Instrumento Abbatis S. Petri Gandensis firmata, an. 1471.
B Universis præsentes litteras inspecturis Philippus Courault, filius quondam Joannis Courault, burgensis oppidi Poligniaci, Comitatus Burgundiæ, Bizuntinae diceesis olim « Abbas monasterii S. Petri juxta Gandavum, sanctae Sedi Apostolicæ immediate subjecti, Ordinis S. Benedicti Tornacensis Diocesis: nunc vero Domino Deo votis meis annuente, et a cura et sollicitudine ejusdem monasterii liber et exoneratus, salutem in Domino sempiternam.
Cum secundum sententiam S. Raphaelis Angeli, opera Dei revelare et confiteri honorificum sit: idirco memor sancteimonie vitæ et laudabilium gestorum, quæ meis temporibus mirabilis Deus omnipotens per suam electam Virginem Sororem Coletam Ordinis S. Claræ in hoc seculo mirabiliter operatus est, ea in scriptis veridice duxi redigenda, tam quæ de magnificis ojus gestis et operibus scivi et vidi quam quæ a fide dignis personis accepi. Est enim communiter notorium, quod prædicta Soror Ordinem memoratum permaxime, adjuvante Deo, in multis et variis hujus mundi partibus ampliavit, et conventus construxit et ædificavit: plures mulieres, virginesque sub arcta observantia et vita Regulari Deo devotissime servientes ibidem induxit, quod non sine divino ac singulari Dei munere fieri potuit: et a sua infantia usque ad finem vitæ suæ in vera paupertate et rerum temporalium vilipendio voluntario vixit et perseveravit.
2 Quibus præmissis ad notitiam mei præfati quondam genitoris deductis (qui, antequam notitiam et familiaritatem cum prædicta Sorore Coleta haberet, vir erat satis in rerum temporalium facultate opulentus, non solum in propriis suorum redituum proventibus secundum statum suum sufficientes vivere potens, sed etiam negotiationibus et aliquibus practicis secularibus, ut amplius abundaret, satis extitit intentus) proposuit animo ad ipsam Sororem Coletam accedere, et eam visitare gratia devotionis vel alicujus salutaris eruditionis ab ipsa obtinendæ, prout fecit et obtinuit. Tandem vero ex sanctis hujus Sororis Coletæ colloquiis et salutaribus monitis quodammodo mutatis in alterum virum, omnem a se abjecit negotiationem et mundalem practicam, contentus solis redituum suorum proventibus: de et ex quibus etiam amplius solito in eleemosynarum largitionibus et pietatis operibus distribuit. Et licet indigentibus fuerit largus, sibi ipsi tamen parcus, et quodammodo austerus erat, multis abstinentiis, jejuniis et devotis orationibus intentus, ecclesiam assidue frequentans, a consuetis juramentis cavit, et veritatis et sobrietatis verbis usus est. Quapropter ipse genitor sentiens se meritis et orationibus hujus Sororis Coletæ visitatum a Deo, eam magis magisque visitavit, et præsertim in monasterio dicti oppidi Poligniaci commorantem, quod, cooperante genitore meo, construxerat in observantia arcta.
3 Deinde idem meus genitor adire disposuit sin gulos, cum quibus in diversis locis communicationes et tractatus sive conventiones antea habuerat; ut cum iis finem debitum de pristinis eorum communibus negotiis imponens, liberius et devotius Deo serviret. Contigit autem eidem genitori meo, quod quidam fluvius, per quem cum famulo suo transiturus erat, ex inundantia pluviarum ita creverat, quod videretur torrens impetuosus. Ingressus itaque prædictus meus genitor cum equo fluvium eumdem, mox corruit in profundum: sique tam ipse quam equus cooperti erant, intantum quod ejus famulus utriusque visionem et aspectum perdidit, de eorum evasione omnino desperans. Genitore ipso fideliter, ut potuit, in hac necessitate se commendante meritis et subsidio dictæ Sororis Coletæ tunc viventis, ejus precibus et meritis, opitulante Deo, liberatus est: quod postea multis per eum cum gratiarum actione relatum fuit.
4 Item aliud recordor, quod, me Philippo adhue existente juvene, in domo parentum contigit: quod quondam mea mater Stephana incurrit tam gravem infirmitatem et languorem, quod non expectabatur aliud ex ipsa vehementi infirmitate nisi proximus exitus mortis. Quare genitor meus, valde dolens et afflictus super tam gravi infirmitate et periculo mortis suæ conjugis, recursum habuit ad eamdem Sororem Coletam: in qua specialiter habebat confidentiam, eidem exponens periculum et languorem suæ prætactæ conjugis, rogans suppliciter, ut ipsa ad Deum preces funderet pro auxilio ipsius conjugis. Dicta autem Soror Coleta benigne consolans, ipsum remisit ad domum suam: ubi dum post eum mitteret quemdam Religiosum, nomine Fr. Henricum de Balma Ordinis S. Francisci, ejusdem Coletæ Patrem spiritualem, et ipso Fr. Henrico me vidente cameram domus
A domus ingresso, in qua jacebat multum ægrotans ipsa Mater, et appropinquans lecto ipse Frater, et ibi aliquamdiu moram faciens, et antequam exiret, meo patre meque præsentibus, supradicta mater mox plene convaluit, hoc precibus et meritis ipsius Sororis Coletæ adscribens.
5 Item aliud recolo, quod me existente adhuc in juvenili ætate, competentis tamen capace sensus et intellectus, sæpedicta quondam mater mea incurrit gravissimum sui capitis languorem et dolorem, intantum quod videbatur et putabatur quasi a sensu alienata. Quod percipiens ejus maritus meus pater, fecit eam duci ad supra memoratam Sororem Coletam, tunc in sua conventu Poligniaci morantem, quam prædicta Soror Coleta aliquantulum salubriter increpans, jussit statim eam confiteri superius nominato Fratri Henrico de Balma: quæ quidem mater post sanctam Sacramentalem Confessionem, prædicta Sorore Coleta pro salute matris prædictæ apud Deum devote preces fundente, fuit mox plenarie sanata et a languore sui capitis perfecte liberata.
6 Item aliud testificor, quod me existente in domo parentum meorum superius memoratorum, ætate circiter annorum, ut æstimo, duodecim, contigit genitricem meam, ut supra memoratum est, nomine Stephanam, tunc prægnantem in partu tantum laborare, et ultra modum consuetum vehementer affligi dolore et difficultate pariendi. Nam ex utero infans non poterat egredi, ut moris est, judicio obstetricum tunc assistentium: quia non in directum sed in transversum infans ab utero nasciturus exibat, et unum ex brachiis suis de ventris ostio tantummodo exterius apparebat, toto corpore infantis residuo in materno utero residente. Unde in hoc tam grandi periculo tam morientis matris, quam periclitantis prolis absque spiritualis regenerationis conceptu, et adhuc corporaliter viventis, vocatus et adductus est artis chirurgicæ magister peritus, ut si mater sine partu moreretur, ejus corpus velociter scinderetur et aperiretur, ut infans baptizaretur. Porro sæpe dictus meus genitor plurimum angustiatus, personaliter accessit ad Sororem Coletam supradictam, tunc in monasterio, per eam Domino largiente, in oppido Poligniaco constructo, existentem: ubi incolæ erant parentes mei sæpe dicti. Veniens itaque ad dictam Sororem Coletam meus pater, valde confidens de meritis et orationibus ejus, et ex multa experientia comperiens ejus suffragia magna et singularia esse apud Deum, necessitatem et periculum suæ conjugis et prolis pereuntis, ac prædictum lamentabilem casum exposuit eidem; ipsam Sororem suppliciter exorans, ut apud Divinam clementiam intercedere dignaretur pro sublevatione tam uxoris quam prolis, in tanta necessitate et periculo extremo constitutæ: ubi nulla humana provisione videbatur posse subveniri. Ipsa Soror tunc benigne consolando, monuit eumdem patrem aliquantulum recedere ad domum, et ad ipsam postmodum reverti: quod et fecit. Cum itaque ad eam cito regressus, instaret pro divino auxilio per eam obtinendo; ipsa eidem patri dixit, quatenus lætus ad propriam domum reverteretur, et ibi suam uxorem prolem peperisse, et eam ab omni periculo et angustia liberatam esse reperiret. Rursum prædictus meus pater verbis ejusdem Sororis Coletæ confidens, ad domum propriam rediens, percepit ita factum fuisse, sicut ipsa Soror asseruerat. Invenit enim suam prædictam uxorem perfecte liberatam et sanatam, fuitque puer baptizatus, et postea longo tempore vixit, similiterque mater. Hoc autem tam grande miraculum audivi seriose cum gratiarum actione a prædictis progenitoribus meis, patre scilicet et matre, recitari.
