Infestationes a dæmone, donum Prophetiæ, obitus et eum secutæ visiones.
Venio ad invidentium virtuti ejus machinationes dæmonum, quas illa jam inde a suæ conversationis principio multas passa, gloriose triumphavit: nam cum adhue in suo reclusorio Corbeiæ existeret, venit aliquando per caminum diabolus, (quemadmodum Soror Agnes de Vaulx et P. Henricus mihi narrarunt) et in muro tantum foramen fecit, quantum transituro illac homini sufficere poterat: sed B. Coleta foramini opponens Deiparæ genitricis effigiem, coloribus expressam in tabula, paulo post murum sic invenit redintegratum, quasi nullo maleficio fuisset violatus. Varias quoque formas induebant dæmones, ut pias ejus orationes impedirent, et pia proposita sanctasque intentiones subverterent: quibus cum parum proficeretur aut nihil, venerunt ad verbera impudentissimi spiritus, et fustibus aliquando sic contederunt ut toto corpore liventem, et tetro nigrore deformem viderit aliquando Soror Agnes prædicta, ut mihi P. Petrus de Remis et P. Henricus ac Soror Jacoba le Grand affirmarunt.
74 Ipsa quoque mihi dixit aliquando nocte quadam se persolvendis Deo precibus intentam in oratorio, dirissime exceptam fuisse verberibus: nec eo contentos dæmones sic contusam intra unius fenestellæ angustias ipsam compegisse, vehementia tanta ut nec loqui posset, nec citra summam difficultatem respirare: mansisse autem se eo loci usque ad sextam matutinam, donec Sororum aliqua supervenit, quæ tali in statu reperiens Matrem, et opem ferre frustra conata, Fratrem denique laicum, nomine Reginaldum accersivit: qui suos quoque conatus irritos esse videns, fenestram dissecans, explicavit angustias, quibus aliter erui viva non poterat. Hoc autem in Bizontino conventu accidit. Verum privata sunt ista incommoda: publicum et communem totius conventus Decesiensis quietem incolumitatemque impetebat, quod sequitur, inimici dæmonis stratagema, et una matrem filiasque involvisset ruina, ni laborantibus suis mirabili modo succurrisset Deus.
75 Venerat ad prædictum conventum pia Mater eo tempore, quo ipsum oppidum præsidiariorum militum ingenti multitudine gravabatur, et propter bellicos in provincia motus suspecta erant omnia: eorum præsertim, qui veniebant ex partibus hostilium ditionum, quemadmodum B. Coleta veniebat, etsi nihil esset metuendum cuiquam a tanta cordis puritate, qua partibus utrisque famulabatur. Arripuit tamen occasionem diabolus, et Sacrarii præfectam, cujus officium erat nocte media signum ad Matutinam psalmodiam dare, e somno suscitans inter horam nonam ac decimam vespertinam, impulit ad campanam de more pulsandam tempore non suo: simul et hostem adduxit scalas ad mœnia admoturum. Attonuit intempestivus ille pulsus nocturnos in mœnibus excubitores, qui eodem temporis momento inimicorum conatum deprehendentes, primum quidem prohibuere ascensuros: deinde nihil dubii quin hosti ad invadendam civitatem signum campana dedissent Sorores, turbatis supra modum animis gravissima quæque minabantur innocentibus, in manifesta, ut quidem credebant ipsi, proditione deprehensis. Ergo advolant rabidi ad conventum: sed ecce dum ad illius valvas accedunt, iisque effractis, mactare omnes ac perdere cogitant, protegente suas ancillas Domino, et antiqua in earum gratiam miracula
Acula iterante, publicum oppidi horologium, quod juxta veram temporis rationem undecimam horam indicare debebat, indicavit primam pulsu suo; eoque non exili, ut alias semper, sed præter morem naturamque grandisono, sic ut auditus ab omnibus distinctissime omnium quoque animos averteret a facinore cogitato, seque præcipiti nimium furore abreptos milites pariter incolæque argumentes, nullo illato danno recederent, taciteque se commendarent piis Sororum meritis, quibus acceptum referri posset, quod qua hora ipsæ ad precandum surrexerant, eadem nocturno earumdem pulsu excitati vigiles, hostes a mœnibus amoverunt. Qua in re illud quoque mirabilius accidit, quod, duabus horis hoc miraculo interceptis, nihilo tamen tardius apparuerit aurora, quam exspectari debebat si ad medium duodecimæ, ut consueverat, fuisset pulsatum pro Matutinis: sicut ipsa Beata aliæque Sorores retulerunt, Dei potentiam collaudantes.
76 Prophetiae gratiam, qua prædita erat, in hoc beata Mater ostendit, quod in Languedociæ partibus constituta, ut P. Henricus et Soror Agnes de Wisemelle retulerunt, mortem Martini Papæ prædixerit, et nasciturum in Ecclesia schisma ac finem Concilii Basileensis, nec non electionem Felicis Antipapæ: eaque tribus ut minimum annis, antequam eventu vera probarentur: ex qua prænotione ingentem animo dolorem concepit. Alias adductus cum esset ad eam eximiae formæ pueruus, Domini Joannis a Couraut filiolus (gratissimus namque ei erat parvulorum conspectus, primaevæ innocentiae statum sibi repræsentans) intuita eum Coleta cognovit, dannandum esse si superviveret: precibus ergo apud Deum egit obtinuitque, ut morte præmatura extingueretur. Ecce autem qui sanus valensque advenerat, reducitur ager moriturque. Mittunt attoniti super insperatæ mortis celeritate parentes, qui Sororibus nuntient funestum casum: at hæ verborum memores, quæ ex ore Matris suæ audierunt, jubent ea renuntiari dolentibus: quibus non modico solatio fuit intelligere, quantis modis optanda filiolo suo mors illa fuerit, neque difficile existimarunt voluntatem suam beneplacito divino, et prudentis vere virginis Coletæ optioni naturalem suum amorem submittere.
77 Desiderium Beatæ animas in Purgatorii poenis detentas adjuvandi tantum fuit, ut si permisisset Deus, libenter sola perlatura fuerit supplicia omnia earum omnium piaculis debita: multas igitur ad Deum fundebat preces illarum subidio destinatas, instituitque ut Sorores omnes tribus cujusque hebdomadæ diebus, Majori excepta, Vigilias defunctorum cum tribus lectionibus recitarent. Pari solicitudine accurrebat ad moribundas Sorores, in illas expendens quidquid divinitus acceperat gratiarum; salutaria monita suggerendo morientibus, eisque Divinam misericordiam ferventer implorando. Simili eos etiam persequebatur caritate, a quibus aliquid patiebatur incommodi: et fuere hi ex omni conditione homines domestici externique, nobiles et ignobiles, Religiosi ac seculares: sed quantumcumque diras ab eis persecutiones pateretur, nemini tamen offensam se signo ullo verboque indicabat: sed potius salutem omnium, atque ipsorum imprimis, et verbis et operibus satagebat promovere. Ipsa mili fassa est bis se fuisse intoxicatamb, nec ignorare quibus agentibus id factum esset: clementer tamen ignovit reis, nec ullum præ se tulit injuriæ sensum, sicut nec damnum valetudinis ex maleficio ullum contraxit, divina ipsam protegente dextera.
78 Talis cum esset illius mansuetudo, facile fuit per eam multos perversissimæ etiam vitæ homines ad Deum et bonam frugem converti: qui autem ex iis remanebant in nequitia obdurati, super hos dolebat magis quam ex omnibus incommodis et cruciatibus, qui sibi ex morbis aliisque caussis proveniebant. Nam licet labores atque ærumnæ, quibus usque ad extremam ætatem exercita est, multiplices fuerint et peracerbæ, eo tamen animo omnes pertulit, ut nihil fuerit recusatura quo minus ad Dei gloriam proximorumque salutem denuo easdem omnes et majores etiam toleraret. Sæpe cum ex uno conventu in alium erat ipsi proficiscendum, adeo debili fractaque valetudine erat, ut non videretur quartam unius leucæ partem absque vitæ dispendio posse absolvere, et tamen magnis animis se dabat in viam, dicens nihil interesse, in campisne an in civitatibus diem suum obiret, modo in Dei obsequio juxta beneplacitum ipsius mori sibi contingeret. Ergo totum vitæ suæ spatium utlissime transegit: quamdiu enim cum ea vixi in laboribus, in vigiliis, in poenitentiis sponte susceptis, in orationibus privatim ac communiter frequentibus scio fuisse occupatam Dei aut proximi sui causa.
