Clausura Corbeiensis : festorum observantia : reformationis initium, Pontifice et Deo approbantibus.
Narrantem quoque audivi Coletam, quod existens in seculo, super omnia vitam Religiosam adamarit: sed aptum proposito suo ac spiritui locum nusquam roperiens, nihil certi potuerit circa vitæ instituendæ conditionem definire, usque dum in Confessarium ex conventu S. Francisci Hisdiniensi incidit: cui confessa, et crebris piisque monitis ab eodem instructa, consilium accepit, in quod ipsa per se tum etiam propendebat magis, ut se strictissimæ clausuræ mancipans, unice Deo rebusque divinis meditandis vacaret. Hunc in finem cum Corbeiensem Abbatem, cujus erat tutelæ commissa a patre, sollicite deprecata esset, id ut sibi cum bona ejus venia liceret, repulsamque semel esset atque iterum passa; credidit fortiores adhibendas machinas, et temporis opportunitate captata. qua inter magnam convivarum multitudinem hilarior Abbas videbatur esse exoratu facilior, suum denuo desiderium quam ardentissimo potest affectu exponit, accumulat preces, Sanguinis ac Passionis Dominicæ reverentiam interponit, præsentium implorat convivarum suffragia: quibus omnibus effectum demum est, ut certus antea negare Præsul quod petebatur, vel invitus concederet, et manus daret tantæ precantis instantiæ, tam multorum pro eadem intercedentium gratiæ et auctoritati a.
13 Parvulum igitur reclusorium quamprimum Abbas fabricandumb locavit, in quo permanens divinis e vicino posset interesses Officiis, Christumque inter Missarum solennia oblatum Patri, intueri; ac divino Eucharistiæ epulo refici, deliciosissimis Sponsi sui amplexibus fruitura. Quod ubi constructum
Atum habitaculum fuit sacræ ædi contiguum, habuit de contemptu mundi luculentam ad præsentes orationem ex Ordine Minorum celebris concionator Fr. Joannes Pinet, eaque absoluta, suscepit Coleta habitum et Regulam tertii Ordinis S. Francisci, sub voto paupertatis, obedientiæ et castitatis atque clausuræ perpetuæ: itaque ipsam ætatis suæ annoc octavo et decimo induxerunt in reclusorium Abbas cum monachis, et Pater cum insigni plurium honoratarum personarum comitatu:d prædicti autem Patris obitum B. Coletæ fuisse revelatum, ex Patre Henrico ac pia Matre Agnete de Vaulx audire me recordor. Erat ipsa tum in suo reclusorio Corbeiæ, Pater autem Hisdinii agebat animam, cum Coleta piis quibusdam mulieribus suæ cellæ proximis suspirans dixit: Eheu! bonus Pater meus Fr. Joannes Pinet obiit hac hora, et animam ejus vidi in celos gloriosam ascendere. Quin ipsammet asserentem audivi, quod dictus Pater quotannis sibi solitus fuerit apparere recurrente transitus sui beati die, ubicumque demum esset locorum: atque inter alia semel dixisse: Coleta, Coleta: ubi nunc fervor ille, quem principio tuæ clausuræ habuisti? Porro nominata superius Agnes de Vaulx, quam suam in spiritu magistram solebat Coleta nuncupare, testata mihi præterea est, solitam fuisse Coletam gestare catenam, in crucis modum ad pectus circumductam, unde non leves ei creabantur molestiæ.
B
14 Præcipua ei semper cura fuit, ut Dei mandata observâret ipsa et alios doceret observare: hoc primum ultimumque inculcabat novitiis: hoc secularibus viris fœminisque studiosissime suadebat. Ex hac autem cura nascebatur ingens illa sollicitudo circa celebrationem festorum sub Ecclesiastico præcepto colendorum: ut nec cibaria quidem inferri Sororibus pateretur, quæ festivo die vel empta vel quovis modo essent comparata: ac ne ligna quidem vel ferramenta, aliaque ad ædificationem conventus vel necessaria vel oportuna talibus diebus volebat admittere, quæ essent diebus ejuscemodi apportata, quamvis eleemosynæ nomine. Unde cum vice quadam ad conventum Poligniacensem, in quo tum cum ipsa morabar, novae fabricæ materia per ignorantiam adveheretur in Paschalibus festis; tanto oppressa dolore est, ut ædificium in poenam facti subvertendum Sorores formidarent: quin etiam sæpius imperabat, ut in Vigiliis majorum festorum diebusque Sabbathinis coquerentur edulia, quibus postridie opus futurum erat: et quoscumque divini verbi præcones exhortabatur, ut ad religiosam festorum observationem populum Christianum incitarent, demonstrando obligationem eorum ad id maximam, et periculum damnationis, quod incurrunt dati hac de re præcepti violatores. diebus illis egressum ingressumve tentaret, quamvis e monibus frequentes conspicerentur.
16 In eamdem rem narravit mihi Mater Abbatissa Conventus Bizontini, quem tunc incolebam, de quodam e mercatore illius civitatis, Hannequin nomine, (quod et ipsius mercatoris filia mihi confirmavit) persuasum ipsi, quantumvis negotioso, fuisse a B. Coleta nostra, ut a faciendo sacris diebus itinere abstineret: accidisse autem, ut cum sociis mercatoribus quatuordecim ad nuncinas proficiscentem, itinere in medio deprehenderent Dominicus simul et festivus dies. Itaque ceteris, audito cum prima luce Missæ sacrificio, sese in viam dantibus, remansit ipse cum quatuor aliis, quos in suam sententiam exemplo pertraxerat. Gratum id sibi fuisse Deus ostendit: nam qui abierant octo a latronibus deprehensi in via, spoliati mercibus pecuniisque, affecti plagis, et in vincula abrepti sunt; fassi etiam, metu mortis cogente, alios præterea nonnullos subsequi e suo comitatu, qui istac essent peractis festis transituri: quod et factum est. Contulerunt enim sese pariter mercatores in viam, latrones ad locum insidiarum: quem cum ipsi nequirent declinare, Deo freti subeunt; audiuntque voces, ad mortem, ad mortem, clamantium: mox et latrones conspiciunt insidentes equis: sed ii quantumcumque calcaribus vigerentur, moveri loco non potuerunt. Itaque salvi et incolumes mercatores prædicti ad eum, quo tendebant, locum pervenere, divinam erga se protectionem cum gratiarum actione commemorantes.
17 Audivi ego Soror Petrina in conventu Clarissarum Poligniaci degens ex Fr. Henrico, terribilem aliquando visionem B. Coletæ divinitus oblatam fuisse, qua, conspecto totius mundi universo statu, tam Ecclesiastico quam Politico, simul ei repræsentata sunt peccata omnia minora et maxina, quæ tunc temporis committebantur, nec non et supplicia iisdem præparata. Ex quo spectaculo tantus eam invasit horror, ut vix dimittere e manu potuerit ferream virgam, quam ne in terram rueret, tremebunda apprehenderat: voluit autem ex eo, ut post recitatum Officium in choro, a singulis tertio repeteretur Angelica salutatio, contra tria, quæ tum maxime regnabant peccata, nec non in recordationem trium votorum iisdem e diametro oppositorum. Eadem narrantes audii Fr. Petrumf de Reimis, et Fr. Franciscum Claret: qui etiam mihi asseruerunt, quod et Fr. Henricus alias, B. Matrem Coletam fuisse a S. P. N. Francisco oblatam Deo ad Ordinis S. Claræ monasteria reformanda: imo F. Joannes Tourseau mihi dixit, Christum eidem visibiliter apparentem declarasse, quod illam ad eumdem finem elegisset. Confessaque mihi est aliquando ipsa, quod sensibiliter indicatum sibi fuerit, vocari sese e reclusorio ad bonum hujus Religionis et plurimarum animarum salutem. Qua in re cum metueret diabolica decipi illusione, commendarit ipsa se fidelibus animabus, sperans per eorum intercessionem illuminari a Deo, nt virorum eruditorum atque prudentium judiciis obsequens, scire posset, quid in tanti momenti negotio tam arduo agendum sibi foret.
18 Auribus insuper meis ex ipsa B. Coleta audivi ego Petrina, quomodo, cum certum jam deliberatumque haberet ad Pontificiam se conferre præsentiam, pro demandatæ sibi divinitus reformationis negotio: ultro ac nemine invitante ad se accesserit nobilis Domina Baronissa, vidua Domini de Brisay, filia quondam Domini de Roche-couart; promptam paratamque se offerens, solo divini amoris intuitu, ad ipsam sequendam deducendamque, et necessariis omnibus subsidiis adjuvandam, donec sanctorum votorum compos evaderet. Objiciebant se quidem huic
A huic e reclusorio discessui impedimenta gravissima, atque imprimis Corbeiensis Abbas requisitam egrediendi facultatem omni ratione negabat: evicit tamen omnia Dei clementia, relietoque loco, ingressa est iter, prædicta Domina Baronissa, pio Fr. Henrico, et aliis pluribus comitantibus. Plurium illud dierum fuit: post quos cum ei, in quo Pontifex erat loco, appropinquare cœpissent, præmisit Beata e suo comitatu mulierem prudentem, quæ aditum sibi præpararet, et veniendi caussam Sanctissimo Domino declararet: quod sane utrique ex voto cessit. Niceam enim ingressa, et ad Pontificem introducta, rem ei totam accurate exposuit.
19 Admiratus est Papa animum in muliere nequaquam muliebrem, et rei propositæ magnitudinem simul atque utilitatem perpendens, avide expectabat ipsam consilii tam ardui auctorem: quæ coram ut venit, bursulam Pontifex pendere ex ejus cingulo vidit in eaque aperta chartulam reperit summa capita continentem eorum, quæ suæ Sanctitati proponere constituerat. Ille autem ea perlecta gavisum se magnopere declaravit tam præclaro virginis sanctæ molimine. Ceterum duo potissimum postulationisfuisse capita, ipsa didici referente: primum, ut liceret sibi ingredi in Ordinem S. Francisci, quem vulgo Pauperum Dominarum appellant, victuræ in eadem sub Evangelicæ perfectionis instituto, cujus normam suis S Clara quondam præcepisset: alterum, ut istud sibi liceret in aliquo coenobio reformato. Quæ duo quamvis sancta justaque viderentur, noluit tamen continuo assensu suo firmare Pontifex: tum quia Cardinalium pars non modica improbabat consilium, tum quia res nimium ardua videbatur, et humanæ imbellicitati nequaquam tolerabilis tanta, qualem præcipit Regula, vitæ austeritas.
