Inauguratio Petri Regis Cypri. Schismaticorum reductio.
a Tempore intervallo et bonæ memoriæ a Hugone Jerusalem et Cypri Rege viam universæ carnis soluto, Petrus ejusdem primogenitus ad sceptrum regale veridice et hæreditarie pervenit. Et quia Legatus talis et tantæ famæ erat, opera sua manifestabant; inclytus atque devotus Princepsb coronam Jerusalem et sacram unctionem regalem desiderans, pro Legato misit, ut ab ipso sacraretur et coronaretur. Legatus vero inc Rodura erat, et præ laboribus præcedentibus fortissime febribus infirmabatur. Nam ad festa circa Natalem Domini in loco jacuit usque circa festum Paschæ proxime subsecutum. Quo festo appropinquante, et termino coronationis Regis immiente, Legatus infirmitatem propriam parvipendens, et honorem Ecclesiæ, videlicet coronationem prædictam, desiderans, ipsum in pedibus sustinere non valens, in galeam portari se fecit. Et ipso navigante versus Cyprum, de infirmitate sua valde aggravabatur taliter quod sui desperabant ipsum non posse vivum applicare Cyprum. Sed Deus, qui sanctum propositum Legati cognoscebat, qui cor et renes scrutatur, in Legatum miraculum evidentissimum ostendit. Nam galea applicante in portu Paphensi, Legato in lecto quasi mortuo apparente, Dominus Berengarius Gregorensis Nicosiensis Decanus, ejus socius, de galea per porticulam pauperis exivit, ipsam post eum clausit, in civitatemque ivit hospitium præparari, in quo corpusculum Legati requiescere posset. Et hospitio præparato, Dominus Berengarius ad galeam reversus est infra quasi horam a recessu ejus a galea. Et ecce opera Dei et mirabilia ejus! Nam eadem hora qua recessit Dominus Berengarius Gregorensis, ad plenum sanus sine aliqua febre vel aliqua infirmitate de lecto surrexit, et super puppim galeæ ascendit lætus et hilaris, Deo regratians in immensum. Dominus vero Berengarius ipsum videns stantem supra puppim, cum admiratione non modica Legatum interrogavit, quomodo stabat; respondit, Valde bene. Et quomodo statis? Ipse dixit: B. Gregorius me sanavit.
48 Descendit autem de galea, et venit ad civitatem et hospitium sibi præparatum, et abinceps nullam infirmitatem habuit. Miranda res et clarissimum miraculum est omnibus a Domino patefactum: de quo ab ipso Domino Berengario socio cum devotione non modica mihi referente, sibi amicabiliter consolanti. Legatus autem tunc ad Regem veniens, si a patre honores et amicitias receperat suo tempore, a filio vero non minus. Rex Petrus cum laudibus et magnificentiis contra eum ivit, et eum devote et humiliter recepit, honores decentes sibi exhibendo. Et a Regina matre ejus, etd Regina consorte ipsius, et ab omnibus Nobilibus, Dominis et Dominabus, cum gaudio et honore susceptus est. Tempore autem statuto et determinato ipsius Regis coronationis, et multis prædicationibus et divinis admonitionibus ipsius Legati præcedentibus, Rex, Regina, Legatus, omnis exercitus, et populus utriusque sexus, in Famagusta, cum magna solennitate, venerunt: et aliquibus peractis solemnitatibus ad talem actum pertinentibus, ad requisitionem omnium Baronum nobilium regni, necnon et totius populi, una voce clamantium, Legatus Pontificalibus indutus, cum omni Clero solemniter associatis suffragiis, cæremoniis ad hoc pertinentibus laudabiliter et devote peractis, cum omni gaudio et laude Dei, in ecclesia Cathedrali Famagustana, coram omnibus, ad honorem Dei et Ecclesiæ suæ sanctæ, et multitudinem fidei, et destructionem inimicorum Crucis, Petrum de Lezignico jam coronatum corona Cypri, oleo sancto inunxit et sacravit, et coronam Jerusalem hæreditarie sibi legitime pertinentem super caput ejus posuit, et ipsum solemniter coronavit: et factum est gaudium universale ab omnibus Christianis Orientalibus, et maxime accipientibus. Et duravit solemnitas post coronationem multis et multis diebus in Famagusta, et postea Nicosiensi; Legato semper prædicante, docente, et in viam Dei et inimicorum fidei destructionem, Reges et alios confortando.
49 Multis autem diebus transactis ad aures ipsins Legati pervenit, quomodo Episcopi et Sacerdotes Græci, et omnis populus Græcus Cypriensis, schismatici erant, nec Ecclesiæ Romanæ reverebantur: imo fideles nostros ad ritum ipsorum, quantum poterant, inducebant. Legatus autem ista audiens, et clare videns Ecclesiæ Catholicæ perditionem, suspirando condoluit et ingemuit. Ipse autem unionem Ecclesiarum et cæcos ad verum lumen Ecclesiæ reducere desiderans, informatione facta, et a Rege petita licentia, Episcopum majorem Græcorum, et omnes Sacerdotes ejus quos habere poterat, in ecclesia majori Nicosiensi ad se convocari fecit. Ibique Legatus Clericorum et sapientum Latinorum turma associatus, ecclesiæ januis omnibus clausis, ne tumultus Græcorum fieret, sedens coram altari majori, Episcopum Græcorum et omnes Sacerdotes ejus coram se vocari fecit. Ibique dulciter et demonstrative sacram Scripturam eis exponens, et errorem eorum clare demonstrans, ipsos ad veram fidem et Ecclesiæ Romanæ veram obedientiam benigne informabat. Et jam multi et multi confessi sunt errorem eorum, et reformati sunt.
50 Sed diabolus de tanta utilitate Ecclesiæ invidens, cor cujusdam Sacerdotis obstinati et perfidi alios inflammavit, et in verba iniqua et involuntaria alios in ecclesia existentes commovit, et contra Legatum alta voce prorupit. Populus vero congregatus ad fores ecclesiæ, audiens rumorem verborum prædictorum in ecclesia, incepit murmurare et clamare contra Legatum. Et factus est subito concursus totius populi Nicoliensis ad ecclesiam cum rumore, dicendo: Moriatur Legatus. Sacerdotes autem mali Græci in ecclesia strepitum populi furentis audientes, januas ecclesiæ aperuerunt. Et ecce totus populus furibundus cum clamore valido ecclesiam intravit. Legatus autem hoc videns, multis Latinis fugientibus, et se abscondentibus, illis Latinis qui secum remanserant dixit: Confortamini in Domino, afferte Crucem coram me, et lætanter moriamini pro fide Catholica. Nec motus, ab eo loco ubi sederat surrexit in pedibus coram altari majori, et facie non mutata versus inimicos suos firmus stabat, et dulciter mortem expectabat. Populo autem congregante, statim ad palatium nova venerunt. Et ecce subito, Rege præcipiente, Princeps Antiochiæ frater Regis se armavit, et plures milites cum eo, et equos statim ascenderunt, et ad ecclesiam cucurrerunt. Princeps autem verus Catholicus et devotus cum baculo in manu populum percutiens subito de ecclesia ejecit: et sic gratia Dei Legatum pium a morte liberavit. Tunc omnes fideles Christiani Deo gratias reddiderunt, et Legatum Martyrem voluntarium reputaverunt.
51 Ipse autem Legatus a Spiritu sancto confortatus nullum timorem habuit, nec habere ostendit, et contra consilium amicorum ab inceptis non cessavit. Nam postea Græcis prædicando, ipsos instruendo, modo modo cum minis, modo cum bonis verbis, officio legationis suæ strenue fungens, et Rege Catholico et devotissimo consentiente et favorem dante, Legatus opportune et importune Episcopum majorem Græcorum, et alios Episcopos, fere omnes Sacerdotes Græcos insulæ regni Cypri, ad obedientiam Ecclesiæ Romanæ, Deo operante, confirmavit. Quod autem per Legatum, aut Prælatum numquam factum fuerat, et usque hodie per manus Archiepiscopi Nicosiensis confirmati sunt, et Papæ et Romanæ Ecclesiæ obediunt. Mira res et miranda, et quanta pericula mortis magna pro Ecclesia sustinuit: et quanta bona in Ecclesia fecit: et quantas animas perditas ad cœlum Deus per eum revocavit. Ecclesia Catholica in Cypro sic multiplicata et decorata, et Ecclesiis et Sacerdotibus Latinis, Græcis, Armenis, Nothorinis, et aliis lege divina a Legato data; ipse valefaciens Regi et Reginæ et omnibus aliis, multisque documentis eis datis, a Rege qui multos honores et amicitias, in principio, in medio, et in fine eidem contulerat, cum lacrymis pietatis recessit, et versus Rhodum et Turquiam gressus suos, sicut consueverat direxit.
a Obiit Hugo an. 1362. in itinere, cum in Europam proficisceretur, imploraturus Regum Christianorum auxiliim contra Saracenos pro recuperanda Terra sancta.
b Nam ante discessum patris ex insula, Rex Cypri coronatus erat.
c Seu Rhodo.
d Echiva, filia Rupini Montfortii, quam sibi sanguine junctam ut duceret, potestatem olim fecerat Clemens VI. IV Kal. Junii, anno Pontificatus I, Chrisii 1342, ut ad eum annum referti Bzovius num. 23.
Visitatio Episcopatus Coronensis, reditus in Cyprum.