79 Obitum quoque suum præcognovit, et futurum dixit in conventu Hisdiniensi, Purificatæ Virginis Matris festo, ut ultra duos annos non superviveret.c Audivi autem a P. Petro de Remis, a Sorore Maria, atque aliis conventus Gandensis Sororibus, quæ tribus septimanis ante excessum ejus Atrebati fuere, quomodo beata Mater præscia diei et horæ, qua sibi moriendum esset, eamdem omnibus convocatis revelarit: admonens atque adhortans, ut semper piae essent et timentes Deum, Regulam servarent exactissime et proprias reformationi suæ constitutiones, reddentes fideliter Deo quidquid ei voverant:d de cetero ne multa a se extremo illo tempore verba sperarent, sinerent se res suas cum Deo agere, cui se tota mente obstrinxerat. Dominica die, audito Sacro et Euchiaristico pane suscepto, speciali Dei visitatione frui observata est: postquam velut extra se facta, nullius omnino rei curam ulterius gessit, nisi Sponsi sui, eum adorando, ad ipsumque suspirando. Interim deliquium patitur, et a Confessario Sacramento extremæ Unctionis munitur ad agonem. Recepit autem in prædicta Dei visitatione quatuor insignes favores: quorum primus fuit, quod ad exemplum Christi patientis gravissimos senserit cruciatus, qui ei ad ultimum usque spiritum perdurarunt; alter quod reliquo omni tempore a rerum divinarum contemplatione nunquam avulsa fuerit; tertius quod sacrum Missæ sacrificium semper audierit dici: postremus denique quod licet communitati Filiarum suarum præsens non esset, tam clare tamen distincteque noverat quidquid ab omnibus ubique fieret, acsi coram se singula agerentur, sicut narrantem audivi Confessarium ejus.
80 Volebat ipse ejusque socius morienti adesse; ideoque erant conventum ingressi, præstolantes dum horam esse extremam intelligerent: cognovit hoc ipsa Deo revelante, ideoque accersiri eos ad se jussit, et suavibus verbis allocutos dimisit: erat enim dies iste Veneris, nec morti suæ destinatus. Sabbato vero sequenti post factam orationem dixit suis, ultima nunc vice requieturam se, et, ut erat vestita decumbens, velo, quo velata a Pontifice fuerat cum Abbatissa constitueretur, caput obnubit, et suorum erratorum venia a circumstantibus postulata, immobilis perseveravit, ore atque oculis clausis, inter acerbissimos dolores per lioras quadraginta octo protractos. usque in Feriam secundam, quæ tum sexta Martii erat, anni millesimi quadringentesimi quadragesimi septimi, quando circa horam ab ortu solis primamc coram Sororibus omnibus, ac P. Confessario et illius socio, extremum diem feliciter Gandavi clausit. Relictum est sanetum ejus corpusculum in eo super quem expiraverat, lectulo per horas duodecim
A decim: post quas ita formosum apparuit omnibus intuentibus, ut nive candidiora viderentur esse membra singula, in quibus intermicantes venæ hyacinthinum prorsus colorem induerant. Tractabilia præterea erant omnia, et suavem quemdam odorem spirantia, ut vitæ ejus innocentiam vel ex hoc signo satis indubitatam habenent, qui ad hoc spectaculum homines plus quam tricies mille confluxerunt, partim devotionis partim curiositatis ergof. Tertio autem post obitum die, absque ulla pompa inhumatum est corpus. sicut ipsa ante mortem præceperát, et Pater Confessarius mihi Atrebati affirmavit.
81 Noluit porro Deus hanc suæ ancillæ mortem absque testimonio inhonoratam ignorari ab aliis regionibus: ergo ea ipsa qua excessit hora audita est in conventu Urbensi in Sabaudia, quem vivens multum pia Mater dilexerat, angelici concentus dulcissima melodia, interque ceteras vox una suavior, quæ ab omnibus Sororibus clare intellecta modulabatur hæc verba: Venerabilis Soror Coleta abiit ad Deum. Eodem die ipsamet apparuit laicæ cuidam Sorori Cæciliæ, multum sibi devotæ, quæ viventi aliquamdiu ministraverat. Erat hæc in conventu Castrensi longissime dissito, nocte media vacans assuetae sibi orationi, cum vidit clarissima in luce Coletam, tantique fulgoris radios emittentem ex oculis, ut non minus quam ad solis lumen declinare suos cogeretur, nec posset fixe intueri: terna autem vice idem oblatum piæ Sorori spectaculum ingenti solatio plenam reliquit.
82 Præterea ex P. Petro de Remis audivi, fuisse Sororem in quodam conventu procul remoto, quæ B. Coletæ, numquam sibi visæ, conspiciendæ cupidissima, saepius cam felicitatem optarat, imo jam sexies millies Ave-Maria recitarat, ut Beatissimæ Virginis intercedente suffragio, hanc a Deo gratiam impetraret. Exaudivit pium votum Dominus: nam in nocte obitum Beatæ immediate præcedenti, audivit in oratorio piæ Matris pulsum triplicem, eoque pulsu excitata a somno. ostium quoque oratorii aperiri audit, ac rursum claudi. Surgit igitur, atque ad locum se confert; ubi Religiosam conspexit mira refulgentem claritate, ut crystallus solet opposita soli: tum vocem audit dicentem sibi: Est Soror Coleta, est Soror Coleta. Stupefacta illa novitate rei, eamque se videre mirata, cujus conspectum votis tam diuturnis optaverat, ut gaudii sui participes faceret Sorores alias, clamorem parat attollere, nec potest. Ergo satis habuit abeuntem subsequi, quæ mox ab oculis mirantis disparuit. Tum vero ad Sorores accurrit propera, et quid acciderat sibi exponit: illæ autem dum tacitae admirantur, ecce colestis plane exauditur concentus, sublatisque in coelum oculis vident Religiosam prædictam, amictam gloria in medio modulantium choro, sursum ferri in aetherag.