20 Verum, quemadmodum P. Henricus retulit, et me omnibusque Sororibus audientibus ante crates ferreas Poligniaci exposuit, Cardinalis quidam e senioribus libellum supplicem Pontifici obtulit, eique ostendit non facile rejiciendam esse tam justam sanctamque petitionem, quæ aliud nihil contineret, quam ut Apostolicam atque Evangelicam vivendi normam sequi liceret. Quibus permoti tam Papa quam Cardinales ceteri, benigne annuerunt iis, quæ fuerant postulata: et ipsam Coletam, coram omnibus, qui aderant, Cardinalibus scilicet ministrisque suis, et ipsius Beatæ in hac actione comitibus, admisit Pontifex ad statum Evangelicæ perfectionis; ejusque in Ordine S. Claræ Professionem suscepit, benedictum capiti velamen imponens, et sacro eamdem fune eingens: postquam magna cum efficacia verborum Apostolicam vitam, illiusque sequende propositum in Coleta concionabundus collaudasset. Quæ dum gererentur, tanta cum reverentia et devotione adstabat Coleta, ut secundum P. Henrici testimonium non femina, sed Angelus esse videretur. Cunctis autem rite peractis, multa cum benedictione abeuntem Coletam prosequntus est Pontifex, serio commonens atque adhortans, ut Virginem sapientem se atque prudentem exhibens, fideliter constanterque impleret, quæ modo promiserat: favorem quoque et auxilium obtulit, ut Christo sponso addicta tam solennibus ceremoniis ancilla, in patriam tuta indemnisque reduceretur.
21 Dixit etiam mihi P. Henricus, multa cum sollicitudine illi commendasse Pontificem, ut curam sanctæ virginis ageret neque eam ulla ratione aut necessitate desereret, sed sua semper prudentia et protectione tueretur: eodemque titulo Apostolicam ipsi benedictionem impertiens, addidit et complexum, humerosque deösculatus Patris: Benedicti, inquit, humeri, qui portabunt panem, unde tam raræ sanctimoniæ persona yescetur. Tum lacrymis sufflusus:
Utinam, adjecit, dignus inveniar, qui panem ipsi D vicatim emendicem. Sed et ad Dominam de Brisay conversus, eamdem etiam sua benedictione munivit, commendans enixe, ut Coletam, quam posset quiettissime, in suumg natale solum reduceret. Interim Coleta, cui nihil poterat accidere gravius quam ab hominibus laudari et honorari, festinabat huic se consessui subducere. Ubi vero intellexit Pontificem inter benedicendum, Abbatissæ titulum sibi contulisse; tantus illius animum dolor invasit, ut nullam videretur consolationem admittere, aut ulla ratione induci posse ad munus impositum suscipiendum: quippe quæ ministrare mallet quam ministrari. Cum igitur certam eam esse mentem Pontificis intelligens, nullum non moveret lapidem, ut istud onus amolieretur: necesse habuit summus Sacerdos scripto declarare; nihil in hac sua voluntate mutandum: acciperet interim paterni sui affectus monumentum, Breviarium perpulchrum, ad Horarum Canonicarum pensum rite persolvendum. Quod ego Breviarium, aliæque post me Sorores servandum accepere.
22 Reversa ex Curia Romana Coleta ad Balmense oppidum iter instituit, ubi a Domina Blanca Gebenensi Comitissa, mire ejus adventu exhilarata, perbenigne et perquam benevole excipitur. Hæc enim virtutem Coletæ perspectam habens, suæ ipsi conscientiæ regimen permiserat: atque ut ne a loco illo recederet, dimidiam Castri Balmensis partem ipsi et sociis inhabitandam cesserat. Hic ipsa perfectius Sub Regula S. Claræ vitam instituens, cœpit omni virtutum exercitio vacare solicitius, et integram instituti præclarissimi observantiam profiteri, ibidem permanens, donec Bizontinense monasterium sibi a Pontifice per bullam specialem concederetur; quo ipsam prædicta Comitissa ejusque neptis posthæc Bavariæ Ducissa et Comitissa Palatina ad Rhenum, perquam honorifice deduxere. Tanto enim affectu Domina Blanca erga Coletam ferebatur, ut ægerrime divelleretur, ac ne per mortem quidem penitus cuperet ab ea recedere: et ideo corpus suum mandavit inferendum in proximum novæ reformationis conventum, ubicumque demum se mori contingeret: prout reipsa factum est, parato eidem sepulturæ loco apud Poligniacenses Sorores, in Sacello, quod digno natalibus suis sumptu, Ducissa Bavariæ, neptis defunctæ, erigendum curarat.
23 Etiam a P. Henrico audivi, quod vice quadam cum gloriosa Christi ancilla colloquens de iis, quæ profectum suæ Religionis spectabant, viderit de cœlo lapsam cordam speciosam et nive candidiorem; quam summa cum animi demissione manibus suis Coleta exceperit. Unde ipsa sæpius, me quoque audiente, conseuerat dicere ad Sorores, et iterare hæc verba, quibus omnium animos ad perfectam votorum observationem nitebatur extimulare: Sorores meæ, Sorores meæ, pro certo habetote Religionem hanc nec Sororis Coletæ, nec Fratris Henrici esse; sed Jesu Christi, qui de cœlo descendens ipsam per se reformavit. Et vero manifeste id in conventum erectione patebat, de quibus sæpius Fr. Franciscum Claret piæ Matri Agneti de Vaulx asserentem audivi; quod quoties aliquid Coletam deficiebat ad promovendam fabricam necessarium, toties illud absque omni humano subsidio subministraretur divinitus; benigno numine ad omnia liberaliter providente iis domibus, ad quas ut magnus indies nobilium puellarum conflueret numerus, Apostolicam vitam sectari cupientium, ipse corda permovens efficiebat. a Addit Abbavillexus vidisse se consensum illius scriptum et signatum anno 1402, 17 Septembris apud D. Vrayel, Curatum Corbeiensem.—h Non tamen suis sed piorum civium sumptibus: ut
A constat ex Instrumento Corbeiensi. — c Ex MSS. memoriis Sororum Vivacensum scribit Abbavillxus, quod Jaquelta (quam ipse la Grande cognominat) quæ fuerat Sodalis sanctæ in loco solitudinis (rechusorium Corbeiense ipse intelligit) cum illa ad conventum Viviacensem venit, et ibidem obiit annis pluribus funeta Portariæ officio: miramur, si recte hanc schedam interpretatur Abbavillxus, nusquam Petrinam hujus Jacquettæ meminisse. — d Infra num. 25 Stephanettæ nomen ei datum a Coleta dicitur, et patris narratus exitus hisce tam bonis principiis nequaguam respondens. — e Quæ et in Vitam retulit num. 29. — f Ipsam Benedicti Patriam Arragoniam idem Abbavillxus intelligit, ubi scilicet multum ille poterat: quasi optasset istic eam reformationis principia ponere: quod non admittimus. Addit etiam ibidem udfusse alterum e Generalibus Ordinis Minorum, qui Coletam instituerit Vicariam suam, pro iis qui reformationem admitterent; idque ex Sororum Viviacensum memoris haberi. — g Romam hic et infra num. 23 habebat textus, saltem mei interpretis: sed jam ante dizerat conveniendum Nicex Pontificem fuisse: nec de Romano itinere quidquam albi habemus. Sed mirum non fuerit in his distinguendis hallucinatam esse mulierem cum visuri simus etiam viros pro Romana Curia, Viterbii existente, Romam ponere in Vita B. Ambrosii Sansedonii 20 Martii.
Exercitium extremæ paupertatis, et attentæ orationis, ac pia pro peccatoribus sollicitudo.
Ad eximiam sanctæ Matris paupertatem quod attinet, audivi imprimis ego Soror Petrina de Balma, ipsamet referente, quod utroque suo parente defuncto nihil ex eorum bonis reservarit sibi: sed omnia in pauperes distribuerit. Imo cum ad Romanam Curiam esset profecta, tam plenese rebus omnibus expoliarat, ut nec obolum sibi fecerit reliquum ad itineris tanti necessarios usus. Ego sane quam diueam in Religione cognovi, semper amantissimam paupertatis, ejusque studiosissimam in omnibus et per omnia deprehendi, Hinc fiebat ut oratoria, fundendis ad Deum precibus et sacræ synaxi suscipiendæ destinata, vellet exigua, paupertina et humilia esse: usque adeo ut pluribus in locis vix erecti hominis staturam æquarent, et anserum cortes potius viderentur quam virginum Religiosarum habitacula. Hinc nullus poterat conventus extrui, quin oculis ipsius formosior et pretiosor justo appareret; prout vidisse me et audivisse memini quando ipsi convixi. Hinc in cœnobiis egentioribus potius quam bene instructis; in exiguis oppidis libentius quam magnis civitatibus commorabatur: si quando autem ipsam ad promovenda Religionis negotia iter agentem splendida magnatum palatia exciperent, vix sursum attolere oculos sustinebat, pompam omnem in ædificiis sumptumque exosa. hoc intendit, ut Dei laudes ubique et ab omnibus suis summa cum reverentia diu noctuque citra defectum ullum celebrarentur.
25 Cum multi omnis generis et conditionis homines, expensis laboribus quos in Dei causa ad ejus gloriam et animarum salutem promovendam suscipiebat, magna liberalitate offerrent munera, aurum, argentum, monilia pretiosa; ea sic admittebat, et admitti a suis pia Mater volebat, ut plane ex dantium voluntate impenderentur; prose privatim rem nullam admitteret. In iis vero quæ suorum spectabant necessitates, ingenti nitebatur fiducia in Deum, a quo se suosque paterne fovendos esse sciebat, modo sua omnes vota ei, cui voverant, sollicite redderent. Hujus fiduciæ in Deum inculentum habuit experimentum conventus Hisdiniensis, ubi B. Coleta novum habitum P. Petro de Reims curatura, cum ab accersito ad se laico Fr. Andrea sartore audivisset, ut minimum vnius ulnæ longitudinem deesse panno, qui scindendus offerebatur: Rogemus, inquit. Dominum Deum, et utrimque eumdem tendamus fortiter: longior forsitan ex eo fiet. Paruit sartor; et ecce rem miram: brevior antea pannus, et minime suffecturus decretæ vesti, longior etiam quam opus erat est effectus, superfuitque pars notabilis, quam multo exinde tempore ad rei memoriam religiose servavi.
26 Quam esset in rebus omnibus timoratæ conscientiæ ex eo patuit, quod absque consilio tum Fratrum tum Sororum, etiam novitiarum, peragere solita fuerit omnino nihil: nequid imprudens in Deum rectamque conscientiæ rationem peccaret. Innocentissima porro ipsa iis maxime delectabatur rebus, quæ expressiorem virtutis hujus imaginem repræsentabant. Hinc (ut ex Sorore Martinetta didici) allatum quadam vice agnellum dilexit tenerrime: maxime ex eo tempore, quo advertit, sub consecrationem Dominici Corporis geniculorum curvantem poplites, edoctumque a nemine Deum creatorem suum hac qualicumque adorationis similitudinis venerari.