Ipse autem affectabat Ecclesiam suam propriam Coronensem et Achaiam visitare, sed amici sui unum dubium sibi posuerunt, dicentes, quomodo a Principissa Achaiæ, quæ quondam fuerat uxor primogeniti fratris Regis Petri Jerusalem et Cypri, de quo fratre Dominum Hugonem de Lizinaco habebat, et ipsa Domina ab aliquibus male informata ad sceptrum regni Cypri filii sui Domini Hugonis tendebat contra rationem. Et amici Legati sibi dicebant, quod coronaverat Regem Petrum, dubitabant de indignatione ipsius Dominæ Principissæ contra Dominum Legatum caussa filii sui, cum ipsa etiam tenebat certa castra fortia Ecclesiæ Coronensis vicina: et ideo non consulebant ipsum Legatum personaliter ire in Episcopatu suo, nec in potentia ipsius Principissæ, caussa prædicta. Legatus autem de talibus dubiis parum curans, gregem sibi commissum visitare desiderans, de Deo confisus ad viam se posuit, et navigando Coronium applicuit. Ibique a suis dulciter receptus est et ab omnibus Baronibus et Nobilibus Achaiæ cum gaudio visus, et in immensum honoratus. Legatus vero officio suo cum diligentia fungens, sicut consueverat, in provincia Achaiæ incepit prædicare, docere, schismaticos Græcos ad obedientiam Ecclesiæ pie reducere, Ecclesias Latinas et Rectores ipsarum reformare, Principes confortare, et populum verbo Dei nutrire, et multa bona et divina ibidem facere. Videntes autem Nobiles illius provinciæ sanctam conversationem, et verba divina ipsius Legati audientes, in vitam meliorem et devotiorem conversi sunt.
53 Et quia in omnibus provinciis, ubi Legatus officium exercebat, in omnibus legationibus suis, Deus inter omnia bona communia, quæ per ipsum faciebat, aliquod singulare miraculum ostendere voluit misericorditer pro suo servo Legato, sicut superius apparet, id idem in Achaia ostendere voluit. Nam in Achaia erat quidam Baro de majoribus provinciæ illius, qui Dominus deb Arcadia vocabatur, et ad hunc ivit. Dominus vero de Arcadia uxorem habens bonam et devotam, plures filias etiam habebat, sed aliquem filium a Deo habere non poterat in multis annis. Ipse autem et uxor ejus, sanctitatam ipsius Legati considerantes adeo, cogitaverunt quod si Dominus Legatus ipsam Dominam benediceret, hoc ipsum impetraret. Tunc Dominus de Arcadia Dominum Legatum ad domum propriam invitavit, ibique ipsum magnifice honoravit, quia potens et dives ultra modum erat; et postea caussam invitationis coram omnibus sibi manifestavit. Legatus autem audiens devotionem hospitis sui et hospitissæ, ipsos dulciter in Dominum confortavit. Et recordans verbi Salvatoris, dicentis: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis; in recessu suo, et convivio facto Legatus Dominum et omnes ejus ad se vocavit, et quamdam benedictionem devotissimam et longam, sacram Scripturam multipliciter allegando, pro filio habendo divinum adjutorium invocando flexis genibus, Legatus devotissime compilavit. Et benedictione completa, de Deo confisus, Dominæ hospitissæ suæ filium a Deo habiturum firmiter promisit: et valefaciens ad Ecclesiam suam Coronensem remeavit. Et ecce aliquibus diebus transactis, Deo operante, et Domino de Arcadia et uxore ejus de promissione Legati præparantibus, Domina concepit et peperit filium, et non sunt fraudati a desiderio suo. Quæ res non modicum est miranda.
54 Alio quidem tempore Legatus semel de Rhodo in Cyprum venire volebat, et ascendit super navim magnam Franciæ, quæ a casu ibi applicuerat versus Cyprum tendens. Navigante autem nave, tanta fortuna ipsam arripuit, quod non expectabant aliud quam naufragium. Sed Deo volente, et fortuna intumescente, navis partes Paphenses in Cypro non in portu, sed in loco periculosissimo applicuit. Marinarii autem mortem vicinam expectantes, sancta collatione facta, adjutorio humano deficiente, et in cœlum adjutorium clamantes, decem et sex anchoras fortissimas in mari projecerunt, sed fortuna invalescente nihil profuit. Tunc omnes ad Legatum recurrebant pro auxilio divino habendo. Legatus vero in oratione prostratus, et a Deo exauditus subito surrexit, et quamdam crucem suam devote cum fune navi periclitante in mare projecit. Et ecce subito adeo data est tranquillitas maris, sicut umquam ante fuerat. Omnes autem stupefacti et velut amentes, de liberatione eorum Deo gratias non modicas egerunt: et postea Legato similiter gratias reddiderunt. Miranda res a Deo nostro, qui salvos facit sperantes in se.
53 Legatus autem in officio sibi commisso sic continue proficiens, ut supra, legationem suam circuibat. Et ecce Petrus Jerusalem et Cypri Rex, quod a juventute sua desiderabat, videlicet destructionem inimicorum fidei, in lucem produxit. Nam cum exercitu valido, manu forti, expensis propriis, civitatem invictissimamc Sathaliam personaliter adiit, et eam fortissimèd expugnando adeo gloriose triumphavit: et civitate ordinata et munita, cum triumpho non modico in regnum suum Cypri reversus est. Legatus vero talem victoriam inauditam cum gaudio audiens, Sathaliam venit, ecclesiam consecravit, Sacerdotes et Religiosos ad divinum officium celebrandum instituit, et Christianos pro parte Regis civitatem custodientes in Domino animavit et confortavit, et multa privilegia spiritualia ibidem pie reliquit. Et postea venit in Cyprum, et manus Regis pie confortans, necem inimicorum fidei Deo laudabiliter regratiari fecit. processiones et Missas solemnes pro victoria Sathaliae instituit, et Regem et Nobiles populumque Cyprium in destructionem inimicorum fidei mirabiliter in Deum animavit.
a De Achaiæ et Morex Principibus nonnulla inserunt Sannmarthani lib. 19, historiæ Genealogicæ regnum Francorum cap. 8.
b Arcadia provincia Peloponnesi, tunc Morex.
c Civitas maritima et Archiepiscopalis Caramaniæ occidentalis, seu antiquæ Pamphyliæ, Piolemæ lib. 5, cap. 5, altisque antiquis Atalia, medio fere inter Rhodum et Cyprum itinere. Meminit Sathalie a Petro expugnatæ cum nonnullis castris et locis Urbanus V, Bulla 22, apud Waddingum.
d Froissardus lib. 1, hist. Francicæ cap. cap. 216, scribit omnes in urbe repertos fuisse occisos, quod de Turcis solum intelligi forte debet.
Pestilentia a Cypro miraculose aversa.
Legato autem sic regnum Cypri in amorem Dei reformante, et Rege de victorla Sathaliæ a Deo gloriante; ecce flagellum Domini in circuitu regni Cypri. Nam mortalitas et pestilentia quasi ubique erat, Cypro excepta, et specialiter jam fortiter urgebat Rhodum, et Turquiam, atque Syriam. Audiens autem Legatus virgam Dei Cypro appropinquantem, ad Regem statim ivit, et ut de solio regali descenderet postulabat, populumque adunaret, poenitentiam ageret, in coelum clamaret, videre si Deus iram suam placaret et populo parceret. Rex autem devotus, Catholicus, et Deum timens, Legatum pie audivit, et quidquid Legato placuit adimplevit. Tunc Legatus iram Dei placare desiderans, et ne mortalitas in Cypro veniret, manum ad poenitentiam posuit, Clerum et coetum congregavit, et processionem fecit, Missas placabiles instituit, et multa bona incepit.
57 Deus autem, cujus judicia abscondita sunt, scrutans corda hominum, ut Cyprienses probaret et gloriam suam in Legatum suum manifestaret, usque ad Famagustam mortalitatem pervenire permisit. Itaque statim homines ex epidemia tacti post duos aut tres dies dissolvebantur. Nova quoque per regnum divulgata usque ad Regem et Legatum pervenerunt. Et ecce timor et tremor mortis omnes apprehenderunt, et gaudium nostrum versum est in luctum. Legatus autem dolore intrinseco tactus, de Deo confisus, Regem. Reginam, Nobiles et populum congregavit, et prædicare incepit, ad poenitentiam omnes inducendo et ad lacrymas provocando, semper affirmando, quod, si vellent cum Deo bene stare et vitam in melius emendare, pestilentia a regno recederet. Tunc Legatus devotionem Regis et aliorum percipiens, ad diem statutum processionem generalem instituit, omnesque nudis pedibus incederent, atque jejunarent in pane et aqua. Mortalitas autem in Famagusta paulatim crescebat. Adveniente autem die processionis ecce Rex cum omni progenie sua. Nobilibus, burgensibus, et populo, una Reginis et mulieribus de palatio Regis, in pane et aqua omnibus jejunantibus, et nudis pedibus cum magna humilitate et devotione incedentibus, simplicibus vestimentis indutis, per turmas ordinate in orationibus ad magnam Cathedralem ecclesiam pervenerunt. Et ecce Legatus Pontificalibus indutus, cum omni Clero et diversis nationibus Christianorum associatis, nudis pedibus cum processione in ecclesiam obviam Regi ivit. Et congregati insimul coram Crucifixo omnibus genibus flexis, Legatus cum lacrymis alta voce, sicut poterat, Clero respondente, et populo lacrymante in coelum clamare coperunt et cantare: Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et immortalis etc. Qui cum vidisset lacrymas effundere, in coelum clamare, et in diversis linguis a Deo misericordiam petere, a lacrymis etiam se abstinere non potuit. Et Deus misericordia motus eos pie liberavit ab illa mortalitate.