7 Item ulterius testificor, quod, dum essem ætatis circiter annorum tredecim, quadam die, ut audivi a memorato quondam meo patre, ipse personaliter Poligniaci visitavit hanc Sororem Coletam in matrimonio suo, quæ ipsum tunc interrogavit de numero suorum filiorum et filiarum: cui ipse pater ad suam petitionem veritatem respondit, et numerum prolium declaravit. Cui Coleta subjunxit, quatenus volebat omnes videre. Quo audito præfatus pater omnes ad ipsius Coletæ præsentiam venire fecit, excepto me, qui testificor, quod eram primogenitus. Et ipsis prolibus ad ejus præsentiam adductis, asseruit Coleta genitori non omnes ejus liberos adesse præsentes. Cui genitor respondit adhuc unum ex suis liberis superesse in domo sua, qui erat ejus primogenitus, excusando se quod eum non adduxerat ad suam præsentiam: quia eum sibi servabat tamquam primogenitum, futurum baculum senectutis suæ. Ipsa tamen Coleta omnino voluit, quod ego adduceret ad ipsius præsentiam: unde illico pater misit ad me ut accederem ad eam, quod et feci. Mox igitur coram illa constitutus fui simul cum aliis fratribus et sororibus meis, et ipsa dirigens verbum suum ad patrem, me viso, dixit ei: quod de primis suis fructibus Deo dare debebat. Audito hoc verbo, prædictus pater meus intrinsecus tactus fuit, quod non solummodo suum primogenitum, sed et omnes suos alios liberos eidem Coletæ et ejus dispositioni committebat, ut de iis, ut sibi placeret, disponeret: et disposuit, quod ego Religiosus monasteriib S. Stephani Divionensis essem, et alius meus frater germanus, nomine Petrus, Religiosus esset monasterii Cluniacensis, quod et factum est. Ipsa namque devota Soror me ad monasterium Canonicorum Regularium S. Stephani Divionensis misit, et mihi ductorem assignavit quemdam devotum et sibi notum et familiarem Religiosum, qui Fr. Joannes Foucault vocabatur, et Domino Deo dirigente, ibidem receptus ad Religionem fui: alius autem meus frater Germanus, juxta dictamen ejusdem Coletæ, intravit monasterium Cluniacense. Tunc etiam quamdam sororem meam, juvenem quidem, duxit ad suum S. Claræ Ordinem, quæ magno tempore in ipsa Religione devote perseveravit, et laudabiliter ab hoc seculo nigravit.
8 Item testificor, quod quodam tempore, me Parisius existente cum Domino meoc Abbate memorati monasterii S. Stephani Divionensis, ipse Abbas me misit ad prædictum monasterium pro suis et ejusdem monasterii negotiis. Quibus expeditis, transivi usque ad oppidum Poligniacum, distans per unam diaetam a Divione: et hunc transitum feci, tum ad videndum parentes, tum ad visitandum Sororem Coletam, ibi tunc in suo monasterio residentem, et me suis orationibus commendandum, et signanter quia gravis guerra et periculosa multum tunc in Franciad circa Parisius vigebat, intantum quod vix quis poterat transire sine periculo captionis, gravis redemptionis ac incarcerationis vel corporalis mortis. Cumque ex mandato dicti Domini mei ad eum me Parisius illico reverti oportebat, consideravi propter meum securiorem transitum non solummodo me committere precibus Coletæ; sed ulterius aliquam litteram de sua manu scriptam obtinere, et eam mecum quasi pro salvo conductu deferre. Rogavi insuper eam, ut mihi concedere vellet aliquam litteram recommendatoriam, sua manu scriptam ad quadam notabiles personas, quod ipsa mox annuit. Suscepta igitur sua littera, viam Parisius arripui, confidens me a periculis imminentibus præservari, quod evidenter et mirabiliter factum fuit et contigit. Nam accessi ad quemdam portum, a quo fit navigio introitus in fluvium, qui usque Parisius fluit; in quo portu
A portu appellato e Crevent, erant aliquæ naviculæ diversis onustæ mercantiis, et signanter vasis vini Parisius duci dispositæ, quarum unam ingressus cum multis aliis ibidem resedi, iturus Parisius cum eis. Navigando igitur per prædictum fluvium contigit appropinquare cuidam sylvæ, fluvio propinquæ, circa unum fortalitium, nuncupatum vulgariter Males-herbes: in quo quidem loco fuimus invasi ab adversariis et imimicis, et omnes ibidem captivitati. Tunc ego recordatus litteræ Sororis Coletæ supradictæ, quam ejusdem manu scriptam penes me habebam, incepi mox eam in meum adjutorium invocare: et indilate, qui jam ligatus eram, fui solutus et penitus liberatus et per Capitaneum, nomine Use, mihi fuerunt omnia, quæ a me jam ablata erant per prædones, restituta. Ipse quidem Capitaneus mihi promisit salvum conductum concedere, quo mediante possem securius pergere Parisius, quo tendebam. Cum autem pro prædicto salvo conductu habendo, ipsum Capitaneum non sine magna poena sequere: cum ipse equestris erat, ego vero pedestris, ad locum, in quo stabant prædictæ naviculæ, reverti coactus extiti: in qua reversione me obhiare contigit duobus ex prædonibus adversariis satis sibi invicem propinquis, per quorum medium transivi liber et absque impedimento, nec me perceperunt: et sic Parisius applicui, gratias agens Deo et ejus electæ Coletæ, meæ, ut firmiter credo, liberatrici.
B Item aliud testificor, quod prædicta Soror Coleta sollicita de salute animæ meæ, frequenter per suum Patrem Confessorem, virum Religiosum et discretum, qui Fr. Petrus de Reims vocabatur, mihi salubriter dici et revelari fecit quædam, quæ putabam soli Deo cognita: et per hujusmodi revelationem veridicam fui salubriter monitus et instructus, multa bona circa salutem animæ meæ operari.
10 Item audivi a prædicto Patre ipsius Sororis Coletæ Confessore, quod diabolus multis et diversis tentationibus ipsam molestans, frequenter in ejusdem Virginis cellula seu oratorio, ponebat corpora seu cadavera hominum mortuorum et suspensorum: et aliquando ipse tentator bestias venenosas, sicut buffones, serpentes, et alia hujusmodi diversarum specierum inferebat in ipsa cellula, quæ ipse diabolus cogebatur, ea jubente, tollere et asportare.
11 Item audivi a patre meo prædicto, quod dum semel cum ipsa Sorore Coleta ad monasteria, quæ redificari fecerat, pergeret; et in curru ipsa veheretur, adeo fuit in spiritu magno temporis spatio rapta a sensibus exterioribus, quod a tune præsentibus mortua putaretur: tandem vero ad se reversa aspectum et faciem dirigens ad prædictum Patrem dixit haec verba, in Latinum ex Gallico translata: O Joannes, quam decora res est Deum amare et ipsi servire.