27 Præcipuum B. Coletæ exercitium, et in quacunque afflictione refugium, oratio fuit, sive ea, quæ concipitur mente, sive quæ labiorum motu dirigitur ad Deum. Unum certe ex præstantioribus divinae munificentiæ donis, in ipsam gratanter collatis, censeri debet desiderium, quod in suo pectore fovebat maximum ut debitus summi numinis majestati cultus a se suisque fideliter exhiberetur, cum profundissima humilitate, timore casto et sincera cordis puritate. Quare nec a divinis laudibus umquam aberat ipsa, nec aliam ullam patiebatur impūne abesse, citra gravissimam evidentissimamque necessitatem. Eadem ex causa suadebat volebatque, ut Sorores omnes ad ecclesiam properarent aliquanto citius quam esset Officium inchoandum, corda sua præparaturæ Domino ad offerendum ei sacrificium laudis, in ejus conspectu acceptabilis. Et quamvis ancilla Christi debilis admodum, laborumque esset et ægritudinum molestiis multiplicibus afflicta attenuataque; deliciæ tamen illius erant cum Sororibus interesse Officio aliisque orationibus: inter quas tanta spiritus ejus versabatur alacritate, ut foras erumpens interior suavitas, etiam redundaret in membra, nec poenis aggravatam aliquis mœstam credidisset: quo spectaculo intentos in se Sororum oculos animosque mirifice recreabat, excitabatque ut corde toto ferrentur in Deum, cujus laudes ore personabant; seque in holocaustum perfectum Christo sponso suo præsentarent.
28 Quomodo autem persolvendum Deo esset Horarum Canonicarum pensum, piam Matrem anxia diu tenuit sollicitudo; propterea quod sua Regula Sorores adstringeret ad divinas laudes, sine cantu quidem quidem, distincta tamen claraque voce enuntiandas. Vocavit igitur Confessarium suum P. Henricum, cujus relatu hæc accepi, ex consilio illius definitura, quid esset sibi hac in parte statuendum: quod dum expendunt utrimque maturius, et pia, ut res ferebat, colloquia miscent, visum est ad Deum per orationem recurrere. Faciebat hoc uterque attente, postulantes a Deo, indicaret sibi, quid in tanti momenti negotio gratius sibi acceptiusque foret. Et ecce, orantium aures vox gracilis pulsat, perjucunda eademc ac plane angelica; præiens pium atque humilem pronuntiandi modum, qui tenendus omnibus præscriberetur: prout factum est, et in hunc usque diem servatur.
29 De compositione externa corporis, quam ubique semper, sed inter divinas laudes præcipuo studio decentissimam servabat pia Mater, quid attinet scribere? Nunquam eam vel parietibus innixam vidi, vel somnolentam, vel tædii alicujus indicia præferentem, quantumvis prolixum esset Officium: quin potius ipsa majori prolixitate gratius illud, eique recitatu jucundius esse videbatur. Si qua forte molestia animum pulsans tristiorem videri ante Officium fecerat, serenabatur ei continuo vultus, mox ut initium dandum erat psallendi: tantoque devotionis ardore, et defixæ in hanc unam rem mentis attentione prima sacrorum carminum verba intonando proferebat, ut nulli Sororum ambiguum esset, quin præsentem sibi Deum vivacissima consideratione præfixisset. Unde paulatim tanta claritate illius implebatur facies, ut eam egre sustinerent intuentium oculi, quas super eo spectaculo admirabundas sæpe admirans ipsa vidi atque audivi. At si casus aliquis vel morbi gravissimi vel negotii moram nullam patientis, abesse Coletam ab Officio cogeret: tunc vero ingemiscere illa, altumque suspirans: Eheu, inquiebat, quam felices sunt illæ, quibus ea obtingere felicitas potest, ut diu noctuque choro intersint, divinis laudibus concinendis occupatæ! Conceptus autem ex ejusmodi coacta absentia dolor magis eam plerumque excruciabat, quam alius quicumque exterior interiorve cruciatus.
30 Horarum Canonicarum penso quotidiano nequaquam contenta, Officiumd præterea Sororum laicarum indies persolvebat: tum alterum quod Sancte-Crucis dicitur et quod Defunctorum Vigilias dicimus; atque illas geminas, alteras novem lectionum, trium vero ut minimum alteras. Inter hæc noctu diuque Rosarium deferens, illudque dum vacaret ab aliis orando pervolvens, tantum ex illius usu capiebat fructum, ut subinde diceret. sibi non raro deliquium animi ex dolorum, quos circumferebat, magnitudine patienti, nullum præsentius esse remedium ad deficientes vires fulciendas et spiritus revocandos, quam sacrorum istorum globulorum contactum. Præcipuum tamen ex omnibus, quas recitare consueverat, precibus gaudium eidem pariebant Davidici Psalmi, et Litaniarum formula, Sanctis ex ordine invocandis præscripta: quas cum absolvisset, sæpe, inspectante me, ipsam se prosternebat in genua, Deo supplicans, ut eas preces habere acceptas dignaretur.
31 Ex his nemini mirum videri potest, si (quod referentibus P. Henrico et P. Francisco Claret habui) inter psallendum vel maxime adversantem pateretur dæmonem, multisque modis importunum; præcipue quando accensam per tenebras lampadem identidem extinguere præsumebat. Quadam autem vice, ut fidem dicebant, cum nec hoc quidem satis ipsi ex voto successisset ad perturbandum Coletae animum; toties frustra extinctam lampadem, et ab ipsa citra orationis aut patientiæ damnum identidem reaccensam, sublimem arripuit furore demens, ac supra librum psallentis effludit: itaque ad lacrymas et ejulatus adegit mœrentem, quod et a suæ orationis cursu esset per violentiam iniquissimam prohibita, et dilectum sibi codicem penitus deformatum corruptumque videret. Quod cum illa sequenti die Confessario queritur, quasi super amisso psalterio anxia; librum ille videre expetit. Adfertur, ut erat, perunctus oleo: mox apertus, sanus et integer reperitur, velut si recens prodisset ab officina libraria. Alias iidem narraverunt mihi, quod, cum psalterium devote recitaret aliquando, immania duo spectra eidem apparuerint, tam horrenda visu tantumque terrorem animo incutientia, ut ei omnino impossibile fuerit inchoatam absolvere orationem, aut quoquo modo sustinere eorumdem spectaculum; quorum a dextris unus, alter a sinistris psallendi adstiterat: verum obarmavit ipsa se Crucis signo, severeque increpitos dæmones animose jussit procul facessere.
32 Orationis subsidium ad omnia advocabat negotia, maxime cum adversum aliquid incidisset aut gravior tentatio mētuebatur: in quibus diflisa suis, etiam preces Sororum adhibebat auxiliares, imperata Litaniarum recitatione. Et in hac conjuncta plurium deprecatione tantum reponebat spei, ut cum tota bellis arderet Francia et militari omnia terrore concuteretur, nihil de sua conventus visitandi assuetudine remitteret: sed viam, utcumque res ferebat, aggrederetur. Audito enim prius devotissime Sacro, et septem pœnitentialibus Psalmi cum Litaniis recitatis, maximis et evidentissimis sæpe periculis elapsa est, hujusmodi comprecatione adjuta: quod juvat exemplo confirmare. Fuit cum ego aliæque complures ab eo duceremur per regionem peregrinam, cujus nulla nostrum noverat idioma: hic per locum formidinis plenum sylvosumque transeuntibus obviam se dat subitus militum an latronum globus, qui latuerat in insidiis; et currum stipans (cujus commoditas ut quæreretur, Matris filiarumque imbecillitas coegerat) magna cum violentia et incondita vociferatione in nos impetum facit. Recitaverat de more Litanias Coleta: igitur velut Apostolicum linguarum sortitæ donum, sua invasores lingua alloquitur, et invitos quoque blandissimis verbis revocat ad mansuetudinem, usque adeo ut comites se in viam reliquam defensoresque offerrent, qui spoliaturi accurrerant: tanta erat morum in diversa mutatio! Ut autem nullum habebat quam juge orationis exercitium carius, sic frequentius nihil inculcabat novitiis ad vitam Religiosam informandis: sæpius admonens, quod mortalium nemo notabilem ullum fecisset in Religione progressum, qui non esset addictus faciende jugiter orationi. Ei autem ipsa incumbebat tam serventer, ut oranti nullius alterius rei occurreret cogitatio, quemadmodum fatebatur ipsa: imo, ut experti sunt alii, sæpe in mentis rapiebatur excessum, ad horas subinde senas, duodenas nonmunquam; addo, per diem totum naturalem quandoque usu sensuum destituta; maxime cum per nocturna silentia quietior mentali orationi cepisset insistere, ad quam largum sibi sumebat spatium, non nisi perexiguo somno indulgens, quamdiu in ejus convictu fui. Ut autem tempus nullum ducebat ab oratione vacuum, ita nullæ locorum varietates illius ipsi impediebant usum, sive per campos sive per medias iret aut veheretur civitates; nunquam otiosa minus quam cum nihil agere videbatur. Qua tanta assiduitate orandi mirari non possumus, si debilitate supra modum vires afflictæque fuerint; potissimum si consideremus quanta ad orationem suspiria, gemitus lacrymæque accederent, ipsæ etiam perennes propemodum, quibus Dei misericordiam tum sibi tum peccatoribus nitebatur conciliare.
33 Sed nec somnus ei videbatur absque oratione duci
A duci: audivi enim a Matre Abbatissa conventus Surregiensis, quod super os Coletæ aliquantulum a laboribus requiescentis rosam pulchram vernantemque conspexerit. Multæ etiam in conventu Bizontinæ Sorores narraverunt mihi, quod ibidem viderint beatos Angelos super dormientem Coletam expandisse velum seu linteum pulcherrimum, Magistræ deinde ab eadem monstratum. Fervorem quoque orantis Coletæ indicarunt flammæ per os erumpentes, quas sibi ex insidiis Matrem observanti conspectas testata est, ipsi cognominis Soror Coleta de Haspelain-court; sic ut totum oratorium prodigioso lumine colluceret: quod idem aliæ multæ et vidisse se et testari promptas professæ sunt. Nec pauciores reperirentur, quæ sursum raptam sublatamque vidisse possent affirmare; nisi solius Aguetis de Vaulx abunde sufficeret testimonium, et ipsa quandoque coacta fuisset, certis de causas ingenue coram multis hoc de se fateri.
3
34 Solebat autem dicere, nihil gratius posse accidere Deo, quam si frequenter illius misericordiam peccatoribus nitamur conciliare deprecando. Nam purgatoriis ignibus expiandas animas, etsi quovis auxilio dignissimas, minus tamen illius egere, quia extra omnem bene vel male merendi opportunitatem constitutæ, de sua salute usquequaque sunt certæ. Ita S. Vincentio (ut mihi Poligniaci retulit P. Henricus) Ordinis Prædicatorum Doctori dum viveret eximio, et maximi nominis concionatori, in Aragonia constituto, demonstrata per visum Coleta est, coram divina majestate provoluta in genua, cum summa de-missione maximaque precum instantia supplicans pro peccatorum salvatione: cui responderit Christus Dominus: Quid vis ut eis faciam, Filia? Ecce quotidianis per eos injuriis appetor, blasphemiis ferior, et quasi frustatim discerpor ab omnibus diversorum multiplicitate peccaminum. Fuit hæc sanctissimo viro occasio, ut B. Coletæ visendæ cupidus ex Arragonia ut Burgundiam hac una de causa se conferret, ubi cum ea, in conventu Poligniacensi tunc existente, multos de rebus cælestibus sermones miscuit, et proprio experimento edoctus agnovit, quantus spritualium donorum thesaurus illius animam locupletaret. Narravit etiam mihi, qui supra, P. Henricus, oranti aliquando ferventer Coletæ, et pro impetrauda peccatoribus gratia Beatissimæ Matris interponenti merita, ipsamque ut apud filium pro ipsis vellet deprecatrix existere deprecanti, oblatam esse paropsidem grandem, concisis tenelli infantis carnibus suoque cruori innatantibus plenam, cum hoc responso: Qui vis ut intercedam pro illis, qui unigenitum meum horrendis sceleribus concidunt quotidie in plura frusta, quam cruenta hae tibi paropsis exhibeat? Quod humilis Christi ancilla intelligens, ingentem animo dolorem concepit, in omnem vitam duraturum.
