi patefacta, Dominam Ægypti Christiani possederant; sed Deum non glorificaverunt: et ideo meruerunt tantum bonum perdere, et civitatem Alexandriæ viliter relinquere. Nam civitate capta victoriosissimus Rex pro custodia civitatis tenuit consilium generale; sed adjutores et Dei servitores paucos aut nullos invenit. Rex vero cum lacrymis milites magnos, parvos et mediocres, ut secum remanerent pie implorabat. Sed ipsi de hoc Regi excusantes, et Crucem sanctam relinquentes, de recessu promptos inveniebat. Qui tunc Patrem meum Legatum dolentem, lacrymantem, et quasi desperatum in coelum clamantem, et ut remanerent milites admonentem vidisset, et ipsos renuentes audisset; certe de scandalo fidei Catholicæ doluisset. Quomodo honorem Dei, utilitatem Christianorum, et civitatem Jerusalem jam acquisitam in retentione Alexandriæ, clare ostendebat. Et Damnum et vituperium Christianis inde secuturum ipsam relinquendo infinitis argumentis demonstrabat. Aliqui vero de exercitu nostro remanere cum Rege et Legatoprompte offerebant, sed diabolo instigante majores ipsorum impediebant. Quid plura? Corda indurata et iniquitate percussa fuerunt: et Regem dolentem et Legatum præ dolore quasi morientem reprobi vicerunt, de recessu concludendo, de Deo desperando, et de potentia ejus non confisi, et victorias ejus inauditas prorsus fuerunt obliti. Damnum enim Christianorum et nostrum vituperium scribere non valerem, et meam tristitiam renovarem, sed in quadam epistola authentica, manu Patris mei Legati scripta Papae et
Imperatori dirigenda, cujus tenor infra sequitur, ut clarius potest intueri.
99 Rex vero in concilio suo victus, Deo permittente, Alexandriam relinquens, nemine inimicorum persequente in galeam quiete ascendit, et noster exercitus in navigiis se collegit, versus Cyprum tendentes, Paradisum relinquentes, in pelagum navigaverunt. Sed quid fecit Deus nobis? Tantam fortunam in mari misit, quia omnia navigia nostra divisit, fortunam fugiendo et quasi periciltando. Sed qui antea timore percussi sine caussa Alexandriam reliquerunt, tantum timorem in mari habuerunt, quod respirare quasi non poterunt. Tantum mare timebant, remansisse in Alexandria affectantes, et peccatum cognoscentes. Pater meus mihi quotidie dicebat: Ista fortuna est Dei vindicta, quia relicta est Alexandria. Majora enim videbitis in tempore, non dubitetis. Mira res, nam fortuna intumescente, et nemine se posse juvare, Pater meus tactus dolore, epistolam prædictam manu propria scripsit et ad finem usque perduxit, et mihi ostendit, cujus tenor sequitur in hæc verba.
a Thomas Walsingham de rebus Anglicis, in Eduardo III, ita scribit, sed perperam: Non ceperunt nisi unam partem urbis, ex una parte fluvii, quia brachium quoddam marinam urbem secat: reliquam partem tenuere pagani.
b Urbem Soldani regiam.
c Imo tertia die Octobris, littera Dominicali E, et patet ex num. 123, ubi anno sequenti mortuus d'icitur, die Martis festo Epiphaniæ, 6 Januarii.
Epistola S. Petri ad Papam et Imperatorem, de successu expeditionis.
Licet communis dolor planctu dignoscatur communi; verum quod plus tangit, plus communicat mærore, et viscera compunctionis inducit. Et quia ego usque in senectam et senium laboravi, et clamans raucus factus sum, frequenter lingua percutiens, cum armis non valerem, ut Christo fideles milites, pugiles Jesu Christi arma sumerent, scuto protecti fidei procederent, et Jerusalem matrem nostram diu sub Agarenorum ritibus, imo potius fæcibus, detentam, magna Christianorum negligentia et desidia pertinaci. Cum nunc in novissima hora et in fines seculorum, ac in termino temporis, Illustrissimo Principe Petro Rege Jerusalem et Cypri, discursu laborioso et impensis gravissimis cum sanctissimo Domino Urbano Papa V passagium procurante, cujus indignus legationis functus fui officio, cum multitudine copiosa venissemus, armato Rege Prædicto Capitaneo presidente, cum devotionis affectu, velis inflatis, mari quieto, et vento prospero quem Deus de thesauris suis produxerat; et non per mare ire viderentur, sed potius et manu Dei portari sine impedimento, diversa navigia, nocte ac die divisa et ab invicem non visa, una die in portu Alexandriæ inclusa, nutu potius illius qui Petrum fecit ambulare in mare, quam regimine humano.