58 Cum ad meam memoriam reduco devotionem mirabilem beati Patris mei Legati, necnon et devotionem Regis et totius populi, a lacrymis abstinere non possum. Legatus autem processione et multitudine transeundo per Nicosiam ad cemerierium ivit, et cathedram ad prædicandum ascendit. Omnibus autem sedentibus et silentio facto, Legatus os ejus aperuit et prædicare incepit mirabilia et ultra quam hominibus miranda, teste Deo, Rege et omnibus intelligentibus declaravit breviter in sermone suo, gratia Spiritus sancti eum confortando: omnes ad lacrymas provocavit, de pestilentia omnes confortavit, et in gaudium spirituale corda audientium convertit. Quid plura de sermone verba multiplicare: Nam si fas est dicere, Augustinus vel aliquis sanctorum Doctorum eumdem sermonem licet fecissent satis fuisset. Sermone vero finito, et timore mortis populo a Deo soluto; Legatus, Rex, et omnis multitudo ad ecclesiam majorem reversi sunt, ibique a Legato Missa solemnis celebrata fuit, et omnes Deum invocaverunt, ipsi regratiando de doctrina Legati et misericordia Dei, et de peccatis veniam petendo, et pestilentiam evadendo. Missa completa Rex et omnis multitudo ad domum propriam reversi sunt. Legatus autem jejuniis fatigatus, labore diei percussus, vestimentis sacris exutus, sustinere se quasi non valens, fere spiritum Deo reddidit. Sed refectione panis et aquæ accepta vires in Deum resumpsit.
59 Et sic Nicosia in Deum confortata, et ad poenitentiam pie revocata, et in misericordiam Dei relicta. Legatus pestilentiam parum timens, et salutem populi sibi commissi desiderans, in fornace pestilentiæ et mortalitatis, videlicet in Famagusta personaliter ivit. Et jam pestilentia prævalebat et crescebat de die in diem, ita quod quadraginta vel triginta qualibet die moriebantur. Legatus autem dolore perditionis fratrum suorum tactus, videns perditiones Christianorum et periculum perditionis fidei Catholicæ in Cyprum, mentem lacrymosam ad Deum levavit, devote misericordiam Dei implorando. Congregavit enim populum a seniore usque ad lactentem, ipsumque in Deum confortando, poenitentiam proclamando, et pro misericordia habenda in coelum clamando: et sicut in Nicosia fecerat, processionem generalem ad diem statutum in Famagusta indixit. Adveniente vero die processionis, et ecce nationes Christianorum quælibet in turmis suis et ordine, in lingua materna cum hymnis, canticis et lamentationibus, versus ecclesiam tendebant. Sed aliquis interrogaret, quæ erant istæ nationes Christianorum? Certe ibi erant Græci, Armeni, Northorini, Jacobini, Georgiani, Nubiani, Indiani, Ethiopiani, et alii multi Christiani: quorum quilibet ritum diversum, et linguam diversam habebant; necnon et Latini et Judæi. Legatus vero omnes istas generationes misericordiam Dei invocantes, omnes jejunantes in pane et aqua, et nudis pedibus ambulantes, luminaria infinita accendentes, in ecclesiam Dei humiliter recollegit, et cum omni multitudine per civitatem Famagustam gradatim processionem devotissimam incepit, et breviter ad tantam devotionem populum provocavit, quod nutu Dei infideles Saraceni, Turci, et Judæi illic existentes in lacrymas prorumpebant, et nudis pedibus ad processionem Christianorum devotissime ambulabant. Tandem processione finita, et omni populo in maxima contritione et devotione existente, Legatus sermonem suum incepit et tantum fructum in sermone fecit, quod non solum Latinos Ecclesiæ Romanæ fideles ipsum intelligentes, et alias nationes eum non intelligentes, etiam infideles, ad lacrymas provocabat. Quid plura? tota illa dies lacrymarum, jejunii, et afflictionis fuit. Et Deus misericors, patiens, et placabilis, qui non vult mortem peccatorum, sed magis ut convertantur et vivant, clamorem Legati, et lacrymas populi audivit, et misericordiam suam mirabilem meritis ipsius Legati, sicut pie credo, populo suo ostendit. Nam illa die in civitate Famagusta tacti ex epidemia, et mortem sine termino expectantes in lectis fere ducenti jacebant, et quidem luna et revolutione erat, quod secundum medicos pauci evadere possunt. Sed Jesus Christus noster summus medicus, ad revolutionem lunæ, id est, ad peccata populi, non respiciens, omnes infirmos sanavit, nec unus quidem mortuus est, et diebus præcedentibus moriebantur ultra triginta vel quadraginta. Et ab illa die miserationis in Famagusta et in omnibus regnis Cypri mortalitas, Deo miserante, et Legato orante, orante, recessit. Mira res et ultra quam miranda.
60 Legato autem in Cypro a Deo sic divina opera mirabiliter operante, ego cancellarius regni Cypri indignus, prædicta mirabilia per manum Legati sui videns et audiens, et sanctitatem ejus considerans, aliquando et communiter referendarius mei Domini Regis ad Legatum, et Legati ad meum Dominum in secretis et altis negotiis ipsorum indignus eram. Legato autem statum meum et intentionem mean declaravi, et tantam caritatem in dulcissima paternitate ejus de facto inveni, quod si scribere vellem, nec tempus quidem haberem, nec mentem mean ad plenum calamo explicare valerem, et ideo opera Dei per ipsum facta transibo. Unum scribam, et teste Deo verum dicam, quod ab ipso tempore citra, ipsum in Patrem meum singularissimum gratia Dei elegi, et ipse in filium quamvis indignum: et utinam gratiam Dei in ipso ad plenum cognovissem, et in eo debitum meum plene persolvissem, sicut caritas sua ardentissima in me persolvit et adimplevit; quod in transitu suode hoc mundo clare apparebat.
Iter S. Petri et Regis Cypri ad Papam et Principes Christianos, sacra expeditio in Palæstinam decreta.
Petrus autem Jesusalem et Cypri Rex, a juventute sua desideria desiderabat liberationem hæreditatis suæ paternæ: regni Jerusalem, necnon liberationem civitatis sanctæ et mundationem ejus in corde suo proponens, quod si a Deo sceptrum regni Cypri sibi eveniret, in acquisitione terræ sanctæ personam, bona, et regnum exponeret. Ipse autem a Deo per manum Legati coronatus, de Victoria Sathaliæ a Deo animatus, morte, ut dictum est prius, a regno suo Cypri remanente amplius continere se non potuit, quin desiderium suum sanctum a juventute in lucem ostenderet. Nam semper confortatus in Domino per Legatum de sancta et devota intentione, ipse Rex sapienter et discretete considerans, quod de se nec de regno proprio sufficientem quantitatem gentium et armorum ad acquirendam terram sanctam non habebat; et ideo pro succursu et adjutorio habendo ad Reges et Imperatorem Occidentales ire Deo inspirante proposuit. Quod et fecit. Et regno suo Cypri sapienter disposito, civitate Sathaliamunita et confortata, Rex de suo regno versus plagam Occidentalem, causa prædicta, viam arripuit. Legatus ad idem desiderans, quod et Rex, videns de facto devotum propositum ipsius Regis, Deo cum lacrymis regratiatus est, et omni honore et utilitate suæ legationis postpositis, Petrus Legatus Petro Regi adhæsit, et ipsum totis viribus adjuvare promisit.
62 Rex vero omni magnificentia regali et delectatione nativitatis propriæ postpositis, sanctum passagium et Crucis mysterium, et adjutorium pro acquisitione sanctæ Crucis quærens, Legato Papali associatus mare transfretavit, et Venetias applicuit: ibique honorifice et magnifice a Duce et Venetis receptus. Sed prius transiens per Rhodum, admonitionibus divinis ipsius Legati, et requisitione Regis, consensum passagii Magistri Hospitalis et conventus Rex in scriptis authenticis habuit. Transeuntes autem Rex et Legatus de Venetis per Lombardiam versus Curiam Romanam, circumeuntes Communitates, Dominos, et Tyrannos in via honores insuetos et mirabiles et similiter non visos, quos Nuntius justi belli Dei Rex recepit; et specialiter Venetiis; ibique fundamentum passagii pro navigiis habendis invenit, et consensum navigiorum Veneti pro passagiis magnifice et devote velut Catholico Regi obtulerunt. Sed quis mortalium scribere, quæ et quanta Legatus in Regis adjutorium et passagii ministerium operabatur; quomodo communitatibus Venetorum et Januensium, Dominis, Tyrannis, et populis, demonstrationibus claris aptitudinem, possibilitatem, et necessitatem passagii clare ostendebat, vituperium negligentiæ Christianorum ostendendo, et ipsorum obligationes ad passagium demonstrative probando quomodo verbum regis gloriose et devote supradictis declaravit, eorumque responsionibus pie respondit, et dubia passagii clare solvebat? Breviter Rege auxilium petente, et Spiritu sancto per os Legati instruente, admonente, at operante, communitates prædicti dominii, Mediolanensis, et alii Tyranni et Domini scriptis eorum authenticis mediantibus omnes adjutorium magnum pro passagio Regi obtulerunt.
63 Rex autem viam suam a Deo prosperari considerans, collatione facta cum Legato Januam pro aliquibus negotiis propriis remansit, et Legatum ad Curiam Romanam tamquam præcursorem præmisit. Legatus vero in Curia veniens, Papam Urbanum V, a noviter creatum invenit, eique sui adventus et Regis causam indicavit Regem magnificando, et devotionem ejus, et sanctum propositum Papæ demonstrando, et pro caritate et passagii affectione Regem sanctificando. Et sicut Paulus nomen Christi coram Regibus et Principibus portavit, ita Legatus nomen Regis coram Papa at Cardinalibus Principibusque magfinicavit, et passagium annuntiavit. Papa vero Legati sufficientiam et conversationem ejus a studio cognoscens, et tunc ipsum audiens, de laboribus ejus et his quæ adeo fecerat in legationibus suis pro exaltatione fidei Catholicæ, informatus, ipsum cum gaudio non modico vidit, et in verbis ejus exultavit spiritus ejus in Deo et sancto passagio, Regem Cypri videre desiderans, et ipsum de bono proposito commendans. Quomode vero Legatus a Dominis Cardinalibus et aliis amicis in Curia cum gaudio et caritate vitus et receptus est, et etiam a detractoribus, scribere nequirem. Papa autem juste et digne sanctam conversationem, et expensas ipsius Legati in legatione sua factas considerans, et quod fideliter laborantibus, et fideliter adeo operantibus pie retribuendum est: Legato nesciente (vivit Dominus) nec procurante, papa zelo caritatis adstrictus, Archiepiscopatum Cretensem sibi merito dedit in sui status augmentatione.