12 Item mihi etiam retulit Pater spiritualis ejusdem Sororis Coletæ, Fr. Petrus de Reims, vir magna litteraturæ et devotionis, quod prædicta Coleta semper scivit obitum suarum spiritualium Filiarum et Sororum et similiter Fratrum eis ministrantium; quamvis in remotis partibus in conventibus, quos construxerat, residerent; et ipsi Fr. Petro nominatim referebat, dicebatque ipse Fr. Petrus, quod saepe animæ mortuorum post obitum eidem Coletæ apparebant, et ante eam pertransibant.
13 Item nec est silendum quod Confessor idem crebrius affirmavit, quatenus spiritus malignus dictam Sororem Coletam semel in quadam fenestra strictissima trusit, et eam sic firmavit et pressit in eadem, quod possibile non erat, eam quoquo modo inde removere, nisi fenestra rupta: quam rupit quidam Frater Petrus Durran Hutschier, et sic ipsa Soror Coleta liberata est. Benedictus Deus in seculorum secula. Amen.
14 In cujus rei testimonium omnium et singulorum præmissorum, ego Philippus prænominatus præsentes litteras sive præsens publicum Instrumentum, desuper fieri, et per Notarium publicum infrascriptum subscribi et publicari petivi: meique sigilli appensione una cum signo meo manuali roboravi. Datum et actum in dicto monasterio S. Petri juxta Gandavum præfatæ Tornacensis diœcesis, sub anno Domini MCCCCLXXIf secundum modum scribendi Ecclesiæ Gallicanæ, Indictione v, die vero XXIV mensis Martii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris Domini nostri D. Sixti, divina providentia Papæ IV anno 1, præsentibus dictis testibus ad præmissa vocatis specialiter et rogatis.
Philippus olim Abbas monasterii S. Petri juxta Gandavum.
signum Joannis Schulen Notarii. a Creatus circa annum 1444, anno 1471 onus transtulit in nepotem, nomine et cognomine similem, reservato sibi castro Zuinardo cum annua ccc lib. 6. pensione, et primo loco in choro ac monasterio: mortuus 1475. Ita Sanderus in suo Gandavo. — b Est Canonicorum Regularium Abbatia: unde, favore Philippi Bont, Burgundiæ Ducis et Flandriæ Comitis, translatus hoc Gandavum est ad Blandiniense S. Petri monasterium, quamvis Benedictini Ordinis, cum potestate Abbatis regendum. — c Quo tempore Philippus potuit in dicta Abbatia vixisse, eam juxta Sanmarthanos tenuerunt Abbates Joannes Soardi, jam inde ab anno 1118 ex Martini v privilegio notus, mortuusque an. 1427: et Alexander de Ponte-scisso, cui anno 1354 Nicolaus y jus mitliræ, baculi annulique concessit. Prior vir magnæ litteraturæ dicitur: secundus magnæ nobilitatis: quæ ejus nobilitas, et major Philippi sub eo etas atque auctoritas, probable faciunt, ipsum hoc tempore Parisiis commorantem, usum esse illo comite, et rerum agendarum ministro. — d Indicantur bella quibus, dicisa in factiones Francia et injustissimum patris Caroli cædem, ulciscente Philippo Anglis juncto, pene totus florentissimi regni status concidit: quæ usque ad pacem Atrebalensem anno 1435 firmatam duracere: post quæ sequenti anno Parisii vicinaque loca de Anglis recepta sunt. — e Paucis supra Altisiodorum leucis oppidum ad Icaunam sive Jonam fluvium, Senonensi territorio decurso Sequanx sese immisce-tem, atque ita Parisios ducentem navigatione tridui. Nobilitatis hoc oppidum anno 1423 insignis Burgundorum atque Anglorum de Francis Scotisque illid obsidentibus victoria: quam Meyerus describit. — f Id est, vulgaris Aræ, annum a Kalendis Januariis ordientis, 1472 cum v Indictione coincidentis; quæ, jam inde ab Octobri prioris anni capta numerari, necdum attigerat initium anni Gallicani 1472 a Paschate dumtaxat, tunc in diem 29 Martii cadente, inchoandi: qui usus adhuc superiori seculo viguit etiam in Belgio Gallicano: in Teutonico non illem.
Miracula post mortem
Gandavi juridice excepta,
Ex F. S Abbavillæo Parte 3 Vitæ libro 5. cap. 14.
Eodem anno MCCCCLXXI, quo haec miracula publico Instrumento describenda curavit prædictus S. Petri Gandavensis Ex-abbas, Episcopus quoque Tornacensis Guillelmus Fillatre, ex monacho S. Petri Catalaunensis et Abbate S. Theodorici Remensis, indeque Episcopo Verdunensi atque Tullensi, nec non Abbate S. Bertini Audomarensis, ad hanc Sedem promotus anno MCCCCXLI, voluit in miracula, quæ ad invocationem B. Coletæ Gandavi patrata dicebantur, juridice inquiri: deputatis in eam rem P. Nicolao Jacquerio Doctore Theologo ex Ordine S. Dominici, et Decano Burgensi, per quos consectum similiter Instrumentum est; quod licet ad nostras manus non pervenerit, ex Abbavillæi tamen epitome Gallica accipere licebit, quæ sic testata inveniuntur.
2 In ea pestilentia, quæ tot mortalibus Gandavi vitam abstulit, bienno prius quam haec informatio sumeretur, mulier quadam, nomine Joanna Doignez, se quoque mortali hue contactam sentiens, ad intercessionem B. Coletæ recurrit, cui viventi fuerat familiarissima: et custodem suam Stephanettam rogavit, daret sibi de aqua, Reliquiarum suæ advocatæ intinctione consecrata: eaque sumpta, continuo sanata est: sed eodem anno ad finem vergente, in aliud morbi genus incidit tanto cum vitae discrimine,
A mine, ut accersendum curaverit Sacerdotem, a quo extrema unctione muniretur ad agonem. Hic dum advenit, recordatur ipsa illius aquæ, cujus contra pestilentiam fuerat experta virtutem, et reliquias adhuc aliquas asservabat: eaque similiter sumpta, tam subito reddita est sanitati ut mittendus fuerit, qui Sacerdoti nuntiaret, ne frustra veniendo fatigaretur.
3 Convulsionibus et intestinorum doloribus, toto sex annorum spatio protractis, cruciatus fuerat Guilielmus Bier, quibus trium medicorum solers experientia nihil potuerat remedii invenire; tumor præterea enatus in tibia integro biennio magnam ejecerat puris copiam per ulcera decem in quibus curandis chirurgi quatuor frustra laborarant, adeo ut incurabile judicatum sit malum, atque erispelati letiferæ proximum. Utrique infirmitati medicina efficacior fuit ad B. Coletæ sepulcrum qualitercumque adrepere opportunitate inventa, et ex illius sacrorumque circa pulverum contactu sanitatem sperare.
B Duo conjuges, quorum alteri Juris, ut vocant, Licentiato Germano nomen erat, alteri Catharinæ, viginti annis sterili in matrimonio vixerant: igitur quod humanitus sperare non poterant. B. Coletæ precibus impetraturi ad ecclesiam Conventus S. Claræ D. Michaeli Archangelo sacram venere consolandi: ubi exaudita earum precatio est, post quam mulier prolem femineam concepit peperitque: cui Coletæ nomen gratitudinis ergo, impositum ad sacros fontes mansit.
6 Testata est Margarita Mundette sibi Tornaci commoranti, cubiculum curtamque in eo suppellectilem illesam mansisse ab igne, qui vicinorum domus depascens, eas etiam corripuerat ædes, quarum ipsa partem incolebat: idque quia se tutelæ commendaverat Beatæ Corbeiensis, cui fuerat viventi nonnulla familiaritate conjuncta.