83 Referebat idem P. Petrus de Remis, in alio conventu Religiosam fuisse, divinis rebus devotissime addictam, quæ ipsa, qua Coleta moriebatur, hora orationi pie intenta, atque inter orandum extra se rapta, ordinatissimam viderit processionem, quam componebant præsentes Christus cum sua sanctissima Matre, et Patriarcharum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum ex Virginum gloriosi cectus, nec non Minorum Fratrum ac Sororum S. Claræ multitudo maxima: in medio autem omnium B. Coletæ anima triumphabunda deducebatur ad coelum, mira gloria et splendore coruscans. Hanc pompam šane gloriosissimam excipiebat devota alia humilisque processio, plurimorum virorum atque mulierum omnis conditionis atque ætatis, manibus inter se junctis; et cervicibus inclinatis: et in hac pia illa Religiosa matrem suam lætabundam agnovit, et quomodo ipsi esset requirens, intellexit, quod optime: primum autem ordinem procedentium, Sanctorum esse, qui D. Coletæ animam in aeterna ducebant tabernacula: secundum vero animarum fidelium, quæ ejusdem precibus meritisque ex purgatoriis erepti flammis liberatricem sequebantur suam, quarum ipsa quoque una erat, et ad coelestem gloriam comes. Fuit et alia maximæ austeritatis et multæ pœnitentiæ persona, quæ sinili in raptu vidit B. Coletæ animam ab Angelis transferri in Paradisum. a Hic est cujus filius olim scriptis instrumentum Abbatis S. Petri primo loco datum post Vitam. — b Non sagarum hoc factum maleficis fuisse; sed præbito in potum veneno indicare videtur Vita mm. 176. — c Addit Abbavillaxus fol. 413, ex Sororis Elisabethæ depositione (fuit autem hac Ducis Bavariæ filia) quod ibidem anno 1416, in festo Sanctorum Petri et Pauli ab extasi, quam passa fuerat, sibi reddita, exclamavit: Felices quæ primae morientur, et dies tribulationum non videbunt. Ibidem: Novitia Soror, culinæ ministerio intenta, in præacutam sudem oculum sic impegit, ut videndi ex eo facultatem amiserit. Volebant cam, ut deinceps intuilet futuram, Sorores dimittere: sed Coleta, quæ abitum Gandavum parabat, licere negavit: quod malum non naturale sed accidentarium esset, et in obsequio Religionis contractum. Quibus cum parum proliceret: Eia, inquit, ego Gandavum abeo moritura, et hanc, quam vos rejicitis, mecum abducam. Fecit ut dixerat: sed per viam lacto oculo restituit sanitatem. Siniliter cum Fr. Arnoldus ex Ordine S. Augustini obtulisset se ad Ordinem Fr. Minorum: eique circa omnium Sanctorum festum admisso, vestem parari Coleta voluisset, ut ea ante suum discessum indueretur, mutata dein mente eum jussit differri. Ipsa dein Gandavum ivit, ubi cum ei dieta vestis exliberetur a quadam Religiosa, dixit cam non Fr. Arnoldo, qui erat in Burgundiam amandandus: sed suo corpori post mortem involvendo servituram: prout evenit, juhente sic Abbatissa hujus prædictionis penitus ignara, quod alia nulla magis esset in promptu, et populi spectatum accurrentis respectus exigeret, decentiori in habitu mortuam conspici. Discessit autem Hisdinio B. Coleta 1 Decembris et Cortraco transiens, ubi magna erat cujusdam Recluse fama, quasi absque humano cilbo viveret, illius Confessarium, missum honoris ergo ad se salutandam, sic excepit Coleta, ut cum de suæ pœnitentis Angelica vita vix loqui permitteret, alio sermonem studiose divertens. Socialus autem suis factum miratis dixit, Reclusam illam, fœde deceptam a demone, clanculum delicate epulari: quod verum fuisse paullo post patuit, impostura detecta. Hactenus Elisabetha apud Abbavillaxum, fol. 417. — d Idem ex Gandensibus memoriis addit, quod Sorori Odetx istic Abbatissae loquens, paullo post exclamarit: Eheu tantum laborem subii pro reformatione Religionis, quæ diu duratura non est: idque propreter nimiam Religiosarum cum Fratribus familiaritatem, et eorum erga illas conniventiam, in quarum gratiam novas inducent opiniones prælextu pietatis coloratas, et in expositione Regulæ sententias contrarias veritati. Alias autem in eadem ingressa materiam: Sufficeret, inquit, via quam ostendi eis, neque enim feci aut præcepi quidquam, quod non sciverim certo divine voluntatis esse. Equidem Religiosos ab eis honorari volo et cum caritate foveri: verum quae ista est ratio, ut illos post Completorium Sorores accersant, eisque monasterii secreta revelent? unde plus desolationis quam solatii percepturas præmoneo. Atque lunc in finem verba S. Bernardi adducebat, sub extremum tempus ita suos alloquentis: Dum viam tenebitis, quam præcepi vobis, invocabitis me et exaudiam vos, et in afflictionibus adjutor adero: quod reapse præstitit, donec ab observantia fregulæ desiverunt. Postea vero non item, et hanc se hahere causam illos deserendi cuidam in visione apparens sanctus Fundator declaravit. Hic illu, nondum in Conventum Gandensem cadentia, in quo primus adhuc viget ex corporali B. Coletæ præsentia fervor, et integerrima paupertas, atque modestia, ut nobis certis magnorum vivorum testimoniis constat, et partim ipsi potuius arbitrari. — e Observat ex Foderxo Abbavillaxus, cadem hora, die, mense, anno mortuam esse Coletam, quibus Romx Nicolaus v. creatus est Papa, cujus prudentia effectum est, ut Antipapa Felix v. prætenso cederet Pontificatu: atque ita tolleretur schisma, post quod nullum amplius laceravit Ecclesia unitatem, nec, ut optamus lacerabit: quod B. Coletæ, tunc in calos receptæ, meritis tribuens MS. Gandense late hic expatiatur, ingnit Abbavillaus, pag. 428. — f Idem fol. 421 narrat, ut facilius populari pietati fleret satis, erectum fuisse pegma, ad quod geminis scalis ascendebatur: quarum primae portam templis spectabant, aliæ chorum Religiosarum et transmittendæ multitudini magno foramine apertam fuisse maceriam, qua hortus claudebatur. Fuisse autem inter ceteros quemdam Licentiatum, Germanum nomine, qui exemplo aliorum, rosaria sua sancto corpori admoventium, et ipse religionis ergo applicuerit suum, eo successu, ut ex eo attactu suavem quemdam odorem contraxerit, ac prorsus insolitum, et mirabiliter perseverantem: ita ex ipsius depositione haberi in antiquo MS.g His addi potest ex Abbavillaxo, Molinensia MSS. citante fol. 423. Joanna Carmona, quæ ex Beatæ prædictione Molinis facta Religiosa, votum vovit millies Deiparam Virginem recitato Ave Maria salutandi: et tribus diversis vicibus Ordinis Reformatricem videre promeruit.
Miracula ante et post mortem patrata.
Eximiam B. Coletæ sanctitatem confirmavere miracula, fam quæ vivens gessit quam quæ ejus mortem subsecuta sunt: nam in urbe Vesontionensi puellam, mortuam prius quam natam, cum parentes in Dei misericordia confisi frustra ad ecclesiam atulissent
A tulissent, tandem cum lacrymis B. Coletæ obtulerunt. Tactæ humanitatis sensu Sorores accepere velum, quo uti Mater sua consueverat, eoque obvolutum defunctæ corpusculum, ad ecclesiam denuo referri jusserunt. Ibi gloriosissimæ Matris nostrae meritis vita puellulæ reddita, ipsa baptizata est, et Coletæ nomine nuncupata: quæ cum justam attigisset ætatem, oblata Sororibus susceptaque est, et S. Claræ inter nos Religionem professa, postea etiam Mussipontanum conventum a Abbatissa rexit; fuitque hoc miraculum tota Vezontione notissimum. Ejusdem urbis civis, et nostri conventus benefactor eximius, Joannes Boisoit, simili beneficio revocatus ad vitam, sæpius prodigium in se patratum confessus est, idemque jurati testes complures affirmarunt, tamquam rem passim apud omnes certam. Tertius in eodem miraculorum genere fuit nominatus sæpius Fr. Franciscus Claret, qui beatæ Matri fidele obsequium humiliter præstiterat per annos triginta. Huic post gravem morbum in civitate Lugdunensi extincto, visum est ad judicium adduci se, atque impetrandæ misericordiæ causas primum ad Beatissimam Virginem Mariam, inde ad Apostolos, Martyres, Confessores atque Virgines ablegari: omnibus autem judicantibus B. Coletæ esse sistendum, illius interventu restitutam esse animam corpori suo, atque ita revixisse se, et integgerrima deinde sanitate usum, ipsi mihi affirmavit.
B
85 Nihilo his minora sunt, quæ vivens mortali in carne patravit: testator namque audivisse me ex P. Henrico, quod cum existeret in Castrensi conventu in regione Albigensi, B. Coleta in Lesignanensi commorante, infirmatus usque ad mortem fuerit: quod dilectissimi sui Patris periculum in spiritu edocta pia Mater, multumque de eo afflicta et mœrens, Castrum se transtulit, moribundum invisit, fusisque ad Deum precibus, longiorem eidem vitam a Deo impetravit, qui proinde paulatim convalescens pristinæ restitutus est sanitati. Testor item Religiosam fuisse alterius Ordinis, quæ emendatiorem vittam desiderans agere, cum suorum licentia Superiorum ad Ordinem transivit S. Claræ, instanterque petiit illi conventui deputari, in quo B. Coleta morabatur. Et obtinuit illa quidem, quod volebat: sed paullo post in gravem prolapsa morbum eo deducta est, ut quoniam de proxima morte nihil dubitabatur, fossa eidem sepeliendæ, quam ipsa vidi, jam esset excavata. Verum sancta Mater considerans quam C exiguam sancti sui desiderii partem consecuta esset moribunda Soror, propter brevissimum temporis sibi concessi spatium, inducias eidem poposcit a Deo ad faciendos dignos pœnitentiæ fructus: quod autem poposcit plene obtinuit: convaluit enim Religiosa illa, et annis viginti supervixit: cujus rei tot testes esse possunt, quotquot tunc, cum facta est, Poligniaci commorabantur Sororesb.