64 b Eo tempore excellentissimus Princeps Joannes Rex Franciæ in Curia Romana erat, et Petrum Jerusalem et Cypri Regem, consanguineum suum ibi pie expectabat, ipsum videre desiderans passagium suum affectans. Quid plura? Omnibus in Curia ad plenum de intentione bona Regis Cypri et voluntate passagii a Legato informatis, reprobis detractoribus maledicentibus, et electis Dei benedicentibus, videre Regem et suum passagium desiderantibus; ecce Rex litteris Legati visis, ad viam se posuit, et ad Curiam diec Mercurii passionis Christi cum gaudio applicuit. Ibique a Papa, Rege Franciæ, Cardinalibus, pie et caritative receptus est. Et breviter intentione Regis Cypri sub brevibus exposita Papæ; et Papæ, Regis Franciæ et Regis Cypri, et Cardinalium collatione facta in brevi tempore, Legato semper stimulante et admonente, negotium Dei et passagium tantum crevit, quod omnes audientes mirati sunt. Nam die Veneris sancta, tertia die adventus Regis Cypri, Papa authentice et honorificed Missam personaliter celebrante, Regi Franciæ, Regi Cypri ete Baronibus nobilibus infinitis venerabile signumf Crucis propriis manibus dedit. Et post dies non multos Papa in quodam sermone publice coram Rege et aliis passagium generale indixit, terminum præfixum nominavit,g Regem, Franciæ Capitaneum generalem, Cardinalem Petragorisensem Legatum, et Regem Cypri præcursorem, generalem passagii, velutathletam fidelem Christianos Orientis dispensaturum, ad infideles invadendos vadendos, ordinavit. Qui tunc fidelium bona Jerusalem desiderantium, Patrem meum Cretensem Archiepiscopum gaudentem et exultantem et gratias Deo agentem vidisset; certe in gaudium ejus spiritualiter exultasset, necnon et gaudium Regis Cypri. Nam quod in anno integro vel plus, videlicet passagium procurando, a Papa habuisset in triebus diebus, tantum negotium modico labore obtinuerunt, et non sunt fraudati a desiderio suo.
63 Et quia affectus passagii jam indicti non solum ad Regem Franciæ et Regem Cypri, sed etiam ad Imperatorem Romanorum et alios Reges Christianorum pertinere videbatur, quia bellum Dei et universæ Christianitatis erat; nec ipse Imperator et alii Reges ad indicendum passagium jam indictum vocati fuerunt; ideo Rex Cypri divinitus inspiratus, bonum finem passagii desiderans,h Regem Angliæ, et i Imperatorem Romanorum, k Regem Poloniæ, et Regem Ungariæ, l personaliter visitavit, et ipsos ad convivium sancti passagii jam indicti devote visitavit, semper proponens ad terminum suum ordinatum Venetias posse venire, et velut præcursor passagii, sicut ordinaverat, posse transfretare.
a Consecratus est Urbanus V, an. 1362, die Dominico, 6 Novembr.
b Froissardus tomo 1, hist. Franciæ, cap. 217, scribit circa festum Purificationis Regem Franciæ faisse Avenione: sed male subjungit, eodem tempore venisse Regem Cypri, forte cum Legato Petro confudit.
c Ergo 29 Martii quod etiam ex variis scripsit Bzovius hoc anno nu. 7. Pascha tunc inciderat in 2 Aprilis.
d Id est, officium sacrum, quod co die celebratur nam proprie Missa non dicitur, cum non sit sacrificium: est tamen sacrificii hesterni repetita libatio. Froissardus vull concionem a Pontifice habitam.
e Bzovius addit crucesignatum Valdemarum Danum, qui ad 26 Januarii Avenionem venerat. Froissardus aliquod alios nominat.
f Rutill coloris, quod vestibus assuebatur. Froissardus.
g Acceptatum a Rege Franciæ, primo quod pater Philippus Valestius olim tali se volo obstrinxisset. Secundo, ut confæderati milites, qui pace jam inter Anglum et Francum sancita Gallias vastabant, ex ea educerentur. Froissardus.
h Eduardum III, sub quo ab ejus filio Eduardo Walliæ Principe Joannes rex Franciæ in Pictonibus, 18 Septemb. an. Ch. 1350, acie commitssa superatus, captus, et in Angliam abductus fuerat. Apud hunc Londini egit cum Davide Rege Scoliæ. Froissardus cap. 218. i Pragæ tribus hebdomadibus permansit apud Imperatorem. Froissardus cap. 217, at quibus de caussis expeditionem illam recusarit, tradit Dubravius hist. Bohemicæ cap. 22. k Casimirum Magnum, Ladislai Loctici filium, cui an. 1370, defuncto successit Ludovicus, qui hoc tempore Ilungariæ Rex erat. l Accessit etiam Regem Navarræ, Duces Juliacensem et Ibrantiæ, ac Comitem Flandriæ, apud quem reperit Regem Daniæ, ita Froissardus.
CAPUT XII. Pax Bononiensis procurata.
Ut autem ad Patrem meum dulcissimum, et opera ejus mirabilia in utilitate passagii ad honorem Dei et laudem ejus, revertar; accidit, quod Deopermittente, et diabolo instigante, illis temporibus tantum flagitium a guarræ, et effusio sanguinis inter Ecclesiam Romanam ex una parte et Dominum Barnaboum de Vicecomitibus Mediolanensibus ex altera, causa civitatis Bononiæ, vigebat; quod passagium indictum omnino illa guarradurante impediebatur, nec ad finem optatum venire poterat. Rex autem Cypri in transitu suo Mediolanum cum Domino Barnaboo prædicto de pace tractaverat, et etiam in Curia cum Papa. Et auditis Regis verbis pro passagio necessario, conclusum fuit in Curia, quod de consensu Papæ Rex Franciæ Ambasiatores suos solemnes, et etiam Rex Cypri, Mediolanum ad Dominum Barnaboum tractandi pacem committeret. Rex verob Franciæ, unum magnum Comitem et unum Episcopum ejusdem Cardinalis fratrem mittere destinavit. Et Rex Cypri Patri meo Archiepiscopo et mihi Cancellario indigno negotium prædictum imposuit. Rege autem Cypri de Curia recedente, et versus Principes tendente supradictos, Ambasiatores prædicti Regis Franciæ, Pater meus et ego visuri versus Mediolanum iter arripuimus. Et transactis mensibus diebusque completis insimul Mediolanum applicuimus, et a Domino Barnaboo honorifice suscepti, causa nostra adventus sufficienter exposita Domino Barnaboo, et responsione habita causas brevitatis versusc Cardinalem Hispanum, Sedis Apostolicæ in Italia Legatum, guarram Ecclesiam militantem et gubernantem, et in Romandiolam commorantem ivimus; ibique cum eo pro parte in favorem passagii de pace tractavimus: et responsione habita insimul Mediolanum revenimus, et quod tractatum erat Domino Barnaboo retulimus.
67 Nunc autem opera Dei in Patrem meum, et quomodo Deus ipsum magnificare voluit, quia humiliter in omnibus procedebat, magnificare cogor, et quæ vidi narrabo, non detractori, sed in laudem condignam Patris mei, et honorem Dei, qui deposuit potentes de sede et exaltavit humilem; quia reprobat consilia Principum, et vocem peccatorum non exaudit. Nam Ambasiatores Regis Franciæ de regali majestate Franciæ præsumentes, et Regem Cypri passagii et Dei nuntium parvipendentes, in tractatis supradictis Patrem meum sapientissimum, a Deo illuminatum, qui tanta bona in Ecclesia Dei fecerat, non habendo respectum quod ipse Archiepiscopus et Doctor in Theologia egregius erat, parvipenderunt, et pacem per eos quasi jam factam gloriam inde sperantes, et fructum ejus Regi Franciæ impendentes, de Patre meo parum curaverunt, ipsum quasi despiciendo. De me vero non loquor, nisi in injuria Patris mei; quia non eram dignus esse socius tanti Patris in legatione, sed neque minister ejus. Deus autem cogitationes hominum cognoscens, et dissipans eorum consilia, totum tractatum destruxit et annihilavit. Nam Legatum Hispanum durum, amaricatum, ad guarrum inflammatum faciendum, et contra Dominum Barnabaum indignatum, nec in pactis fiendis sibi credendum invenimus; Dominum Barnabaum furibundum, et contra Ecclesiam multa mala machinantem ipsamque minantem, et velut leonem rugientem et pacem dispicientem invenibus. Tunc Deo permittente acres in principia, in fine facti... sunt: non in fine, sed quasi in principio. Nam Ambasiatores Regis Franciæ inter ac collatione facta, de labore suo et conclusione desperati inanes et vacui et de Domino Barnaboo male contenti, a Mediolano versus Franciam recesserunt.