101 Quiete indicta a meridie usque ad tertiam alterius sequentis diei, ante maris egressum, multitudine infidelium pro egressu resistante, ut probaret Dominus vires nostras, qui sua virtute paucos de nostris deduxit in littore. Quibus terga vertunt infideles, quibus fuga fuit remedium et inclusio intra muros. Et ex tunc satis cito secuta sunt vaticinia Ezechielis Prophetæ, ut fierent judicia in Alexandria, judicia, inquam, Dei, hominibus ignota, Deo cognita, ut non possent aggravati armis pergere, muros ascendere, lapides projicere, nec sagittas balistis trahere, quibus inimici ubique tam in muris quam in turribus, quam in hospitiis inventi sunt ultra modum. Sed non fuit pugna nostra, sed Domini, qui omnibus mirabilibus hic mirabilior extitit, narrabitur in æternum. Pugnavit populus Israeliticus contra Amalech, qui non tuebatur muro; Moyses fatigabatur, et moriebatur populus, cum manus deponebat. Et hic lassari non potuit nec Sacerdos nec populus, quia vix unius extitit horæ pugna, nec in bellando aliquis de nostris extitit mortuus, cum essent inexpugnabiles;..... homines ascenderunt primum, nec quæ vana quærunt, jactant se primum in bellis prælium quærentes, quia non fuerunt primi in acquirendo, licet in relinquendo pro tali dolore. Pugnante Josue franguntur muri, et intrat populus. Sed hic (o Deus) relinquuntur turres ut castra, muri ut castra relinquuntur, vacua intrant promiscua. Quis Scripturarum discursus? nullus fuit hic fidelium occursus. Ferreæ comburuntur portæ, gentes traduntur a in morte, quas non servavit Deus fugæ sorte. Et sic capitur civitas, ut Parisius habitata, ut Venetiæ grata, ut Janua rata, plena divitiis, jocunda deliciis, fecunda fructibus, irrigata fluminibus paradisi, frequentata mercatoribus: quæ erat Ægypti Regina, baculus infidelium, et porta fidelium si tenuissent.
102 Sed nostrum gaudium versum est in luctum: unde et conturbatus est venter meus, a voce contremuerunt labia mea. Patior, patior vehemens, et non est qui compatiatur afflicto. Diu laboravi, laboravi in gemitu meo. Sed nunc materiam deduco, gemitus in publicum profero, ideo verba mea dolore sunt plena. Exitus aquarum deducent oculi mei, et torrentes effluent lacrymarum. Sagittæ enim Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Sed torrentes iniquitatis alienæ conturbaverunt me. Utinam aperiantur cataractæ miseri capitis mei, et totus in lacrymis fluvius. Multis enim solatio sunt lacrymæ. Dolor siquidem speciem ignis gerit, quia dum plus tegitur plus reviviscit. Si me Dominus in amissione rerum temporalium, aut amicorum morte, aut in afflictione proprii corporis flagellasset, æquanimiter sustinerem. Sed plagam sentio, quæ ad interiora mea penetrat. Nec minus crucior, quam si quis viscera mea a me violenter avellat. Et quid mirum? imo miror, si non morior: quia vidi illata vulnera, ablata federa, prolata scelera. O illata vulnera! vulnus et livor et plaga tumens: vulnus in facie, livor infamiæ, plaga tumens cum insanies. O vulnus in facie! vulnerati enim fuerunt principales, consilium facientes in unum milites, qui videbantur potiores, summi, fortiores, ut facies in corpore. Qui autem ut Petrus Regi Christo dicebant: Si oportuerit nos mori tecum, non te dimittemus. Sed timore percussi, non ancillæ voce, quia non astitit, nec adversariorum posse, quia nullus potuit nocere. Reliquerunt enim eam, de Deo non confisi, in nullo provisi, sed ex toto diffisi, ac si Deus, quos jam introduxerat, fortis non esset pro custodia; non attendentes, quod super muros ejus posuit custodes. O livor infamiæ! Nonne dicent gentes: Ubi est Deus eorum? quæ ante dicebant, ut vero percepi relatu: Deus pugnavit pro eis, noster Machometus victus est. Deus Christianorum magnus et fortis est; deridens qui apparebat gloriosus in militibus suis. Et reddebant testimonium, qui non noverunt, nec exquisiverunt nomen tuum. Gloria nostra versa est in ignominiam. Dies festi conversi sunt in luctum, sabbatum in opprobrium, homines ejus in nihilum. Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, sublimitas ejus conversa est in luctum. Et ego vidi, heu! et ut quid est mihi vivere, cum sit tantus livor infamiæ, plaga tumens cum insanie?
103 O plaga Ecclesiæ cum insanie, quæ sanari non potest medicamine! Heu quis medebitur incantatori a serpente percusso? Qui debebant modo incantatores, serpentinos homines, membra serpentis qui nostros decepit parentes, obmutescere facere; veneno percussi, dicatis in animo: Non potuerunt stare, quibus maledixit Dominus. O genti peccatrici, filiis
AUCTORE PRILIPPO MAZZERIO. EX MSS. Principes exercitus Præcipue tumultuantur.b Angli quem dam Principem seculi discedunt:c Cancellarius generose turris custodiam suscipti. Hospitalariorum Dux vasum aliis timorem incutit.d Prov. 28. 1. Descritur Alexandria, Isa. 1. 2. hortatur Petrus Pontificem, ut ad sacram expeditionem omnes incitet; filiis sceleratis, semini Procerum, populo gravi iniquitate! Dereliquerunt te, alienati sunt retrorsum. Et fit magnus planctus in Ecclesia, quia vidit vulnera; nec minor, quia attendit ablata fœdera. Heu dolor intolerabilis! Numquam auditus similis. Quos Deus conjunxerat, ut caperetur civitas, divisit iniquitas. Unus recedit ab alio, et facta est divisio contentio inter Principes. Et recesseruntb Anglici, qui videbantur fortiores, facta conjuratione cum Principe, cujus ex parentela et dolosa sequela nomen tàcere debeo. Sed doleo, quia super eo' est querela; semper carebit medela, quia narratur et vulgatur, quod ipse facit talia, ut sit relicta Alexandria. Ei maledicunt Catholici multi, credatis, et Gallici, et quamplures Teutonici, et omnes Italici, clamantes: Væ homini illi, per quem scandalum venit. Melius erat si natus non fuisset homo ille. Quia cum voluisset caput, Rex, resumere vires, velut probus miles, noluerunt hi resistere: sed cum suis Anglicis, qui nolentes in civitate in crastinum pernoctare devicta;c potestis peccatis notare se ostendit absentare, et omnino segregare a Regis consortio.