C
35 Quanta fuerit pientissimarum Coletæ orationum efficacia, sequentia, quæ subjiciam, demonstrabunt exempla. Est in conventu Bizontinensi notum omnibus, quod audivi ibidem, fuisse scilicet inter Sorores unam, honestam moribus, conversatione religiosam; quæ cum vehementer desideraret exponere Confessario graviora quædam vitæ in seculo traductæ peccata, nescio quo scrupulo adhuc animum remordentia; eloqui tamen eorum nihil poterat: sed irrito semper conatu, peracta exomologei ordinaria, redibat a Sacerdote. Duravit hæc ei lucta per sexenium: donec desolata atque afflicta nimis Beatæ demum Coletæ precibus se commendavit, a quibus tantum retulit animorum, ut perturbationis suæ caussas omnes Confessario aperiens, integram acceperit tranquillitatem.
36 Eram ego in Poligniacensi conventu, quando propter aquarum penuriam misere exercebantur Sorores, iisdem procul haustis in cœnobium deferendis solitæ fatigari: et vanus artificum hactenus cadebat labor, ei incommodo per canales studentium obviare. Ergo feria ante Dominicam Lætare sexta, qua Evangelium recitatur de Samaritana, aquam a Christo meliorem postulante, Coleta ferventi orationi insistens, eam suæ familiæ necessitatem commendat Christo, atque operarios jubet designato loco terram effodere; ubi mox pulcherrima clarissimaque et gustatu gratissima reperta est aqua, qualem nec locus iste, nec tota circumquaque vicinia habet: quæ res non minori utilitati quam solatio Sororibus fuit ibidem Deo servientibus.
conventui Poligniac. aquam precibus impetrat:
37 Bizontinensis conventus Sorores atque imprimis Soror Joanna Fancresse, et ipsius B. Coletæ cognata narraverunt mihi, fuisse ibidem in extasi Matrem per totos quindecim dies continuos, non sine sollicito Fratrum ac Sororum metu, ut satis certo rediret ad se, quam velut mortuam intuebantur: ergo Confessarius ejus P. Henricus obedientiæ præcepto ad eam usus, imperavit ut ad suos sensus rediret: cui ipsa stupentibus omnibus paruit, tamquam si libera pollens sensuum facultate, nihil divinitus esset perpessa. a Est in Germania circa extremos B. Coletæ annos inventa ars typographica, nec dubium quin ad Breviaria primum similesque usus quotidiani codices capta sit adhiberi: sed de Manuscriptis quoque intelligi locus potest, quæ ex frequentibus ibidem monasteriis, et scriptioni multum vacantibus, copiose adferebantur. — b Hæc ipsemel tacito nomine suo in Vita num. 56. — c Surius temere adjecit modulata et musica: quod extra rem fuisset: cum certum sit simile nihil a S. Coleta institutum.
Pie erga Christi Passionem affecta, multa Crucis signo prodigia patrat: varias exta- ses patitur: laborantibus miraculose suc- currit.
F assa mihi quandoque est ipsa, ab ineunte ætate crevisse secum teneræ affectum commiserationis erga Christi patientis memoriam: hunc enim a pia Matrè suxerat, Dominicæ passioni devotissime addicta, eamque assueta ruminare animo, verbis recolere. Ergo quocumque versabatur in opere, seu pannos lavaret seu consuendo sarciret, redibat hæc illi cogitatio, et altos saepe gemitus a pectore, ex oculis plerumque uberrimas lacrymas exprimebat. Multoties vero sequestrabat ab aliarum consortio sese, et sola conclusa in oratorio indulgebat fletibus planctibusque, dilectissimi sponsi sui tornenta recolens, maxime diebus Veneris, quando ab hora sexta matutina ad horam itidem post meridiem sextam huic sanetæ meditationi insistebat. Ita testis oculata affirmo: verbis autem nequeo explicare, quanta cum abundantia lacrymarum et vehementia suspiriorum sacras majoris hebdomadæ ferias transigeret, attentius recolens Christi sui vulnera. Qua occasione ipsam in conventu Bizontino triduanam in extasim raptam vidi, cibi omnis potusque expertem, ac nec voces quidam ullas proferentem. Accidit ibidem, ut quadam sexta feria redeuntes post Matutinum e Capitulo Sorores, faciem illius, acerbissimam Christi passionem vivaciori mentis aprehensione tractantis, viderint squallidam, ac velut a fustium impactorumque colaphorum tunsionibus lividam, sed paulatim ad ipsarum alloquium pristino colori restitutam: quæ metuens ne in hujus arcani conscientiam venirent Filiæ, earumdem oculis se subduxit, rursum recedens in oratorium, ubi iterum extra se raptam ita ad vesperam usque permansisse vidi.
39 Multis etiam indiciis comperi beatam Matrem multum amare transmarina illa loca, quæ suis vestigiis
A giis, sudoribus, sanguine suavissimus hominum salvator signavit: præcipue autem Hierosolymitanam urbem et Calvariæ montem, in quo mortem pertulit crucifixus. Hinc quamvis debilis et infirma foret, multaque et magna pericula se offerrent eis adeunda, qui ejusmodi peregrinationem susciperent: desiderabat tamen ardentissimis votis illuc proficisci, et singula reverenter lustrando, istic suam Deo consecrare vitam, ubi Deus ipse pro salute hominum vitam tanto digniorem posuerat. Neque intra vota stetisset amor, si modo, ut ipsa mihi dixit, vel facultatem ad hoc peragendum sperare a superioribus potuisset, vel viam aliquam ancillæ suæ revelasset Deus ad ejusmodi cogitata effectui mancipanda.
40 Eodem ex affectu procedebat ingens præ aliis omnibus Reliquiis æstimatio particularum, quas, velut ex ipso sanctæ Crucis ligno acceptas, pia fidelium devotio veneratur: has igitur et adipisci optabat vehementer, et adeptas mirabili complectebatur sensu, liquidissimæ consolationis plenissima: cujus maximam excepit copiam, quando ad ipsam crux delata est aurea, a veræ Crucis portionculam continens, quam mira sollicitudine conservavit semper et profundissima venerabatur reverentia. Viderunt eam Crucem plurimi, nec humanis sed Angelicis manibus fabricatam censuere: P. Henricus e colo lapsam testatus est. Pari reverentia, fiducia, et amore sanctæ Crucis signaculum dexteræ manus motu efformandum, usurpabat Coleta, eximiorum sepe miraculorum patratrix vivifici hujus signi virtute: inter quæ sub initium reformationis frequentissima fuisse comperi ab iis, qui præsentes adstiterant, beneficia sanitatum, pueris ad eam adductis ac multipliciter ægrotantibus solo Crucis signo collatarum. Imo plusquam centum infantes ante mortuos quam natos hoc modo ad vitam resuscitatos ab ea fuisse, Sororibus conventus Poligniacensis asseveravit bonus Pater Fr. Petrus de Leudresse, ejusdem conventus postmodum Confessarius: prout mihi narrarunt Soror Maria Dorman aliæque Sorores.
41 Similis formatæ a B. Coleta Crucis virtus se exhibuit super devotum quemdam et vitæ sanctissimæ Fratrem, Theobaldum nomine: qui annorum quindecim spatio nimio laterum dolore angustiatus, nec erigere se commode nec vertere potuit, usquedum beata Mater (quæ multum utebatur illius opera et ad dissitum procul locum mittere eum decreverat, promovendæ reformationis causa) signavit eum, et viva fide plena dixit: Vade, et proficiscere nihil hæsitans: ex nunc enim plena sanus eris. Qui suo nobis ore confessus est, quod ex illo momento temporis nullum prorsus dolorem senserit. Eadem, cum aliquando a negotiis pro Religione susceptis rediens ad conventum, fluvio cuidam appropinquasset, et nullam illius transeundi facultatem aut ponte aut navigio invenisset; fiduciam suam erexit in Deum, ipsaque aquas Cruce signante, adhortanteque et præeunte, transiverunt omnes, qui erant in comitatu, flumen prædictum pedites equitesve. Quod intuitu alii, qui pone soquebantur equites, et ad eumdem accedentes locum, qua B. Coleta cum suis transierat, ad invicem ludibundi dixerunt: si hypocritæ illi adeo feliciter hac transivere, quidni nos quoque transituros speremus? Eoque dicto, laxant frena equis, et pariter omnes aquis hausti periere, præsente ipsius B. Coletæ cognata, a qua rem hanc narrari et confirmari audivi. Ipsa ego aliquando interfui, cum similiter ab uno ad alium conventum iter faceret Coleta, et curru in foveam aquis plenam provoluto, Sororum una amisit e cornu monocerotis frustum, quod magni faciebat Beata, ipsique diligenter asservandum commiserat: sed illa piæ Ma-tris confisa meritis et Crucis efformatione signata, D foveam audacter ingressa est; nec minus feliciter recuperavit amissum, lætaque remeavit ad currum, toto sicca corpore, nisi quod extremæ pedum plantæ modicissime maderent.
42 Revertor ad beatæ Matris nostrae raptus, quos tam frequenter ego Soror Petrina vidi, ut numerum eorum aut rationem inire nequeam: memini autem, quod eam ita alienatam a sensibus, cum eadem uno curru vecta per campos, sinu meo exceperim sustinuerimque toto, quo raptus ipse duravit, tempore: qui ei fere toties recurrebat, quoties ad Corporis Sanguinisque Dominici mysteria participanda accessisset: erga quæ incredibili amore æstuantem in eorumdem receptione, audivi nec gemitus nec clamores habuisse in potestate, ipsasque ossium ac nervorum compages tamquam dissilientes concrepare audiens, deinde vidi extaticam remanere a Laubibus post Matutinum recitatis usque in primam diem. Etenim propter occupationes, quibus distinctebatur innumeras statim a decantato Matutino Officio ad sacrum epulum accedebat: quod aliquando per integrum annum quotidie ipsam scio fecisse, idque cum omni interna animi et externa corporis reverentia, quam testabatur tertio in terram prosternens sese, et sicut ex P. Henrico audivi sæpius, summa mentis dimissione dicens: Deus meus et creator meus, et judex meus.