86 Testor quoque narratum esse mihi a Sorore Matthæetta, ipsius B. Coletæ cognata, itemque a viro insigniter probo Joanne des Bees, tamquam rem publice notam in Conventu Bizuntino, quod aliquando B. Coleta visitationis ergo iter agente, ita copiose intumuerant aquæ, ut prædictus Joannes cupiens unam Religiosarum secum equo transveliere, aquarum violentia abreptus fuerit simul cum equo et Religiosa jam dicta: sic ut de sua et illius vita actum crederet: sed clamante ad Deum Coleta, ereptos exitio et ripæ incolumes redditos esse aiebat. Similiter de Magistro Petro Psalmon, cujus supra facta mentio est, memini a pluribus mihi esse relatum, quod cum equo in profundam foveam aqua plenam dilapsus, citra spem salutis sibi vel equo reliquam, recordatus in tali articulo mirabilium operum, quæ per B. Coletam operabatur Deus, opem illius imploraverit, et mox se liberatum miraculose sit admiratus.
87 Architectus quidam egregius, nomine Jaqmont, conventus Viviacensis in Sabaudia ædificandi curam susceperat, cum istic B. Coleta moraretur, hic cum vice quadam ad ripam Lacie ageret cum sociis nonnullis, necessariam ædificio materiam adducentibus; ita subito intumuerunt aquæ, ut præsens cunctis adfuerit naufragandi periculum. Vidit in spiritu pia Mater isto in discrimine laborantes, et amissa spe vitæ ejulantes: itaque Confessarium suum inclamatum rogavit, ut vel signum Crucis super aquas efformaret: quod ubi fecit prompte obediens, sedata illico tempestas est, salvique ad portum fabri appulere: inspectante me atque observante nullius monitu vel edoctam de periculo, vel inductam ad perquirendum remedium Beatam id, quod dixi, præcepisse. Virum ego ex Ordine Minorum religiosissimum novi, qui ad insigne studium perfectionis tam singularem propagandæ Catholicæ fidei zelum addiderat, ut eum sanguinis sui effusione testari cupiens, Hierosolymam adierit; ubi a Sarracenis captus in tetrum carcerem est conjectus: in quo visitantem se consolantemque Coletam vidit, ut ipse mihi postmodum a vinculis liber, confessus est: prædicebat autem ei beata Mater liberationem propinquam, eo quod operam ejus Christus destinasset ad alia quædam magis suæ gloriæ conducentia.
88 Publice notum erat tum Sororibus tum secularibus Poligniacum incolentibus (ex quibus testator me sæpius audivisse) dæmones, qui carcerem loci vicinum conventui, mox ut sol occubuerat, intemperiis nocturnis et terriculamentis inquietabant, non exiguam miseris vinctis molestiam adferentes; statim ut signum ad Matutinum Sorores campana dabant, solitos fuisse disparere, omni strepitu cessante: quæsiverunt igitur miseri illi, equa esset nola illa compescendis dæmoniis usque adeo efficax: et Coletanarum esse intelligentes, laudaverunt Deum in sanctis illis ac piis animabus. Ibidem Joannis Maillardi uxor in puerperio periculoso constituta, filiam suam ad B. Coletam ablegavit, per quam se suamque prolem piis illius precibus commendaret: vix illa accepit nuntium (ut mihi retulere, qui adstabant) quin oculos in cœlum erigens, puellæ responderit: Eia, domum redi, et matrem peperisse reperies.
89 Multo majori in discrimine constitutam uxorem, ejusdem oppidi civis Joannes Courrard pene habebat in desperatis: quippe quam obstetrices negabant posse ad partum venire, nisi ventre dissecto, in quo fœtus per matris agitationem nimiam transverse jacens, non inveniebat egrediendi facultatem. Et medicos ille quidem jam chirurgosque sectionem facturos, advocarat in domum: subiit tamen animum prius B. Coletæ, tum Poligniaci præsentis, preces exposcere: ergojubens, tantisper expectarent dum redeat, ad conventum properat; uxoris necessitatem exponit; preces efflagitat: quas illa absque mora fundit ad Deum, breves quidem, sed efficaces: etenim ab iis ad mœstum solicitumque maritum rediens: Misericordiam, inquit, uxori tuæ fecit Deus: vade et filium tibi pariet. Nec aliter quam prædixerat evenit: peperit mulier, et totum quinquennio prolem superstitem aluit: ita me ex Sorore Matthæetta B. Coletæ cognata audivisse fideliter attestor. Eadem aliæque Sorores dixerunt mihi, quod ex ipsimet etiam memini me audire, eam aliquando vehementer mœrentem ob amissum propemodum usum oculorum, precibus ad Deum fusis, tam claros illico sanosque recepisse, quam habuerat unquam. Caussam autem illorum præ ceteris membris amandorum hanc fuisse Beatæ, quod per eos Chri-
Astum sub sacra latentem Hostia gaudebat contemplari. Vidi porro etiam alienos oculos pari facilitate ab ea curatos, quando Vezontione ad ipsam recurrit simili in casu Soror Catharina de Mansie, cujus infirmitatem a Coleta inspici et curari idem fuit.
90 Matrona Poligniaci opulenta, cujus expensis eo loci fuerat conventus erectus, morbum incurrerat periculosum, qui cerebrum petens, eam fere de statu sanæ mentis dejecerat. Ea, postquam a morente marito frustra adhibita fuerant consilia alia, tandem ad Coletam ab eodem mittitur, quæ graviter increpitam docuit, divina hoc ei ultione accidere. quia longiori quam par erat tempore non expiasset animum per Confessionem: deinde Confessarium suum P. Henricum de Balma advocat, cui dum confitetur mulier, orat ipsa tam efficaciter, ut a peracta confessione salva illa et sana surrexerit. In conventu porro Bizontino testes pene omnes Sorores habni, fuisse istic Fratrem, Eustachium nomine, qui inter mendicandum ita graviter tibiarum unam læserat, ut immedicabile vulnus medici crederent: sed quam a medicis sperare non poterat, a B. Coleta medicinam accepit, delatus ad illius præsentiam: quæ postquam illius miserta rem Deo commendasset, mox persanatum se bonus Frater sensit. Alium quoque Fratrem fuisse, testatus est coram omnibus Sororibus, interque eas etiam me audiente, P. Petrus de Osiaco: cui ad obsequium Sororum ejusdem conventus destinato nomen erat Petrus Goullier, et ad periculosum morbum accedens molestum in gutture apostema spiritum pene intercludebat. Hujus cum prædictus Pater Visitator misereretur, nec sciret quo eum posset remedio sublevare; tandem recordatus paucorum crinium, quos ex sacro Coletæ capite penes se habebat, illos supra infirmum ponens, eumque cum iisdem velut Cruce signans, integræ ipsum restituit sanitati.
C9 Duabus ex Ordine S. Claræ monialibus ad mortem ægrotantibus cum nulla prodessent medicamenta, ac ne micam quidem panis ulterius valerent transmittere, sanitatem contulit pia Mater, buccellam panis a se masticati utriusque ori imponendo: uni Edelinæ, alteri Jacquettæ nomen erat: et utrique mox a transmisso in stomachum, qui præbebatur, bolo surgenti præsens adsfui. Similiter ex Joanna de Corbeia, conventus Surregiensis portaria, audivi Sororum unam sub curru lapsam in itinere, omniumque judicio mortuam et contritam, ad Coletæ preces ita sanam surrexisse, uti hodie adhuc videtur: miraculum autem prædicta portaria sciebat ab auriga, qui currum illum tunc ducebat. Sic et in conventu Bizontino Soror Catharina de Mansee, quæ in ignem lapsa manus pedesque graviter adusserat; postquam ad Matrem Coletam accessit, unico illius miserantis aspectu supra se defixo, in utrisque sanata est.
Cayeux Ordinis nostri Religiosam immedicabile vulnus habuisse in manu, a quo curata sit, B. Coletæ manum fortuito arreptam vulneri applicanse.
93 Neque ea præsente tantum patrabantur miracula, sed etiam in absentis gratiam benignus Deus multa supra naturæ vires operatus est: quale est illud, quod ex P. Petro de Remis auditum memoria recolo, scilicet Sororem Margaretam Blauvais, recepta unica Beatæ epistola consolatoria, subito surrexisse a morbo, qui letalis ab omnibus judicabatur. Merito igitur epistolas ejus velut pretiosa monilia æstimabant et servabant eæ, quæ aliquas nancisci poterant. Fuit aliqua, cui plures earum in fasciculum colligatas sinu gestanti et aquam haurienti eædem exciderant in puteum: extractæ autem die tertio, cum luto undique fœdatæ essent, iterum immersæ sunt in aquam, et tamquam si panni forent, lotæ atque siccatæ etiamnum servantur, tam integræ et recentes, quasi numquam fuissent humectatæ.
