Monasterium es Suessione sanctimonialium Virginum Benedictini instituti, quod seculo vii a Christi ortu, Ebroinus Major-domus Theodorici Regis, ut in Vita S. Drausii Ep. Suessionensis, v Martii dicetur, precibus suasionibusque conjugis suæ Lentrudis devictus, infra muros civitatis construi præcepit, dicandum nomini sanctæ et intemeratæ Mariæ matris Domini. Juxta illud cœnobium vixit S. Vodalus, sive Vodoalus, cognomento Benedictus, introque illud, vita functus, in æde sanctæ Cruci dicata, honorifice tumulatus.
2 Fuit is natione Pictus, sive ex Boreali Britanniæ plaga, quæ nunc Scotia dicitur. At quo tempore vixerit, certo definiri nequit: fieri conjectura potest ex ætate Adalgardis, quæ ea videtur esse, quam Melchior Regnaultius in compendio historiæ Suessionicæ Hildegardem appellat, statuitque secundam illius cœnobii Abbatissam. Prima fuit Etheria, ut in citata S. Drausii Vita dicitur, ducens vitam moribus Etheriam, ex Jotrensi cœnobio evocata. Quamdiu ipsa ac deinde Adalgardis locum gubernarint, nos latet. Putamus S. Vodalum initio vii seculi decessisse.
3 Ejus historiolæ tomus, ut fertur, in Lugduno Clavato inter ceteras schedulas negligentia periit; inquit posterū r ejus Vitæ quam damus, scriptor. Fuit hic e Suesstomm urbe, aut saltem provincia, uti num. 3 indicat: Donec, inquit, tot virtutum pennis suffultum a nostris finibus expelleret. Imo in ipso monasterio, aut juxta illud habitasse, sacris fortasse peragendis, aut confessionibus excipiendis monacharum addictus videtur. Ita in Prologo, beatissimum Patronum nostrum vocat. Et num. 7. Id nos quotidie ad ejus tumbam fieri videmus, cujus pulverem, cooperante superna dispensatione, miraculis coruscare perspicimus. Et num. 15 Cicendelum ipsum sponte sua, hoc est, sine ope humana reaccensum frequenter vidimus, etcæcorum oculos oleo isto perunctos, depulsis tenebris illuminatos perspeximus. Quæ autem scribat, ea num. 2 affirmat se relatu fidelium antiquorum didicisse, et magna ex parte oculis suis conspexisse.
4 Hanc Vitam Nicolaus Belfortius Canonicus regularis in monasterio Vinearum juxta Suessiones, e veteri codice (Suessionensi, ut remur) descripserat; contlevratque cum alio exemplari monasterii Longi-pontis. Nos ab eo transscripsimus.
3 Sanctorum Fastis adscriptum Vodalum exhibet Molanus Nonis Februarii, his verbis: Suessionis S. Vodali Confessoris. Arnoldus Wion eodem die Benedictinum facit; cujus tamen monasterii alumnus fuerit, ignorare sese confitetur. Molanus, quem is solum citat, haud tradit monachum fuisse, nedum Benedictinum. Monachum tamen fuisse, inde conjecerit quispiam, quod cappa usus pro pallio dicitur. Refert eum quoque in Kalendario Benedictino Benedictus Dorganius; in Martyrologio Gallicano Saussaius cum insigni elogio e Vita, quam damus, concinnato in quo tamen improprie natione Sectham ait fuisse, et in Gallias religionis amore profectum. Vitæ scriptor eum e gente Pictorum ortum scribit, sed Pictos ipsos, quos et Gelonos ideo appellat, de Secthiæ populis originem ducere: quod et Beda lib. 1 Ecclesiasticæ historiæ gentis Anglorum scripsit, verum sama solum acceptum, ut perhibent, inquit. Sed viris eruditis hoc tempore magis probatur, vere Britannos fuisse, atque idem nomen utrumque significare, gentile alterum, alterum Romanum. Neque religionis discendæ, colendæve, sed potius disseminandæ amore venisse scriptor ostendit.
6 Pridie Nonas eum retulerat in priori editione Februarii T. I. auctarii ad Usuardum Molanus, et post eum Canisius, colitur etc 4 Febr. atque utrumque secutus Ferrarius: auctore Suessionensi anonymo, ex MS. Nic. Belfortii Can. Reg.
Prologus auctoris.