68 Sed Pater meus de Deo confisus, cautelas diaboli satis recognoscens, et quod magnum et arduum opus, specialiter Dei, in pauco tempore adimpleri non potest, sapienter considerans; ad orationes toto corde confugit, determinando nos in Mediolano aliquibus diebus iram Domini Barnaboo a Deo placaturam expectare. Sed subito quale miraculum Deus ostendere voluit et ostendit! Nam Deus per Regem Cypri prædicatorem suum crucem exaltari disponens, lacrymas et orationes Patris mei exaudivit, et cor Domini Barnaboo subito convertit. Nam infra duos dies a recessu Ambasiatorum Regis Franciæ, Dominus Barnabao Patrem meum et me ad se vocari præcepit, et in loco secreto inter Patrem meum et me sedens, (hic leo factus Deo est agnus) cum vultu sereno Patri meo et mihi dixit: Nunc audacter mecum de pace loquamini, et quidquid vobis videtur dicatis. Tunc tuba Angelica non verbis humanis, sed per os sancti Spiritus, velut quidam Angelus Dei, sanctis et divinis admonitionibus Pater meus voce pia resonando Dominum Barnaboum mitem et audientem ad pacem dulciter convertebat. Sed quis sum ego, ut dicta facta, admonitiones inauditas ipsius Patris mei ad Dominum Barnaboum commendare velim? Non certe dignus et frustra laborarem. Quomodo in verbis suis monstra placavit, quomodo honorem Ecclesiæ custodiebat, potentiam ejus spiritualem demonstrando, quomodo Ducem Barnaboum de guarra facta sine metri, pericula ostendens, corrigebat, quomodo in conversione ejus et pacis ipsum magnificabat, et multa promittendo exaltabat; quomodo bona pacis, mala mala guarræ, passagii in guarram et utilitatem ejus in pace, mirabiliter sacram Scripturam multipliciter allegando, declarabat, honorem Regis Cypri procurando et ipsum exaltando, scribere non valerem, nec scirem.
69 Finitis autem verbis Dominus Barnabao a Deo tactus, et Patre meo dulciter instructus, aliquantulum cogitavit, et postea cum magno suspirio dixit: Libenter vos audivi, et pacem omnino cum Ecclesia, subditus et fidelis deinceps sibi esse volo. Eatis ad Cardinalem statim, et pacem tractetis, guarram meam et pacem meam in manibus vestris pono. Mira res, et stupenda, et quasi hominibus incredibilis, Deo operante et virtute Patris mei laborante! Nam qui antea dentibus in Ecclesiam fremebat, hæreditatem ejus destruebat, sanguinem ejus bibebat, fidem Catholicam adnihilabat, errorem inter Christianos seminabat, nec hominem reverebatur, nec Deum timebat, precibus Imperatoris, Regis Franciæ, Regis Ungariæ,d Regis Apuliæ, et nonnullorum Magnatum et Comitum non acquiescendo, et minas ipsorum parvipendendo; ad vocem unius Patris mei factus est Ecclesiæ obediens, et de peccatis perpetratis poenitens, tantum Patre meo laborante, et Deo confirmante. Modo ad Cardinalem, modo ad Dominum Barnaboum revertebatur: inde ad Curiam Romanam ad pacem confirmandam. Postea ad Bononiam venimus cum infinitis laboribus, expensis, et periculis infinitis ad utilitatem Ecclesiæ. Remanente Bononia in manu Ecclesiæ, infrae annum pax completa et confirmata fuit, quæ usque ad diem præsentem adeo laudabiliter durat. Et non reducitur ad memoriam alicujus viventis, pacem in Lombardiam tantum unquam durasse, sicut præsens pax a Rege Cypri desiderata, et a Patre meo nomine ipsius tractata, et me præsente confirmata.
a Bononienses experti variorum Dominorum regimen, subjecerant se an Ch. 1351, Joanni Vicecomiti Archiepiscopo Mediolanensi, cui an. Ch. 1384, Octobris 5, defuncto successorunt ex ratre nepotes, Maphæus, Galeatius et Barnabous, seu Barnabaus; pro quibus Vice gerens in Bononia Joannes Vicecomes de Valezio, sibi dominium usurpavit, et Dominis Mediolani factus rebelitis an. 1335 mense Aprili, ac deinde bello a Vicecomitibus appetitus. Bononiam Ecclesiæ dedit, ut tradunt Cortusii lib. 10, cap. 6 et 11. Hinc bella inter Pontifices et Vicecomites.
b Joannes, non Carolus V, (quod pulavit Bzovius an. 1364, nu. 10) ante cujus regnum pax hæc firmata est.
c Ægidium Garziæ Alvari Carrilium Albonotlium Conchensem, ex Archiepiscopo Toletano Presbyterum Cardinalem.
d Jacobo Arragonio, Infanti Majoricæ, post obitum Ludovici Tarentni, Joanna Regina Apuliæ tertiis ledis nupsit.
e An. Ch. 1364, mense Februario, pacem hanc conclusam refert Bernardus Corius 3, pari.
Pericula Bononiæ contempta, superata.
Sed inter pericula continuando, quæ tractando pacem incurrebamus, aliqua in laudem Dei et ipsius Patris mei referam. Nam multi tyranni et Castellani et stipendiarii, longitudinem guarræ affectantes, et inde viventes, impeditores et turbatores pacis, mortem nostram continue affectabant et quærebant. Nam semel de uno castro ad aliud transeundo, coram quodam castro pacifice transivimus: et ecce fere triginta Ungari et alii stipendiarii de pace dolentes, et de nobis se vindicare proponentes, subito calcaribus urgentibus, et gladiis extractis, nobis inopinantibus, super nos quasi inimicos venerunt. Ego vero mortem vicinam incurrere timens non videbam remedium. Sed Pater meus a Deo confortatus, nihil dubitans, firmiter stetit, et faciem versus inimicos alta voce dixit: Quid vultis? Illi vero vocem audientes, velut a Deo percussi gladios suos in vaginis reposuerunt, et statim retrocederunt, et sic evasimus manus eorum. Pluribus et pluribus vicibus accidit, quod guarra fervente, et nobis pacem tractantibus, et in medio castrorum nobis absque armis equitantibus, in via coram nobis, et retro homines ab inimicis con-
Januarii Tom. III. tinue expoliabantur et occidebantur; nos autem per medium illorum transeuntes, virtute Patris mei, sicut pie credo, liberi et sine perditione omnia pericula transibamus.
71 Aliud periculum magnum digne scribendum incurrimus. Nam pace confirmata, et Bononia præcepto Papæ in nostris manibus vice Regis Cypri posita, secundum ordinem tractatus pacis; Rectore vero præcedente Bononiæ recedente, et a nobis civitatem et castra ei pertinentia regentibus et gubernantibus, diabolus de tanta pace insueta, videns plures Nobiles et cives civitatis Bononiæ, qui de guarra vivebant, et magnas provisiones tempore guarræ a Cardinali Hispano recipiebant, inflavit, et ipsos ad mortem nostram incitavit. Ipsa vero collatione mortis nostræ facta, in civitatem eundo de vico in vicum, de arte in artem, quamdam falsam vocem seminaverunt civibus in aure dicere: Insidiæ, insidiæ. Nam Archiepiscopus et Cancellarius pro certo istam civitatem Domino Barnaboo intendunt tradere. Et sic populum falsa suggestione in mortem nostram incitabant. Et ecce subito in civitate Bononiæ tumultus et rumor populi, instigante diabolo, non modicus insurrexit: campana pulsatur, populus congregatur, major pars dicebat: Moriantur proditores. Alii dicebant: Non. A Deo autem fuit quod illa die ad quoddam castrum pacificandum, quod castrum aliqualem guarram contra Bononienses faciebat, intravimus. Nam si illa die in Bononia fuissemus, secundum dicta civium sine dubio in periculo mortis fuissemus.
72 Mane autem facto, nobis de hoc aliquid nescientibus, cum gaudio castro pacificato, ad civitatem venimus. Consuetudo vero erat in Bononia, quod quotiescumque ad civitatem veniebamus magna quantitas Nobilium et civium contra nos veniebat extra civitatem, Patrem meum recipiendo et honorando. Sed illo die extra civitatem nullum vidimus, et modicum mirati sumus. Nobis vero appropinquantibus ad civitatem, auditis talibus novis, vivit Deus, non modicum timui, quoniam aliqui amici forenses obviam nobis venerunt, et periculum nostrum et quod evenerat dolentes nobis retulerunt, consulentes nos non intrare civitatem. Quibus tamen non obstantibus, collatione facta inter Patrem meum et me, Pater meus dixit innocenter: Teste Deo sumus ab omni proditione innoxii, diabolus iterum pacem turbare nititur, timorem nobis incutiens: sed Deo auxiliante non prævalebit. In nomine Domini eamus. Intravimus enim civitatem non associati, ut solebamus. Et Nobiles et cives nos ab utraque parte in dolo recipientes nec salutantes, sed murmurantes, sic ad hospitium nostrum venimus. Ibique cum timore non modico stando, de hora in horam a civitate per amicos nostros mala nova nobis veniebant. Crescente malevolentia et murmuratione civium contra nos, tunc Pater meus de adjutorio humano desperans, videns periculum appropinquare, ad orationes divinas confugit. Ego vero nullum remedium evasionis videbam, auribus apertis continue expectabam illam vocem dicentem: Moriantur: Sed Dominus Jesus, qui liberat pauperem et innocentem de furore populi, et sperantes in se non despexit, timorem meum et orationes Patris mei pie respexit.
73 Nam Pater meus devotissime Missa celebrata, in camera sua me vocavit, et quid a Deo cogitaverat dixit mihi. Et statim omni timore postposito ad palatium misit, et inopinate magnam campanam congregationis totius populi fortissime pulsare præcepit, dicens quod coram omni populo palam in palatio loqui vellet. Campana autem pulsante et populo murmurante, et versus palatium eunte; Pater meus et ego cum paucis et quasi ad judicium euntes ad palatium venimus, ibique tantum populum congregatum invenimus, quod vix ad sedem assuetam ascendere potuimus. Et illi Nobiles, qui totnmrumorem excitaverant, in sedibus juxta nos ab utraque parte sedebant. et transversa facie modo nos, modo populum respiciebant in dolo. Silentio autem facto, Pater meus clare et strenue incipiebat quemdam collationem facere, et tanta mirabilia inaudita, et sacram Scripturam continuo allegando, dicere, quod aures audientium tinniebant; et especialiter declarando rumorem insipientium, quomodo iniquitas facta non in nobis, sed in personam Papæ et Regis Cypri convertebatur; quomodo populum pulchre in verbis suis corripiendo reprehendebat, et postea ipsum excusando justificabat et laudabat; quomodo auctores tanti sceleris et veneni seminati, loquendo generaliter acriter reprehendebat, ipsos condemnabat, et post ad pœnitentiam et Ecclesiæ obedientiam ipse pie revocabat; quomodo opus diaboli hoc fuisse probabat clarum, innocentiam nostram adeo demonstrando, et ad pacem factam servandam, et ad Ecclesiæ veram obedientiam omnes inducebat. Quid plura? Verba sua divina et ardentia, corda audientium in caritatem veram, cognitionem, et contritionem sceleris perpetrati inflammaverunt. Et qui antea inimici erant nostri, amici facti sunt.