104 O dolor! in medio cum cancellatis manibus, una cum Cancellario, milite vero, strenuo, docto, in consilio philosopho, de Manseriis, dolente pro miseriis Christianorum atque suspiriis, qui se prompte offerebat pro turris custodia, quæ erat magis dubia, cum brachiis quinquaginta, cum sociis quadraginta in expensis propriis instantissime, et cum fletu, ut staremus sine metu inducendo, cum exemplis, et hoc multis argumentis, quod poterat custodiri locus noster et murus. Et instabant apud Regem custodiendi dando legem. De nostris verbis non fuit cura, sed sequuntur nimis dura: nulla confidentia de Dei potentia, imo inceperunt contra fari Admirati, et murmurari. Sed non fuit murmur contra me, de quo tristor maxime, sed contra Dominum; de quo, credo, est iratus Deus ipse et turbatus, et sentiet Admiratus Hospitalis militiæ, qui pejus nec sententiis, neque verbis aliis hic induci potuit quod remanere pro custodiæ ordine, nisi in Regis agmine; et concedendo negaret, et sic fugam impetraret. Et quia solus ille plures habebat quam mille, turbavit non immerito plures a proposito. Et sic totius exercitus ejus verbis agitatus recessit quasi fugatus. Ipsis enim timorem incutiens, prædixit multoties quod veniret Soldanus sine mora, quasi captans horam. Et tamen licet stantes verecunde ante muros, non jocunde, died sexta recessimus; nec venisse quemquam percepimus: imo nec intrare muros audebant: tantum nostros ii timebant. Sed quia scribitur, Fugit impius nemine persequente, verum dixisse novimus, et in nostris percepimus. Vidimus sic rupta fœdera, et monstrata scelera. In egressu vidimus vanitatem: sed percussit eos Deus. Et marinarii præcedebant in hymnis in illo egressu tripudiantes: sed percussit eos Deus, ut quasi cæci palpantes parietem, pretiosa non invenerunt, et quæ erant sua reliquerunt, alienis in egressu in infidelitate, quia non cognoverunt Deum; et ideo conqueritur ipse Deus. 103 Audite coëli et auribus percipe terra, quia os Domini locutum est: filios exaltavi et enutrivi; ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum et asinus præsepe Domini sui; Israel autem me non cognovit, videns Deum Israel, scilicet populus Christianorum, qui viderat mirabilia in mari sine periculo, in exitu devicto populo, in captione civitatis quasi sine obstaculo. Audite coëli et auribus percipe terra, id est, Præsidentes Prælati in Ecclesia, et terra, id est, Principes terreni; quanta fecit nobis Dominus, et præcedite tu Summe Pontifex populum exhortando, indulgentias concedendo, thesaurum Ecclesiæ exponendo, quia tibi quasi imponitur plaga præsens. Quia si venisset populus in sufficientia, et providisset de aliquo Ecclesia, nulla excusatio fuisset, de tanti loci custodia. Vide Domine opprobrium nostrum in loco relicto, et attende Dei virtutem; quia cum paucis, et quasi cum nullis, inimicorum comparatione, tradidit tibi Deus civitatem muris circumdatam, turribus ornatam: ubi Ægypti divitiæ, ubi Ægypti deliciæ, ubi timor est inconcussus Agarenorum, qui numquam erit discussus. Insta opportune et importune, quia non restat aliquid aliud nisi ut oculos nostros ad te levemus, ut subvenias et subito cum gente Agarenorum confligas; quia timor debilitat eos, et Deus nos adjuvat.
106 Et tu invictissime Imperator, ad quem respiciunt oculi totius Israel, ut incipias tu Rex Regum et Dominus Dominantium; cui Deus plus Salomone sapientiam, plus Pharaone potentiam, et, ut fama habet, satis pecuniam concessit: cui præbebunt Reges auxilium, Veneti et Januenses et maritimi sufficiens navigium, Dominus Papa indulgentiarum suffragium; et vacabit populus affectus devotione, Clerus jejuniis et oratione, totus mundus in collatione. Ostende Domine potentiam tuam, et veni, et libera nos, libera sanctam civitatem Jerusalem, quæ tanto tempore fuit ancilla. Ad te clamavit, et clamor ejus usque ad aures pervenit Domini Sabaoth; quia si non exaudieris et audieris, timeo, et non ego solus, sed multi mecum, ut irascatur Dominus contra te, et pereas ante tenpus. Insignivit enim te Dominus tot insigniis, dotavit te tot privilegiis, ultra et supra omnes prædecessores, ut merito et ex debito recognoscere debeas, et in illo quod est sibi magis gratum, ut recuperes locum suum de Jerusalem, et ibi flat sacrificium illibatum et vespertinum. Quod tibi concedatur per Deum vivum et trinum, Amen.
a Walsinghamus: perempta illic non modica multitudine paganorum.
b Idem: Interfuerunt plures Anglici et Aquitanici, referentes in Angliam et Aquitaniam pannos aureos et holosericos, splendoresque gemmarum exoticos, in testimonium tante victoriæ illic factæ.
c Hæc non cohærent.
d Idem Walsinghamus: quarto die captionis ejus vel quinto, recedentes illæsi civitatem deprædatam incredulis reliquerunt.
Reditus in Cyprum, S. Petri ægritudo.
Tandem cum infinito periculo exercitu nostro diviso, et ad invicem non viso, Cyprum Rex applicuit, et una cum Legato Nicosiæ ascendit. Tunc Legatus post pusillum artem suam recepit, et ad gratiarum actiones Deo fiendas Regem et omnes admonuit; processionem universalem ordinando, et ibi prædicando de victoria Alexandriæ Deo regratiando, regnum Cyprium de guarra incepta cum Soldano et passagio inchoato pie confortavit. Tunc Rex determinato consilio, quod ad summum Pontificem iret, et quæ facta erant referret, et adjutorium peteret, Legatum dulciter rogavit. Qui libenter annuens, et semper pro fide laborare desiderans, Ambasiata a Rege plene accepta, et Regi valefaciens navigavit.