94 Præterea ex P. Petro de Osiaco et P. Petro de Remis audivisse me testor, quod dictus P. Petrus de Osiaco, Conventuum a B. Coleta institutorum Visitator, adeo gravi capitis dolore per annum unum didimidiumque laborarit, ut nec edere nec ambulare, nec sedere aut stare sine incommodo valens, ad sui muneris exercitium prorsus redderetur ineptus. Implorat igitur Deiparæ Virginis et ancillæ ejus Coletæ merita, quarum honori ipse laboraret: et sequenti nocte in conventu Bizontino existens, visus est sibi Gandavi esse in illo oratorio, in quo coram B. Coleta sæpius assueverat celebrare: illique ipsam audire atque conspicere, eodem vocis tono habituque utentem, quo vivens solebat: aiebat autem tantæ consolationis fuisse illius verba, tantæque efficaciæ, ut omnis a capite dolor recesserit, nec postmodum unquam molestus fuerit.
93 Narravit etiam P. Petrus de Remis Trecis in Campania virum probum fuisse, B. Coletæ istac tranceuntis aliquando hospitem, cujus filius parvulus spasmis obnoxius, quadam vice tam infeliciter collapsus sit, ut brachium fractum eo casu fuerit. Moestus igitur parens, et gloriosæ Matris recordatus, cui aliquando hospitium ex caritate præbuerat, Deum rogat, ut per ejus merita filiolo suo clementer succurreret: et ecce finiente preces patre, integro solidoque brachio sanus apparuit filius, atque a spasmo deinceps liber permansit. Postea vero accidit, ut domus, ejusdem viri ædibus proxima, inextinguibili deflagraret incendio: quare ipse suam quoque pari flamma certissimo corripiendam videns, novam ex præterito beneficio spem capit: et, O, inquit, gloriosa Domina Soror Coleta, quæ filiolum meum curasti: adjuva me in hoc periculo: et ædes meas, hospitium tuum, præserva ab igne. Mirum dictu! minuuntur flammæ, et absque ullo viciniæ detrimento gliscens periculose ignis consopitur.
96 Ego Soror Petrina de Balma testor, qua posum cordis humilitate et puritate, vera esse omnia suprascripta secundum formam, qua exarata leguntur: recordor enim semper minus dixisse me, quam rerum narrandarum excellentia requirebat. a Cognomen, de Pruceto addit Vita num. 202, Abbatisse dignitatus tacetur: unde colligimus hoc miraculum diu ante Beatæ obitum contigisse: sic in Vita num. 90, habemus de infirma ipsius longe absentis velo curata. — b Ex earumdem Sororum memoriis MSS. narrat Abbavilixus fol. 214. quod cum istic quaedam Religiosa moreretur, Coletæ Vesontionem proflicescenti fuerit revelatum, illam in peccato mortali decessisse: itaque per exprossum mandasse Sororibus, ne corpus sepelirent usque in reditum suum, ut vitæ reddita misera suum posset peccatum confiteri: quod et impetravit. Retexuit igitur Confessionem resuscitata, et occultatum sacrilege crimen exposuit: ac postea actis Matri gratiis, placide in Domino obdormivit. In cujus rei memoriam curaverunt Religiosæ imaginem pingi, quæ adhuc in communi infirmaria spectatur. Ita ille. — c Lemani, cui, ut diximus, adjacet Viviacum, e regione Geneæ. — d Addebatur: ut non videretur nisi soli pelliculæ adhærere: quem modum loquendi secutus auctor Vita est num. 253 (in ea parte
A parte quæ ex MSS. duobus exciderat: et vel hinc patet ipsius quoque Petri de Remis esse) nam intantum, inquit, abscidit eam, quod in osse tibiæ ex transverso sola modica pellis integra remansit: sed vel hæc hyperbole ingens est, vel subitum et majus quam festinæ sanationis miraculum. Prudenter Abbavillaxus satis habuit dicere admodum profundam plagam fuisse. — e His addi potest ex Abbavillax citante MSS. conventus Viviacensis. Soror Clara Labeur, quam Viviacum mittens, ut istic Abbatissam ageret, excusantemque quod propter hemicranii dolores esset ei muneri inepta, sanavit impresso ei signo Crucis, jubens audacter eo se conferre: ubi deinde per annos 30 vixit: ita ille pag. 285.
Historia elevationis corporis.
Ex MS. Gallico.
De renovatione sepulcri sanctæ Matris nostræ Coletæ acturis, congruum fuerit explicare, quis circa renovationis dictæ tempora status reipublicæ fuerit. Anno a Christo nato mccccxcii, gravi a bello premebatur Flandria, atque in primis nobilis Gandavensium civitas, inimicis circumquaque conclusa urbibus: adeo ut itineribus periculo plenis diffidens Visitator, non auderet visitationem Gandavi instituendam suscipere: donec tandem vergente ad æstatem anno, Divinæ placuit bonitati, quæ prædictæ innovationi hoc tempus elegerat, mirabiliter immutare omnia, atque infelix istud et calamitosum bellum in lætam pacem commutare. Tentata fuerat Gandensis civitas et oppugnata sæpius conamine non minus magno, quam frustraneo: ergo ab aperta vi ad insidias conversi hostes, tripartito agmine statuunt civitatem aggredi, tum cum nihil ejusmodi timebatur, solitoque pauciores in mænibus vigiles futuros noverant. Itaque comparatis omnibus ad eam expeditionem necessariis, xv die Junii, in feriam vi incidente, ante auroram adsunt: duæ quidem partes eorum, qua minus profundæ erant aquæ, in urbem ex improviso illaturæ sese, interim dum tertia per aliam regionem, quæ immittendo incendio oportunior videbatur, ingressa, sparsis late flammis eo averteret populum omnem, ad restinguendum ignem accursurum. Succedebatque ex voto consilium: cum ecce vigilum unus, audito adventantium sub obscuro strepitu, quamvis videret neminem, eo tæmen, unde aures feriebat sonus, tormentum dirigens, ipsum expeditionis totius caput tam felici feriit ictu, ut insperata unius mors ceteris omnibus terrorem intulerit: quo perculsi, velut si exercitus ingens ex improviso occurrisset, illico in fugam dedere sese, relictis post sese machinis cratibusque, ad expediendum in urbem ingressum præparatis; quæ postero Sabbati die curribus invecta in eamdem sunt. Nec defuerunt, qui ocreas calceosque in luto, quidam etiam et vitam relinquerent: alii qui arcus, fustes ceteraque tela abjicerent: omnes denique fatebantur ea nocte Deum pro Gandensibus pugnasse: cui proinde gratiæ ab omnibus actæ, cum rei nuntius sub tempus habendæ concionis allatus, populum admonuit, quanto in periculo ea nocte fuissent.
2 Ut autem evidentius pateret, Dei hoc esse opus, adfuit paullo post ab adversariis fecialis pacem petiturus: qua conclusa, citra difficultatem ullam Gandavum pervenit Visitator, daturus initium visitationib pluribus annis intermissæ, per innovationem sepulcri prædicti, prout cum aliis conventibus pridem convenerat, antequam huc adveniret. Ex quo pie credimus sanctæ Matris nostræ intercessionibus defensam ab inimicis urbem, pacem fuisse impetratam a Deo; hunc potissimum in finem: quenadmodum ab aliis quoque urbibus per ejusdem preces aversos fuisse hostes in Vita ipsius legimus. Nomen Visitatori erat Fr. Jacobus Bernardi: hic Reverendæ conventus hujus Matri et Abbatissæ Barbaræ Boens imperavit, operam daret, ut a sacro corpore terra superinjecta amoveretur: cui illa mandato prompte obediens, cum ligonibus duobus, sex corbibus, utrisque recentibus, ad hoc ministerium comparatis, x die Septembris intra Virginis Natæ Octavam secunda feria, Sororibus aliquot sociata, ingressa sacellum est supra heate Matris sepulcrum, intra paucos ab obitu ejus annos extructum. Hic sublatis, quibus instratus erat fundus asséribus, effodiendæ terræ ligones adhibiti, brevi detexere capillos, ossa omnino integra, uno etiam oculorum adhuc in sua cavitate pendente. Postridie curatum est, ut sacris reliquiis recipiendis arca plumbea fieret trium circiter in longitudine pedum, unius in latitudine ac profunditate, quam, qui confecerat Joannes Drabbe, sub vesperam attulit.