44 Adfuit idem illius Confessarius, quando ad inchoatum Aussonense monasterium proficiscens B. Coleta, in nonnullarum Sororum e conventu Bizontinensi assumeptarum comitatu (ut mihi retulit earum una Mater nostra Agnes de Vaulx) insidebat asello, extraque se rapta videbatur omnibus, erecta
A in cœlum facie mirabiliter refulgere: uti et qui justa gradiebatur P. Henricus, erectis etiam ipse in cœlos luminibus. Fuit autem res ea maximo omnibus intuentibus solatio, et passim ex campis accurrebant rustici, ac summa animi devotione prostrati in terram magnae felicitatis loco ducebant, si vel extremam vestimentorum oram potuissent attingere. Vehebatur interim ipsa omnia quæ gerebantur ignara, usque dum ad Dolensem urbem appropinquantes, hospitium accepere in exigua domo, ante conventum Fratrum Minorum constituta: qui scientes adventum ejus adeo sunt lætati, ut processionaliter egressi obviam, cum canticis et hymnis eam exceperint, deduxerintque in ecclesiam: in qua dum cœlestibus illius colloquiis fruituros se existimant, rapitur Coleta rursus in extasim, unde ad se reversam, ac divino penitus amore incensam instantius rogant, ut secum ad Capitulum velit accedere. Paret illa obsequiturque rogantibus, et Capituli locum ingressa, cum eodem, quo sociata advenerat, Sororum ac P. Henrici comitatu, assedit in medio, et dicere exorsa ita ferventer de status Religiosi nobilitate, Evangelica paupertate, omnimoda perfectione verba fecit; ut cum omnium corda in Dei amorem accensa raperet, etiam ipsa abriperetur a sensibus. Post quæ restituta sibi valedicit Fratribus, et eorum precibus se suasque commendans, hospitium repetit. Resumitur postero die iter, iterumque Matrem Filiie extaticam contemplantur, donec Auxonam deventum est, ubi conventus struebatur. Hic vero ad præsentiam illius multæ personæ conditione et pietate spectabiles, ut Soror Agnes prædicta referebat, testatæ sunt; visos a se dæmones figura horribiles, iracundia rabidos, seque invicem discerpentes, dum e loco illo se pulsos fugere immani clamore vociferarentur. Quæ omnia ut essent testatiora, etiam aliæ subscripsere in hunc modum.
B Ego Soror Guilielma, Abbatissa indigna Conventus S. Claræ Hisdinii, testor audivisse a Sorore Agnete de Vaulx, quæ modo relata sunt: idemque mecum faciunt Soror,b Maria Estocquette, Soror Agnes Tinghiere, Soror Margareta etc.
C
45 Fuit insuper in extasim rapta Coleta in Hisdiniensi Conventu, quodam die Veneris sancto a Vesperis usque ad Matutinum, ad quod post redditos sibi sensus festinans, tam suavem, tam gratum a se emittebat odorem, ut qui expertus non sit, animo capere possit nemo, nedum verbis explicare. Et implebat hæc odoris gratissimi fragrantia non modo ipsum, ad quem venerat chorum, sed conventum quoque universum; interim dum inter matutinale Officium miro effervescens devotionis incendio tota resolvebatur in lacrymas. Absoluto Officio ad oratorium sese recepit, ubi usque ad Vesperas diei subsequenttis reclusa, in contemplatione Passionis Christi defixa perseveravit: quæ autem tunc passa sit, et quanta divinorum mysteriorum cognitione donata divinitus a Sponso, cum nos studio celare voluerit ipsa, non possumus enarrare. Alias in festo sanctissimæ Trinitatis, eodem in conventu similem passa raptum, tribulationes nonnullas pusillo gregi suo superventuras cognovit; unde incredibilem dolorem hauriens toto triduo vacavit lacrymis, afflictaque ad festum usque Corporis Christi remansit; quando denuo erepta sensibus eam accepit consolationem, quæ exterius etiam ipsa se prodebat, toto ejus vultu atque in omni ejus actione notabilis.
46 Admisit aliquando ad Religionem puellam, Sororibus omnibus, quæ minus idoneam existimabant, improbantibus factum: cognoverat enim quod virgo illa, si remeasset ad seculum, certissime adiret salutis æternæ amittendæ periculum. Cum igitur illa suæ Professionis vota nuncupasset, Deum solicite rogavit Coleta, ut sibi dignanter revelaret, quanto tempore Religiosa hæc nova esset in ejus gratia permansura: et voce sibi respondentis audivit, tandiu perseveraturam in gratia, quamdiu per inobedientiam non deliquisset. Multi post hæc labuntur anni: incidit in morbum letalem misella, et loquendi subito destituitur facultate. Accurrit Confessarius: sed velut in re desperata recedens, multum angebatur, quod nullam pauperculæ ferre opem valeret. Ergo recurritur ad B. Coletam, tum in eo conventu præsentem, quæ festina advolans ad infirmariam, ter nomine suo appellatæ, Maria, inquit, mihi loquere. Et ecce convertitur ad Christi ancillam moribunda, fari expedite incipit, omnem suam vitam enarrat, salutiferam de peccatis instituit Confessionem, eaque peracta ad agonem reducitur; B. Coleta super ipsam prostrata, oranteque cum lacrymis, ac Dei auxilium invocante, usque dum animam reddens expirasset. Tum vero in Domino exhilarata Coleta coram omnibus assurgens: Eia, inquit, Soror nostra magnis erepta cruciatibus, salutis semitas secura perambulat.
47 Aderam et ego in conventu quodam, cum alia Soror ibidem infirma et a medicis judicata esset contagioso morbo laborare, ideoque a convictu et communi Sororum habitatione segregata, jussa fuisset in vicinam conventui domunculam curationis causas migrare. Mansit ibi spatio anni unius: quo evoluto, accedens eodem B. Coleta, et de infirma publice verba faciens, intellexit extra conventum a ceteris sequestratam vivere propter contagionis periculum. Sensit moveri pietatis viscera pientissima Mater: igitur ad domunculam festina abiit, effusamque in lacrymas, et Matri ad genua procidentem, ut ego ac plures aliæ mecum conspeximus, bono esse jubet animo, et acceptam aquæ lagunculam ori infirmæ admovens, non prius removit quam exhausta foret. Mox integra sanitas miseræ rediit, ad quam Coleta conversa, dixit: Tolle grabatum tuum, atque ad conventum revertere: quod illa Deum laudans atque magnificans fecit, nobis omnibus simili cum affectu subsequentibus.
48 Hesdinium veniebat B. Coleta, conventum istic fundatura; quando ex curru prolapsa six afflixit brachium, ut ossa sede sua emota, nulli usui habile relinquerent, et magnos Beatæ cruciatus adferrent. Interim eidem se spectabilem offert piæ memoriæ P. Joannes Pinet, qui olim reclusæ a Confessionibus fuerat, in conventu Hesdiniensi religiose defunctus: et quid tandiu, inquit, ad me cessas converti? Sanassem utique jam pridem te: atque eo dicto persanatam reliquit. Mirabantur Sorores factum insperatum, pia Mater videlicet Agnes de Vaulx, Soror Maria Lorman, et ego Soror Petrina de Balnra; et filiali affectu motæ, instanter postulavimus edoceri, unde tam subita mutatio esset, aut quis loco sno restituisset brachium: quibus illa: Bonus meus Pater Joannes Pinet sua me visitatione dignatus simul mihi reddidit sanitatem, simul et increpuit desidiam mean, qua tanto tempore obliviosa distuli illius auxilium implorare.
49 Ad Viviacensem conventum in Sabaudia profectæ Sorores, quarum una ego Soror Petrina, comitabamur B. Coletam, et qui ei adhærebat fideliter P. Henricum; quando transeundum fuit haud procul a cœnobio Virginum ex Ordine S. Dominici Religiosarum, quæ nostro adventu cognito, cum obviam processissent, et omnibus sancta Mater pium pacis osculum impertiretur, longius restitit earum una propter verecundiam lepræ, qua erat inquinata; invitat nihilominus ad se Coleta, instat Confessarius hortaturque ut adeat nihil reverita: quod illa dum facit, et osculum suscipit, plenam recipit sanitatem, penitusque mundata revertitur cum Sororibus, divinam in Sancta sua potestatem collaudans. Hæc meis ipsa oculis vidi: nec tamen minori fide credo ac testor verum esse, quod alia scivi ratione: videlicet Abbatem Corbeiensem, cujus superius facta mentio est, eidem apparuisse septimoc post obitum suum anno, multa cum vociferatione et horrendo strepitu catenarum: quem totis artubus contremiscens Coleta, abscedere a se jussit. Item quod omnes Sorores ubicumque morientes, eidem consueverint apparere, ut ipsa ex P. Henrico audivi sæpissime. a Hanc describit Abbavillxus in hunc modum ex litteris Clarex Puget Abbatissæ Vezontionensis anno 1624 datis: Aurea est, alque ex una parte forinsecus Christum habet quatuor clavis fixum: ornant eam ad quatuor angulos gemmæ quatuor: et in singulis ejus extremitatibus singuli lapides prefiosi, quintam vero gemmam habet inferne pendulam: servaturque in bursula holoserica violacea auro picta. Scribit autem Soror Elisabetha Bavara, eam se Vesontione sæpius veneratam et osculatam, ibidemque reliquisse, cum inde migraret. — b Eadem scilicet quibus rogantibus libellus hic primum conscriptus dicitur, in Instrumento authentico in Prolegom, num. 32. Abbavillxus credit Guilielmam primam Hesdinii Abbatissam institutam: perseverasset igitur in eo munere, aut illud interpolatis vicibus resumpisset, ab anno circiler 1443 ultra 1491, quo annos nata 67, prædictum Instrumentum curavit: et sic fuisset conventui regendo præfecta anno xtatis 19: quod nemo dixerit. — c Damnatum tamen ne hinc intuleris: potius videtur alumnæ suae suffragia miserabili illa specie exorare permissus.
B Orationis et Pænitentiæ fervor: cognitio absentium: et beneficia variis impensa.
Interim tam profunda ejus humilitas erat, ut fidem cogitatus humani transcendat, quomodo ad eam potuerit fuemina aliqua pervenire, cui tam singulares concedebantur divini favoris prærogativæ. Fidem etiam superabat inexhausta illius caritas, præterquam apud nos, quæ eramus expertæ. His virtutibus juge orandi studium accedebat, cui angelico potius quam humano vacabat fervore. Ipsa ego diebus ac noctibus deprecantem audivi, et misericordiam peccatoribus, purgantibus animabus, ac suae Religioni postulantem. Audivi sæpissime per noctes integras lacrymantem ejulantemque ante pedes Crucifixi, hanc ei commoditatem indulgente somno, quem vel nullum vel exiguum capiebat. Equidem sæpe cum illa ex uno in alium conventum profecta sum: frequenter autem accidebat, ut me aliaque ab itinere fessas cubitum dimitteret ad quietem: ipsa autem totas pervigilans noctes, orationes cum lacrymis funderet ad Deum: quas inter aliquando multa flentem gementemque audivi dicere ad Crucifixum: Quis es tu, Domine, et quæ sum ego? Tales autem cum ejus essent orationes, efficaces quoque necesse est eas apud Deum fuisse, quod signanter in conventu Lesignanensi patuit: ubi cum panis deficeret, ad P. Fr. Petrum d'Aisi dixit Coleta: Vade, teque ad mendicandum panem accinge. At bonus Frater: Dies, inquit, festivus est Mater: ergo tu hinc, nos inde oremus, ut alia nobis via prospiciat Deus. Acquiescit Mater: orationi incumbitur, successu tam bono, ut mox ante conventum apparuerit currus omnibus iis onustus rebus, quæ necessitati ancillarum Doi conducerent: et ne dubitari posset a quo mitteretur, mox ut sublata fuere onera, disparuit currus, sicut ipsa mihi Coleta narravit.
