§ I. De mortuis per ejus merita suscitatis.
Juxta Doctoris egregii Augustini ententiam majus est animas a morte culpæ liberare, quam corpus a morte naturali suscitare. Utrumque tamen in sola Dei virtute consistit, sine qua nil tale potest aliquo modo fieri: qui sua benignissima misericordia pluribus utrolibet modorum prædictorum dignatus est suam gratiam impartiri, precibus et meritis suorum Sanctorum et electorum sive Sanctarum electarum. Inter quos et quas condescendere dignatus est ad devotas orationes et obsecrationes sanctissimas humilis ancillæ suæ Sororis Coletae, suscitando plures animas a morte culpæ sive peccati, reducens eas ad vitam spiritualem gratiæ, quæ major est quam vita naturalis. Et quamvis principalis et major ex illis, suscitatio videlicet a morte culpæ vel a labe criminis, ad vitam spiritualem Deo gratam, per ejus medium facta fuisse probari possit in multis notabilibus et diversis personis; minor tamen, scilicet corporalis, exhibita pro nunc per ejus merita recolitur in quatuor præcise. Quarum prima extitit filia de civitate Bisuntinensi, quæ nata primitus mortua, cum quadam fiducia quod revivisceret, fuit per parentes ad ecclesiam deportata. Comperto vero quod fuit penitus mortua juxta fontes baptisinales, indilate reportata fuit absque baptismo: quæ sic extincta, cordialiter precibus et meritis humilis ancillæ Christo recommissa, quodamque velo sive capitegio sno diligenter et acquisite procurato, subtiliter involuta, confidenter ad ecclesiam delata, ac vivens reperta, atque per Dei gratiam et ejus ancillæ merita sacro fonte baptismi regenerata est, et suo nomine, videlicet Coleta, similiter nuncupata. Consequenter autem in ætate condecenti suæ matrinæ conspectui pro Religionis ingressu suppliciter et devote præsentata, et favorabiliter recepta postmodum, atque professa, perseveravit in vita laudabili, precibus ac meritis et dogmatibus prænominatæ matris usque in præsentem diem, et vocatur Soror Coleta de Pruceto.
A
203 Secunda similiter persona, quæ suis sanctis intercessionibus suscitari meruit, fuit quidām juvenis, nominatus Joannes Burseti de eadem civitate Bisuntinensi, nunc superstes burgensis et civis notabilis ibidem. Qui recognovit et asseruit cum sibi attinentibus et notis, quod per merita sanctasque preces ancillulæ Domini fuit resuscitatus. Et est notorium Fratribus et Sororibus, licet de modo non sit ita notum mihi, propter quod scribere non valeo secure. Tertius vero resuscitatus fuit infans mortuus antequam baptizatus, sique sepultus absque baptismo: de quo non parum doluit ancilla Christi, et fecit tantum, quod dictus infans in terra profana sepultus, fuit exhumatus, et ad ejus præsentiam delatus, et suis sanctissimis precibus vivificatus, et consequenter fonte sacri baptismatis renatus, vixit ex in per medium annum. Qua de caussa nobilis quædam Domina Militissa ipsum nutrire decrevit in signum tanti miraculi jam dicti.
204 Quartus fuit quidam Frater Minor, dictus Frater a Franciscus Clareti, qui per triginta annos et ultra mansit cum ea, conferendo cordialiter et caritative quamplurima subsidia, consolationes spirituales, et adjutoria seu utilia servitia tam sibi quam conventibus suis. Qui quidem incidit in unam gravem infirmitatem in quadam villab Lugdunum-Salverii, intantum quod æstimabatur mortuus omnino, pro talique de post se penitus reputabat. Post quam mortem juxta judicium conscientiæ suæ sibi videbatur, quod duceretur ante judicium Dei pro captando gratiam et misericordiam, consequenter ducebatur ante Virginem gloriosam, ulterius coram Sanctis Apostolis, tandem coram Martyribus, postea coram sanctis Confessoribus, demum coram sanctis Virginibus. Et omnes uniformiter adjudicaverunt ipsum fore reddendum ancillulæ Domini Sorori Coletæ: prætextu cujus humilitatis, supplicationis et acceptabilis intercessionis anima dicti Fratris revenit ad corpus et resurrexit. Satis etiam post hæc fuit plene sospitati restitutus. De quibus inquam quatuor a morte suscitatis, tres adhuc supersunt incolumes et attestantes se meritis ancillæ Christi fuisse resuscitatos. a Ex hijs testimonio plurima hausit Petrina, ut infra patebit. — b Lugdunum Salverii in Vita Gallica MS. appellatur Lyon-le Saulvier, at situs non indicatur.
§ II. De liberatis a mortis periculo.
C Quamplurimi per ejusdem ancillæ Christi merita seu intercessiones, Deo placabiles et gratas, a mortis fuerunt periculo liberati. De quorum numero reverendus a Pater, de quo tactum fuit supra quinto capitulo: qui existens in conventu Castrensi patriæ Albiensis gravissimam incurrit infirmitatem mortalem. De qua quidem infirmitate, nec non et de fine dierum suorum, nisi Deus apposuisset remedium, ipsa manens in conventub Lisiani, qui situatus est in Terra-bassa, non parum distans ab alio, plenam in spiritu notitiam habuit. Unde valde tristis effecta, dolens et afflicta, facta primo diligentia sibi possibili de provisione necessariorum pro salute dicti Patris, quamvis tempus importunum vigeret, festinanter se transferre fecit ad dictum conventum Castrensem, ubi jacebat infirmus, pro sibi succurrendo facilius in tam extrema necessitate: quem reperit in puncto depositionis reddendi ultimate spiritum. Et statim recurrit ad supremum medicum per devotas et efficaces orationes, applicando vires usque ad ultimum de potentia, intantum quod prima die Pater prædictus convalescere coepit, sique continuando per secundam et tertiam de bono in melius, sic incolumis effectus est, quod ipsum suis sacris meritis erutum, secum reduxit ad conventum Liziani prænominatum.
206 Item quidam Religiosus deputatus ad servitium prædictæ Matris, propter pestem gravem tunc temporis vigentem, incidit in infectionem et infirmitatem mortiferam, sic quod nulla de ipso confidentia remanebat, quod aliquatenus posset evadere mortem. Et ulterius duo notabiles Doctores in scientia medicinæ peritissimi, quorum alter erat Decanus ejusdem facultatis in studio Montispessulani, pergentes visitatum quemdam præpotentem et excelentem Dominum in illa regione, pro tunc multum ægrotantem, devotione permoti transitum fecerunt per locum, in quo residebat ancilla Christi, cujus obtentu visitaverunt prælibatum sic infirmum et infectum. Disquisito diligenter per omnes vias possibles secundum artem et scientiam prædictam, de facto judicaverunt impossibile, quod evaderet, assignando sibi præfixum terminum, infra quem illum mori juxta cursum naturæ necessarium erat. Quibus ipsa respondente, quod Deus est supra naturam, dixerunt quod verum est, sed nisi Deus ipse specialiter operaretur, impossibile est ipsum ægrotantem ultra præassignatum terminum pertransire. Mirabila dictu! Nam præfatus infirmus satis cito, meritis et precibus ancillæ Christi, licet a medicis adjudicatus morti, plene convaluit. Ipsi vero medici gravi sunt infirmitate detenti, sic quod unus etiam decessit; alter autem diu languens postmodum evasit, magnamque devotionem ad ipsam ancillam Christi concepit. a Henricus de Balma, ejus Confessarius. — b Lisianum, aliis Lesignanum in Occitania inferiore, qua hic Terra-bassa dicitur, in diccessi Narbonensi, ubi conventum a Jacobo Borbonio anno 1481 erectum, ejusque ecclesiam S. Annæ dicatam supra diximus.