3 Eo et sequenti die visitationem publicam ante crates Visitator peregit: postridie, feria scilicet v in vigilia S. Crucis, mensis Septembris die xiii, una cum Confessario Fr. Jacobo a S. Quintino, sacrificalem et ipso induto habitum, præter casulam, Amictum scilicet, Albam, Stolam atque Manipulum, ingressus conventum est paullo post octavam matutinam ad visitationem complendam. Et primum quidem ad sacellum accessere, inspecturi quod ex corpore sacro jam retectum erat: inde ad templum dormitoriumque et cetera loca juxta præscriptam ejusmodi inspectionis formulam, ac denuo ad sacellum regressus, uterque descendit in puteum, in quo humiliter profundeque sepulta sancta Mater jacuerat annis quadraginta quinque et viginti septem hebdomadibus ab octava die Martii in feriam IV incidente, qua fuerat tumulata circa horam XI meridianam, ad præsentis usque diei horam nonam numerandis. Tunc Sororibus undique circumfusis prædicti Reverendi Patres reliquam ligonibus terram amolientes, totius corporis ossa detexere, suis omnia juncturis hærentia, atque ita sana velut si sub terra munda aridaque vix quintum jacuissent annum, contra quam a soli depressi humidique natura, et quidem post tot annorum decursum, potuerat exspectari. Hinc igitur singulos efferentes artus in mundam candidamque sindonem reposuere, ac supra mensam eum in finem præparatam collocantes, etiam quatuor corbes ex ea implevere terra, quæ sacris ossibus fuerat proxima: tum quod carne sanguineque Beatæ in ipsam resolutis, esset in veneratione habenda, tum ut minutiora quædam ossa, maxime pedum articulos, qui defluxerant, commodius servarentur. Quibus repertis, mundare coeperunt ossa singula, et formatis in eum usum cultellis ligneis, terram eis adhærentem abradere: quæ vasis ligneis reverenter excepta, inter Sorores amicosque distribueretur religionis ergo. Tenuit ea actio ad horam usque undecimam, inspectantibus citra fastidium Sororibus circumfusis, non sine singulari pie exultantis animi jubilo, testibusque interni affectus suvaissimis lacrymis, quibus etiam sacrum irrigavere caput ad singularum oscula reverenter. ut petierant, circumlatum: quod deinde sericco involutum panno, in plumbeam reposuerunt arcam, sicut et reliquias ceteras: eamque operulo pariter plumbeo occlusam, transtulerunt ad altare in Capituli loco erectum, interim dum sepulcri fosca, eo quo convenerat modo, aptaretur.
4 His ita secreto ac nemine pene conscio gestis, exierunt e monasterii claustris Visitator Confessariusque: remque, ut gesta erat (quoniam supra spem feliciter cesserat, metuentibus ne solo in humido vel nihil vel parum admodum desiderati corporis reperirent) Fratribus ante discessum suum enuntiavit Visitator. Nomina autem Sororum hoc in Conventu tunc deservientium Deo hæc erant: Barbara Boens Abbatissa, Maria de Salieres alias de la Vent, Aleydis de Sanchines, Joanna Rense-uliet, Maria de Ghandt, Christina vanden Brouke Vicaria, Pirona Blome, Maria de Berghes Portaria, Maria Barts Sacrista
A Sacrista, Catharina Adornes, Adriana van Koye, Isabella de Samergi magistra novitiarum, Margarita de Monts, Maria Coerins, Livina vanden Bosch, Isabella vander Mote, Maria vander Poorte, Margarita vandem Brouke, Isabella Schrivers, Joanna de Brederode, Catharina Rums, Margarita Ghelas, Ursula Bruns, Jaquelina Petite anno xci admissa. His conventus Religiosarum universus constabat, cui ministrabant Fratres Jacobus a S. Quintino, Bartholomæus Lamartyn, Rogerius vanden Essche, Joannes Stubbe, Joannes Bolle, Bavo vanden Ackere.
5 Die xvn Septembris in feria mane illatus in conventum apparatus necessarius est, ad novum sepulcrum eodem, quo prius, loco fabricandum: post meridiem vero eodem intromissus magister comentarius Balduinus Doerischiage, cum eoque ipsius conventus famulus, operam eidem suam ad necessaria fabricæ ministeria daturus. Ab his jacto convenienti fundamento, extructa tumba est ea longitudine latitudine atque profunditate, ut in eam collocata arca ex nulla ipsam parte contingeret, sed undique ab ejus fundo et lateribus, dimidio ulnæ quadrante; ab eo vero, quo tegendum erat sepulcrum, lapide, etiam dimidia ulna distaret. Erat interior sepulcri fundus laterculis pigmento plumbeo obductis stratus, iisdemque circumvestita latera omnia, per quæ transmitsæ erant virgæ ferreæ quatuor, stanno obductæ, quibus imponeretur arca: totidem formatæ erant in ipsis lateribus tumbæ, uno supra sacelli pavimentum pede eminentis, fenestræ quartam ulnæ partem latae in quadrum, excepta ea, quæ ad caput erat dimidiam ulnam longa, reticulo occlusæ æneo: dimidium autem laterem habebat crassitudo tumbæ tribus ex partibus; ad caput vero unum insuper integrum: propterea quod ea pars ita sit exstructa, ut ab ipso fundamento sursum relictum sit cavum quoddam quadratum et stratum, habens in fundo lapidem eo ipso in loco, ubi impressa terræ remanserant capitis sacri, dum exhumaretur, vestigia. Ad eadem partem fabricatus est puteus trium quatuorve pedum quadratus, et ipse crate ferrea superne obtectus: in quem reposita ea terra est, quam, quod sacris ossibus proxima jacuerat, quatuor corbibus elatam diximus. Reposita primum terra est, quæ ad conformandum sepulcri spatium necessario fuit egerenda: tum illa quoque quam quatuor in corbibus secretam diximus. Terram hanc eodem se in pretio habere dicebat Visitator, in quo ipsam ejus haberet, si superesset, carnem; utpote post sui resolutionem huic terræ admixtam: quapropter ex eadem cunctis Sororibus dedit aliquid, et ipse nonnullam ejus partem secum abstulit per alios conventus distribuendam.
6 Dum nova in eum, quem diximus, modum fabricatur sepultura: dum sacellum ipsum pavitur lateribus, et hi tabulis desuper instratis operiuntur; dum eadem occasione alii quoque in monasterio reparantur parietes, dies servilibus addicti operibus sex septemve effluxere; alteriusque hebdomadæ feria iv jam media præterierat, cum opere universo completo, mundatus locus est, factusque necessarius apparatus, ut postero die sacrum corpus denuo terræ mandari posset. Erat is ejusdem mensis Sept. xxvii S. Elzeario sacer: cum expleto Officio Sorores venerandum pignus circumtulere per ambitum inter Litaniarum, quas vocant, cantum; et postquam ventum in sacellum est, cum eadem arca plumbea, in qua circumlatum fuerat, humi repositum duæ ex Sororibus accepere, funibusque adhibitis dimisere intra tumbam supra ferreas, quas diximus, virgas requieturum; eadem feria atque eadem hora, qua fuerat priori septimana extra terram eductum. Provisumque hac ratione est, ut alias supra tumbæ fundum elata arca, neque per hyemem tingi aquâ D posset, et tamen intra terram jäceret, utpote circumquaque altiorem aliquanto, quam esset ipsa illius superficies summa; interim dum Canonizatione peracta sacrarum reliquiarum elevatio ex usu præscriptoque Ecclesiæ fieret. Necdum curatus lapis erat, qui sepulchrum clauderet: ergo superinducta lignea ei tumba est, illa ipsa videlicet, quæ prius sanctæ Matris sepulcrum obtexerat, adeo longa lataque ut novam tumbam cum adjuncto puteo, terram, de qua egimus continente, commode operiret: secta per medium, quo facilius hinc inde reduci possent atque adduci partes, ferreis inter se uncis committendæ.