51 Eadem ego Soror Petrina testor, beatam Matrem Coletam miræ et magnæ fuisse per omnem vitam austeritatis, adeoque parce comedere solitam, ut multum videretur absumpsisse, cum panis absumpti quantitas unius ovi magnitudinem æquaret. Pulmentum vero vix gustabat ullum, sed appositum sibi, pro insigni sua erga pauperes caritate, plerumque jubebat in illos distribui. Ut erga seipsam rigida, sic facilis in Sorores, desiderabat eas liberaliter haberi, et semel in die permittebat plenam sumere refectionem; ne continuis jejuniis adeo corpus extenuaretur, ut spiritus nequiret noctu diquie divino servitio incessanter vacare, justa nostrae vocationis et Religionis modum. Ad focum pellendi frigoris caussa visa est Coleta accedere numquam: lectulus ei stramineus saccus in angulum oratorii retrusus, jacebat, nulla alia supellectile instructus, quam stragula unica pauperrimaque. Habitus porro obsoletus semper, et ab aliis Sororibus prægestatus. Scio præterea B. Coletam circulo ferreo tamdiu usam, donec virginali ejus carne super eumdem accrescente, bonus P. Henricus, periculo gravi quod incurrebat commotus, deponere illum obedientiæ præcepto adactam coegit. Hunc autem cum illa, mandato Confessarii morem gestura, conatur exuere; tanta vi opus fuit, ut adhaerescentis carnis pars non modica ferrum sequeretur, sicut crebro mihi P. Henricus narravit: ego vero circulum ipsum et vidi sæpius et meis manibus contrectavi.
52 Idem testari possum de annulo, quo S. Joannes Evangelista ipsam desponsavit Christo, prout tum ego aliæ plures Sorores intelleximus ex P. Henrico ejus Confessario, et P. Petro de Remis, qui eumdem annulum Romam pertulerat. Adfui etiam B. Coletæ, cum Fr. Francisco Claret, uni ex Confessariis suis, narraret de arboribus, quæ Corbeia ante reclusorium suum subito excreverant; et de loco in locum pro arbitrio transferebantur: ac nominatim de ea, cujus folia malogranatorum foliis erant similia. Similiter asseruit mihi bona Soror Maria Dorman Abbatissa, dixisse sibi Dominam Marchionissam de Brisay, quod oculis suis conspexisset arborem super nado lapide in fenestra reclusorii prædicti enatam.
53 Dixit etiam mihi Soror Agnes de Vise-melle, adfuisse se in Conventu Viviacensi quando gloriosa Mater allocuta est Sabaudiæ Ducem, et fratrem Excellentissimi Domini Marchiæ, in Antipapam electum, præsentibus solis P. Henrico et P. Petro de Remis a: modus autem, quo Deus ipsam coegit hoc facere et Duci suadere, ut oblatum contra leges Pontificatum recusaret, hic fuit; quod quamdiu divinæ detrectavit obedire voluntati, excusans prædictis Patribus vilitatem suam, et conditionem minime idoneam ad alloquium tanti Principis in re tam gravi, non potuit Dominici Corporis communione, ea, qua solebat, ratione perfrui: quare, animantibus ipsam jam dictis Patribus, consensit tandem impellenti se interius numini, et mox commodissime potuit sacram Hostiam sumere atque transmittere, ut alias solebat. Ergo manifeste intelligens, a Deo esse quod facere compellebatur, intrepide ipsum de voluntate Dei, Ecclesiam suam scindi nolentis, admonuit: frustra tamen; admisit enim antipapatum in consilio pertinax, eumque triennio usurpavit; ac tandem melioribus consiliis parens, deposuit. Cum autem eum admitteret, rem totam in spiritu edocta Coleta, præsentibus tum forte Sororibus dixit: Hac hora in electionem suam Antipapa consensit cum gravi Ecclesiæ sanctæ præjudicio.
54 Vivebam ego in Bizontinensi conventu quando recepta ibidem a B. Coleta ad Ordinem nostrum fuit Comitissa Valentinensis, cum egregio fervoris et devotionis exemplo. Diu illa seipsam ante ingressum probaverat: cum autem ad nos ventura esset, eaque res pessime haberet daemonem, hujus artibus effectum est, ut Comitissæ equi omnes subita correpti torpedine, nec pedem quidem promovere possent ad iter. Mittit igitur desolata, qui rem B. Coletæ nuntiet, ab ejusque precibus poscat remedium. Redeunte nuntio, sanitas et motus equis rediit, et Vezontinem iter instituit Comitissa, ubi in numerum Religiosarum admissa eximios fecit in virtue progressus
A sus; insipido plerumque pane ad victum et pauperrimo vestitu ad indumentum utens, cum ingenti animi sui gaudio, velut præsentiens non diuturnum futurum suum inter mortales incolatum: exiguo enim superstes tempore, ab his ad immortales abiit: de cujus felici transitu me audiente loquens omnibus P. Henricus edixit, nemo pro ejus anima preces funderet, quam receptam in cœlis divina revelatione aiebat se didicisse.
35 Testor insuper ilidem me fuisse quando filiam cujusdam, Hannequin dicti, B. Coleta adscivit in numerum Filiarum suarum: sed Pater immoderato filiæ victus amore, reddi eam sibi paullo post voluit, quod non sine doloris sensu magno, turbarum vitandarum caussa, pia Mater fecit. Accinxit tamen ad orationem sese, lugens coram Deo amissam filiam; quoniam pertinacia Patris eo devenerat, ut fixum haberet deliberatumque, impositam equo extra natale solum deportare, ne qua spes eidem superesset unquam ad cœnobium remeandi. Sed ecce ingresso iter cum filia Patri equus, alias robustus ac fortis, tertio corruit allisus ad terram: ac demum, nihil ipso de mala voluntate remittente, velut exarescens ad omnem deinceps usum factus est inidoneus. Hic errorem suum Pater agnoscere, ad Coletam redire, offerre cum lacrymis filiam suam: cui benigne receptæ Stephanettæ nomen pia Mater imposuit. Patrem autem multis variisque phantasmatis ludificari a dæmone ultor Deus permisit, cui cum videretur sibi Crucifixum loqui, venit is ad B. Coletam, dictum sibi ab eodem affirmans, Fratres Sororesque omnes gravissimis tentationibus inquietari. Vehementer ea denuntiatio affligere potuisset bonam Matrem, nisi ad remedium orationis conversa, intellexisset omnes omnino in Dei amicitia gratiaque consistere, iisque Dominum quibuscumque in periculis auxilium tuitionemque spendere. Obiit post hæc dictus Hannequinus, et beatæ Matri horribili forma apparuit, immanem ululatum fragoremque ciens, cum ingenti Coletæ omniumque Sororum præsentium consternatione: sicut audivi ex Sororibus multis, quæ ex Viviacensi conventu ad Bizantinum transierant.
56 Sæpe ego curiosius intuens, et fixis oculis vultum B. Coletæ considerans, observavi illius dentes velut combustos videri, ob ingentes quos patiebatur dolores: similiter et pedes crebro deprehendi eum habere colorem, quem tosti haberent. Et vere tantos in iis sustinebat ardores, ut refrigerandis frequenter gelidam aquam posceret. Fr. Joannes Croquison, diu Hisdinii commoratus, narravit mihi, quod sibi, ad B. Coletam in Burgundiæ partibus agentem profecto, ipsa dixerit, Sororem Catharinam Annette Gandensem Hisdinii obiise, sibique apparendo schedulam porrexisse his verbis notatam: Ora pro me, Mater, quia mortua sum: quod verum fuisse postea compertum est. Festum erat Conversionis S. Pauli et sedebat in cella Christi ancilla; quando diabolus ejus successibus invidens, ipsam terræ affixit subducta sede: quam et procul abjecit, et uno e pedibus confracto corrupit. Ita assidenteim humi Matrem, dum admirabunda conspicio, audio ab illa mihi dici: Viden, Soror, quid mihi diabolus fecerit? Sæpius in hunc modum molestus mihi est.
57 Eadem mihi narrando retulit accidisse sibi, ut in Ausonensi conventu nolulam pulsaret alicujus obsequii necessarii caussa: accurrit ad sonitum, tum forte vino hauriendo intenta Soror Joanna Rabardelle, oblita vini decurrentis fluxum sistere, epistomio, quod manu tenebat, in syphonem immisso. Itaque vacuum deinceps vas totum inveniens, recurrit ad Matrem, ploratque ob culpam pariter et jacturam: sed, Revertere, inquit mœrenti Mater, et denuo vide quomodo se habeat. Dictu mirabile! Vas funditus vacuum, plenum vino sapidissimo reperit obediens Soror: cujus proinde virtuti miraculum Coleta, ipsa beatæ Matris meritis tribuebat. Quo tempore Mussiponti in Lotharingia extruebatur S. Claræ monasterium, parietes duo collabentes oppresserunt P. Jocnnem Deschaux, spectando intentum operi: sed illæsus ille inter ruinas permansit, precibus B. Coletæ (rem totam in Hisdiniensi conventu, eo, quo gerebatur modo temporeque, videntis) feliciter protectus: quem si ibidem fuisset extinctus, in certissimo salutis æternæ periculo fuisse deprehendendum, ipsamet postmodum Fr. Francisco Claret affirmavit.
58 Invaserat me in conventu Poligniacensi constitutam gravissimus brachii unius dolor, somnum omnem, et sumendi cibi eripiens facultatem; cujus caussa brachium obvclutum pannis atque ex fascia pendulum per quindecim omnino dies circumtuli: donec doloris acerbitate victa, ad beatam Matrem festinanter accurri, tum forte istuc introgressam. Huic dum pedes abluo, non sine acutissimi doloris sensu, illa ex vultu intelligens male mihi esse, quærit ecquid mihi molestum sit. Brachium, respondi ego, pessime affectum. Tum Mater: Depone isthæc ocyus omnia, et sana eris. Deposui, et ecce momento sana, nullum prorsus cruciatum sensi. Alias in conventu Hisdiniensi gravi laborans infirmitate, simili beneficio ab ea sanitatem recepi: ut enim me infirmam vidit: Vade, inquit, Petrina, decumbe in loco ubi ego decubui. Ivi, decubui: subsequitur mox ipsa, atque ut ad mea redeam jubet, munusque obeam Secretariæ, et lectum mihi sternam in dormitorio. Nec pluribus opus fuit: ad ea verba continuo sana valensque surrexi.