§ III. De liberatis a periculo aquarum.
Nobilis et præpotentissima Domina supradicta Comitissa Gebennarum, quæ valde caritative receperat ancillam Christi in suis persecutionibus, semel transitum faciens per quemdam passum valde periculosum et inevitabilem propter inundantiam aquarum; propter indiscretum conductum assumpsit dictum transitum a loco minus decenti; sic quod equus, cui insidebat, transportavit eam in unam tam profundam et fortem atque periculosam aquam, quod a visu comitantium penitus abrepta, totaliter evanuit, et cum equo reputabatur simul submersa, nihil de utroque visibiliter apparente. Sed humilis ancilla Christi, quæ nullatenus in tali necessitate sibi deficere poterat, pia benignitate commota, suum cor elevavit ad Dominum per fervorem orationis, recommendans naufragantem misericordiæ Dei: cujus beneficio meritis Matris gloriosæ, dicta Domina pervenit ad ripam absque damno pariter et læsione.
208 Altera quadam vice, cum ipsa pergeret ad unum de suis conventibus, aquæ sic mirabiliter inundaverant, signanter fluvius dictus Dubius, qui transit per Bisuntium et Dolam; per quem quidam honorabilis vir unam Religiosam traducens super equum suum, ita profundatus est in quodam passu periculosissimo, quod propter violentiam aquæ conglomerati deducebantur volutando per aquam, et reputabantur ab intuentibus omnino submersi. Tunc ancilla Domini clamabat alta voce suppliciter, deposcens adjutorium divinum, sic dolens et ejulans quod a Deo meruit exaudiri. Nam aqua ambos sospites perduxit ad ripam, et suis precibus liberati sunt a periculo submergendi.
209 Ulterius quadam vice Doctor ille Theologus, de quo mentio fuit facta in capitulo de dono Prophetiæ, intravit quamdam a ripariam, et intantum processit, quod venit in unam profundam abyssalem foveam
A foveam simul cum equo suo. Qui dum plus conabatur egredi, plus profundabatur, taliter quod nullum apparebat sibi remedium opportunum, nisi quod reduxit ad memoriam merita bonæ Matris, cujus confidenter suffragium et adjutorium coram Domino suppliciter implorare coepit in tali necessitate mortali, quæ non defuit: nam statim per Dei misericordiam tam ipse quam equus salvi et liberi venerunt ad ripam.
210 Quidam nobilis vir, de patria Burgundiæ natus, et devotus ancillæ Christi Coletæ, unam pertranseundo ripariam, ex improviso cecedit in quamdam profundam foveam una cum equo suo, taliter quod arbitraretur omninose fore submersum: qui se recommendans affectuose Deo, meritisque et precibus suæ humilis ancillæ, statim similiter se reperit omnino liberatum, et positum extra aquam, unde nec immerito majorem ad eam exinde concepit devotionem.
211 b Aliud miraculum ad idem propositum accidit post ejus decessum. Nam post transitum ejusdem Matris ad Deum suum, quidam nobilissimus, et præpotentissimus Princeps, videlicet Dominus Comesc Marchiæ, destinabat ad villam Gandensem quemdam Sacerdotem suum, qui vocabatur Dominus
Joannes Moulines, qui sæpius ex parte dieti Domini viventem ipsam visitaverat: et pervenit ad quamdam villam, Gallice vocatamd Moneton sur Chier: ubi riparia sic erat alta quod superfluebat penitus extra ripam, nec quisquam audebatibidem pertransire sine vehementi formidine discriminis eventuri. Quorum ignarus prælibatus Sacerdos, attentavit ingredi, faciliter æstimans se perventurum ad pontem: sed præventus impetu supereffluentis aquæ, transductus fuit violenter ad brachium principale dicti fluminis. Quo plene recognito, laxabat habenas, qui statim cum equo, tunica et mantello, calcaribus, ense similiter et ocreis, se reperit in profundum: qui confestim invocare coepit gloriosam ancillam Domini, prorumpens in hiec verba: O gloriosa Mater mea, cum ego nunc accedam visitatum vos post decessum vestrum, oportetne quod hic moriar? Unde casus mirabilis. Nam verbis prolatis incontinenter reperit sub pedibus suis unum terræ monticulum, qui numquam ibidem inventus fuerat, competenter magnum et sufficientem pro sustinendo pariter et conservando personam suam cum omnibus rebus a submersione: super quo monticulo se tenuit, quotisque nauta quidam cum navi venit ad ipsum: qui firmiter asserebat, quod numquam ille parvus mons ibidem fuerat repertus. a Kadem vox repetitur num. seq. et satis indicatur non intelligi ipsum fluvium, qua pleno alveo profundus voleitur, quem quidam barbaris seculis riveram etiam dixere: sed sinuosum intra ripas tractum, qui aqua nunc abundante nunc deficiente vel oppletur vel destituitur, plerumque innoxius transire complendi causa volentibus, et equos adaguaturis opportunus. — b Sequens miraculum ita erat in MS. Ultrajectino, quod in MSS. Rubea-Vallis et Corsendoncano habebatur in fine capitis 10 post numerum 100. — c Est Marchia latus districtus agro Lemovicano annexus, cui Comitem tunc præfusse Bernardum Armanacum diximus supra. — d Ita MS. Ultrajec. estque vicus in Biturico super Carum amnem, qui Francis Cher, ex Lemorico oriens, inter Villam-Francam et Chartres oppida: cetera MSS. perperam habebat monetho-sortier.
§ IV. De incarceratis plene expeditis vel confortatis.
Inter ceteros a carcere liberatos vel confortatos ibidem per ancillam Christi Coletam, fuit quidam notabilis a Religiosus Ordinis Fratrum Minorum, summe desiderans exaltare sanctam fidem Catholicam, propter quam ferventer optabat seipsum in sacrificium Deo offerre per martyrium, si reperisset opportunitatem condecentem. Pro cujus executione diligenter accessit ad partes infidelium Sarracenorum: a quibus tandem captus extitit, et ligatus crudeliter, ac diro carceri mancipatus. In quo quidem terribili carcere, prout ipse postnodum asserebat, ancilla Christi prædicta consolabiliter et benigne visitavit eum et miraculose, manifestans ei quod in brevi liberaretur ab illo carcere salvus et incolumis, nec non quod Deus præservabat eum ad aliud opus, et majus illo quod ipse peroptabat.