108 Tunc falsi et avari mercatores Alexandriam ire volebant, et pacem singularem cum Soldano facere proponebant. Legatus vero ista audiens, aggravatus et fortiter dolens generaliter omnes mercimonia facientes in terra Soldani a excommunicavit. Sed vide magnum miraculum inde cito secuturum. Nam quidam Venetus, parvipendens sententiam Legati, cum una galea versus Alexandriam viam arripuit, sed tantam fortunam a Deo habuit, quod reversus est in Cyprum et ibi periclitavit naufragium faciens, galeam, et quidquid habebat perdidit, et vix evasit. Et usque hodie sententia prædicta operante plura et plura navigia undique venientia Alexandriam caussa mercimonii iverunt, et quasi omnes periclitaverunt, et illorum qui vivus evasit a Saracenis captus fuit.
109 Aliud miraculum mirabile. Nam Pater meus in fortuna magna mihi dixerat, quod majora viderem de illis qui fuerunt causas quod relicta fuit Alexandria. Nam illi a regno Cypri versus Pontum redeuntes, fere per mille milliaria navigaverunt, et adeo fortuna percussi et ipsa ducente coram Alexandria iterum iverunt, et Cyprum pro salute reversi sunt. Et post ter quater de Cypro recesserunt, sed fortuna invalescente, et Deo mare tribulante, et furorum suum prædictis ostendente iterum Cypri reversi sunt. Tantum timorem et tanta pericula adeo transierunt, quod prius Alexandriæ remanere, sicut credo, septem annis in cordibus suis elegissent. Et vix in quatuor mensibus a regno Cypri omnino recedere potuerunt: nec lætitiam cordialem credendum est conscientia remordente unquam habebunt. Ista memoriæ duxi scribendum, ut opera Dei manifestentur, et quærentes Deum et crucis mysterium toto et puro corde, sicut Pater meus Legatus suo tempore fecit, exaltentur et in Deum glorificentur.
110 Tempus enim prope est, ut ad tristitiam meam revertar, dolorem meum renovando, et cum lacrymis scribendo. O fortuna tua tota amaritudine repleta! Cor meum et viscera mea nunc amaricando penetravit, sicut in Alexandria Domino meo fecit. Non tu fortuna, sed Dominus Jesus Christus omnipotens, misericors et metuendus, qui animas suorum fidelium vincentes hunc mundum pollutum a corpusculo segregat, et in cœlum glorificat. Deus enim laborem Patris mei Legati pie respexit, et quomodo velut alter Paulus nomen suum coram Regibus et Principibus strenue portavit, Crucem sanctam, et Ecclesiam suam multiplicando exaltavit. Nam peccatis nostris immientibus, et gratias Dei non cognoscentibus, Patrem nostrum a nobis levavit, et me filium suum desolatum dimisit. Sed ut finem suum gloriosum, temporibus nostris inauditum, in omnibus fidelibus manifestetur, inferius declarabo, ad laudem et honorem ipsius Domini mei Jesu Christi, et memoriam ipsius Legati, et instructionem proximi. Pater vero meus relicta Alexandria usque ad finem suum gloriosum numquam, sicut consueverat, lætus fuit, tantam amaritudinem in corde suo portavit, quod mortem, si a Deo esset, affectabat. Ipse vero in Famagusta ad viam Curiæ Romanæ se præparabat, et galeam suam expediendam expectabat. Ego autem a Domino meo Rege cum ipso ire ordinatus eram, cum Rege stans litteras Patris mei fieri faciebam.
111 Adveniente vero die Nativitatis Salvatoris, Pater meus semper magna officia divina personaliter celebrans, in vigilia Nativitatis Domini Famagustæ de ecclesia Carmelitarum, ubi hospitabatur, ad ecclesiam majorem pedes in magno luto pro matutinis solemniter celebrandis ivit. Et indutus Pontificalibus, mitra semper in capite, matutinas celebravit, ac tres Missas solemnes cum nota festive, et eundo, celebrando, redeundo, frigore percussus fuit. Nam ipse jejuniis, vigiliis et dolore totus maceratus erat. Et nec alia vestimenta contra frigus quam æstate portare volebat. Tunc frigore tactus, aliqualiter se alteratum sensit, et de hoc non curavit. Sed quid fecit? Omnibus festis Natale sequentibus Missas in Pontificalibus celebrabat, et totus ardens in cultu divino personæ suæ jam tactæ non parcens, die sabbati Natale Dominib sequentis de ecclesia Carmelitarum nudis pedibus in magno luto extra civitatem ad ecclesiam beatæ Mariæ dec Cena ivit. Ibique in Pontificalibus et nudis pedibus super lapidem stans, Missam solemnem celebravit. Et quando sæpe a suis reprehendebatur, eis respondebat dicens: Quomodo antiqui Patres in eremo nudis pedibus continue erant ambulantes? Adveniente vero die Dominico et die Lunæ, aggravatus Missam quotidie celebrabat et infirmitatem suam quasi occultare suis videbatur.