59 Fungebatur Abbatissæ munere in Poligniacensib conventu, quando a mensa surgens et ad Sororem Claram Labeur conversa: Quid diceres, inquit, si nobiscum ad mensam assidentes novem Abbatissas habuissemus? Eam interrogationem haustæ divinitus scientiæ innixam fuisse declaravit eventus, quamvis plures accumbentium tum adhuc novitæ essent: omnes enim novem successu temporis ad Prælaturam assumptæ fuerunt, et prima quidem Soror Clara Abbatissa Viviacensis in Sabaudiafuit; secunda, Soror Joanna Leon-Sanguier conventum rexit Auxoniensem; tertia, Soror Maria Dorman Hisdinii præfuit; quarta Soror Agnes Wise-melle Surregiensium Abbatissa est constituta; quinta Soror Stephana du Tarte, Viviacensi præfecta est cœnobio; sexta Soror Maria du Pois, trium successive conventuum moderatrix fuit; septima Soror Joanna de Corbeia, Guepsanum monasterium gubernavit; octava Soror Maria Herenguier Molinensibus in Borbonio Sororibus præfuit; nona denique Huguetta du Tarte monasterium rexit Hisdiniense.
60 Miserat nos solicita Mater, ut e conventu Auxoniensi, ad Bizontinum, in quo tunc morabatur ipsa, quinque vel sex Sorores adduceremus: dum parant discessum illæ, moritur una, Soror Joanna de Jou nominata: reliquæ nobiscum veniunt ad Matrem, una cum P. Henrico, eique præfatæ Sororis obitum nuntiamus, defunctæ animam illius precibus commendantes. At Coleta: Novi, inquit, et prius novi, quam mihi mortuam nuntiaretis: etenim ad me veniens tertioque compellans: Mater, ait, Mater, Mater: eccum venio ad imperium tuum. Ego vero aliam esse rata silentium imposui: sed conversa perfectissime quænam esset cognovi, quamvis supra nivem candida appareret. Amabat summopere pia Mater tabellam eburneam, in qua Dominicæ Passionis erant depicta mysteria: hanc casu lapsam ruptamque per medium mœrens Coleta P. Henrico commendavit
A commendavit, ut curaret reficiendam. Suscipit ille, quod petierat Beata curaturum se, disruptamque secum tabellam auferens, cum forte rupturæ modum vellet inspicere curiosius, et tabellam eo fine retexisset, solidam illam et integerrimam reperit, nullo rupturæ cujusquam apparente vestigio: prout mihi sancte affirmavit is, inter cujus manus miraculum accidit, P. Henricus. Dixit mihi Soror Joanna la Serree, quod cum ex altera manuum male affecta ingentes et continuos pateretur cruciatus, qui eam quietis omnis faciebant expertem, remediis aliis frustra adhibitis, Christi ancillam Coletam rogaverit, ut vel signum Crucis super partem ægram efformaret: at illa tam magnificam Sororis de se opinionem non sustinens, velut indignabunda supplicantem repulit, manu in alterius manum injecta: que eo attractu subito se esse sanatam merito est admirata. a Agit de hac re Petrus ipse in Vita num. 112: sed dissimulato negotio, cui suscipiendo consensum extorquere intendebat Deus, impediens ne ante eum præbitum sacram Hostiam posset trajicere.—h Quibus monitis istic Religiosas informarit ex MSS. memoriis Abbaeilixus exponit fol. 207. In his erat: ut in oratione mentali sublimiora non sectarentur. Sed meditandæ Vitæ ac Passioni Dominicæ et sui abnegationi insisterent: verla fugerent otiosa: res divinas reverenter tractarent. Itaque cum infantis Jesu imaginem Sororum una iudibunda gestaret, puel-lam manu arreptam adduxit ad magistram Coleta, juhens ut ei injungeret penitentiam disciplinae faciendæ. Hanc autem imaginem Sorores deinde posuerunt supra ostium loci externorum colloquiis destinati, ut ejus aspectus admoneret ingredientes, parce et circumspecte verbis uti. — e Hyjus prædictionis occasione refert Abbaeilxus fol. 120, quod cuidam Lucæ ex familia Ducis Burgundiæ, exhortationibus Coletae ad amplectendam S. Francisci regulam inducto, prædixerit, quantumvis niteretur pril voti compos quamprimum effici, non tamen ante septennium illud consecuturum: qui deinde per annos 25 Sororibus ministrans, hoc testatus sit.
Devotio erga Eucharistiam, morbi graves, rerum occultarum scientia.
Quod gloriosa Christi famula Coleta erga augustissingum Eucharistiæ Sacramentum semper fuerit devotissima, vidi ego et audivi multoties: certe sacrificio Missæ intererat numquam absque copiosa effusione lacrymarum profundisque suspiriis: audiebat autem Missam quotidie, sive in conventibus esset sive extra eos iter faceret: idque ut majori faceret animi puritate, minimas quasque labeculas humili et frequenti expurgabat Confessione. Lætabatur autem tum vel maxime, cum absque arbitris solitaria divinis poterat interesse mysteriis, et Sacerdotem ad aras facientem spectare: cupiebat enim Sorores suas non pervenire in earum gratiarum notifiam, quas eo tempore recipiebat a Deo, potissimum sub elevatione sanctissimi Corporis Sanguinisque Dominici: quando tanti erant gemitus ejus lacrymæque tam uberes, ut intuentibus cunctis summum moverent commiserationis affectum. Nec mirum, quandoquidem (ut testes mihi nonnumquam fuere P. Henricus ac Fr. Franciscus Claret) Sponsum suum sub Sacramentalibus speciebus odorans, eundem sæpissime corporeis oculis propria in specie intuebatur visibilem: unde spiritus tanto ardore ferebatur in Deum, ut identidem in extasim raptus, sensu motuque privatum corpus imbecillum relinqueret.
62 Quin etiam ex P. Petro de Osiaco, et Fr. Theobaldo intellexi, quod ad elevationem sacratissimæ Hostiæ conscientias celebrantium cognitas haberet Coleta: quæ si forte gravioris culpæ reatu tenebantur obstrictæ, ejusmodi mediis utebatur illà, ut et reus ansam caperet corrigendi sui, et adstantes agi aliquid arcanum cognoscerent; neutri tamen intelligerent, unde ejusmodi scientiam ipsa acciperet. Scio autem, quod omnis conditionis homines accedere cuperent, ut eam in hoc adorandi Jesu sui actu intuerentur, et gementem suspirantemque audirent: sed nolebat ipsa hoc permittere nisi personis admodum spiritualibus et familiaribus sibi. Quare qui desiderii sui effectum consequi a volente non poterant, occupabant latebras, unde etiam nolentem pie curiosi observarent: quæ tamen latebræ ipsimet, diviniori lumine arcana quælibet cognoscenti, minime erant occultæ. Quare sæpissime declaravit Fr. Francisco Claret et Fr. Joanni Millon, displicere sibi quod aliqui se absconderent, ut furtim et curiose ipsam viderent lacrymantem. Aiebat enim, non esse in sua potestate lacrymas, seu sola sive in aliorum præsentia esset, quoties coelestis Regis considerabat majestatem. Quis autem illius esset affectus, quam stupenda signa in ipsa notarentur, cum divini epuli fiebat particeps, nulla sufficit oratio explicare, extra se rapi eam ordinarium erat: et durabat raptus usque ad prandii tempus, plerumque sæpe ad vesperam usque, et diutius quandoque.
63 Quod attinet ad morbos et cruciatus gravissimos, quos patientissime pertulit quamdiu cum ipsa versata sum, quosque mihi omnes familiariter retulit; eorum unus, nec minimus erat, inflatio quædam totius corporis, quæ modo accrescens decrescensque, modo eodem in statu consistens, dolorem ei causabat non modicum: gratum tamen et amabilem sibi respectu illius, qui tam dira tam immania pro nobis innocens passus est: cujus etiam indulgentia factum est, ut quandoque a morbis suis miraculo relevaretur. Audivi enim a P. Henrico, quod ab alloquio Summi Pontificis revertens Coleta, per iter in gravissimum inciderit morbum, sic ut letalem rata, ad mortem pie obeundam se præpararet: quippe caloris nimii vehementia retracta in fauces lingua, formandæ vocis amiserat facultatem, ipsique pene respirationi omnem præcluserat viam. Adstabant ad lectum itineris comites, cum P. Henrico et nobili Domina de Brisay, et proximum ejus e vita operientes excessum merorem lacrymis testabantur: quando egregia specie Domicella adfuit, eximio præter solitum candore spectabilis, et virginis castæ præseferens vultum: ea geminum postulat ovum, oblatumque una accipiens manu, altera os Coletae aperiens, contractam linguam digitis retrahit in statum suum; eoque facto, infirmam amplexa et osculata disparuit, et una cum ipsa omnia tam periculose infirmitatis symptomata. Neque dubitavit ipsa vel P. Henricus (ex cujus utriusque ore rem habui) quin B. Virgo Maria fuisset subitæ illius sanitatis largitrix.
64 Similiter ad mortem alias tendere videbatur Vezontionensi in conventu ægra decumbens; itaque exitum suum commendare Deo solicite incepit: vidit autem sublata in extasim ante Dominum suo in throno copsidentem, provolutam ad pedes sanctissimam Virginem una cum sancta Maria Magdalena sanctaque Clara suppliciter postulare, suo ut consortio tandem jungeretur Coleta, et laboribus ejus finis per mortem imponeretur: sed flexis ex altera parte genibus S. Franciscus, id ne fieret divinam precabatur majestatem: Ah Domine mi, inquiebat ille, an ea conditione ipsam mihi dedisti, ut ex mundo educeres tam repente? Supersit illa, obsecro, etiamnum in vivis, cujus præsentiam usque adeo necessariam esse nosti ad reformationem meorum Ordinum. Et visus est Francisci supplicationem admisisse Deus: convaluit enim et sana surrexit cum gemitu exclamans: Elheu! vir bonus Franciscus sanctissimus non vult ut moriar, et ad Deum meum moriens proficiscar: heu me! quantus hinc mihi accedit cruciatus! Ita narrarunt mihi, qui adstabant, P. Henricus, Fr. Petrus Lyon et Fr. Franciscus Claret. Quod porro ejusmodi revelationes ac visiones ipsamet aliis patefaceret non ex aliqua fielat A vanitate: sed quia divinarum influxu gratiarum repleta nec linguam nec ceteras facultates corporis animive habebat in potestate, atque ita ignorabat quid diceret vel aliis enarraret, usque dum sensibus plene restituta animadvertebat, adstantes in aliquam divinorum secretorum, quæ in se agebantur, venisse notitiam: quo cognito, vituperare seipsam ac vilipendere incipiebat, quam abjectissime poterat de se loquens ac sentiens.