213 Aliud miraculum. In quadam villa prope conventum quemdam Sororum S. Claræ, et filiarum ancillæ Domini S. Coletæ, quidam erat carcer terribilis et horribilis, inhabitatus et frequentatus a daemonibus infernalibus, irrefragabiliter affligentibus pauperes captivos, incarceratos ibidem, et illis desolationem importabilem inferentibus, specialiter a crepusculo noctis usque ad illam horam, qua trahebatur campana dicti conventus pro Matutino. Sed incontinenti postquam Religiosæ præfatæ campanam illam pulsabant pro divino officio persolvendo, daemones territi fugabantur, cessabantque pauperes vexare in carcere detentos. Propter quod captivi nationis alienæ requirebant, quæ campana foret, quæ tantum eis refrigerium conferebat et consolationem: et habito responso, quod erat campana Religiosarum ancillæ Domini Coletæ, Deum laudantes nuncupaverunt illam campanam benedictionis. a Abbavilleus lib 3 cap. 6 addit hunc postea Polignii habitasse, et fuisse patriam aut avancudum Petri Osiaci, Visitatoris reformalorum conventum, ejus infra fit mentio num. 230 et 239.
§ V. De mulieribus liberatis a periculo partus.
In civitate Bisuntinensi quædam nobilis mulier multum anxiebatur, præ nimio dolore laborans in puerperio, nec erat spes, quod vita salva parere posset, quin tam ipsa quam fœtus omnino periclitaretur. Sieque vehementer et intolerabiliter afflicta mulier illa, recommissa fuit affectuose precibus ancillæ Christi Coletæ, quæ tam ferventer se totis viribus applicuit ad orandum Altissimum, quod per Dei gratiam et ejus preces et merita, mater incolumis infantem vivum peperit et ille sacro fonte baptismatis regeneratus, ulterius supervixit.
215 In quadam alia notabili villa patriæ Burgundiæ fuit una nobilis Domina burgensis, quæ pluries conceperat fœtus, quorum nullum ratione cujusdam specialis infirmitatis perduxerat ad debitum terminum, et mors præxibat nativitatem: unde nimis dolens et tristis pervenit ad notitiam ancillæ Christi Coletæ, et venit ad eam intimans sibi factum, cordialiter se recommendans suis sanctis orationibus: quarum virtute promeruit obtinere gratiam Dei, taliter quod exinde fœtus ejus debitum compleverunt, et viventes nati sacrum baptisma susceperunt, unde concepit ad eam grandem anorem et devotionem sæpeque visitabat eam. Imposuit insuper uni de filiis suis nomen sanctissimi Patris nostri Francisci.
216 In Arvernensi patria, locoque de Aqua-Spersa quædam erat juvencula valde laborans in parturitione, nullatenus valens expediri, securior de morte quam de vita, juxta proprium et etiam alienum arbitrium, tam pro matre quam pro puero. Quæ, inquam, parturiens et laborans habebat fratrem Sacerdotem honestæ conversationis et bonæ vitæ, qui cum magna fiducia recommendavit eam Domino Jesu, sueque gloriosimæ matri Virgini Mariæ, humiliter et supplicans et obsecrans quatenus per virtuosa merita suæ gloriosæ sponse, Sororis Coletæ, ejus paupercula soror a tanto periculo liberaretur: quæ mox salubriter fuit expedita.
217 Item quædam mulier, nomine Stephana, uxor Joannis Coraldide villa Poliniaci, quadam vice parturiens
A turiens dolescebat: cujus vir supradictus, accessit ad præsentiam sanctissimæ Matris Sororis Coletæ, pro tunc ibidem desidentis: supplicans affectuose, quatenus effunderet preces ad Dominum pro suæ parturientis uxoris expeditione: quo sic proloquente, pervenit nuntius illum requirens, ut festinanter veniret. Nam puer nascendus sic erat ex transverso dispositus, quod, unde caput deberet egredi, brachium apparebat. Propter quod judicabatur fore necessarium, quod mater scinderetur ne partus periclitaretur, et ad hoc fuit accersitus chirurgus de facto. Postquam prædictus Joannes regressus est ad dominum, expertus est de calamitate facti, spem suam figens in orationibus prælibatæ Matris Coletæ, iterum reversus est ad illam non absque mœrore, explicans ei cmnia. Quæ dulciter illam confortavit, dicens: quod accederet ad uxorem suam, et quod remitteret sibi personam aliquam, confidens in Domino; quod et factum est. Et interim ipsa preces devotas obtulit ad Dominum pro deliberatione jam dicta, moxque vocavit mulierem a dicto Joanne sibi missam, et de parentela sua, dicens illi per hunc modum: Amica mea, recedatis, quia jam fecit Deus misericordiam suam cum uxore Joannis Coraldi, quæ peperit unum pulchrum filium, et ita fuit. Nam baptizatus per quinque menses et ultra supervixit.
218 Alia quadam vice dicta Stephana gravem incurrit capitis infirmitatem, ad hoc deducta, quod tota stolida, quin imo penitus rabida, monstrabatur. Quod videns dictus Joannes maritus ejus, perduci fecit eam ad præsentiam gloriosæ Matris Virginis Coletæ, quam ipsa visam increpare coepit asserens quod ideo, quia non fuerat confessa, deciderat in illam infirmitatem; et fecit vocari Fratrem Henricum de Balma, disponens quod sibi confiteretur, ipsa nihilminus simul orante devotissime pro illa. Quo peracto, plene restituta fuit sanitati.
§ VI. De oculis infirmis perfecte sanatis.
Sicut patet in præcedentibus inter omnia corporis membra, mater gloriosa plus diligebat oculos, propter adspectum Eucharistiæ sacratissimæ et sacrarum Scripturarum, in quibus dolores innumeros passa fuit et graves laesiones, intantum quod vespère quodam unus oculorum suorum perditus omnino videbatur, et impossibile quod unquam per illum inspicere posset. Unde Fratres et Sorores hoc intuentes, valde tristes erant et desolati. Mirabile dictu! Nam sequenti mane dictus oculus, qui sero sic erat infirmus, ita pulcher, mundus et integer est repertus, sicut fuerat unquam. Deinde qui prius tristabantur, valde gavisi sunt.
220 Quilam puer nobilis ex quadam levitate percussus, et laesus extitit quodam calamo ferreo acuto, sic intime per ejus oculum profundato, quod totus madidus sanguine judicabatur numquam ex illo visurus. Qui tandem deportatus ad Matris præsentiam, facto signo Crucis ab ea supra dictum oculum, statim fuit sanatus.
§ VII De rabidis et daemoniacis ab hoste maligno vexatis, ad plenam sanitatem reductis.
Illa nobilis mulier, quam ancilla Christi præmisit ad præsentiam Domini Pontificis, ad annuntiandum adventum suum, sicut patet in præcedentibus, taliter vexata fuit ab hostibus malignis, duris persecutionibus, quod tota rabida mansit et extra sensum; et in regressu venit obviam ancillæ Christi, summe tristi de casu tam horribili suæ familiaris amicæ prædiectæ; quam in tali statu videns, illam pie recommendavit Deo, et statim sospes ac sana romansit.
222 Pariformiter quædam nobilis Domina de principalibus civitatis Bisuntii rabiem incurrerat, et perdiderat sensum: cui valde compatiebatur humilis ancilla Christi Coleta. Quapropter eam recommendabat multum affectuose coram Deo, quæ finaliter per ejus preces et merita fuit integræ sanitati restituta.