7 Guilielmi Boucher et Elisabethæ conjugum filio persanata est hernia, particula veli, quo fuerat usa Beata, eidem applicata, sumptaque in potum aqua, cujus superius facta mentio est: similique remedio ab non dissimili infirmitate liberatus est filius Judoci Fabri.
8 Petrus Leace in amentiam rabiemque actus, constrictus detinebatur in cubiculo, usque dum contactus velo B. Coletæ et pulvere ad sepulcrum collecto aspersus, obdormivit in somnum, quem totis sex hebdomadis prorsus nullum ceperat: soluto autem somno, simul et solutum se a priori infirmitate reperit, et sano exinde cerebro usus est.
9 Possidebat Joannis Cretachi uxorem tartareus hospes: sed loco cedere compulsus, est postquam illa de consilio Fr. Danielis adducta ad conventum Clarissarum est, et B. Coletæ commendata ex scypho, qui sancte Reformatrici dum viveret in usu fuerat, bibit pulverem a sepulchro acceptum, nec ullas ab invasore molestias deinceps est perpessa.
10 Ex Ordine Minorum Fratrum Religiosi duo, Petrus Rosee et Guillielmus Connotel, intra Arduennam sylvam oberrantes metuebant, ne viarum ignaris sibi nox ea sub dio esset aut patulæ arboris tecto agenda: increscentibus igitur tenebris, B. Coletæ implorant auxilium: quæ minime invocantium frustrata fiduciam est. Adfuit enim vir eis ignotus, atque ex formidabili illo eductos nemore in viam, unde aberrarant, securam deduxit. Hominem credidissent, nisi ita subito disparuisset ex oculis, ut alium non possent æstimare, quam missum coelitus vie ducem, qualis olim Tobiæ peregrinaturo obtigerat.
11 His aliud jungamus ex monumentis Gandensibus excerptum miraculum. Anno MDXLI in Monialium S. Claræ ecclesiam venit civis Brugensis quidam, Joannes Moyart nuncupatus, molestiam magnam ab hernia sustinens. Hic autem Confessarium loci vidit proferre pallium B. Coletæ prægnanti mulieri, secundum pium Urbis Gandensis usum, cum fausta apprecatione et invocatione Beatæ imponendum. Accessit igitur, et ut sibi quoque illud imponeretur, flagitavit in remedium cujusdam suæ infirmitatis: atque obtinuit tandem, quod postulabat, victo precantis instantia Confessario, qui primum id facere detrectabat. Ut autem sacram vestem excepit in humeros, sensit profluens intestinum reduci in ventrem: non quidem absque dolore, sed non absque perfecta sanitate consequente: cujus rei fidem manu sua signatam reliquit Sororibus, domus illius, Beth leem dictæ, inquilinis. in Conventu Gandavensi. Publico Instrumento stabilita.
In nomine Domini, Amen a.... Post transitum ab hoc seculo Sororis Virginis Coletæ circa annum Domini millesimum quadringentesimum quadragesimum octavum, quædam juvencula, Dionysia Bricelle nuncupata, ex partibus Hannoniæ oriunda, conventui Gandavensi, ubi requiescit corpus ejusdem Virginis Coletæ, ut reciperetur ad Ordinem, fuit oblata: et quia in eodem loco non recipiuntur ad habitum Religionis puellæ, nisi sint duodecim annorum; interrogati parentes ejusdem puellæ super ætate, asseruerunt puellam eorum filiam esse duodecim annorum, cum tamen postmodum compertum fuit eamdem tunc non fuisse ætatis suæ nisi undecim annorum. Cum autem prædicta puella fuisset ad Ordinem suscepta, lapso aliquanto temporis spatio compertum est quod quandoque habebat terribilem passionem corporalem, et cum ipsa passio eam arriperet, subito efficiebatur corpore rigida, sicut imago carens usu sensuum exteriorum, habens oculos fixos sine motu, non audiens ac loquens; ac postquam aliquandiu stetisset, quandoque cadebat in terram. Illa autem passione crescente, non solum continuatis vicibus sed etiam acerbitate, tandem contigit quadam die, quod hæc passio acrius solito ipsam invasit, intantum quod ex vehementi passione vultus ejus valde deformis efficiebatur: nam oculi supra modum effecti sunt grossiores, quod videbantur extra caput exire: os ejus apertum et ad partem unam cum spuma conversum, faciebat inspicientibus horribilem aspectum: et quia diutius tunc hanc passionem sustinebat immobilis, Sorores timebant de propinqua morte ejusdem, quæ eam transportaverunt ad locum infirmariæ ejusdem conventus: ubi cum prædictæ puellæ passio augeretur, quædam ex Sororibus compassione mota, recordata meritorum ancillæ Christi Virginis Coletæ, velociter et confidenter accessit locum, ubi quoddam lineum pulvinaris, quo ancilla Christi Coleta in superponendis libris suis uti solebat, servabatur cooperimentum: quod afferens et capiti supradictæ puellæ sic vexatæ superponens, eo capiti superposito, mox puella convaluit, et ex terribili passione, quam patiebatur, penitus extitit liberata, nec postea ipsam passa est.
A
2 Item aliud. In eodem monasterio post depositionem Deo dilectæ Virginis Sororis Coletæ, cum Soror Catharina Sumench, oriunda ex oppido Gandensi, una ex Sororibus ibidem, ad claudendum quamdam fenestram ascendisset scalam in magna altitudine, ex inadvertentia et improviso decidit deorsum: quo ex casu adeo graviter læsa fuit, ut pro læsione sensuum et membrorum usum prorsus amiserit. Cum vero reperissent eamdem ut præmittitur delapsam et sensuum usu carentem; Sorores ejusdem conventus deportaverunt ipsam ad infirmariam, timentes verisimiliter exinde mortem dictæ Sorori Catharinæ imminere, vel membrorum suorum ad longa tempora privationem. Quo in loco post aliquot temporis spatium cum sensuum usum ad parum recuperasset, et in membrorum debilitate adeo vehementi, ut si igne lectisternium, in quo recubabat, flagrasset, se movere non potuisset, sine cibo et potu integro die perseveraret; ex meritis gloriosæ Virginis Coletæ confortata est. Cum hora, qua Matutinæ per Sorores pulsari consueverunt, ad suam necessitatem et confortationem putaret se erigere, et viribus omnibus corporis se destitutam comperisset; in finè Matutinalis Officii, non somniis delusa vel
B somno oppressa, sed in perfecta et plena cognitione existens, ancillam Christi Coletam, in habitu et mantello, quali solebat tempore vitæ suæ uti, et persona multum venerabili, ingenti claritate resplendentem (ut eadem hora, quæ fuit hiemali tempore circiter secundam vel tertiam horam noctis, in dicta infirmaria claritas meridiei appareret) vidit lectum versus, in quo jacebat, accedere: et circiter eam sollicitam valde atque occupatam: quam intime inspicièns, maximam exinde atque inexprimibilem consecuta est lætitiam, refocillationem et consolationem, quas etiam in spiritu longo post tempore retinuit. Non erat ei necessarium, ut asseruit, interrogare dictam ancillam Christi Virginem Coletam, quæ esset: quam aptissime et verissime cognovit, quam etiam viderat, et cum qua in vita ejusdem et in morte fuerat conversata. Quo in loco infirmariæ permansit eadem ancilla Christi Coleta a dicta hora sui adventus, ad usque horam quintam ante officium Primarum, qua hora disparuit. Post quæ reperit prædicta Soror Catharina perfecte se sânatam, et dolore pariter, et inconvenienti ex toto curatam, cicatricibus tantum coloris nigri et varii, testibus gravissimi casus et læsionis, sine dolore remanentibus. Et licet hujusmodi sanitatis recuperatæ gratia, quam omnipotentis Dei gratia per merita ancillæ suæ Virginis Coletæ prædicta Soror Catharina obtinuit, sit maxima; plures tamen et alias gratias, unde Altissimo humiles reddit gratiarum actiones, confessa est se recepisse per merita ejusdem ancillæ prædictæ Coletæ ad laudem, gloriam et honorem ejusdem, qui vivit in secula.