112 Die autem Martis febris euna fortiter arripuit, et facie mutata familia sua de ipso dubitavit, et statim miserunt pro me. Ego vero cum gaudio modico citius quo potui Famagustam die Mercurii sequenti veni, et medicum regium mecum duxi. Pater meus tunc satis bene stabat, etnon inveni eum ita aggravatum, sicut mihi dictum fuerat. Et cum eo steti usque ad diemd sabbati, et medico regio curam ipsius imposui. Die autem sabbati ipse me compulit ad Regem reverti, et negotia sua et mea pro itinere et litteras expedire, dicens mihi, quod bene stabat, et quod cito recederemus. Ego vero invitus ab eo recessi, et parcat mihi Deus, quia male feci; sed voluntatem ejus, sicut novit Deus, semper adimplere desiderabam. Ante recessum meum ab eo, solum me vocavit, et cum quadam caritate ferventi, qua me indignum et non plene cognoscentem amabat, vitam et peccata sua cum mirabili contritione familiariter mihi narrabat. Quæ peccata sua judicio meo non reputabam, nec reputo attentis circumstantiis. Ego vero quod mihi inspirabat Deus sibi consolando dicebam. Tunc familiariter mihi dixit: Frater mi, ego sum peccator magnus, sed habeo bonum Judicem, pium et misericordem Deum meum, ad quem recurro, et de venia non despero. Istis auditis verbis de eo multum timui; sed quia mihi dicebat, quod bene stabat, de dispositione domus suæ ei loqui non præsumebam. Ipse autem tunc mihi prophetice dixit: Eatis, ut cito possitis redire, quia omni ista septimana adveniente intendo recedere, sicut Deo jubente fecit.
a Walsinghamus: omnia genera specierum transmarinarum (id est aromatum) diu posthaec et rariora et cariora fuere.
b 27 Decembris, festo S. Joannis Evangelistæ, non postridie Nativitatis, ut interpretatur Waddingus num. 38, cum festum Nativitatis inciderit in diem Jovis.
c Waddingus, Cana.
d 3 Januarii an. 1366.
Præparatio ad mortem. Testamentum.
Illo die sabbati, me ab eo recedente, ipse incepit aggravari, et Spiritu sancto revelante clare mortem suam cognovit. Ab illa hora non fuit aliquis, qui in eo solum unum signum terroris mortis in verbis suis cognosceret; imo tantam sapientiam, discretionem, et securitatem in eo vigere et crescere tunc ostendit, quod numquam in vita sua tantum ostenderet. Illo tunc civitatis Magnates ipsum visitaverunt, inter quos Dominus Petrus Marcelli Regis Cypri Camerarius affluit; cui Pater meus prophetice clare dixit: Domine Petre faciatis præparare galeam, quia die Mercurii omnino recedam. Adveniente autem die Dominica circa horam tertiam, Fratrem Arnoldum a de Solino ordinis sui, Confessorem suum vocavit: et cum magna diligentia, contritione mirabili, et lacrymarum effusione, longam generalem et particularem confessionem fecit. Postea ab ipso suo Confessore Missam devotissime audivit et totam familiam suam coram eo communicari fecit, eisque quamdam admirabilem prædicationem fecit, et quod bene cum Deo starent dulciter admonuit. Sed quis verba sua divina scribere valeret? Certe impossibile foret.
114 Sermone vero ad familiam omnibus flentibus completo, jussit apportari unum saccum vilem et abominabilem, et cum clara voce dixit: Ista est vestis candida et jocunda, cum qua Christiani sepeliri debent, saccum quasi jocale super caput ejus ponens. Tanta mirabilia devotionis et contritionis dicendo, quod omnes inundatione lacrymarum fluerent. Et tunc ipse pietate humana coactus fortissime flevit. Deinde coram omnibus fecit afferri unam chordam, et eam posuit ad collum suum, ligando et stringendo chordam per os ejus cum magna contritione dicendo: Non sufficit ista chorda tali peccatori, sicut ego sum: parva est enim ad castigandum talem peccatorem. O quotiens, ait, cum lingua mea falsa offendi Deum meum! Tunc jussit seipsum deponi in terram, et in terra jacens familiæ suæ alium fecit sermonem mirabiliter semper concludendo, quod cum Deo bene essent; et quod si hoc facerent, Deus eos bene provideret, dulciter eis promittebat. Tunc ad lignum Crucis se convertit adorando, osculando, et mirabilia dicendo, et manibus junctis veniam devotissime petiit omnibus familiaribus suis, omnes ad lacrymas provocando, et dicendo: O fratres mei et amici, quantos labores et pericula in servitio meo sustinuistis, famem, sitim et frigus, fortunas, et tribulationes. Non honoravi vos, nec tractavi, nec procuravi, sicut debuissem; dulciter me et mores meos sustinuistis. O quotiens in periculo mortis posui vos! Quomodo possem vobis retribuere? parcatis mihi, parcatis. Familia vero præ abundantia lacrymarum ei respondere non poterat.
115 Tunc jussit sibi afferri sacratissimum corpus Domini, quod erat super altare coram ipso, per Confessorem suum, et manibus junctis coram Sacramento istam orationem legit: Deus propitius esto mihi peccatori. Et devotissime dixit postea articulos fidei sigillatim, mature, et cum quadam magna reverentia alte confessus est cum contritione ardenti et flenti, dicendo quod si in aliquibus dogmatizasset vel aliquam quæstionem sive dicta aliqua contra fidem Catholicam, præcepta sanctæ Ecclesiæ disputando, loquendo, conferendo, vel alio quocumque modo causasa vanitatis, simplicitatis, coram Deo suo toto corde revocabat. Quibus dictis ait: Domine non sum dignus etc. Ave salus etc. quæ omnia cum magna devotione dixit; et reverenter et devotissime, in fide non ficta communicavit. Quo facto satis cito ipsum super lectum suum sedendo reposuerunt. Confessor vero suus, et nobilis vir Hugnectus de Maymmon Patris mei magister hospitii, ipsum Patrem meum Legatum consolantes, chordam sive funem de collo suo levare voluerunt. Quibus dixit: Absit, absit, non levetis eam. Ista non est condigna retributio peccatis meis. Si non timerem Deum meum, bene facerem aliud cadaveri meo, quod tantum peccavit contra Deum suum: jussitque familiæ, ut ipsum aliquantulum requiescere dimitteret et quod optime stabat. Quod et factum est.