65 Scientiam industria studioque acquisitam vel exiguam Coleta vel nullam habebat: sed infusa cœlitus cognitione plurima noverat tam præterita quañ futura, nullo creato magistro usa: cujus rei varia possent proferri exempla, quorum certis auctoribus compertorum distincte memini. Ita Sorore Maria de Pois referente didici ego Petrina de Balma, fuisse ex S. Francisci Ordine Religiosum, eumdemque in Theologia Doctorem, et Magisterii titulo ornatum Parisiis, Magistrum Petrum Psalmon dictum, qui ab initio reformationis multum B. Coletae addictus, in morbum medicorum judicio lethiferum incidit. Proficiscebatur tum forte Beata ad quosdam conventus visitandos, nec procul transibat a monasterio, in quo prædictus decumbebat ægrotus. Quæ certo cognoscens, instantem ei mortem, non solius corporis sed etiam animæ jacturam trahere; adivit infirmum, et reperit extremo in agone constitutum. Itaque nomine suo eum invocat, dicens: Confortare in Domino, Petre, et esto robustus. Rem dictu mirabilem? audivit verba loquentis moribundus, adeoque confortatus est, ut mox coram omnibus sanus surrexerit secundum corpus: qui ut a lepra quoque spirituali mundaretur, protinus se ad Beatæ pedes abjecit, humiliter se offerens ad ipsius Sororumque ejus obsequium quamdiu vita deinceps comite uteretur. Non egebat illa tum ministerii talis, admisit tamen oblatum libenter, ut sic laboranti animæ medicinam faceret: itaque secreto advocatum monuit, expiaret animum Confessione perfæcta, quali se cognoscebat egere; simul Confessarium ei nominat, virum gravem ac probum. Paruit quidem eatenus ille ut Confessarium adiret: ne tamen integre confiteretur, vel importuna ei verecundia obfuit vel peccatorum commissorum oblivio. Ergo renuntianti mundatum ex ejus præscripto se esse: Minime, inquit, Coleta: et enormia quædam peccata enumerat, quæ ille tacitus prætermiserat. Obstupuit ille, et sibi plane, sicut illa dicebat, conscius, Confessarium repetit atque Confessionem, revertensque ad piam Matreñ: Nunc saltem, inquit, confessus sum omnia. Sed docuit eum, aliis denno enuntiatis delictis, Dei famula Coleta non tam purum illum esse quam ferebat, tertioque eodem remisit infelicem, donec omnem peccatorum sentiam evacuasset.
66 Vezontione item vir honestus ac prudens Joannes de Colonia fuit, civis ibidem et mercator ditissimus, pariterque in pauperes liberalis ac pius et ideo apud omnes egregie commendatus. Hunc intra breve temporis spatium e vita excessurum Beata cognovit: quare illum ad se advocatum, impendentis mortis certiorem fecit, ac simul de animæ suæ statu jussit esse securum: si tamen rem Deo gratam facere ante mortem vellet, disponeret provide domui suæ, certus propinquæ migrationis. Paret ille, testamentum condit, et rebus cunctis bene ordinatis, in morbum incidit, moriturque. Hoc me audivisse frustra hic dixero; cum res sit oranibus passim nota. Sic Poligniaci cuidam ex urbe Cabilonensi matronæ, quæ suæ visitationis gratia, devote venerat Poligniacum, propinquæ mortis viciniam indicavit: itaque præmonita illa, neque dubia de veritate prædictionis, animum expiat Confessione: post quam, modico interjecto tempore, in morbum prolapsa vivere desiit.
67 Dixit mihi P. Petrus de Remis, a sibi ob quædam B. Coletæ negotia Romam profecto evenisse, ut ageret aliquid, quod præter Deum nemini credebat esse notum: redit interim, et coram beata Matre consistens post duram increpationem secreto intelligit quid commisisset in via: ex quo cognovit bonus Pater nihil ipsam latere, quod ad spiritualem suorum Fratrum ac Sororum statum spectaret. Et sane enuntiabat Visitatoribus non tantum præsentium, sed absentium quoque defectus occultos, ut iis opportune prospicerent. Dicentem insuper ipsam ego audivi: Edico vobis Sorores meæ, quod singulari munere mihi divinitus concesso, tam claram certamque notitiam habuerim Ordinis S. Francisci nono ætatis meæ anno, atque habui trigesimo vel quadragesimo. Fassa mihi etiam quandoque est raro ad se adire aliquem, cujuscumque sit conditionis ille, sive consilii seu solatii caussa vel alterius cujuslibet necessitatis prætextu veniret; quin venientis adventum, rationem, intentionem aliaque præsciverit, ut ne imparata responderet. Ergo a Fratribus et Sororibus omnibus, ipsisque adeo Confessariis suis mira observabatur reverentia, probe cognoscentibus quam raræ scientiæ dono polleret: neque absentem minus quam præsentem reverebantur: cujus rei mihi testes fuere prædictus P. Petrus de Remis et Fr. Franciscus Claret, jam sape nominatus.
68 Erat in conventu Bizontino Novitia, quæ diabolicæ succumbens tentationi egressum ex monasterio serio meditabatur, nemini vulnus suum detegens. Hanc ad se divinitus edocta advocavit Coleta, expressaque culpæ confessione sic animavit, ut mutata in melius voluntate, majori deinde quam cœperat fervore in suscepto Religiosæ vitae proposito sit progressa. Ibidem cum divino interesset Officio, Sororum una vanis atque periculosis mentis evagationibus distrahebatur ab orandi attentione: aberat longius in choro Mater: cognovit tamen quid animo volveret, et Religiosam submisit, quæ juberet, nugas istas missas faceret, sibique ab insidiante caveret dæmone, quod et fecit nulla interposita mora. Tantum valet opportuna monitio ex caritate procedens; sicut in majoris momenti rebus etiam patuit. Etenim cum totis Galliis bella arderent, et copiosus utrimque exercitus ad prælium stato die ineundum convenisset, admonita in spiritu Coleta fuit, copiosum sanguinem effundendum eo prælio, plures autem animas inimico dæmoni cessuras in prædam. Møsta igitur, et utramque partem studens componere, misit Fr. Joannem Millon cum monitoriis ad utriusque exercitus Duces epistolis, quibus quid sibi esset revelatum declarans, tantum effecit, ut mutatis animis et deposita pugnæ cura, ipso loco cœpti sint conciliandæ pacis tractatus iniri.
69 Item in conventu Poligniacensi Novitiæ cujusdam ad mortem laborantis curam commiserat alteri Religiosæ, solicite admonens ut ad agonizantem se quam citissime advocaret. Ne faceret quod jussa erat bona Soror somnus prohibuit, in oculos, longiori vigilia et præcedentis diei laboribus fatigatæ, surrepens, interim dum animam agit Novitia. Experrecta igitur mortuata reperit: et mox increpantem graviter Matrem audivit; quæ vehementer dolens absente se mortuam Filiam suam, negligenti Sorori prædixit futurorum, ut nemo morienti præsens adesset. Nec levius quam prædixerat evenit: adfuit tamen in eodem conventu pia Mater, cum illa aliquamdiu post ultima correpta infirmitate, necdum perceptis Christianis Sacramentis, elinguis jaceret: advolat igitur lacrymabunda, et lacrymis fervidas orationes miscens, impetravit a Deo, ut sensibus suis restituta misera et loquendi reciperet facultatem et Sacramentorum opportune communiretur præsidio: post quæ mortua est, ut prædictum fuerat, nulla prorsus e Sororibus præsente.
70 In conventu Viviacensi Beata commorans, instantem Domicellæ cujusdam Poligniacensis exitum in spiritu cognovit: ejusque præsentia extremum frui cupiens, absentem ad se evocavit per litteras, ac deinde monuit morituram: quod vere prædixisse ipsam secuta in brevi mors probavit. Simili modo scivit prædixitque alia, æque ab hominum cognitione remota, quam ignota cuilibet est mortis suæ hora. Petebat in Ordinem admitti adolescentula quædam, cui ad formæ gratiam mira morum amabilitas addita favorem omnium conciliaverat, Sororum, inquam et Confessarii: qui rara naturæ ac gratiæ dona in illa demirati, opportune importune ad illius admissionem impellebant restitantem Coletam, propterea quod spirituali oculo arcanum. animi vulnus inspexisset: Victa igitur deprecantium votis: Cogitis, inquit, me ut hanc recipiam: verumtamen scitote futurum numquam ut usque ad Professionem perseveret. Ita evenit: tot tamque gravibus tentationibus obruta fuit misera, ut observatu impossibilis visa ei sit Regula, atque ad seculum vomitumque redierit.
71 Audivi quod gloriosa Mater Coleta Fr. Joanni Foucault loquens, eidem dixerit in principio reformandi Ordinis S. Claræ datum sibi a Summo Pontifice fuisse conventum Fratrum Minorum Dolæ in Burgundia, ut eo reformato, istic pro arbitrio suo vel Fratres vel Sorores constitueret: ipsa autem videns nulla in provinciis istis esse suæ reformationis monasteria. et multos undique accurrere Fratres, in novitate spiritus vivere cupientes, nec parum ad commune bonum Sororum posse conferre si constitueretur aliculi velut seminarium Fratrum probitate, prudentia, doctrina ac Religione præstantium, qui inde per conventus distribui possent, mire ejusmodi virorum egentes: hæc, inquam, considerans, aggregavit istic hujusmodi homines, qui magnis istic profectibus aucti, optimis deinde virtutum exemplis monasteria omnia impleverunt.
C Instabant ibib ex eodem Ordine Minorum alii, spiritualis hujus ædificii subsidio nequaquam a Deo destinati, ut sibi a loci magistratibus addiceretur conventus, quem suæ reformationis Fratribus Coleta destinaverat. Sorores autem cum repulsam suis paratam viderent, mœstæ preces ad Deum convertunt, quas prompte fuisse exauditas eventus docuit: nam quidam e Magistratu, Magister Stephanus a Magna-valle, vir prudens ac bonus magnaeque in Parlamento auctoritatis, plerosque senatores videns in Fratrum tam vehementer instantium partes propendere, ne cogeretur conventum Sororibus abjudicatum cernere, in iter sese contrastatus dedit, beatæ Christi ancillæ desperatum negotii illius statum nuntiaturus. Ecce autem ex improviso apparet in nubibus obviam ei facta Mater gloriosa, et manibus innuens ut ne pergeret, clara et intelligibili voce adjecit: Regredere, Magister Stephane, regredere, vicisti etenim. Cui ille mandato obtemperans (prout sacpe ipse aliis, mihi ex ejus ore P. Henricus dixit) reversus in Parlamentum est; ubi æqualibus utrimque suffragiis pendebat sententia, sed impulsa adventantis opportune Stephani calculo, in favorem Sororum dato, iisdem conventum expetitum addixit. a Tectius hæc ipse de se invita num. 135. — b De Dolensi conventu actum fuisse, non satis clare guidem Petrina his exprimit, sed clare probat Abbaviltcus: quod tamen inter præcipuos Coletanorum adversarios nominat dictum Fr. Joannem Focault, in eo non satis certam secutum conjecturam liquet ex Instrumento Abbatis Gandensis, in quo num. 7 dicitur ipsi Beatæ devotus, notus, et familiaris Religiosus: ut ex ipsa Coletanorum reformatione potius quam obsercantium Beatæ adversantium unus fuisse videatur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.