C
3 Item aliud. Soror Elisabetha de Bavaria, soror Comitis Palatini, cum haberet infirmitatem et dolorem gravissimum in medio capitis, provenientem ex frigiditate pedum, adeo ut ex levissimo frigore pedum invaderet eam dictus gravissimus capitis dolor, vehemens intantum quod cerebrum videbatur ei dispergi, et certa capitis pars se extendere ad aures, ut sibi videretur surda et auditu carens: videretur etiam ei posse ferre et pati ex doloris magnitudine, si ea pars capitis ignito ferro posset perforari: ad quem dolorem sublevandum tribus vel quatuor vicibus singulis diebus linteum calefactum necesse habebat parti illi capitis superponerè. At cum res et passio prædicta indies augmentaretur, necessitata fuit secum deprecari et dispensari; ut contra aliarum Sororum et Religiosarum dictæ Religiosæ domus et Ordinis consuetudinem et observantiam calceata incedere posset: quod cum vehementi cordis dolore et tristitia fere per trium annorum spatium obtinuit et fecit. Tandem conversa et recurrens ad merita ejusdem dilectæ Deo Sororis Coletæ, humilibus precibus ejus subsidium et sublevamen interpellans, die Exaltationis sanctæ Crucis sub meritorum ipsius Virginis Coletæ confidentia, se discalceavit, processionem per monasterii circuitum cum precibus fecit: post quam diem nulla amplius dispensatione eguit, dolorem capitis non sensit, lintea calefacta capiti non apposuit, et deinceps more ceterarum Sororum pedibus discalceatis incessit, et frigus sine passionis prædictæ difficultate pertulit, adjuta, sana, atque liberata Dei gratia et meritis dilectæ ancillæ Virginis Coletæ.
4 Item aliud. Soror Cornelia vanden Walle, oriunda ex territorio Brugensi, parte Comitatus Flandriæ, quatuor annis gravissimam patiens ægritudinem in membris suis, continuam et maximam motionem, ut in ecclesia loco suo sive stallo sedens, proxima quæque suorum membrorum motione faceret moveri: accedens ante clausuram sive cancellos ferreos ad confitendum, ipsos cancellos faceret moveri: in mensa existens, mensam; in lecto, lectisternium, et propinqua quæcumque compellens sua motione ad motum. Quæ infirmitas et motio visa fuit eidem procedere ex commotione etiam levissima cordis, ut ex timore, compassione, dolore aut alia quacumque: nec se erectam sustinere præ gravitate hujus passionis poterat, aut mantellum, quo utuntur portare; sed in terram sæpe cadebat. Hæc etiam passio eidem Sorori Corneliae postmodum augmentata est, ut non facile credi posset ab iis, qui non viderunt, motionem adeo vehementem in corpore posse naturaliter perpeti: totum corpus ex motu elevabatur, tibiæ saltabant, et adeo elevabantur et deprimebantur ex hoc motu, ut lectisternium videretur confringi: et cum putaret quædam ex fortioribus Sororibus dicti conventus eamdem in hujusmodi motione sublevare, tibiis ejusdem seipsam superposuit; nec tamen motionem impedire vel retinere potuit, sed cum violentia ad motus suppressionem et detentionem fieret, plus gravabatur. Postquam vero via naturali Medicorum consilio et arte adhibitis ac mediis quibuscumque non poterat curari, sed ingravesceret ægritudo, finaliter ex consilio Matris Abbatissæ et plurium Sororum ejusdem conventus, maximo cum desiderio et plena confidentia se convertit dicta Soror Cornelia ad Deo amabilem Virginem Sororem Coletam, et ejus auxilio se commisit: accedensque locum sepulturæ ejusdem, terra ac lana Reliquiarum ejusdem Virginis membra sua confricabat, et eadem die per gratiam omnipotentis Dei et Domini nostri Jesu Christi ac merita dilectæ suæ Coletæ plenam sanitatem obtinuit et recuperavit: alias etiam consolationes, et spiritualiter bis habens graves afflictiones et tristitiam in spiritu, ab eadem Virgine Coleta subito, cum accederet sepulchrum ejusdem, obtinuit; non obstante quod una vice sine spe et confidentia consolationis obtinendæ. sed tamquam persona desolata, ignorans quid agere deberet, dictum locum accessit: in quo tamen antequam perfecte incepisset orare, sublevamen et perfectam gratiam recepit meritis ejusdem Virginis Deo amabilis Coletæ.
5 Item aliud. Cum circa festum Nativitatis Domini nostri Jesu Christi tempore Hiemali Soror, Blancha d'Haut, una ex Sororibus ejusdem conventus, oriunda ex partibus Normanniæ, deferret lignum magnum igne succensum sive facem ardentem; lubricitate glaciei impellente, dicta Soror cecidit, et lignum cadens sive fax pedem ejus gravissime læsit atque contrivit, ut in ipso pede se sustinere non posset. Deducta est igitur ad locum infirmariæ, ubi
A sex hebdomadibus decubans ægrota ex dicta læsione, pes graviter inflatus est; accersiti chirurgici, quibus commissa est cura dicti pedis, qui multis medicamentis adhibitis pedi in nullo profuerunt, sed læsio deteriorata est, et pes factus tumens et rubicundus adeo, ut vix credi posset. Videns autem dicta Soror læsionis augmentationem et pejorationem, ubi chirurgicorum opera exspectabat remedium et sanitatem; statuit ad Dominum nostrum Jesum Christum et ad merita virginis et ancillæ suæ Coletæ pro medela et sanitate recurrere, firmiter proponens, rejectis medicorum et chirurgicorum artibus, curam dicti pedis læsi sibi soli committere, mittens ad sepulcrum ejusdem Virginis pro terra sepulcri ejusdem, quam panno involvens et pedi superponens, immediate post ejusdem terræ superpositionem pedis sui perfectam et integerrimam recepit sanitatem; sine impedimento, ut ante læsionem ambulavit, et postea numquam sensit in eodem pede dolorem.
6 Item aliud. Postquam Soror Elisabetha la Bue oriunda ex partibus Brabantiæ, ingressa Ordinem S. Claræ in domo præfata, incepisset annum probationis per tres menses vel circiter; advenit eidem infirmitas gravissima et dolor capitis intolerabilis et inexprimibilis, continuus et durans tribus vel quatuor diebus, et eumdem patiens venit sibi in mentem magno desiderio velle requirere dilectæ ancillæ Christi Sororis Coletæ auxilium et juvamen. Ad quod exequendum, sepulcrum ejusdem accessit, precesque affectuosissimas effudit pro remedio et sanitate impetranda: et ne impediretur, de quo vehementissime timebat, perficere annum dictæ suæ probationis. Postquas preces cum intenderet a dicto loco sepulchri, nullam sentiens allevationem vel remedium, ad collationem recedere; cogitavit intra se, quod, si de reliquis ejusdem Sororis Coletæ capiti suo superponeret, plenam sanitatem recuperaret; et in eadem spe perseverans per tempus collationis et Completorii, post dictum Completorium facta oratione, peplum sive lineum capitis cooperimentum, et de crinibus ejusdem Virginis Coletæ accipiens, et capiti suo superponens, absque ulla temporis mora sive intervallo, a dicti capitis ægritudine sive vehementi dolore, penitus extitit liberata. Quem dolorem post hoc tempus numquam sensit: sed cum sequenti die dictas reliquias a capite suo auferre et deponere vellet, maximus eam timor invasit, de recidivando et redeundo in pristinam infirmitatem et dolorem. Quare dictas reliquias sequentibus diebus quatuor vel quinque capiti suo superpositas dimisit: quas postea deponendo recidivâre, ut prius, formidavit, sed timore non adeo vehementi: nihilominus nihil unquam doloris pœnæ vel ægritudinis minimum exinde postea sensit sed permansit perfecte sanata atque liberata.