223 Item quædam alia juvencula patriæ Sabaudiensis, sic erat a daemonibus obsessa tumquam laborans rabie quod vix teneri poterat, quautumcunque ligata, quin omnino disrumperet fortissima vincula: sed tandem per ejus devotissimas preces et dignissima merita perfecte sanata fuit.
224 In quodam monasterio Dominarum Religiosarum quædam erat inter alias, quam daemones sic horribiliter vexabant interius et exterius, quod ab intra talem illi tentationem induxerunt, quod æstimabat se omni reverentia dignam, et omni præeminentia præ ceteris omnibus et audientia: propter quod velut major volebat honorari et timeri, seu dubitori. Cum hac ulterius imaginatione stolida, qua vexabatur interius, interdum veniebat inimicus ad eam imperceptibiliter, loquens sic vocaliter exterius, dans sibi intelligere, quod sic erat, sicut ipsa e gitabat, et quod omnes aliæ tenebantur obedire sibi pariter, et eam revereri; quod auditum fuit a pluralibus Religiosis, quæ multum ab inde territæ fuerant. Ad ultimum dum ipsa percepit, quod non impendebatur sibi talis honor, qualem ipsa querebat, tantum ipsa concepit ex hoc dolorem et excesivam tristitiam, quod omnino perdidit sensum et incidit in extremam rabiem, sic quod necesse erat ipsam mancipari compelibus ferreis et constringi vinculis fortissimis. Quo non obstante vix teneri poterat, et nominabat hostes infernales suis propriis nominibus, et aliquoties irrationabiliter et inhoneste valde loquebatur: sliquando vero sic profunde loquebatur de sancta Trinitate, quod videbatur esse Doctrix quædam peritissima in sacra Theologia. Interdum autem videbatur, quod seiret omnia idiomata, unde ceteræ Religiosæ summe desolabantur et tristabantur velut semimortuæ. Sed ad extremum recordatæ fuerunt humilis ancillæ Domini nostri Jesu Christi: cui scriptotenus significaverunt dolendum et miserabilem statum pra fatæ Religiosæ, valde caritative cum affectione vehementissima recommendando suis sanctis orationibus, juxta casus exigentiam totum factum. Et mox paupercula patiens sic apparuit, et de facto fuit integre liberata, quod dicebat Officium divinum cum ceteris Religiosis devote, tamquam si numquam infirmata fuisset.
§ VIII. De diversi ægritudinibus rejectus.
Item quædam nobilis mulier de villa, quæ dicitur a Orba, familiaris et affectuosa gloriosæ Matri Coletæ, suisque monasteriis et Sororibus, filium quemdam habebat infirmum graviter de morbo caduco, qui terribiliter et sæpe cadebat in terram, exspumans horribiliter et inhoneste, laborans poenaliter, et vexans irremediabiliter corpus suum: unde paupercula Mater indicibiliter afflicta, desolabatur in immensum, ignorans penitus quid agere deberet. Transeuntibus autem quibusdam Fratribus illae, atque Bisuntium pergentibus ad Matrem gloriosam, precibus sanctissimis ejusdem humiliter recommendavit, per medium illorum Fratrum, factum dolentissimum sui pauperis infantis. Quo facto, in spiritu suo remansit consolata pirabiliter, confidens in Domino firmiter, quod in brevi puer ejus salvaretur. Cujus fiducia non multo post per Dei gratiam et ejus ancillæ A ancillæ merita salubrem et completum effectum fuit consecuta, puero penitus ab illa ægritudine liberato. 226 Vir quidam nobilissimus in Burgundiæ partibus, honestæ conversationis et vitæ, graviter infirmabatur de morbo caduco prædicto, sic horribiliter afflictus, et diu, videlicet per spatium decem annorum, quod nullum remedium conveniens poterat recipere: propter quod nedum ipse, sed etiam omnes de parentela sua, nec immerito, valde tristabantur: tandem fuit affectuotissime recommendatus ancillæ Christi Coletæ: quæ serventissime coram Deo in suis orationibus decrevit illum habere, pro recommendato. Et prout asserunt sibi attinentes, numquam post dictam recommissionem amplius in morbo cecidit, sed remansit incolumis in omni sospitate. 227b Quædam devota Religiosa Divina permissione tam gravi fuit infirmitate vexata, quod sensu perdito, rabida permansit; propter quod oportuit ipsam fortiter ligari, diligenterque custodiri. Qua de re ceteræ Religiosæ commorantes secum in eodem monasterio, valde tristes et desolatæ, significaverunt ancillæ Christi, recommandantes eam suis sanctis orationibus humiliter et devote. Nocte vero sequenti post dictam recommendationem ipsa apparuit dictæ Religiosæ sic infirmæ, præsetando sibi quoddam pulcherrimum parvum pomum, persuadens eam ex illo comedere. Quo gustato cum mirabili sapore, statim incolumis effecta est. In crastinum vero quando custodes visitaverunt eam, repererunt ipsam in bono sensu cum plena sospitate, primaque facie sic requirentem ab eis dicendo: Mater nostra Soror Coleta venitne ad conventum? Quibus sibi respondentibus, quod non, sed erat Bisuntii, recitavit qualiter dicta Mater eam visitaverat, atque quoddam pulcherrimum pomum sibi præsentaverat, quo gustato quantocyus receperat sanitatem.
228 Tempore quodam cum ancilla Christi Coleta duceret aliquas Religiosas suas ad unum conventum noviter ædificatum, plures Religiosæ Religionis alterius ex devotione venerunt obviam sibi: quas ipsa gratanter recepit, benigne salutavit, et dulciter gratulata fuit. Inter quas erat una bene notabilis sed leprosa: propter quod habebat faciem turpem, consumptam, et ideciro verebatur appropinquare sibi, nec per consequens illam cum ceteris audebat osculari. Quod attendens benigna Mater Coleta, dulciter illam traxit ad se, humiliter osculando: virtute cujus humilitatis satis cito sanata fuit ab illo morbo contagioso. C
229 Item semel in conventu, in quo morabatur ancilla Christi Coleta, Religiosa quædam incurrerat gravissimam infirmitatem, videlicet inflaturam valde fotidam a planta pedis ad verticem capitis usque. Propter quod facies ejus rotunda erat et etiam caput inflatum ad modum pilæ, sic quod nihil videbat omnino. De dicta similiter inflatura procedebant humores fœtoris intolerabilis et ceteris Religiosis importabiles. Propterea medici judicaverunt dictam inflaturam esse lepram: cui benigne compatiens bona Mater, coepit eam frequenter visitare. Quam licet infirma non videret, sentiobat tamen ipsam ingredi infirmariam, quia quamvis tam ipsa quam infirmaria plenae forent illis fœtoribus: in ejus tamen ingressu perfundebantur suvaissimis odoribus. Velut enim aromatum cella vel quasi myrrha electa dabat suavitatem odoris: cujus dulcorem sentiens prælibata infirma consolabatur in immensum, et per continuationem illius omnino fuit in brevi tempore liberata, sospitatique plenae restituta, fœtoribus et inflatura lepraque fugatis, ut ipsa postmodum sæpius asserebat. 230 Frater Petrus Golerii, residentiam faciens in monasterio S. Claræ Bisuntinensi, graviter ægrotabat et funeste, sic quod nullatenus sperabatur de possibilitate evadendi, nisi per mortem, quam infra mane sequens expectabat. Habebat enim apostema quoddam turgidum circa guttur, cujus impetuositas eum passim strangulare videbatur: cum juxta divinum beneplacitum supervenit Frater Petrus de Osiaco, Visitator monasteriorum hujusmodi, qui reperiens dictum Fratrem patientem, in tam propinqua dispositione mortis pene desolatum et gliscens illi subvenire, recoluit se deferre secum aliquantulam portionem de capillis bonæ Matris Sororis Coletæ, quos assumens una cum Regula B. Francisci, quam etiam portabat secum, cum illis signavit dictum infirmum signo sanctæ Crucis, imponens illa super eum et statim apostema illud crepuit, et evomito illo apostemate, sanus remansit.