116 Ab illa hora semper tenebat oculos suos sursum contemplando, dixitque: Heu, quare recessit Cancellarius? Tunc venerunt ad eum duo Sacerdotes devoti, causasa visitandi, Dominus scilicet BarnardusGrossarius Papæ, et Dominus Petrus ejus socius. Quibus Pater meus dixit: Bene sto, sed oretis Deum pro me, et quod sibi placeat me liberari ab istis latrunculis; id est, dæmonibus. Hos videbat in acie adversus pedes lecti. Rursus dixit: Beata Virgo Maria ipsosb timuit, orate pro me. Jussit igitur accipere Crucem suam, quæ portabatur coram eo, ad caput lecti existentem, et fecit eam poni ad parietem ad pedes lecti, ubi videbat latrunculos, et statim recesserunt ab oculis ejus.
117 Illo tunc familia convocata, omnibus januis apertis, coram omnibus per Notarium authenticum distincte, mature, et sapientissime ordinationem suam et ultimam voluntatem, mente sanus et intellectu vigente, fecit et ordinavit. Sicut mirabiliter apparet in testamento suo, in quo memoria ejus, sapientia, devotio, et Spiritus sancti gratia manifeste declarantur. Et vere secundum opinionem Archiepiscopi Nicosensis dicentis, quod ipse Legatus in plena sanitate sua de dispositione bonorum suorum non ordinasset ita complete, sicut fecit. Confessor vero suus sibi petiit, quem vel quos Commissarios habere volebat. Ipse vero respondit cum quodam magno et cordiali suspirio, dicens: Alias feci et constitui pugilem meum Cancellarium, sibique bona a Deo sibi commissa corpus et animam recommendavi, et iterum ipsum volo. O Pater mi amantissime, quomodo possem ista scribere sine lacrymarum inundatione, caritatem mihi impensam commemorans? Certe non. Tunc ad admonitionem sanctam Confessoris sui Dominum Archiepiscopum Nicosensem, et Dominum Berengarium Gregorensem Nicosiensem Decanum et Papæ Collectorem, Commissarios suos constituit, necnon et me dolentem et miserum filium suum.
118 Quid enim ordinavit de sepultura sua? Humiles audite. Ille vero qui ab omnibus Christianis Orientalibus velut Papa, si fas est dicere, quia locum ejus tenens, propter sanctam suam conversationem reputabatur, et quasi adorabatur, humilis semper in vita, humilitatem non modicam in fine ostendit; pomposam sepulturam abominando, dicens: Sepelite me in introitu chori, ut omnes homines cadaver meum calcare possint et debeant, et etiam, si possibile est, capreæ et canes. O quanta humilitas! Ordinatis vero per ipsum sapienter omnibus, quæ ad illum diem Dominicum pertinebant, Pater meus illa nocte quievit, et familia ad quiescendum ivit. Die vero Lunæ in mane Hugnectus prædictus magister hospitii ad ipsum venit. Cui Pater meus, ipsum per manus tenens, motus pietate humana, quia ipsum diligebat, dixit: Factum est de me secundum voluntatem Dei mei, amplius non ibimus simul. Mandetis, mandetis pro fratre meo Cancellario. Illo die toto aggravabatur febri tertiana duplici, et visitabatur illa die a multis, qui ipsum valde aggravabant, quia omnibus respondebat. Inter quos Constantino Chiquoli cum Venetis etiamico suo fallacias seculi agnoscens, dixit: Amodo et deinceps in hoc mundo non bene sto: tempus est recedendi. Notandum est, quod in infirmitate sua usque in finem numquam exivit de ore suo quod moreretur, sed semper dicebat: Recedam, recedere intendo, recedere debeo.
119 O quotiens Deo verbum B. Martini dixerat: Domine si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem! O quotiens cum multis consolantibus, a Spiritu sancto confortatus, et mortem corporalem parvipendens, dicebat: Eadem est mihi mors et vita. Si enim Deo necessarius sum pro passagio, et laborare debeo, contentus sum vivere; et si non sum necessarius, de morte contentor. Mihi idem est, fiat voluntas Dei mei Jesu Christi. Illo die ter incepit horas suas dicere, et infirmitate invalescente, intellectu claro semper remanente, complere non potuit, dixitque Confessori suo, quod horas suas pro ipso et coram ipso diceret, quod et fecit. Et cum quodam dolore palam confessus est, quod a die professionis suæ in ordine suo B. Mariae Dei Genitrici de Monte Carmeli, numquam horas suas prætermisit, nec pro infirmitate, nec in terra, nec in mari, nec pro aliquo imminenti periculo.