7 Item aliud, quod in personam suam dicta Soror Aleydis actum esse deposuit, et pro veritate, ut præmissum est, solenniter est attestata. Post obitum ancillæ Christi Coletæ fere per annum, Soror Aleydis Chanchina prædicta, ex tunc in conventu prædicto Gandensi commorans et Professa, incidit in longam quamdam et gravissimam infirmitatem, qua fuit detenta tredecim annorum spatio: et incepit dicta infirmitas ad modum fortissimæ atque continuæ febris, cum magno dolore atque ingenti pœna omnium membrorum suorum: et eo modo languescebat fere per annum. Postea vero decidit in graviorem debilitatem, per quam perdidit potentiam et usum gradiendi: et factum est corpus ejus veluti mortuum ex toto, a medio corporis et umbilico descendendo usque ad plantam pedis: extititue adeo impotens, ut, si ignis unam lecti sui partem combussisset, in aliam partem lecti se retrahere nequivisset. Erat quoque taliter attenuata ex invalescente ægritudine, quod non supererant sibi in corpore, nisi pellis sola et ossa: tibiæ erant exsiscatæ ad modum baculi, et pellis circumjacens ita pendebat, quod ea potuissent ossa circumvolvi, veluti in quodam linteo: sanguis venarum sic erat exsiscatus, quod longo tempore non videbatur habere guttam sanguinis in tibiis: sed et locus venarum apparuit vacuus et cavatus, cujus rei adhuc apparent relicta vestigia: videbaturque venter ejus, quasi dorso adhaerere. Qua ex caussa Sorores ejusdem conventus volentes ei succurrere, posuerunt eam sub manibus medicorum peritorum, qui erant numero octo: et omnes judicaverunt uniformiter ejus infirmitatem esse incurabilem, et quod per viam naturalem non posset a dicta infirmitate relevari: quod etiam multitudo morborum tam varia esset, ut vix credi posset.
8 Inter alios autem morbos, primus erat magnus et continuus dolor capitis: propter quem visum est ei frequenter, quod cervix sui capitis bulliebat ad modumb potti igni suppositi; et ex magna angustia ei vibebatur, quod oculi exierant e capite, repleti igne; et quod non posset usum sensuum retinere, nisi gratia Dei supernaturaliter auxiliante. Secundus morbus eam coarctabat terribiliter in costis, ut ei esset impossibile verbo vel scripto enarrare, ut posset ab aliquo ad plenum intelligi. Alius vero morbus eam detinebat aliquoties cum tam grandi dolore in corde suo, quod ei videbatur cor ita comprimi, sicut pomum inter manus comprimitur, ut succus exprimatur: et judicabant medici quod erant humores una cum sanguine ascendentes ad cor: et mirabile esse dixerunt, quod non moreretur: et in isto tam gravi dolore sæpe manebat per spatium quatuor aut quinque horarum, et illa durante angustia alte adeo clamabat, ut videretur vitam debere finire. Una autem vice propter nimios dolores facta est debilis adeo, ut videretur sine aspiratione et respiratione, nec poterat in ea percipi pulsus neque anhelitus: et in tali statu jacens erat aliquando frigida, acsi fuisset corpus mortuum, aliquando rigida per omnia membra, quæ citius videbantur posse frangi quam curvari vel plicari, aliquando erat in excessivo calore et ardore, et aliquando plicabilis adeo atque møllis, ut prorsus nulla ossa habere videretur, et quod totum corpus suum plicari posset, usque in rotundum. Et propter nimiam suam debilitatem aliquando per spatium quindecim dierum vel trium septimanarum, a loco suo moveri non poterat: nec poterant mutari ejus vestes, quibus die noctuque secundum consuetum morem Ordinis erat vestita; non obstante quod propter infectione ægritudinis totus pannus involvens suum corpus, et tunicæ etc amusthiæ quantumcumque essent novæ duplicatæ, triplicatæ aut quadruplicatæ, quindecim diebus aut tribus septimanis ex toto putrescebant, et rumpebantur, acsi fuissent a bestiis corrosæ et contritæ: quæ putrefactio procedebat ex infectione ægritudinis suæ, maxime ab umbilico sursum circa cor et supra caput: et non obstante quod hocipsum erat in pœna intolerabilis, remediari tamen non potuit, quantumcumque spissæ vestes superponebantur. Alia pœna ejus erat in comedendo cum ingenti dolore et adeo paucum, ut vix aliquis crederet nisi vidisset. Aliquando erat per spatium unius mensis vel sex septimanarum non comedendo guttam potagii, et aliquando in tribus septimanis non intrabat corpus suum sola mica panis absque aliqua re alia, nisi fortassis modicum sumpsisset de fructu in minima quantitate. Omnes dictæ sue ægritudines una cum labore comedendi duraverunt ei tredecim annis.
9 Et cum dicta Soror Aleydis ex ipso principio 73 infirmitatis
A infirmitatis suæ semper habuit fiduciam magnam in precibus et meritis gloriosæ ancillæ Christi Coletæ, visum est ei quod si eam dormire contigisset in oratorio ejus, quod sanaretur: se ad locum pervenire non potuit, quamcumque pœnam apponeret, quousque tempus illud appropinquavit, in quo Dominus gratiam suam in eam extendere volebat. Decimo tertio namque anno appropinquante, eodem die, quo ancilla Christi Coleta ab hoc seculo migraverat, dicta ægrotans ex tunc proposuit per certos dies potare de aqna Reliquiarum Virginis Coletæ: et cum ipsa aqua, quæ tetigerat dictas Reliquias, fuisset præparata et ei apportata, non obstante quod Soror, quæ dictam aquam afferebat, adhuc longe ab ea distaret, ipsa nihilominus sentiebat adeo magnum suavemque odorem spirantem ex dicta aqua, quod visum est éi, quod odor ille repleret omnia interiora sua quadam dulcedine confortativa: quam ob causam perfectam fidem recepit in animo suo, quod ancilla Christi Soror Coleta eam adjuvaret, et cum magna spe salutis potavit pluries de aqua supradicta. In illis quoque diebus, quibus suam inceptam devotionem continuabat potando de aqua, quæ Reliquias Virginis tetigerat, contigit quadam vice cum esset jacens ante tumbam dictæ Virginis, putans in eo loco dicere aliquas orationes, quas proposuerat ibidem fundere ad honorem Virginis Coletæ quod ipsa Soror Aleydis gravaretur gravi somno: et non obstante quod resisteret, etiam ipsa nolente et fortiter repugnante, coacta est dormire, quod prius ei evenire numquam potuit, ut supradictum est: in quo somno vel sopore vidit Deo dilectam Virginem Coletam, quæ, ut sibi videbatur, ei ostendebat vultum jocundum et totum modum suæ sanationis et plenæ restitutionis, et quod portaret singula onera suæ communitatis et assumptæ Religionis, qualiter iret ad Officium et adimpleret singulas pœnitentias suæ Religionis: viditque illam magnam consolationem, quam haberent Sorores de sanitate sua recuperata; viditque locum, in quo deberet cubare in dormitorio prope quamdam fenestram, per quam posset etiam tempore nocturno, oratorium videre, in quo corpus Virginis Coletæ extat humatum.