231 Alia vice quædam Religiosa de suis multum anxiebatur propter vehementem ægritudinem in infirmaria, quam pia Mater, aliis Sororibus retractis et sequestratis, secrete visitavit, consolatorie dicens illi; quod non dubitaret, sed speraret in Deo: quia ipse nolebat, quod adhuc moreretur. Et ita sicut secrete venerat, similiter fuit reversa, et in instanti sana remansit. Et egressa infirmariam, transitit ad communitatem cum ceteris Religiosis Sororibus fuit.
232 Aliæ duæ Religiosæ similiter infirmabantur letaliter, sic quod nullum reperiri poterat remedium: quarum una dicebatur Soror Adelina, alia vero Soror Jacoba, nihil penitus gustantes, nec se præ debilitate sustinere valentes. Ancilla vero Christi Coleta superveniens, quemadmodum nutrices pascere solent parvulos, sic et ipsa sumebat micam panis, et masticans illam propriis dentibus, humaniter propinabat in os utriusque prædictarum ægrotantium; qua deglutita, statim restitutæ sunt mirabiliter sanitati.
233 Quædam alia Religiosa valde gravabatur quodam morbo contagioso in una de saucibus suis: nec quidquam exinde gustare poterat ad corporis sustentationem, nec sibi subveniri poterat quovis modo. Sed ancilla Christi Coleta pro tunc visitabat conventum illum, in quo morabatur dicta Religiosa taliter infirma: quæ tunc sumpsit vasculum, in quo Mater bibebat, et imposuit super genam suam sive saucem infirmam cum fiducia, et statim experta fuit perfecte se fuisse sanatam.
234 Una Religiosa de familia prædictæ gloriosæ Matris Sororis Coletæ multum affligebatur dolore capitis, et specialiter passionec guttæ malogranate, taliter quod vi doloris afficiebatur quasi furibunda, nec poterat se quovis modo juvare. Sed ex confidenti devotione sumpsit secrete quoddam ploratorium ejusdem Matris totum madidum lacrymis, et imposuit illud super caput infirmum, et subito se sensit incolumen et sanam. 233 Alia similiter Religiosa de suis, sic patiebatur quod quidquid sumebat pro sustentatione corporis iterum emittebat per os in forma sanguinis, acsi ceteri conductus essent clausi. Quod ancilla Christi percipiens compatiendo dixit per hunc modum: Heu quid est hoc quod tu facis! ego nolo quod tu de cetero facias talia. Tunc in illa hora sic ex integro sanata fuit, quod nullum remansit vestigium præjacentis infirmitatis.
236 Quidam nobilis vir, qui eratd Balivus villæ Aquæ-spersæ, cum ancilla Christi Coleta veniret ad fundandum ibidem conventum Sororum S. Claræ, venit obviam sibi, tam pro honore quam pro devotione, debitam et devotam reverentiam exhibendo. Quo peracto ipse, qui per annum integrum fuerat febricitans quartanarius, se reperit omnino sanatum et apostema noribundi, capillis B. Coletæ appositis: gravis ægritudo ejus vistia tione: duæ aliæ E accepta bucella panis ab illa masticati: malum faucium, apposito vasculo. ræ quo illa biberat: dolor capitis, Fc apposito sudario ejus: nomius continuus, ejus præceplo:d febris quartana,
A et liberatum ab infirmitate prædicta. Item cum semel propter excessivam infirmitatem, quam pertulerat, compulsa fuisset se permittere lavari, ejusdem lotionis aqua reservata fuit secrete, de qua bibentes multæ personae diversis infirmitatibus infectæ, plenam exin sospitatem obtinuerunt.
237 Quædam nobilis et potentissima Domina, de qua facta fuit mentio supra, graviter affligebatur dolore laterum, nec remedium aliquod valebat reperire, donec recoluit se quamdam habere cordulam, quam cinctam pertulerat ancilla Christi super habitum, et cum devotione decrevit illam cingere, quotiescumque præsentiebat dictam infirmitatem. Sed statim quando dicta cordula cingebatur, dolor omnino cessabat: quod tali modo continuavit, donec illa cordula penitus disrupta fuit: nec aliquem amplius sensit in dictis lateribus dolorem.
238 Inter familiares Fratres ancillæ Christi Coletæ fuit quidam notabilis Pater, dictus Frater Petrus de Osiaco, Visitator conventuum Sororum ejusdem Matris, de quo supra dictum est, qui per integrum annum et semis angebatur dolore capitis, passione scilicet, quæ gutta malogranata vulgariter nuncupatur, quod nullo modo refici poterat corporaliter absque doloris horribilis et indicibilis afflictione. Nam sæpe surgebat de mensa, ambulans per hortum, ejulans et clamans lamentabiliter, sibi loqui volentibus intendere non valens præ nimia doloris afflictione; quæ nocte superveniente duplicabatur, et compellebatur passim a lecto surgere, discurrendo per domum, per virgultum vel alicubi, nullibi tamen complacens, et ubique territus et vexatus inexplicabiliter: sed per Dei gratiam omnia tolerans patienter, ferventer imploravit divinum adjutorium et Virginis gloriosæ, quatenus per ancillulæ suæ Coletæ merita, dignaretur sibi sublevamen aliquod impartiri: nam aliter officium suum exercere non posset. Accidit autem nocte quadam, cum esset in conventu Bisuntinensi, quod vidit visionem, in qua sibi videbatur, quod erat in capella conventus oratorii Gandensis, ubi celebravit alias Missam, coram dicta Matre, dum adhuc viveret; quod ipsa dulciter vocaret eum in voce, figura pariter et habitu consuetis, et cum hoc erat pulcherrima, luminosa nec non jucundissima, consolans eum benigne, dulciter et caritative; taliter quod excitatus a somno, reperit se penitus sanum, sospitem, et jucundum: nec amplius dictum dolorem passus est, nec multum nec parum.