120 Transacto illo die, sequenti nocte circa horam quintam duas candelas albas benedictas coram eo accendi fecit. Hora vero sexta noctis misit Confessorem suum pro Episcopo Laudunensi Vicario in Famagusta, ut cum omni Clero Ecclesiæ majoris ad eum veniret, et sacrum oleum indutus Pontificalibus secum aportaret. Interim vero omnem familiam suam coram se vocari fecit, et præcepit omnia ostia domus et camerae aperiri. Illo tunc jussit sibi afferri Pontificale, et quasi infirmitatem nesciens, cum manu propria officium unctionis quæsivit et invenit. Fecitque totum officium unctionis distincte legere, antequam Episcopus Vicarius veniret, et fecit se deponi in terra cum sacco prædicto super caput, in pace expectans Episcopum. Cum autem adventum Episcopi audiret, præcepit omnia luminaria domus accendi, et fecit sibi afferri aquam benedictam juxta se et crucem. Adveniente autem Episcopo cum omni Clero, sicut præceperat, et in camera intrantibus, Episcopus genibus flexis Dominum Legatum salutavit. Pater meus vero non respondit. Incepit quasi alta voce totus sanus dicere: Domine ne in furrore tuo arguas me etc. et solus aliis respondentibus usque ad medium septem psalmorum dixit, et intellectu animi clarescente et vigente, sed potentia humana aliqualiter deficiente, fecit signum manu sua Domino Episcopo, ut secum diceret. Quod et fecit. Et sic cum multis lacrymis et devotione inaudita complevit omnes septem psalmos cum letania, omnibus gementibus et lamentantibus. Tunc Episcopus solenniter et complete ipsum inunxit, Domino Legato respondente sibi, et illam tunicam vilem et immundum scapulare, quibus indutus erat ad carnem, ne homines viderent pro posse suo cooperiebat et abscondebat. Officio vero unctionis completo, Pater meus devotissime dixit Confiteor; et Episcopus fecit sibi absolutionem.
121 Episcopo, Clero, et familiae, et omnibus tunc humiliter veniam petiit, dicens: Si aliquando vos aggravavi, vel displicui, officium mihi commissum exercendo; parcatis, parcatis, parcatis, et omnibus existentibus in Cypro et alibi secundum quod vobis occurret, nomine meo veniam petatis. Quibus auditis Confessor suus et omnes astantes sanctum Patrem audientes, lacrymis fluentes unanimiter clamare coeperunt, dicentes: Pater, Pater, da nobis benedictionem tuam. Ipse vero Episcopo et omnibus astantibus in terram genibus flexis sanctam benedictionem dedit; dicens: Benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti descendat super vos et maneat semper, et aqua benedicta manu propria aspersit. Tunc Episcopus cum lacrymis non modicis Patrem meum exhortatus est, ut supra lectum portari se juberet. Qui respondit alta voce, et quasi cantando, dicens: Non decet hominem Christianum mori nisi in cinere et cilicio: et hoc bis dixit. Postea dixit Episcopo: Recedatis, quia consolatus sum et bene sto, levavit que oculos suos sursum, et signum cum manu fecit, et dixit: O vos alii maledicti, modo non habetis potestatem mecum, quia nunc bene sto cum Creatore meo Jesu Christo. Quo dicto recesserunt Episcopus, et omnis Clerus pie flentes et lamentantes tantum Patrem, et repositus est super lectum.
a Waddingus, de Solinis.
b Id est, timore perculit.
Tunc præcepit quod legerentur passiones coram eo, et pluries sane corrigebat et emendabat legentem Sacerdotem, cum tanta discretione et maturitate, quod omnes videntes et audientes velut amentes facti sunt. Tunc familia ab ipso recessit, et ipsum requiescentem dimisit. Ante diem vero illius noctis Pater meus verbum Sapientis commemorans, Non erit merces servi tui usque ad vesperam apud te; convocari fecit coram se totam familiam, et fecit sibi afferri unam cassetam, in qua erant mille floreni minus quinque vel sex, quam pecuniam propria manu divisit omnibus familiaribus suis secundum quod ordinaverat unicuique in testamento suo, sive in ultima voluntate. Et hoc cum tanta discretione et pietate et maturitate, quod omnes mirabantur, et iterum eos remisit a se, et requievit semper aggravando. Mirabantur autem omnes in eo de duobus; primo de tanta sapientia et discretione in homine moriente. Secundo quod illa anima benedicta in illo corpusculo vacuo voluntate.
123 Die autem Martis, quæ erat dies Epiphaniæ, adveniente, venerunt medici Regii confortantes eum et consolantes, sed non fecit mentionem de eis, quasi dicendo, Medicis temporalibus non indigeo: habeo enim medicum meum mecum spiritualem Jesum Christum, qui me jam sanavit; ipsum appeto, et cum ipso bene sto. Vere relatu omni mortem temporalem tantum ipse timebat, sicut ille qui vadit ad convivium. Nam invitatus erat a Christo, sicut cito patebit. Medici vero recesserunt.
124 Tunc venerunt omnes Magnates civitatis Famagustæ ad visitandum eum tota die, et quasi omnibus nominatim respondebat, dicendo cum quadam caritate intima: Bene veneritis, bene sto, valde bene sto; et omnibus singillatim benedictionem suam dabat. Quidam veniebant, et alii recedebant: et tanta admiratio et dolor in civitate inter fideles Ecclesiæ Romanæ de recessu tanti Patris erat, quod lacrymosum esset scribere. Hora vero vespertina Hugnectus magister hospitii sui cameram intravit, et Pater meus ipsum vocans sedere fecit juxta se, atque ei dixit: Nonne adhuc venit frater meus Cancellarius? Hugnectus respondit: Domine mi statim veniet. Nuntius enim venit, qui dixit, quod statim erit apud nos. Tunc dixit Pater meus cum dolore, et quasi lamentando de me miserrimo et infelice peccatore, qui negligentia mea nimis expectavi, (parcat mihi Deus, et ipse Pater meus) dicendo: Ego diu expectavi ipsum. Et prophetice dixit: Adhuc expectabo eum per duas horas. Tantum enim in Deum meum me indignum diligebat, sicut animam suam. Et sicut pie æstimo a Deo impetraverat, se non recessurum nisi prius me vidisset, et voluntatem suam revelasset. Quibus peractis venit magnificus Dominus Jacobus de Rubeis ejus dilectus, stetitque coram eo. Pater vero meus ipsum Dominum Jacobum tristem caussa sui respiciens, dixit sibi: O fili bene sto, ne doleas. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Ego vero sum vocatus, et de electis; Christus vocat me: ego vado ad Christum. Ne doleas fili mi, ne doleas, deditque sibi suam benedictionem et recessit.