74 Et ecce quidam a Doctor legum de primatibus civitatis in medio populi surrexit, et prout poterat et sciebat in genere substantiam verborum Patris mei gratiose replicavit, et Patrem meum laudando, commendando, et fidelitatem et laborem ejus approbando, pro parte totius sibi et mihi innocentibus veniam petiit, populum excusando, Patrem meum glorificando, et Ecclesiæ veram et cordialem obedientiam demonstrando. Et ab illa hora tanta tranquillitas et obedientia in civitate fuit, quod ad vocem Patris mei unanimiter omnes obediebant cordialiter. Nam illa die custodiam liberalem, claves civitatis, castri ejus, et claves centum viginti castrorum in manu mea vice Patris mei libere tenebam et regebam. Ego autem tanta mirabilia, tantum periculum, tantam securitatem in uno die integro videns, de liberatione nostra Deo altissimo regratiavi, sibique et meritis Patris mei totum attribui.
75 Aliquo vero tempore transacto et Patre meo sapienter in pace et sine murmuratione civitatem et castra in honorem Ecclesiæ, gubernante,b Legatus Cluniacensis, Bononiam et terras Ecclesiæ pro parte Papæ recturus et gubernaturus, Bononiam venit: et præcepto Patris mei claves civitatis et castrorum cum magna lætitia et honore Regis Cypri, et commendatione Patris mei, sibi dedi. Mira res: nam tanta virtus exibat de verbis Patris mei, quod nemo verbis ejus resistere poterat. Et merito sibi dici poterat verbum Petri ad Dominum: Ad quem ibimus? verba vitæ doces. Quanta pericula alia digna relatu, quantos labores, quantas insidias corporales et spirituales, quantas contumelias et opprobria, quærendo unitatem et pacem Ecclesiæ, et effectum sancti passagii, causas brevitatis omitto scribere, quod non valerem.
a Academia illa Juris studio jam dudum celebris fuerat: isthic enim Joannes Andreas, alique floruere, quos recenset Valentinus Forsterus in historia juris civilis lib. 3.
b Androinus de Rocca, ex Abbate monasterii S. Petri Cluniacensis, Presbyter Cardinalis creatus ab Innocentio VI, an Chr. 1361. Ilic ante Barnaboum et socios anathemate absolvit, et sacra urbi Meditolanensi aliisque illius et sociorum oppidis restituit.
Belli temue subsidium a Venetis concessum, a reliquis Principibus negatum.
Sed quia superius dixi, quod nemo verbis Patris mei resistere poterat, ut clarius hoc ostendam, et affectionem divinam, quam ad passagium habebat, pace a Deo per ipsum facta et confirmata, via sancti passagii omnibus aperta, in Bononia nobis existentibus, metuendissimus atque dilectissimus meus Do-minus Jerusalem et Cypri Rex in partibus Occidentis Reges antedicti circumeundo, ut dictum est, prius quasdam litteras manu propria scriptas misit mihi, et ut personaliter Venetias me transferrem ad navigia præparanda pro transitu et suo passagio et nonnullorum Principum et armatorum, ad terminum ordinatum præparandum. Rex vero Cypri illo tunc Patri meo de hoc non scripsit, quia ipsum aggravari laboribus dubitabat. Tempus enim mihi impositum præparandi navigia ita breve erat, quod vix spatium duorum mensium habebam, quod mihi omnino impossibile erat. Ego autem non modicum contristatus de inobedientia a meo Domino reprehendi dubitans, et passagium suum, (novit Deus) ad Patrem meum amantissimum refugi, et negotium sibi indicavi. Ipse vero caritate inflammatus inducias non quæsivit, ipsum me rogantem non expectavit, sed dulciter me confortans viam statim versus Venetias arripuit.
77 Nobis autem advenientibus Venetiis, et Duci et Concilio causa nostrai adventus exposita et response debili habita, magnum contrarium nostrae petitionis, et passagii invenimus, et multum turbati fuimus. Primum contrarium fuit, quia tempus termini et adventus Domini mei Regis erat nimis breve, ut dictum est prius. Secundum erat, quod a Rex Francie, qui erat Capitaneus generalis passagii, viam universæ carnis solverat; et inde Veneti omnimode desperati de passagio, movere guarram contra Soldanum sive esse causa ipsius guarræ recusabant, de mercimoniis ipsorum dubitantes. Tertium erat, quia non videbant nec viderant aliquos factores Dominorum Occidentalium præparationem sive provisionem pro passagio faciendo. Quartum et majus impedimentum: nam Deo permittente insula Crete iis diebus contra Dominationem Venetorum omninob rebellaverat. Et Veneti, spreto passagio et quocumque alio negotio, quamdam armatam armatorumc equitum faciebant militiam pro recuperatione insulæ suæ Cretæ. Et sic adeo impediti, quasi voce omnium Venetorum, nec passagio generali nec passagio particulari vacare poterant, nec navigia dare, nec pro pecunia mutuare dispositi erant.
78 Tunc Pater meus Archiepiscopusd Cretensis in talibus non discipulus sed magister erat, de response debili Ducis et contrariis supradictis non desperatus, sed in Deo confisus, ad aratrum, sicut consueverat, manum apposuit; paullatim Duci, nobilibus, et mercatoribus contrarium opinionum eorum argumentis demonstrabilibus clare demonstravit. Ipsi vero in contrarium replicantes, ut sciebant et poterant, conclusionibus ejus nullo modo contradicere valebant, me audiente. Tunc Dominatio supradicta, consilio habito, quatuor Nobiles antiquos sapientiores et magis expertos totius civitatis elegit, duos litteratos et duos laicos. Etut petitio nostra annihilaretur et Patrem disputando vincerent, sicut concepit, ordinavit, quod difficile erat. Nam fere per quadraginta dies qualibet die semel in die vel bis cum Patre meo in certamine deputationis prædicti quatuor sapientes conveniebant, me præsente. Sed qui argumenta divina et moralia utriusque patris memoriæ commendare posset, certe difficile est, et mihi impossibile est. Tandem in fine, Deo, cujus opus erat, operante illud, quod Venetis omnibus impossibile iis diebus videbatur, ipsi velut Catholici et devoti Patri meo vice Regis ad terminum suum obtulerunt. Quæ oblatio certe in laudem Venetorum et Patris mei supra sensum humanum procurantis scripturæ commendari debet. Nam Veneti morte Regis Francie et insulæ suæ Cretensis proditione, necnon et aliis multiplicibus impedimentis non obstantibus, in honorem sancti passagii, et reverentiam et amicitiam Regis Cypri navigia ad terminum ordinatum pro duobus millibus militibus cum eorum equis, armis, familiaribus ribus et victualibus pro tribus mensibus in terram Soldani vel cujuscumque fidei inimici transfretanda secundum voluntatem ipsius Domini Regis obtulerunt. Ita tamen quod Veneti medietatem navigiorum prædictorum propriis expensis solvebant, et alia medietas per Regem, et transfretantes solvi debebat.
79 Ecce pulchrum principium passagii, cum difficultate et mirabili admonitione Patris mei, Dei virtute, procuratum. Desiderium suum sanctum passagii mirabiliter ostendebat, et quod in eo erat ad plenum faciebat, viam passagii omnibus in effectu aperuit. Et, ut vere credo, ministerium primi passagii coram Deo obtinuit. Quibus laudabiliter peractis, statim bullas authenticas oblationis prædictæ Dominationis Venetorum ad Regem meum Dominum in Occidentalibus partibus transmisi, et mirabilia Dei, quæ Pater meus ad honorem suum et passagii laudem fecerat, cum gaudio Regi manifestavi. Tunc Pater meus in Domino gaudens, et continue peroptime... adimpletis omnibus negotiis sibi commissis, et plus ad referendum merito supradicta Papæ, et passagium sustinendum, corporaliter me dimittendo, et non mentaliter, versus Curiam iter arripuit. Adveniente autem ipso ad Curiam et quæ adicto facta erant Papæ referente, et passagium confirmante; Papa ipsum dulciter vidit, labores ejus et opera laudavit, commendavit, et approbavit: et a Cardinalibus et amicis sicut Angelus Dei receptus fuit. Nam omnes opera per ipsum facta audientes non solum mirabantur, sed in stuporem convertebantur.
80 Aliquibus vero temporibus ante adventum ejus in Curia, sicut Deo placuit, Cardinalis Petragoricensis Legatus Passagii, Capitaneum, videlicet Regem Franciæ, e secutus est, debitum humanæ conditionis solvens. Sed Deus omnipotens, qui unicuique secundum opera sua retribuit, et exaltantes fidem Catholicam et mysterium Crucis, non solum in patria glorificat, sed etiam in hoc seculo honorat et exaltat; ipsum Patrem meum ad altiorem gradum ascendere voluit. Nam Papa sufficientiam et Dei virtutem in Patre meo fulgere cognoscens, de consilio Cardinalium, Patri meo amantissimo majorem dignitatem in Ecclesia Romana militante post Papam dedit solemniter, videlicetf Patriarchatum Constantinopolitanum, insuper Ecclesiam Coronensem in commendam ad vifam suam, et Ecclesiam Nigropontensem; et loco Cardinalis Petragoricensis Papa ipsum Patrem meum Apostolicæ Sedis Legatum pro passagiog ordinavit, et decem florenos quotidianos in expensarum augmentatione suarum præordinavit. O quam bonum est sperare in Domino, mandata ejus servare, et in Deo ponere spem suam! veraciter Pater meus viam suam Deo revelavit, totam spem in eo posuit, quæ Dei erant ardenter quæsivit, mysterium Crucis et passagium annuntiavit et prædicavit, et quantum erat in eo veraciter adimplevit: et ideo Deus cum sic exaltavit et magnificavit.