7 Supererat solus sepulcralis lapis, cui curando nulla, quæ quidem adhiberi potuit, prætermissa diligentia est, ut quamprimum concludere sepulcrum liceret: nec tamen quidquam potuit in eo negotio promoveri. Convenitur cum uno, dein et cum altero lapicida de opere conficiendo: adeuntur intra urbem Gandensem varii, ut maxime congruus lapis inveniatur: scribitur Mechliniam, scribitur et Tornacum ad diversos. Sed neque Deo neque beatissimæ Matri perfecte videri curatas Reliquias sanctas, ideoque claudendo sepulcro lapidem frustra quæri, rei exitus comprobavit. Diffundebatur ad vicinarum conventus urbium rei gestæ fama: Brugasque allapsa etiam ad Sororem Catharinam Rufinam, dignam Beatissimæ Matris Coletæ, dum viveret, sociam sive ministram, auditu pervenit: quæ continuo Sororibus Gandavensibus mandavit per litteras: non satis videri ossa, quæ tali in fundo tam diu jacuerant, ligneis istis cultellis perpurgata: sed omnino decere ut interius exteriusque abluta ab omni prorsus terra adhærescente mundarentur accuratius. Non displicut conventui Gandavensi consilium: sed exspectandus Visitatoris consensus erat. Contigit interim ut Cameracenus Antistes, e Henricus vanden Berghen, qui multis abhinc annis Gandavi non fuerat, hac iter faciens, Mariam Sororem suam conventusque nostri Vicariam inviseret, earumque, quæ agitabantur rerum atque consiliorum ignarus, inter alia narraret: quomodo non ita pridem e Terra sancta redux, et transiens Basilea, ubi suus quondam avus indidem revertens, sepultus fuerat, ejusdem ossa exhumanda curasset, mundataque et vino Rhenano abluta, pyxidique idoneæ inclusa, transtulisset Bergasd, ac Patri e suo obtulisset gratum munus, in summa ejus urbis æde intra familiæ monumenta recondendum. Advertit ad eam narrationem animum Soror præfata ritumque ab Episcopo in avitis ossibus repurgandis usurpatum, sibi quoque erga beatam Matrem tenendum decrevit, juxta Sororis Catharinæ monitum: eo etiam magis quod hoc ipso tempore vini Rhenani vasculum dono missum conventui esset a Principe, Caroli Ducis vidua, Margarita Anglica: ut proinde vix dubitaret, quin divino hæc ita gesta consilio essent, ne prius in curando sepulcrali lapide quidquam proficerent, quam mundata rite ossa essent ab ea terra, in qua tanto jacuerant tempore. Et vero minime vanam eam fuisse cogitationem paullo post patuit. Quamprimum enim ita ut fieret decrevere Sorores, Tornaco mercator quidam Tornacensis se latomo stitit, cui cura hæc commissa fuerat, acceptaque lapidis requisiti mensura, paucos intra dies transmittendum eum Gandavum promisit: quod ipsum licet pro desiderio nostro lentius fieret, mora tamen ea commoditatem attulit non exiguam: curatæque interea res variæ, sunt ad perfectionem operis sane congruæ, quæ alias fuissent prætermissæ.
8. Tandem completis ita opportune omnibus, sic ut neque citius neque serius multo compleri ea optandum fuerit.
A fuerit, ad Visitatorem prædictum a Sororibus scribitur pro facultate ad id quod intendebant obtinenda: vetuerat enim superiori anno, cum plumbea area clauderetur, ne qua deinceps ad eam accederet. Legit ille perbenigne litteras, neque probavit tantum consilium pium, sed et seipsum operis adjutorem promisit, quamprinum a morbo convaluisset, qui eum Rotomagi lecto affixerat; quem licet fatalem ipsi pene omnes existimarent, divina tamen gratia, meritaque beatæ Matris nostrae illum dispulerunt tam celeriter, ut intra exiguum tempus resumptis viribus, Gandavum quoque, quam primum per negotia licuit, festinarit reverti ad visitationem, decurso jam a priori inspectione anno. Simul ergo ille in viam se dedit, simul et latomus opus suum exorsus est adventantis Visitatoris ignarus: quippe quem nec Fratrum nec Sororum quispiam tam propinquum rebatur, ob ingentes eo tempore æstus. Adfuit tamen ille post dimidium Augustum, claustrumque in die Decollationis S. Joannis Baptistæ ingressus, una cum Fr. Jacobo Confessario, veneranda lipsana vino Rhenano abluit, prout Episcopum avi sui ossa meminimus abluisse; eoque tertium renovato, donec scilicet omnem ablatam esse terram (quæ quia non modica fuit, patuit quam convenienter instituta ea ablutio esset) ipso vini non amplius turbidi aspectu doceremur. Post hæc reposita in locum mundum reverenter ossa donec siccarentur, otium dedere lignææ capsulæ exf abieguo ligno firmo ac prope sicco curandæ, cui octo lignes clavis affigendum erat operculum interius hisce verbis inscriptum:
RELIQUIÆ B. COLETÆ. Sacrum quoque caput rubro holoserico insutum est, ac demum ix die Septembris postridie D. Virginis feria II ante meridiem una cum reliquis venerandi corporis partibus repositum est intra capsellam istam abiegnam, alba ðamascena veste instratam, quam eum in finem donarat Laurentii Dullaert devotus beatæ Matris honori affectus, præsentibus Visitatore Confessarioque ad crates, et Sorores in iis, quæ erant agenda, dirigentibus. Advectus deinde XXIII mensis die ad conventum lapis, intra utramque portam est constitutus, ac post meridiem a Sororibus decem robustioribus versus sacellum provolutus. Eo vero, qui secutus est, die præfatam capsulam Sorores per ambitum circumtulere ritu eodem, quo priore anno plumbeam arcam meminimus circumlatam: ad quam delata capsula est nunc intra sepulcrum constitutam, instratamque quatuor exg densissimo vitro regulis, latis pollicem unum, longis octo, intra arcam transversis, ut capsulæ dictæ pro sustentaculo essent atque cautelæ, ne quid ab immediato ulla ex parte plumbi contactu pateretur. Ipsa porro arca operculo post reconditam in ea capsulam, tecta plumbeo, fulciebatur scabello humili nec dimidium pedem altitudinis excedente, ad eum expresse finem ex solida quercu fabricato, collocatoque super ferreas quatuor virgas illas, de quibus antea plenius actum. Denique superimpositus tumbæ lapis est, congrueque aptatus sepulcrum clausit, donec omnipotenti Deo placuerit, ut peracta Canonizatione idem reseretur in ordine ad solennem Reliquiarum translationem: quod ut quamprinum liceat ad ejus honorem, cui tam fideliter B. Coleta servivit, summis ac præcipuis votis exoptamus.
9 Superest ut quæ sepulcralis lapidis celatura, quæ inscriptio sit, breviter indicemus. Et hæc Galico sermone in hunc sensum concepta. Hic situm est corpus sanctae Jesu Christi famulæ Sororis Coletæ, primæ Abbatissæ ac Reformatricis Ordinis S. Claræ, defunctæ Anno ab Incarn. Domini MCCCXLVII die vi Martii, quæ hoc in loco in ipsa terra humilem sepulturam elegit; in quo sancta ejus ossa per Dei gratiam fuere integra conservata per DXLV annorum et quod excurrit spatium: quemadmodum patuit, cum eadem in ipsius honorem reverenter inclusa plumbo sunt per R. P. Visitatorem nostrum et conventus hujus Confessarium XIII die Septembris, et sub hoc tumulo collocata anno MCCCCXCII. Marginem, qua spectanda crassities lapidis circumquaque cernitur, rotulus ambit duobus, qui sequuntur, versibus Latinis inscriptus.
Dulcis ancilla Dei, rosa vernans, stella decora, Tu memor esto mei, dum mortis venerit hora.