40 Evigilans de somno suo, reperit se ex toto immutatam, sic quod quodam temporis spatio loqui non poterat necsiebat, et breviter post hoc tempus, in ipsa Dominica die, qua Sorores recipere consueverant pretiosum Corpus Domini nostri Jesu Christi in Missa conventus, visum est eiintra se, quod compellebatur se levare, et ad genua ponere, Missaque finita illa hora, qua Sorores communicant et recipiunt sacrosanctum Sacramentum Eucharistiæ, iterato impulsa est et compulsa in spiritu, se levare atque accedere sola ad Sacramentum Eucharistiæ percipiendum. Quod et fecit magno cum tremore, tota tremebunda et tremula præ nimio timore cadendi: nihilominus confidens accessit et redit absque ullo adjutorio humano, Missisque completis recessit de Ecclesia, descendens sola de gradibus dormitorii absque ullo juvamine corporali: sicque venit in oratorio ad orandum coram tumba Matris Coletæ, precando instantius Dominum, quatenus dignaretur honorare et exaltare ancillam suam, et manifestaret quanti meriti esset in Domini conspectu, et ostenderet quam ea miranda, quæ fecerat in vita sua, forent approbata et quasi Deo cooperante completa, sicut Virgo præfata prædixerat absque aliqua subtractione vel additione. Et nondum oratione finita, præfata Soror Aleydis auribus suis corporalibus audivit vocem desuper, multum reverentem et altam ancillæ Christi Coletæ, talem et solitam, qualem habebat eadem dum viveret, quæ sibi dicebat: Deus vestras orationes exaudiet. Quam quidem vocem cum audisset præfata Soror Aleydis, intantum extitit stupefacta et attonita, quod dubitabat an ea, quæ adhuc orare proponebat, consequi posset. Quapropter alterecabatur in seipsa per aliquod temporis spatium, si orationem inceptam perficeret, aut iterato repeteret; et propter stuporem animi sui ex voce audita, nescit an eam perfecerit vel non. Bene tamen scit, quod dictam orationem secunda vice repetivit: et dum venit in eodem puncto, in quo dictam vocem audiverat, iterato eamdem vocem audivit: Deus vestras orationes exaudiet. Et hac vice orationem complevit: et tertia vice similiter eodem sermone oravit et eodem loco, quo prius, dictam vocem audivit tali forma et modo quo prius: quo facto, dicta Religiosa remansit jocunda multumque consolata in firma spe de sua sanitate. Altera vero sequenti die, quæ fuit feria secunda in Passione et Vigilia Annuntiationis nostræ Dominæ, incepit jejunare et ab illo tempore usque in præsens portavit jejunia, pœnitentias, labores, ceterasque Religionis austeritates adeo faciliter, ut fecerat prius in juventute.
11 Item aliud de eadem. Contigit insuper aliquo temporis spatio peracto, quod Dominus noster misit præfatæ Sorori Aleydi quamdam febrem: quod, ut credit, actum est ad maximum ejus profectum ad majorem approbationem gratiæ sanitatis, quam receperat, ut prædictum est: quia non obstante, quod jam dictæ febres suissent prolixæ et fortes, numquam tamen propter eas fregit jejunium neque separata est a communitate Sororum. Abbatissa tamen ceteræque Sorores ei compatiebantur, volebantque eam compellere ad intrandum locum infirmorum. Unde eadem Religiosa plurimum tristabatur in corde suo, timens ne propter hoc aliquibus generaretur occasio cogitandi de prædicta sanatione, quod non fuisset vera et integra, cujus oppositum ipsa cognoverat: ex alia tamen parte monitioni earum timuit contradicere, et obedientiam fugiendo; sicque in animo perplexa convertit se toto corde orando Christi ancillam, quod siesset placitum in oculis ejus, quod infirmariam non ingrederetur, et dignaretur inspirare Matri Abbatissæ talem voluntatem, ut ei amplius de hoc minime loqueretur: et numquam postea de intrando locuta est ei ullumverbum, non obstante quod Sorores Religiosæ frequenter super eo Abbatissam sollicitabant: sed omnipotens Deus aliter ordinaverat evenire. Post dicta tempora Reverendus Pater Visitator venit, conventum intravit: ubi dictum Patrem Sorores, pietate atque compassione mote, rogabant quatenus vellet præcipere dictæ Sorori Aleydi, quod infirmariam ingrederetur, si eam contingeret amplius incidere in similes febres. Et de hoc bene dubitans dicta Soror Aleydis, ad oratorium Matris Coletæ pro auxilio confugit, eam deprecans pro consolatione in facto isto, quod ad ejus pertinebat exaltationem et honorem, et dignaretur adesse in auxilium ejus, si Pater Visitator eam juberet coram se accersiri et vocari: et illa eadem hora, oratione sic fusa, magnum et mirabilem sensit odorem, qui crevit continuo magis ac magis. Hora appropinquante, qua vocata est adire Reverendum Patrem Visitatorem, sic levans se de oratorio recessit cum dicto odore, sperans consolari; licet modum ignoraret. Sic quoque veniens ante ostium ecclesiæ, vidit oculis suis corporalibus Christi ancillam Coletam ingredi anteeam in ea forma et statura reverenda ac venerabili, atque habitu, quali erat in vita: post quam dicta Soror Aleydis intrans in dictam ecclesiam, in uno momento vidit eam ex tunc ante cratem ferream sive cancellos in ipsa præsentia Visitatoris et Sororum stantem toto corpore directo, habentemque faciem conversam ad eam, taliter quod videbat clare et integre venerandam atque pulcherrimam ejus faciem, claram et albam, ejusque
A ejusque pulchros, dulces piosque oculos inspicientes ipsam Religiosam dulciter nimium, et permansit stando quoad usque prædicta Soror venisset ab ostio ecclesiæ ante dictam ferream cratem vel cancellos, ibidemque quievisset posita adgenua. Ex tunc quoque illam vidit inclinatam, per talem tamen modum, quod eam semper habebat in facie, et duravit hæc visio toto illo temporis spatio, quo dictus Reverendus Pater Visitator suam dulcem ac devotam exhortationem faceret, quæ fuit satis longa: in fine cujus dixit Sorori Aleydi ad Sororum instantiam, quod infirmariam accederet, si talis febris eam invaderet: de quo dicta Soror tristitiam magnam concepit in animo, propter caussam superins expressam, videlicet quod miraculum, quod Deus fecerat per merita suæ ancillæ Coletæ, posset annihilari, et pro non facto haberi vel quasi non facto reputari. Et tunc levavit se ancilla Christi Coleta, eique dixit alta voce: Noli timere, neque dubites, quia Deus adjutor tuus erit. Et subito tristitiæ et dolores cordis sui evanuerunt, recesseruntque abea: sique disponens regratiari ei, subito disparuit: et ex illa hora perdidit febres et omnem infectionem, ex qua generabantur. Quale ei tunc fuerit gaudium ipse scrutator cordium novit, quia ei esset difficile narrare. Verumtamen de iis, quæ viderat et audierat, nullam omnino fecit mentionem, credens et æstimans firmiter, quod Visitator et Sorores eadem vidissent atque audivissent, et perseverarat in hac opinione per spatium unius anni; et stupebat ex eo, quia Sorores sic silebant, nec verbum eidem faciebant, cogitabatque Sorores idicirco ante eam siluisse, quod res tangebat personam eus: nec etiam ipsa audebat verbum facere. Finaliter tamen dixit Prælato suo conscientia dictante, qui ei præcepit id ipsum manifestare ad honorem ancillæ Christi Matris Coletæ.
B Item post prædicta una vice contigit supradictæ Sorori Aleydi, per aliquam inadvertentiam quod cecidit ind caldariam aquæ bullientis: exindeque habuit ambos pedes totaliter combustos cum una parte tibiæ, quæ videbatur quasi tota decocta: fueruntque plurima medicamenta apposita, sed dolor non minus semper prævaluit, ut præ dolore videretur deficere. Finaliter apposita est aqua Reliquiarum Virginis Coletæ, et subito totus ille dolor, ardor ac læsio cessavit et recessit, non obstante quod prius nervi fuissent contracti, quod nec ire, nec stare poterat super pedes suos, totaque debilitas cordis abcessit et subito restituta est pristinæ sanitati.