81 Ipse autem Pater meus Constantinopolitanus Patriarcha et passagii Legatis, gratiis et privilegiis Apostolicis munitus non modicum, benedictione Apostolica recepta, versus Venetias ad prosequendum fidelium et Regis Cypri passagium iter arripuit. Et in via sua fideles commonens, et super humeros eorum venerabile signum Crucis imponens, ad passagium Regis Cypri omnes invitando, et mysterium Crucis prosequendo, Venetias applicuit. Et a Venetis gratiose cum honore non modico et Ecclesiæ reverentia receptus fuit. Venetiam venerant ad terminum Regi Cypri, aliqui Principes et Nobiles Occidentis caussa passagii, in satis bona quantitate; qui Patrem meum Legatum libentissime viderunt, et ab eo confortati fuerunt. Veneti vero in promissis parati de oblatione Patri meo facta vice Regis ad terminum ordinatum numquam retrocesseruut.
82 Sed (heu! heu!) quis mortalium dolorem intimum Patris mei et meam amaritudinem ad plenum narrare valeret? Spes nostra versa est in nihilum: Pater meus cum tantis laboribus et periculis vineam plantaverat, sed inde vinum dulcius melleh bibiturum factum est acetosum et felle mixtum. Nam vipera illa antiqua venenatis, (cujus caput Virgo contrivit) quæ decipit genus humanum, tanti boni futuri voto invidens, salvationem animarum ferre non sustinens, intoxicavit vinum nostrum, destruendo passagium. Nam Dominus meus Rex ad Principes Occidentales auxilium pro passagio quærens, propter peccata lamentanda illorum, ad quos negotium passagii rationabiliter magis pertinebat, impeditus fuit: etad terminum suum Venetias venire non potuit, proh dolor! Termino vero elapso et Patre meo Venetiis exspectante et lacrymante, prædicti Nobiles Venetiis caussa passagii expectantes, de adventu Regis dubitantes, desperati recesserunt, passagium relinquendo. O dolor in anima! Jam termino transacto Veneti de oblatione sua antedicta absoluti fuerunt, et milites recesserunt cum dolore, vultu tristi, de passagio desperati. Tunc mercatores reprobi gavisi sunt, et de passagio trufaverunt. Ille tunc Pater meus tristis desolatus, opera diaboli bene cognoscens, de Deo non desperatus, electos paucos pro passagio, quos invenire poterat, in Domino confortans, ad lacrymas et orationes se posuit, Venetiis Regem expectando et pro ipso Deum orando. Consuetudo adeo sua erat, quod in omnibus agendis suis humano sensu deficientibus ad Deum et ejus Matrem Virginem recurrebat. Et quicquid implorabat communiter impetrabat. Pluries fui hoc expertus, et numquam fui deceptus, et etiam in arduis negotiis et quasi impossibilibus.
83 Rex autem Cypri Imperatorem Romanorum et alios Reges et Principes Occidentales, cum magnis periculis, laboribus, et expensis fere per annum cum dimidio visitabat, quotidie adjutorium pro passagio petendo. Sed heu peccatis mundi imminentibus, et invidia Principum regnante, non invenit qui laudem daret Deo, nec qui de passagio curaret, nisi in verbo jactante et effectu carente. Non fuit qui terræ sanctæ misereretur, nec de opprobrio suo compateretur. Proh dolor! omnes se Regi Cypri excusaverunt, et ipsum i vacuum et lacrymantem remiserunt. Tunc Rex de Principibus Christianorum desperatus, termino suo multo tempore elapso et sine adjutorio de Deo confisus, cum expensis omnibus de passagio desperatus Venetias est reversus, et a Venetis magnifice receptus. Sed ille qui in rebus desperatis fortior erat, et ipsas res ad finem bonum Deo operante perducebat, videlicet Pater meus Legatus, obviam Regi ivit, et ipsum lacrymantem et de labore suo et termino perditis lamentantem invenit. Legatus vero Regi compatiens, a Spiritu sancto instructus, ipsum dulciter et multis argumentis confortavit, et ut in Deum totam spem suam poneret, retro non respiceret, ad aratrum manum fortem poneret, et Deus ipsum adjuvaret, ipsum pie admonuit. Rex vero a Deo et verbis Legati confortatus, magnalia in honorem Dei cogitans, vires resumpsit, et in expensis propriis aliquos fideles non multos secum adunavit, mare caussa transfretandi et passagium non relinquendi. Sed Legatus quid faciebat? Regem incessanter confortabat, omnes in ministerium crucis animabat, demonstrando victoriam Dei non esse in multitudine populi, sed de coelo fortitudinem demonstrando, quod paucos in passagio Deus adjuvaret, et ita Regem animabat, et ipsum pie admonebat. a Obiit in Anglia 8 Aprilis anni 1304, cut successit filius Carolus V.d Ob tributum insulantis impositum, carceri incluso Leonardo Dandulo Duce, et negotiatoris navibus interceptis, Sabellicus Enneade 9, lib. 8.c Mille, et peditum duplo majore numero, præter copias navales sub Duce Buchino Vermio.d Papa VII Idus Decemb. an. 1363, præceperat Duci Venetorum, ut Petro Archiepiscopo Cretensi et Sedis Apostolicæ legato, in in his quæ ad pacem Crelensium altinerent, oblemperaret. Bsovius, num. 11.e Ergonon obii: XVII Kal. Febr. ut tradit Ciaconius in Joanne XXII. Hic est ille Talayrandus, de quo supra, cujus rogatu vir nobilis Wilhelmus de Baldenselle hodaeporicum terræ sanctæ conscripsi, quod manu exaratum penes nos est, cum alio tractatu de Terra sancta F. Joannis de Oosterwyck Presbyteri tertii ordinis S. Francisci, qui Thenis oriundus anno 1356 et 1357, terram sanctam visitavit. I Bsovius an. Chr. 1365, num. 5, post expeditionem Alexandrinam creatum Patriarcham Constantinopolitanum, perperam scribit.g In bulla testatur Pontifex, eum esse virum secundum cor suum, honestate conspicuum, religione probatum, preclarum scientia, humilitate sublimem. mansuetudine generosum, multa providentia circumspectum, et in lege Domini ipsaque fide Catholica admodum eruditum etc.h Forte bibendum. i Bosius lib. 3, hist. Rhodianæ citatus a Bsovio an. Ch. 1304. n. 9, ait Imperatorem subsidia pecuniaria tanta in sacrum bellum obtulisse, quanta Urbanus Pontifex numerari juberet, quam hæc fidem mereantur, hinc patet.
Timor belli Genuensis sublatus. Classis ad expeditionem emissa.
Rege autem parato cum exercitu suo parvo ad transfretandum, et personam suam in magno periculo ponendo, sed pro servitio Dei terminando, Legato ardenter negotium Dei prosequente, et ecce generis humani antiquus hostis, pater mendacii, et crucis inimicus, de passagii generalis supradicti impeditione adhuc non contentus, sanctis operibus Patris mei, necnon et bonæ intentioni Regis, invidens, nostrum parvum et singulare passagium et cum difficultate impedivit, et quoddam os ad rodendum in ore Regis projecit. Nam illi qui regni Cypri custodes fideles esse videbantur, et magnum a adjutorium Regi obtulerunt, videlicet Januenses, pro quadam controversia in Cypro facta inter Regis officiales et ipsos Januenses, a regno recesserunt male contenti. Et in Janua collatione facta ad guarram regni Cypri parati, in destructionem passagii. Rex vero ista audiens, de proposito impeditus, non modicum conturbatur. Sed ne opus Dei impediretur per nuntios Januensibus multa bona verba pacis misit, et quæ fienda erant per eum promisit. Ipsi vero verbis Regis non acquieverunt, imo galeras plures præparaverunt ad guarram Regi faciendam, et contumeliam Crucis versandam. Tunc qui leonem in agnum mutaverat, et pacem Ecclesiæ Deo operante fecerat, videlicet Pater meus Legatus, de Deo confisus, in talibus assuetus, Januam pro pace reformanda personaliter ivit: et a Januensibus, qui semper ejus amici antea fuerant, diabolo instigante, cum opprobrio receptus fuit. Nam Januenses indignati contra Cyprienses præconizari fecerunt quod nullus Januensium obviam Legato Regis nuntio iret, nec ei hospitium præberet, in magnam crudelitatem et inauditam. Intrante autem Legato Januam quasi lapidatus fuit, nec ubi caput reclinaret invenit in civitate; murmurantes et lapides in familiam Legati jactantes, una voce guarram Cypriam clamantes. Familia vero Legati de vita eorum et Domini Legati desperabat, et mortem expectabat, videns populi rumorem et ejus malam voluntatem. Tandem Pater meus nihil timens in spiritu tamquam Papæ Legatus in quadam ecclesia hospitalis cum difficultate receptus fuit, et vix refectionem habuit.