239 Item in quodam conventu de suis, quædam erat mulier satis bene composita sive morgerata, secundum exteriorem apparentiam, administratrix sive familiaris dicti conventus; quæ incidit in unam et sic gravissimam infirmitatem et fortem, quod ab omnibus intuentibus judicabatur et reputabatur velut mortua. Et quod plus erat, plus infirmabatur in anima, quam in corpore: latebant enim in conscientia sua nonnullæ crudeles vitiorum læsiones, quæ numquam fuerant per medicamen sanctæ Confessionis expiatæ. De quibus omnibus ancilla Christi Coleta claram habebat notitiam, sed non minus concepit exin vehementissimum dolorem et tristitiam: propter quod recurrit ad sacrificium orationis devotae, ferventer deprecando sine intermissione, donec utraque vita, tam corporis quam animæ, pauperculæ patientis a Deo sibi fuit concessa. Nam per ejus preces corporalem obtinuit sanitatem, et incontinenti: per veram contritionem et sacramentalem Confessionem purgata, residuum vitæ suæ diligenter exposuit in sanctis et virtuosis laboribus et dignis occupationibus, honestaque conversatione et vita perfecta, Deum intime diligendo, fugiens omne malum, et omne bonum diligenter amplectens:
reverente occursu: varii morbi lotionis aqua: laterum dolor funiculo ejus: hemicrania, B visione apparentis a morie B. Coletæ: morbus corporis et animæ precibus ejus:
D propter quæ terminavit dies suos laudabiliter et gloriose. Qualiter autem pro quodam Fratre, et peste et morbo prævento, confessa fuit, et recepit Sacramentum, quamvis multum distaret, vide supra. Similiter pro quodam Fratre, qui recesserat ab ejus societate, in casu mortis oravit ferventer; et deductus fuit ad compunctionem et penitentiam, quære supra.
240 Quædam devota Religiosa, vocata Soror Anna, sic graviter infirmabatur de gutta, quod a planta pedis usque ad caput vexata, non poterat sedere, nec stare, nec se vertere quovis modo. Semel in die sancto Pentecostes post receptionem Eucharistiæ multum afflicta, judicans se nullum posse facere fructum in Religione, recurrit ad Matrem, rogans humiliter quatenus sibi misericorditer compati dignaretur. Et fuit mirabile valde: quia mox facta recommendatione prædicta, Soror ægrotans se sensit penitus alleviatam, nullo signo præjacentis infirmitatis permanente.
241 Post decessum gloriosæ Matris Coletæ quidam nobilis, civis Trecensis civitatis in Campania, puerum habebat juvenem, qui cadebat ex infirmitate, quæ vulgariter dicitur morbus caducus. Et exinde semel cadens ex toto fregit sibi brachium: propter quod parentes remanserunt valde tristes et desolati: sed pro solamine recordati sunt gloriosæ Matris ejusdem, quam alias præ devotione receperant in domo sua, cum accederet visitatum aliquem de conventibus suis. Idcirco recurrerunt ad eam humiliter implorantes clementiam Dei, suæque benedictissimæ Virginis Matris, quatenus per merita suæ prædulcis et humilis ancillæ Coletæ, sibi dignaretur impartiri gratiam sanitatis, pro pauperculo puero sic vehementer afflicto. Completa vero supplicatione jam dicta, incontinenti mirabiliter extitit sanatus. Postmodum accidit, quod domus satis propinqua domui prædicti civis igne comburebatur: propter quod ille de sua pertimescens, nec immerito, quia agebatur de perditione totali bonorum suorum temporalium, festinanter recurrit ad ancillam Christi Coletam, sic eam alloquendo dicens: Gloriosa Domina Soror Coleta, quæ dedistis operam saluti mei nati, rogo vos humiliter quatenus mihi succurrere velitis in hac necessitate. Quibus dictis, statim ignis copit minui, et satis cito post extinctus fuit absque sui damno.
242 Quædam Religiosa subito præoccupata fuit ab aliqua febre cum excessivo calore, sic quod sibi videbatur, quod in toto corpore comburi deberet et consumi, nec expectabat nisi mortem: et propter hoc se commendavit meritis bonæ Matris, aliquid de rebus, quæ tetigerant eam, sæpe per se mittens ex devotione: quo facto, mox extitit refrigerata, sanitatique plenissime reştituta.
243 Alia similiter Religiosa de suis per spatium quatuor annorum fuerat afflicta, sic quod de nocte ante Matutinum, dum quiescere volebat, excitabatur ab aliquo, de quo nesciebat unde veniret vel quis esset, sed dubitabat de malignis hostibus. Nam interdum manum sumebat, quasi vellet eam strangulare. Post hoc autem recursum habuit ad subsidium sanctae orationis, obsecrans Altissimum, quatenus per preces et merita suæ dulcis et humilis ancillæ Coletæ dignaretur sibi ostendere, quid hoc esset, et in tali forma vel effigie, ne deberet post hoc amittere sensum. Nocte vero sequenti dictus hostis apparuit ante cubiculum dictæ Religiosæ, videlicet in specie canis, igne succensi, flammas igneas per os horribiliter emittentis. Unde non parum ipsa timore concussa, signavit se signo sanctae Crucis et consequenter animose dixit per hunc modum: Vade cruenta bestia: conjuro te per merita gloriosæ Virginis
D AUCTORE STEPHANÓ JULIACO. EX MSS. arifritis commendatione facia ci: morbus caducus et brachium fractum E implorata ope B. Coletæ tunc mortuæ: uti periculum incendit submotum: F febris, attactu alicujus rei ejusdem tertor noctusnus a diabolo excitutus, imploratis ejus meritis:
Aginis meæ Sororis Coletæ, ne venias de cetero me vexatum: qui confestim evanuit, nec amplius visus est, nec molestiæ quidquam intulit dictæ Religiosæ.
244 Alia vice quædam Religiosa, Sacrista cujusdam conventus, ambulabat in nocte per ecclesiam disponens pulsare pro Mututinis, et audivit multitudinem dæmonum clamantium et ululantium turpiter et terribilissime, sic quod fere cogebatur perdere sensum: quæ facto signo sanctæ Crucis invocatoque sanctissimo nomine Domini, devote requirebat ab ipso Domino Jesu Christo, quatenus per benedictissima merita sñe humilis ancillæ Sororis Coletæ dignaretur adjutorium impendere sibi. Qua requesta præmissa, statim illæ monstruosæ voces cessaverunt, et hostes maligni tamquam fugati penitus evannerunt.
245 Quædam nobilis burgensis de villa e Breviate parere solita fœtus suos cum excessivo dolore, semel propinqua partui cœpit anxiari, sicque tristis et vehementer dolens humillime se recommendavit Mariae Virgini gloriosæ Matri Christi, ac ancillulæ suæ Sorori Coletæ. Quo facto, statim peperit fœtum geminatum, unum videlicet filium et unam filiam: quorum alter, scilicet filius, vivebat; altera vero, scilicet filia, mortua videbatur, et talis erat: propter quod tam ipsa quam vir ejus tristabantur; et erant desolati. Tandem vero finaliter convenerunt simul, recommendantes affectuosissime prælibatum fœtum mortuum sanctissimis meritis et precibus devotissimis ancillæ Christi prædictæ. Satis cito post factam recommendationem ostendit se viventem: qua de re versa est tristitia doloris in gaudium et lætitiam, et puella regenerata fuit in fonte sacro baptismatis, imposito sibi nomine Matris, videlicet Coletæ, quæ supervivit adhuc, cum hæc primo scribuntur.