10 Inter hos versus eo in latere, ad quod pedes spectant, celata est sigilli forma, quo vivens B. Coleta utebatur, pollicem unum ac dimidium alto, lato unum, cum hoc circumscripto lemmate: † MES SOEVRS PENSEZ A LA MORT IL FAVLT MORIR. Sorores meæ cogitate de morte: necesse est mori. Intra quod scriptum velut e nube procedebat manus, Crucem cum tribus clavis lanceaque complexa: proinde acsi mortis memoriam inculcare volens, poenitentiæ crucem commendaret suis; ut ei tribus veluti votorum trium affixæ clavis, ad mortem usque perseverandum sibi in eadem statuerent, quod denotatur per lanceam: atque ita ad cœlestem gloriam se perventuras sperarent. Sigilli, ut hic est expressum, mensura quatuor in altum pollices, duos et dimidium latitudine complectitur. Post secundum versiculum figura securiculæ erat, indicans fabro patre prognatam esse Matrem nostram, qualem ejus sponsus Christus dignatus olim fuerat suum appellare patrem: is inquam, apud quem nulla est generis et personarum acceptio, sed sola in pretio sunt merita virtutis. Primum marginis prædicti latus SS. Francisci et Claræ nomina sculpta exhibebat: inter quæ excavatus arcuatim lapis transmittebat lumen intra ipsam tumbam, quo facilius qui æneæ crati applicarent caput, plumbeam inspecturi arcam per fenestellam, intueri eam possent: quæ cavitas speciali celatura ornata, oblongam habebat crucem infixam monticulo, infra quem JESU et MARIÆ sacra nomina legi poterant. Quæ omnia ab ea, quæ vidit, interfuit, manuque et consilio adjuvit, scripta reperiuntur anno MDX.
11 Extat in Archivio sanctimonialium S. Claræ epistola cujusdam Sororis, ad quamdam Matrem Abbatissam alterius conventus, ordinem continens Psulmorum et orationum decantatarum quondam in sacello B. Coletæ post circumlatas processionaliter Reliquias per claustrum. In eadem epistola indicatur quod plumbea arca fuerit ab Episcopo Suffraganeo uncta Chrismate et benedicta, qua Benedictione completa idem Suffraganeus caput sacrum sublatum ex arca. cunctis Sororibus osculandum præbuerit, ac deinde omnibus quadraginta dierum Indulgentiam concesserit: caque de re datæ dicuntur ad omnes conventus litteræ: sed deest nomen scribentis et tempus datæ epistolæ. Nihilominus suffraganei Episcopi, indicatam in ea epistola elevationem procurantis nomen, et tempus rei gestæ indicavit nobis Michael Notel, ejus, quod apud Surium est, compendii interpres Gallicus: in cujus MS. prologo, post narratam anni MCCCCXCII translationem, hæc leguntur. In hunc modum reconditæ sacræ Reliquiæ ad annum usque MDXXXVI quievere; quando eas ad diem XXV Maii inde elevandas curavit Nicolaus Episcopus Sareptanus, Reverendissimih Episcopi Tornacensis suffraganeus, post Missam Pontificali ritu ornatuque in Ecclesia Sororum celebratam, in die Ascensionis Domini. Qua in re istud notabile accidit, quod aperta per Episcopum tumba grandibus aquæ guttis undique stillare conspecta sit, sic tamen ut earum nulla sacro corpori incideret: verum ubi illud remotum est, continuo decidentibus guttis totus undique loci fundus aquis maduit: quarum tanta admiratio Episcopum cœpit, ut fuerit protestatus absque alio miraculo
Aculo omni dilectæ Deo Virginis sanctitatem sufficienter testatam hoc prodigio esse, ut posset ad ejus Canonizationem procedi. Ita me per litteras anno MDXCIV datas x die Martii docuit Soror Levina Nevens, ipsius tunc conventus Abbatissa: addens albam illam serici Damaesceni vestem, cui sacra hæc ossa fuerunt humido in loco tanto tempore involuta, omnino integram fuisse repertam, ejus particulam ejusdem Abbatissæ dono habeo asservoque religiose.
12 Addit prædictus Michael, ablatis ex tumba reliquiis, xlificatum esse supra eam sacellum: præsumitque nullum antehac sacellum fuisse in loco sepulturæ; sed solam tumbam in modum fornicis fabricatam ejus extitisse magnitudinis, ut sub eam descendere potuerit Episcopus Suffraganeus: quæ omnia aliter se habere ex superiori scripto patet: in quo asseritur et tumbam fuisse modicam et sacellum paucis ab obitu sanctæ Matris annis corpori ejus humiliter sub humo sepultæ superiductum fuisse. Quare suspicor occasione non fabricandi, sed renovandi reparandique sacelti amotum ex co fuisse venerabile pignus: aut ipsarum Reliquiarum rite inspiciendarum gratia ad promovendam Beatæ Canonizationem, quam paullo post secuta temporum calamitas impedivit. Certe anno MDLXXVI Iconomachis hæreticis omnia Gandavi vastantibus coactæ ex cenobio profugere Religiosæ (ut idem ait Michael) festo S. Bartholomæi Apostoli die, Matris quoque beatæ exuvias abstulere secum: et ut nobis deinde a Religiosis narratum in tres divisæ turmas, eæ, quæ Atrebatum ibant, eodem avexere, non sine præsentia ipsius Divæ visibiliter quibuslam apparentis et carum pignus comitantis. Quod juxta ipsius B. Coletæ prædictionem evenisse ex Atrebatensis conventus MSS. asserit Abbavillæus fol. 418. Cum enim de illo fundando ageretur ipsaque rogaretur, num illic se conferre vellet, datura initium novæ coloniæ: erectis in coltum ocultis: Ibo, inquit, si non viva, at mortua saltem. Anno deinde MDLXXXVI XIV Januarii reversæ ab exilio Sorores, eodem, quo antea, loco et modo reposuere reliquias; instaurato, quod hæretici fuerant demoliti, sacelio. ulnas longum latum unam, auro non ineleganter pic- tum. a Post pacem Turonensem compositam anno 1489 qua Maximilianus Austrius etiam a Flandris admissus est ad tutelam liberorum suarum, nihil memorabile habent historici patrii, circa hæc tempora admodum jejuni: hinc tamen probable fit non contra Archiducem rebellusse Gandenses, sed priorum rebellionum hus veluti reliquias fuisse, ob quas pricata xmularum inter se Flandriæ urbium dissidia in hanc flammam exarserint; Principe, quia prohibere non poterat, dissimulante. — b Fortasse jam inde ab anno 1482, quando Gandenses, annuentibus Flandris, Maximilianum Maria conjuge orbatum aspernantes, liberorum ejus Philippi et Margaretæ tutelam nomine Ordinum Belgicæ sibi arrogarunt, Principibus apud se detentis invito patre; quem deinde anno 1488 Brugenses Gandensibus conjurati captivum delinuere: quæ licet semel iterumque fuerint per pacis leges, uticumque composita; numquam tamen toto decennio Flandria absque motibus fuit usque ad hunc annum, circa quem Philippus pace ubique constituta, Princeps inauguratus rerum habenas accepit. — c Ex Abbate S. Dionysii Montensis et Cancellario Equitum Aurei-velleris, designatus anno 1480, mortuus an. 1502, ut habent San-Marthani, qui et itineris ejus in Terram sanctam meminerunt: plenus autem Raissius in Episcopis Belgii pag. 170; qui eo cum decem Comitibus profectum scribit anno 1487, reversum 1491. — d Munitissima Brabantiæ ad Zomam urbs, unde huic familiae nomen ex Comitatu in titulum Marchionatus erecta a Carolo v Imperatore; in federatorum Ordinum potestatem venit anno 1578. — e Joannem a Bergis vocat Raissius. — f Gallice de spier, quo non credimus Spiram intelligendam Cesarei Parliamenti sede seu Camera insignem in Germania ad Rhenum urbem: sed sparos Flandrice speeren, qui ex abiegnis sylois accipiuntur: atque ex Dania maxima in Belgium adechuntur copia: abietes autem quæ proprio apud nos carent nomine, nunc ferc mastboomen dicentur: quod ex grandioribus mali fiant, sicut ex minusculis spari. — g Dubitavimus aliquando an non per errorem verre vitrum, pro fero ferro scriptum esset: sed dubium deposuimus, attento quod ferrum rubigini obnoxium potuisset ligneo arca exterioris fundo facilius noxam inferre, quam plumbum, unde arca interior confecta erat: huic autem suppositum vitrum illam omnino prastabat indemnem. Sic paullo post, supposito arca lignea scabello querno, cavetur ne transversas per tumbam ex ferro virgus immediate contingeret arca, earum rubigine corrodende. — h Caroli de Croy ex Affligemiensi in Brabantia Abbate, quem ab anno 1524 annis 40 illi Ecclesiæ præfuisse indicat epitaphsum ejus apud Arnoldum Raissium Belgicæ Christianæ fol. 271.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.