85 Furia autem Januensium aliqualiter transacta, Legatus ad palatium ivit, etb Duci et concilio adventus sui caussa primo cum humilitate aperuit. Et in responsione corda amaricata cognovit: Papa enim ne Regis passagium impediretur pie admonendo, eis de pace affectu aliter scripsit, et nonnulli alii Principes et Comites. Sed Januenses nihil inde curaverunt, et superbe respondebant, regnum Cypri minando, et de timore Dei parum curando. Legatus autem qui numquam aliquem tractatum inceperat, quin quantum in eo erat perficeret, sicut in præcedentibus clare patet, modo cum minis, modo cum argumentis insolubilibus, modo cum verbis mellifluis, doloribus humanis, patientia inaudita, et laboribus infinitis præ cedentibus, non in modico tempore corda Januensium mollificavit, et ad pacem convertitc. Et Venetias facta pace reversus est ad Regem, non modico gaudio, antiquo serpente adeo devicto.
86 Tunc Rex de pace propter passagium gavisus, fideles quosquos habere poterat congregavit, in expensis propriis, et sine adjutorio alicujus Principis vel communitatis Christianorum. Legatus vero exercitum Regis in ministerium Crucis et Dominicæ passionis pie confortabat, omnibus transferendis venerabile signum crucis dabat, peccatores absolvebat, et orationibus continuis, et divino officio mediantibus, institutiones divinas transferendis pie et devote declarabat. Rex vero pietate et devotione motus, et verbis Legati continue admonitus et consolatus, de Deo confidens, publice votum emisit, videlicet se numquam in regnum suum intrare, nisi prius cum exercitu suo in terram inimicorum fidei personaliter intraret, etiamsi mori deberet. Tunc detractores passagii videntes Regis apparatum, et Legati firmum propositum, confusi sunt, et aliqualiter tacuerunt. Nova tunc ad Principes Christianorum volaverunt, ipsos ad bellum Dei excitando, sed ipsi tamquam crapulati a vino dormientes, de passagio parum curantes, nullum adjutorium dederunt, nec solum pedem inde moverunt veniendo ad passagium Regis, inchoatum, et per summum Pontificem publice jam indictum.
87 Rex autem Deo operante et Legato consulente, pluribus navibus armatorum, et fere quingentorum equorum oneratis in Rhodum ante præmissis, ind tertio anno a recessu regni sui cum duabus galeis solis de Venetiis versus plagam Orientalem recessit, et omnia navigia sui exercitus sexcenti ferme armati et marinarii omnes et equi prædicti in expensis et stipendiis Regis erant omnes, una sola galea accepta a Dominatione Venetorum Regi a communi notata. Rex vero Legato associatus, vento prosperante, in satis brevi tempore Rhodum applicuit, et a Magistro Hospitalitatis magnifice receptus fuit. Rex vero pluribus mensibus ante Principi Antiochiæ fratri suo, regenti Cypri regnum, in mandatis scripserat, ut exercitus regni sui Cypri, regno in bona custodia permanente, obviam sibi Rhodum veniret. Quod et factum est. Nam Rege in Rhodum aliquo tempore expectante, venit exercitus Cypri, videlicet sexaginta navigia, inter galeas, huysperia, et alia navigia militum armatorum, sagittarum, balistarum in bona quantitate onerata. Qui tunc Patrem meum gaudentem, exercitum benedicentem et Deum glorificantem vidisset, in devotionem et inimicorum fidei destructionem conversus fuisset. Illo tunc Magister Hospitalis in servitio Dei et adjutorio Regis centum milites ordinis sui elegit, et navigia sua armari præcepit et fecit.
88 Et Rex et omnis exercitus in Dômino lætatus, et de bello confortatus, inimicos fidei invadere desiderabant. Legatus autem ad artem suam divinam cum lætitia manum fortem posuit, legem dando, prædicando, cruces nostris peregrinis et etiam schismaticis dando, confessiones audiendo, peccatores absolvendo et reconciliando, modo in consilio Regis, modo inter marinarios et pauperes, modo inter Barones et milites, modo ad Magistrum Rhodi et suos milites in humilitate et divina admonitione laborabat; nunc infirmos visitando, nunc rumores pacificando, nunc inter Anglicos, Cyprienses, Gallicos, et Teutonicos conversabatur; semper unitatem, caritatem, et bellum Dei hortabatur. Quid plura? Tantam gratiam effudit Deus in Patre meo Legato, quod omnes in exercitu quasi ipsum adorabant, et qui manum suam in die osculari poterat, vel etiam benedictionem receperat, securs de omni casu periculi se reputabat. Quales processiones devotas et solemnes Missas personaliter personaliter celebrando, quales prædicationes de Cruce faciebat! Nam in prædicationibus suis omnes ad lacrymas provocabat, mentes omnium elevabat, et usque ad mortem sustinendam pro Christo omnes animabat et præparabat. Tantum laboravit, et ita ardens erat, quod vix comedebat, et parum quasi nihil dormiebat, exaltationem Crucis et fidei Catholicæ desiderando et exercitum informando et illuminando.
89 Et breviter laboribus in verbis suis sanctis mediantibus, et sancta sua conversatione coram omnibus lucente, tantum fecit quod paucis diebus ante recessum Regis a Rhodo, Rex et omnes Barones et Nobiles de manu Legati devotissime et Catholice sacratissimum corpus Dominicum receperunt. Et in exercitu non remansit fidelis Catholicus, qui ante recessum corpus Dominicum non reciperet, sed etiam infideles Christiani servientes in magnam devotionem conversi sunt, poenitentiam agentes. Quot et quanti erant illi homines armorum qui antea confessi non fuerant in decem vel viginti annis plus aut minus! Quanti etiam illi, qui devotionis causas ad passagium non venerant, sed causas vanitatis et avaritiæ et beneficii Regis! certe major pars exercitus. Veraciter Deo misericorditer inspirante et Legato informante, in exercitu omnis vallis impleta est, et omnis mons humiliatus est.
90 Sed quid fecit Deus in exercitu suo parvo? Nam Regis potentia inter Turcos volante, Deus tantum timorem et terrorem in cordibus Turcorum incussit, quod majores Principes Turcorum, videlicet Dominus de Altologo, et ille de Palatio, Ambassiatores suos solemnes in Rhodum miserunt Regi, et castra sua, homines, et victualia et amicitiam Regi præsentaverunt per nuntios, et sibi servire sub tributo obtulerunt. Quod et factum est. Magna est potentia et Dei bonitas, qui servum suum Regem sic honoravit, et corda inimicorum ejus ad pacem convertit.
91 Adveniente autem termino recessus, Rex de loco inimicorum fidei invasuro secrete in concilio ventilato, Deo auxiliante, Legato benedicente, proposuit Soldanum Babyloniæ, sanctam civitatem Jerusalem et ejus hæreditatem occupantem, non ad caudam sed ad caput invadere, et versus Alexandriam suum et Dei exercitum dirigere. Et valefaciens Magistro Hospitalis, galeam ascendit. Legatus vero et omnis exercitus galeas et navigia ascenderunt, et in portis Rhodi juxta galeam Regis mutuo se congregaverunt. Mira res a Deo mirabilis, et narrandi magna est gloria Domini, et mira, qui ponentes manum ad aratrum in fidei Catholicæ multitudine retro non respicientes fortificat, augmentat, et roborat. Nam Rex Cypri a Principibus et Christianis Occidentalibus derelictus et despectus, nunc a Deo fortificatus, et a Legato divinitus instructus, contra opinionem quasi omnium passagium prosecuturus, adeo potentem se invenit. Nam inter galeas, huiseria, ligna, naves, et alia navigia fere centum secum habuit in expensis propriis, quatuor huisseris et aliis paucis navigiis. Erant circa mille Nobiles armati, balistarii, et sagittarii, et marinarii erant omnes ad bellum parati. Totus autem exercitus Regis fuit circa decem millia bellatorum, et circa mille et quadringenti equi. Sed ii quid erant contra Soldanum et tantos Saracenos? Certe satis, quia Dominus Jesus nobiscum erat, Cruce præcedente, viam nostram in omnibus præparabat.
92 Legatus autem, personis Ecclesiasticis totius exercitus associatus, in galeam Regis ascendit pro benedictione generali exercitus Dei fienda. Et ascenso in eminentiori loco galeæ, ut ab omni exercitu videri posset, Rege prope ipsum stante, et omnibus stantibus et Legatum respicientibus, omnibus signis et vexillis galearum et aliorum navigiorum depositis Legatus quamdam largam et inauditam atque pulcherrimam benedictionem a Spiritu sancto incepit, antiquum testamentum et novum in benedictione allegando, modo navigia, modo arma, modo personas, modo mare, modo totum exercitum benedicendo in honore Crucis, et Saracenorum destructionem, auxilium Dei invocando. Rex vero et omnis exercitus Legato devotissime ad omnes benedictiones capitibus inclinatis respondebant, et in magna devotione erant. Finita autem benedictione, signum regale, videlicet quemdam leonem rubeum magnum, in galea Regis subito leaverunt, et tubis omnis exercitus insonantibus, et vexillis infinitis levatis una voce terribili in colum clamaverunt, Deo regratiando, clamantes et dicentes: Vivat, vivat Petrus Jerusalem et Cypri Rex, contra Saracenos infideles. Tunc Legatus Regi valefaciens et ipsum benedicens reversus est ad galeam suam, me semper in omnibus associante.
a Regem ann. 1363, antequam AVENIONEM abiret, Princeps Simon Buccanigra, ceterique Ordines summis et quæsitissimis honoribus exceperant, omni genere magnificentiæ prosecuti; ut tradunt Petrus Bizarrus et Ubertus Folietta lib. 7, hist. Genuensis.
b Gabrieli Adorno.
c Waddingus in Vita num. 32, hæc addit: Magnis deinde itineribus contendendum fuit AVENIONEM, confestim Genuam redeundum, hinc Venetias ad Regem abeundum, iterum Genuam regrediendum, quæ itinera brevitas temporis dificulter admitit, maxime quod non modico tempore Genuæ manserit.
d Anno Christi 1363. Pontifex VI Kal. Maiti Regem hõrtatus est, ut quamprimum transfretaret, Bulla 29, et ultima apud Waddingum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.