246 Quidam honestus vir de Vicecomitatuf Carladesii, de loco, qui dicitur Superior, sic graviter et incurabiliter ægrotabat, quod a medicis judicabatur pro impossibili quod convalescere posset per viam naturalem, et de facto pluries candela benedicta fuit sibi data in manum, præsumendo quod deberet mori, quia velut hydropicus, inflatus erat per ventrem, tibiasque graciles et siccas habebat, et fere perdiderat sensum naturalem: cum hoc autem habebat ventrem turgidum, acsi stipitem grossum haberet, vel obicom dispositum ex transverso. Per cujus consensum ejus uxor, quæ nutrix erat aliquorum infantium nobilissimi præpotentissimique Domini Comitis Marchiae, cum nobili voto dignæ promissionis, recommisit eum et recommitti fecit ancillæ Christi gloriosæ Coletæ suisque sanctis precibus et devotis, et satis cito post ejusdem meritis restitutus est plenæ sospitati.
247 Quædam honorabilis mulier de dicto Vicecomitatu Carladesii parturiens, laboraverat in anxietate nimia per sex vel septem dies, nec poterat expediri; quin imo judicabatur ab obstetricibus pro impossibili, quod vita comite parere valeret. Quidam vero nobilissimus Princeps de veritate rei certificatus, et pietate permotus, per aliquem virum Ecclesiasticum ex compassione fecit eam visitari, secum deferentem aliquæ sanctas Reliquias, inter quas erat aliquid de reliquiis ancillæ Christi Coletæ, cui devotissime fuit recommissa cum notabili voto: quæ mulier laborans postquam tetigit ex devotione Reliquias supradictas, incontinenti peperit duos infantes sospites et vivos, qui consequenter sacro fonte baptismatis regenerati fuerunt, meritis et intercessionibus nostrae gloriosissimæ Matris sanctissimæ Coletæ, nobilis ancillæ Domini nostri Jesu Christi.g Cui cum Patre et sancto Spiritu honor et gloria in secula seculorum. Amen. a Orba sive Urba in Helevtia sita, cujus præfeclura subjecta est Bernatibus et Friburgis. Extructus ibi conventus a Joanna Montbelliata, uxore Ludovici Chalonii Principis Auriaci, cui tunc suberat Orba. Bulla approbationis Martini v signata est Romax anno 1427, die 15 Januarii. Monasteriis Orbensi et Viviacensi ab haereticis destructis Aquianum migrarunt sancti inoniales. — b Hæc miracula in Gallico MS. cum aliis rabidis ponuntur, verum uti in MSS. Latinis reperimus, relinguenda duximus. — c Gutta malogranata iterum relata num. 239 pro dolore capitis: est homicranix species, quæ etiam Gallice appellatur Pomme grenade. In Vita MS. Gallica dicitur la goute migraine. — d Balivus, seu Ballivius Gallis Baillif, supremus rei judiciarix Prætor est. De varia ejus significatione apud Francos pluribus agit Henricus Spelmannus in suo Glossario. — e Breviate, aliis Breviate civitas Spelmannus in suo Glossario. — f Breviate, aliis Breviate civitas Arvernorum, de qua agendum erit potissimum 28 Augusti ad Vitam S. Juliani Martyris, socii S. Ferreoli. Abbavilicus alt puerperam, de qua hic agitur, fuisse uxorem Joannis Haudon. — g In MS. Corsendoncano Carledesii, uti iterum numero sequenti in Vita Gallica dicitur Viscontee de Carlades. — h Omissa hac clausula sequebantur in MSS. duobus sequentia miracula a num. 250 ad finem: intermedia duo miracula extra locum intrusa erant post num. 200: quæ simul per modum appendicis damus: quia ex Gandensi MS. scimus ejusdem, cujus cetera, esse auctoris.
ALIA QUÆDAM MIRACULA, Ex MSS. Rubæ-vallis, et Corsendoncano.
In civitate a Puteib Avernensis fuit quidam infans sex annorum, qui præ nimia oculorum infirmitate visum amiserat, nec ultra quidquam videre potuit, et de recuperatione visus desesperavit. Mater vero dicti infantis mæsta nimis et afflicta, ipsum ad conventum S. Claræ ibidem adduxit, ut eum Sororum precibus recommendaret. Mirum certe: omnes illæ Religiosæ distincte et singillatim cogitare cœperunt, quod bonum esset et expediens de reliquiis ancillæ Christi tangere ibi existentibus. Quod dum una viva voce in communi referret, omnes aliæ se hoc idem excogitasse fatebantur. Allatis igitur Reliquiis, tacti sunt oculi infantis prædicti: a quo in tangendo interrogatum est, si firmiter confideret, sese sanari posse. Qui respondit: Utique non? Non enim spero unquam me videre posse, et sic diffidens, qualis accessit, talis et recessit insanus. Non multum post autem mater prædicta ipsum secundario Sororibus recommisit dolens et desolata, qui a Reliquiis illis sanctis iterato tactus et interrogatus, si confideret meritis ancillæ Christi sanari se posse, respondit: Confido utique, et credo me videre posse. Et statim eadem die videre cœpit: paullo post perfecte sananatus est, et clarissime vidit, et oculos intantum pulchros et decoros habuit, quod melius viderentur supernaturaliter fuisse largiti quam alias.
251 Alia vice, dum Christi ancilla esset in conventu
Aventu Viviaci una cum suis Religiosis, quædam patiebatur gravissimam infirmitatem et valde periculosam, quæ toties et intantum ei molesta fuit, ut se putaret omnino in ea deficere, vitamque finire debere. Accidit ut dicta Christi ancilla campanellam suam pulsaret, qua ad se Filias suas vocare consueverat. Quod audiens dicta infirma, et quod a nulla alia, tunc forte præsente, Matri subventum esset, ipsa, quamvis cum maximis doloribus et pœna, Matrem adivit: quam pia Mater pio intuens oculo sic afflictam, dulciter confortavit, dicens: Filia, habeas cor bonum et firmum in Domino Jesu, et omnem spem tuam in ipso reconde: ipse utique te liberabit, nec amplius gravaberis hac infirmitate. Quo statim verbo dicto, mox restaurata est pristinæ sanitati.
B Item quædam alia ex Filiabus suis Religiosa et sibi familiaris multum, de fortuito cecidit super patellam prunis plenam, quæ una in manu unoque pede multum exinde laniafa fuit et combusta; et ad præsentiam Matris accedens, plagisque et cocturis ostensis, ancilla Christi intime compatiens ei, pio oculo respexit super eam, et ipsam interrogans, quid hoc esset. dicto verbo illo, statim sanam se reperit, manu pariter et pede, et ab omni arsura seu combustione liberam.
253 Cum Christi ancilla adhuc esset in ætate juvenili et tenera habituque seculari, per inadvertentiam sibi ipsi abscidit tibiam in securi patris sui, quid Carpentator erat, nomine Robertus Boigleti: et ipsa, sicut pluries narravit, intantum abscidit eam, quod in osse tibiæ ex transverso sola modica pellis integra remansit, quod tamen parentibus revelare ducta timore noluit, et ipsam tibiam melius quo poterat stringendo ligavit, Deoque Omnipotenti eam recommisit.