125 Tunc interrogavit Pater meus Domino Gaufredo Capellano suo, qui tenebat crucem coram eo: Dicas, non adhuc venit frater meus Cancellarius? Capellanus vero respondit: Pater statim veniet. Dixit Legatus: Modo dimittas me aliquantulum requiescere, quia non expectabo aliud nisi ipsum Cancellarium. Dixit et Capellanus: Pater placebit vobis, quod legantur coram vobis Passiones? Respondit: Adhuc non est hora. Quibus transactis bajulus Regis cum multitudine Magnatum cameram intravit, et dulciter Dominum Legatum confortans et consolans, ut aliquid acciperet eum admonuit. Pater vero meus de directo non respondit, manum ad crucem ponens respondit: Ego vero accipio de isto fructu vitæ, qui regit et sustinet me, in quo confido; ipsum volo, et nolo aliud. Tunc traxit crucem inter brachia sua, amplexando ante faciem suam meliori modo quo poterat. Et non poterat ipsum crucem regere sine adjutorio. Aggravatus autem amplius non loquebatur.
126 Erat tunc quasi media hora ante solis occasum. Et illa hora, jubente Deo et mihi gratiam concedente, de Nicossis veniens Famagustam, intravi, ad hospitium Patris mei non sine dolore veni. Familia autem Patris mei mihi dicebat: Festinate, festinate, Pater meus in extremis laborat: vos expectat, loquelam perdidit, mori non potest. Ego autem festinanter cameram intravi, et veni coram eo. Cui dixit Capellanus: Pater ecce Cancellarius. Ipse vero in extremis laborans, et jam manibus, brachiis et tîbiis mortificatis, me respiciens statim manum suam dextram de lecto extraxit, et manum meam accipiens mihi sane et diu locutus est non pauca verba, imo omnem ordinationem sub brevi compendio mihi declaravit, quasi AUCTORE PHILIPO MAZZERIO, EX MSS. Medicos dimittit: mori non iimet: singulis se visitantibus nominatim respondet: prædicit quamdiu expectaturus sit adventum Cancellarii:
Crucem pie amplexatur: redeunti a Rege Cancellario dat manum, et varia dicit, quasi non esset infirmus. Ego vero dubitans ne tantum mecum loqui sibi noceret, dixique ei sicut scivi: Pater mi, modo est tempus, ut contemplemini illam excellentem divinitatem, quam tantum in vita vestra prædicastis. Ipse vero respondit mihi: Frater, ita facio. Eatis, eatis, expediatis negotia mea, et familiam meam, et non revertaris amplius ad me. Hoc dicebat propter dolorem, quem sciebat me habere de labore suo et transitu. Mira res a Deo, et magnam clementiam mihi ostendit peccatori Deus, quomodo Pater meus, qui ab omnibus quasi mortuus reputabatur, membra sua frigida, et non loquens, dum me indignum respexit, vires a Deo resumpsit, manum siccam et aridam mihi porrexit et cor ejus mihi aperuit. Quid de eo amplius dicam, nisi quod Deo meo inde gratias referam, et Spiritus sancti gratia ædificabor in caritate sua, transitu suo et vita? Et merito: plantabitur enim in corde meo et memoria mea. Tunc recessi ab eo juxta præceptum suum, et vocavi familiam et Notarium, vidique in scriptis in substantia omnia, quæ mihi dixerat, gloriose ordinata.
127 Et subito ad Patrem meum reversus sum, ut ipsum consolarer; dixique: Pater, ordinationem vestram complete factam vidi, ipsumque spiritualiter consolatus sum sicut scivi. Quia ipse jam quasi totus frigidus, et in proximo recessurus, continue in extremis laborans ad admonitionem meam spiritualem quiete respondit: Bene, bene. Et heu amplius non locutus est, nec mihi, nec alteri. Stetitque sic intrinsecus laborans corpusculo suo non movente, nec aliquod signum mortis nisi pium ostendente usque quasi ad secundam horam noctis. Et camera hominum et mulierum ululantium et lamentantium repleta, me coram eo astante tradidit spiritum ad Deum qui fecit illum, anno nativitatis ejusdem Domini millesimo trecentesimo sexagesimo sexto mensis Januarii die sexta. Vivit enim Deus et anima ejus, quod non fuit homo vel mulier ipsum intuens qui percipere potuit aliquo signo, quando anima beata exivit a corpore: imo multi adstantium, ipsum intuentes post magnum spatium animæ ejus recessus, credebant ipsum adhuc viventem, nec oculos ejus claudere præsumebant. Quidam dixerunt: Recessit; quidam vero: Non. Et tamen veraciter jam anima diu ante recesserat. Cum autem cognovissemus transitum ejus gloriosum, omnes adstantes ad lacrymas refugium habuerunt. Et factus est clamor tantus et ululatus in camera de recessu Patris mei, et pia lamentatio: quod durum et lapideum cor habuisset, qui nos vidisset, et compassionem non habuisset. Finitis vero lacrymis, quæ finem non habebunt, et corpusculo Patris mei habitu suæ religionis, videlicet cappam albam, induto, sicut præceperat, chirothecis Pontificalibus in manibus, et sandaliis in pedibus, facie discooperta, et mitra sub pedibus ejus posita, ad ecclesiam cum multis lacrymis et lamentationibus deportatus est, quasi simplex Frater juxta ordinationem suam humillimam.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.