C Item eadem Aleydis alia quadam vice nisa est trahere extra caldariam bullientem vasa coquinæ, quæ de manibus suis in caldariam deciderant cum tanto impetu quod aqua bulliens saltavit, et respersa est in ejus faciem et intra oculos, ut putaret se oculos perdidisse et faciem deturpatam: et statim confugit ad sepulcrum Virginis, orando quatenus eam custodire dignaretur, ut oculos non perderet, et accepit de aqua Reliquiarum imponendo eam oculis et supra faciem, et subito liberata fuit a dolore et arsura, ut nulla remanerent vestigia, excepta quadem parva vesica, pro signo derelicta.
14 Item aliud miraculum, quod Elisabetha de Chamergi, Soror ejusdem domus sive monasterii, ætatis suæ anno quadragesimo secundo, Professionis vero emissæ in dicto monasterio anno vigesimo vel circuiter, in persona sua super hoc examinata deposuit, actum esse et contigisse, et pro veritate, ut præmisum est, et quemadmodum aliæ deponentes priores, affirmavit et solenniter est attestata, et est quod sequitur. Elisabetha de Chamergi oriunda ex partibus Burgundiæ, Religiosa professa in dicto monasterio jam viginti annis, antequam ad hujusmodi Religionem se disponeret, et eamdem intraret vel acceptaret, commorans ac familiaris continua et D commensalis nobilissimæ Dominæ, D. Margaretae sororis Regis Angliæ, relictæ atque viduæ Illustrissimi Principis bonæ memoriæ Domini Caroli Ducis Burgundiæ, Brabantiæ etc. ad minus semel in mense pati consuevit gravem et acerbam valde capitis ægritudinem cum ejusdem maximo dolore, quam medici hemigraniam vocant: a qua nulla medicorum arte potuerat liberari: qua etiam ægritudine omnis suorum progenitorum parentela vexata est, vexaturque et afficitur. Cum vero ad Ordinem præfatum recipi deprecaretur, interrogata a Matre Abbatissa et aliis ejusdem domus secundum ipsius Religionis consuetudinem, cum non consueverunt ob Religionis austeritatem recipere morbosos, ægrotantes vel defectuosos, an nullo laboraret morbo aliquemve pateretur defectum, confessa est eadem Soror Elisabetha, se dictam ægritudinem semper consuevisse pati: nihilominus sperare atque confidere, quod omnipotentis Dei gratia, meritisque et intercessione Deo dilectæ Sororis Coletæ, Matris Reformatricis ejusdem Ordinis, posset liberari ab eadem infirmitate: qua etiam spe et confidentia, non obstante defectu et infirmitate prædicta, animata dicta Abbatissae et conventus ejusdem domus dictam Elisabetham ad Religionem admiserunt, et in Sororem receperunt, atque humiles preces ad omnipotentem Deum et dictam Virginem Coletam fuderunt: et dicta Elisabetha a passione, ægritudine, et vehementi dolore capitis, quam, ut præmititur semper semel in mense pati consueverat, post hoc tempus penitus extitit liberata: quam deinceps usque in præsentem diem non sustinuit etc.
15 De et super quibus omnibus et singulis præmissis, præfatus Frater Jacobus Confessor nomine dicti venerabilis Patris Visitatoris omniumque, quorum interest, intererit vel interesse poterit quomodolibet in futurum, petiit et requisivit, sibi confici, fieri atque tradi per me Notarium publicum subscriptum Instrumentum publicum unum vel plura, astantium personarum testimonium invocando. Acta fuerunt hæc ante cratem ferream sive cancellos ejusdem monasterii S. Claræ dicti oppidi Gandavensis, Tornacensis diœcesis anno, indictione, mense, die et Pontificatu, præscriptis, præsentibus ibidem honorabilibus et discretis viris et dominis, Domino Guillelmo vanden Caute Vicecuratore, et Magistro Martino Plouvier Presbyteris, Capellanis Ecclesiæ Collegiatæ S. Pharahildis Gandavensis dictæ Tornacensis diœcesis, testibus fide dignis ad præmissa vocatis specialiter et rogatis, et a sinistris erat appositum signum majus: Notariatus dicti Notarii: in cujus signi pede erat signatum et subscriptum Crytsche cum signatura seu signo ejus minori, ibietiam apposito, et ulterius versus manum seulatus dextrum erant scripta sequentia. e Et ego Hubertus etc. a Longum, secundum juris formulas, prologum brevitatis causas omittimus: summa in eo est, quod anno Domini MCCCXCIII, 11 Octobris, die Mercurii coram Notario et testibus constituti Conventus Gandensis Confessarius Fr. Jacobus de S. Quintino cum socio Fr. Rogerio de Frazino, exposuerit qualiter Ven. P. Fr. Jacobus Bernardi Sororum S. Claræ a B. Coleta reformatarum per Franciam Visitator, per litteras mandarit authentice colligi et scribi miracula, quæ per intercessionem ejusdem B. Coletæ Gandaei fucta asseruntur: quapropter monasterii Abbatissa, Soror Barbara Bloos coram eodem Notario audiendas et examinandas producerit Sor. Aleydem de Chanchinez Burgundam, quondam domus Abbatissam, anno xtatis 73, Professionis 64. Sor. Joannam de la Vut item Burgundam xtatis 80, Professionis 68. Sor. Joannam de Renghersuliete Flandram xtatis 72, Professionis 48: quæ juratæ affirmarunt se vidisse, cognovisse, et relationes eacum personarum, quibus miracula contigerant, audivisse ac credere, ut sequebatur. — h Ita Belgis ac Francis lebes vel olla dicitur, ex terra, ære, vel ferro conflata: sorbitiunculam autem in ea coctam ex herbis, lacte aut alias jurulentam, pottagium: quod infra in fine hujus numeri habetur. — c A moitie Franci, Wallones plurimi a moustie dicunt quod Latini dimidia ex parte: hinc factum suspicamur, ut Moniales istæ vel interulas laneas, dimidium corpus fere ad genua
Ausque tegentes, amustias dixerint: vel telam stamine laneo, subtemine, lineo textam, quam mezzo-lanam Itali dicerent: ex hac enim funt interulæ, quas Franciscani nostraes stamineas dicunt, a materia Belgis vulgo slamyn nuncupata: cujusmodi interulas, quamvis Coletana reformatio respuat, adeo tamen agra Sorori nihil vetat concessas credi, aut salitem texturæ ejuscemodi pannos, quibus tabifica lies cum minori restium detrimento exciperetur: quosque illius seculi usus inter volones amusthias nominaverit, quod parte dumtaxat dimidia essent lanei lineive. — d Gallice Chaudier. Caldera Hspanis, Italis Caldaia: utuntur ca voce Ccsarius lib 3 cap. 65 et Gregorius Turonensis de gloria Confess. cap. 98: ubi miraculi magni loco narrat, quod eremita quidam lignea, tamquam xnea, uteretur; et aqua bulliente in ca legumina coqueret: quo loco Vossius lib. 2 de vitiis serm. cap. 3 Caldariam cum Caldario seu Verpus-eira confudit: cum Caldaria cacabus sit ex temu eris bractea formatus: caldarium vero aut cubiculum hypocausto instructum, aut ligneim suppedaneum calorem suppositi ignis ad super sedentem transmittens. — e Videlicet subsignatio Notarii Huberti de Crytssche, in amplissima forma fidem facientis de modo ac forma hujus sui scripti: et verificatio Notariatus dicti Notarii; signato a Vicario Episcopi Tornacensis D. Antoniolti S. R. E. Cardinalis Palaevicini, Episcopi Prænestini.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.