254 Quodam tempore aere morbo pestis corrupto, multi exinde moriebantur infecti: cujus ob caussam quædam Religiosa pestem illam graviter abhorrens, et timens inde mori, notificari fecit gloriosæ Matri tunc absenti, ejusque sanctis precibus intime se recommisit; responditque Mater, illam nequaquam tali morte morituram. Paullo autem post contigit dictam Religiosam per totum corpus suum fore infectam pestis contagione, quam medici et chirurgi ob dictam infectionem morti adjudicaverunt. Ipse vero se migraturam sentiens, Viaticum salutiferum accepit cum reliquis Sacramentis: attamen plene recolens et confidens in verbis Matris, denuo litteras transmitit, pie flagitans ut Dominum pro ea orare dignaretur: quo facto, mox sanata fuit. ait: Habeas bonum cor, quia pro certo adhuc non marioris. Quod Deus confirmans, sequenti die liberam omnino precibus Matris reddidit et sanam.
258 In eodem conventu alia fuit Religiosa, nomine Clara, quæ per viginti annos et ultra extitit Abbatissa conventus Viviaci, quæ tantum languorem capitis est perpessa, ut oculi ejus præ nimio dolore in capite starent aversi: quod et subito Matri nuntiatum fuit, quod illa Soror jaceret moritura. At Virgo Christi ancilla festina ipsam visitavit, tamque deifica ac dulcisona verba retulit illi, quod mox ex eis fuit penitus sanata.
259 In civitate quadam fuit mulier notabilis et maritata, nomine Margareta, quæ plures patiebatur aegritudines, ipsam per triennium graviter molestantes: quæ propter bonam famam nomenque hujus humilis Christi ancillæ Coletæ undique divulgatum, a parentibus et amicis, una cum quodam solenni sacræ Theologiae Magistro Ordinis Fratrum Minorum, perducta est sic infirma ad ancillam Christi. Prima ejus infirmitas fuit, quod quidquid sumpsit, rejecit per vomitum: secunda quod interdum quater vel quinquies infra unius diei et noctis spatium, dum staret erecta, cecidit retrograde dorso in terram prostrata, et ibidem per mediam horam terribiliter et inhumaniter se deducebat, gestus horrendos et pavendos, plurimos et varios peragendo: tertia infirmitas, quod communiter a quatuor in quatuor diebus per duas horas ante meridiem vel circa inficiebatur etthicaf seu guttosa, ita ut omnes nervi ejus viderentur retracti, præcipue tamen brachiorum. Et hanc
253 Quædam Religiosa dictæ Matris, dum adhuc in statu et habitu esset humano, gravem capitis patiebatur aegritudinem, quæ ipsam intantum vexabat, quod parentes ejus non audebant Christi ancillulam deprecari, ut filiam suam in Religione susciperet. Accidit quod dicta Mater una cum plerisque Sororibus, pro quodam conventu noviter fulciendo per civitatem illam, in qua prædicta filia morabatur, transitum faceret: quod filia percipiens, mox obviam illi venit, eam officiose salutans ac humiliter et benigne, et manum ejus osculata fuit. Post cujus osculum pauco temporis intervallo perfectæ sanitati reddita, fuit demum Christi ancillulæ ad Dei servitium præsentata et accepta.
256 Alia vice dum sæpe dicta Mater ad conventum e Auxoniae applicaret visitationis caussa, septem Religiosæ in dicto conventu infirmæ, ad ejus introitum omnes pariter fuerunt liberatæ.
257 In conventu Poliniaco quædam Religiosa multum infirma extitit: quam ancilla Christi post Matutinas visitavit et modicum herbæ absinthii illi tribuit ad gustandum, jocundeque confortans eam,
A pit, quod sic: per sex scilicet leucas a dicta civitate: moxque ancilla Christi ordinavit, ut illa Margareta infra quindenam visitaret dictam ecclesiam peregrinando: quod illa humiliter acceptavit. Et ait ancilla Christi: Et currum habeas, quo ducaris, omnino expedit: quia quam cito intrabis in confinio S. Lupi, omnes infirmitates subito te invadent, et ut tunc habeas mulieres fortes et plarimas, quæ te teneant, necessarium est. Et ultra dixit ei: Oportet ut currus velociter gradiatur, nec arrestari permittus, donec intret in civitatem et comiterium præfati S. Lupi, quia dicto in cœmeterio omnes infirmitates tuæ cessabunt, nec amplius revertentur. Quæ omnia, sicut ancilla Christi ordinaverat, pro suo modulo adimplere studuit, et tandem in cœmeterio illo perfecte sanata fuit, nec unquam de post inde sensit per totam vitam suam. Prædictum autem miraculum fuit subito notum per k civitatem et per patriam circumjacentem: unde venerunt ad eam plures personæ infirmæ diversis infirmitatibus, tam de civitate quam de patria. Inter quos plures dæmoniaci et alii rabidi meritis et precibus ancillæ Christi Coletæ sani et incolumes ad propria redierunt, auxiliante Deo. a Podium intelligitur; Gallice le Puy, quod, utrumvis significans, interpretem sua ambiguitate induxit, ut magis vulgatam significationem perperam sequeretur: olim Anicium dicebatur: et nunc passim a monte, cui insidet, ob celebrem in eo venerationem Deipars. Mons-virginis; ubi ex permissione Martini Papae v conventus extrui captus anno 1425. — b Est Podium in confiniis inferioris Arvernix, cui his adscribitur; et Velaunii, cujus urbs præcipua est. — c Hic in dictis MSS. annectebatur miraculum, quod supra num. 211 refertur. — d Ita quoscumque lignarios subros Franci appellant Charpentier: licet strictioris significati eox a solis carpentis faciendis derivetur. — e Aussona, Auxonia, hie Axona Thuano urbs Ducatus Burgundiæ ad Ararim fluvium, conventus ibi captus extrui anno 1412, et est secundus, unde Vesontione inductæ Virgines 28 Octobris, facultate facta a Joanne Papa xxi, 25 Septemb. — f Multim dissimiles morbi: arthritis enim, quam guttam vulgo dicunt, nervos occupat et juncturas: hectica febris, qua laborantes vulgo dicuntur Ethici, lenta tabe consumit et extinguit hecticos seu (ut Latina utamur voce) habitualiter xyrotantes. — g Gallice les coings quod proprie cuneos significat: accipitur autem communiter pro angulo, et universim pro cujusque rei quadræ angulosa extremitate. — h Fortasse abitum. — i Sunt tres hujus nominis illustres Episcopi Sancti in Gallia, etiam Martyrologio Romano abscripti, S. Lupus Trecensis 29 Julii, S. Lupus Senonensis 1 Septembris, et S. Lupus Lugduensis 25 Septemb. — k Abbavillaxus appellat Vesontionem, in qua ante dixerat tunc moratam fuisse B. Coletam: idque probat S. Lupi vicus sex leucis, ut supradictum, Vesontione remotus versus occasum.
Miracula in vita patrata.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.