Principio florentis Ecclesiæ Apostolicos viros legimus tam tenaciter Deo solitos adhærere, ut ejus majestatem et excellentiam aut profiterentur jugiter aut meditarentur. Et quidem patet omnibus, ea conditione et lege hominem esse creatum, ut merito debeat omnium temporum otia cælestibus mancipare obsequiis. Levemus itaque cor nostrum cum manibus ad ipsum, et cum omni conamine imploremus, ut si ad ejus divinitatem cæci sumus, saltem os nostrum ad laudem Sanctorum suorum aperire dignetur, qui per arioli brutum subjugale humana fecit verba proferri: et ut iisdem Sanctis, quos digne prædicare nequimus, pro merito exiguæ hujus laudis ac venerationis, et interventione ipsorum, assimilari, et tandem utcumque participare, valeamus.
2 Quia igitur de sancto ac beatissimo patrono nostro Vodoalo audivimus, et, qualiter Divinis sanctionibus intendens, ad nostros fines peregrinus et exul devenerit, quamque strenue arduum vitæ suæ cursum peregerit, relatu fidelium antiquorum didicimus; oportet ut pauca de pluribus, quæ illorum relatione accepimus, et magna ex parte oculis nostris conspeximus, ad Dei laudem studeamus attollere. De cujus quidem gestis plura admiratione signa proferri possent, si libellus de catalogo virtutum ejus haberetur: verum historiolæ ejus tomus, ut fertur, in a Lugduno Clavato inter ceteras schudas negligentia periit. Nos tamen virtutes ejus prout possumus, succincte expediamus, Dominum nostrum Jesum Christum in laude ejus laudare non ambigentes, juxta Psalmistam dicentem: Laudate Dominum in Sanctis ejus. Laudemus igitur virum gloriosum, hominem magna virtute et prudentia præditum, cujus nomen vivit in generationes generationum: hujus sapientiam populis narremus, et laudem ejus Ecclesiis nuntiemus. a Id est, Lauduno, quomodo habet codex Long-ponticus. Urbs ex est Epistopali, in provincia Riemensi, in monte sita, ut nomen indicat: Gallice Laon dicia.
S. Vodali ortus, prædicatio apud Suessiones, fuga, reditus.
Fuit namque beatissimus iste Vodoalus, ut ferunt, ex sagittifera a Gelonum ortus natione, qui de Secthiæ populis originem ducere perhibentur, et de quibus Poeta ait:
Pictosque Gelonos.
Unde et nunc usque Picti vulgo vocantur. Inde, inquam, pro Christi nomine, classe vectus per æquora, et multas peragrans regiones, in Galliarum partes devenit, uno tantum comite commeante, nomine Magneberto. Ubi velut prudens agricola Evangelicæ agriculturæ insudans, ubicumque divertebat, dumeta horrentia pravitatis sulcabat, et fidei semina rudibus mentibus commendabat, cælestis Magistri
A specimen sectatus, qui dixerat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Sic igitur de diversis Galliæ urbibus et provinciis, unum ovile vero pastori fidelissimus Sacerdos exhibebat: cum civitatem Suessionensium devotus accessit, et ad monasterium puellarum inclyta fama notissimum, ibi ad honorem almæ Genitricis Dei Virginis Marie situm, Domino ducente pervenit: in quo usque hodie de diversis undique nationibus magna sanctimonialium congregata existit caterva. Cumque illuc pervenisset, a venerabili Adalgarde Abbatissa cum omni alacritate susceptus, ad plagam orientalem juxta murum ipsius civitatis ante portum monasterii hospitalium accepit, quod nunc usque Turris S. Benedicti vocatur.
4 Sed priusquam ad speciales ejus virtutes veniamus, generaliter quodammodo vitas ipsius nobis inquirenda est. Tantam siquidem vir ille Dei, vultu serenitatem et sermone levitatem prætendebat, ut visu et auditu justitiam cunctis intimaret, atque hujusmodi dulcedine, ad sui familiaritatem quantocyus incitaret. Sanctis vero operum exercitiis ita in seipso effloruit, ut ab omni carnis inquinamento esset alienus. Fastum tumoris, iracundiæ nævum, invidiæ pestem, et ventris ingluviem prorsus exhorruit. Jactantiæ expers, gaudia labentis pompæ ruderibus æquiparabat. Tristitiam hujus seculi, ceu monstrum, a secreto cordis.... ut qui nec adversis inflecti, nec felicibus nosset efferri. Oris etiam et auris septa ab otiosis et vanis compescuit. Gressus ejus in vacuum non cucurrerunt, nec in cassum processerunt plantæ ejus. Jejunio duplici reliquorum charismatum diadema coronavit; dum ab actu et cogitatu nefario cohibuit mentem, et ab alimentorum appetitu cohibuit carnem. De instantia autem orationis quid dicemus, cui quotidie ita incubuit, ut in ejus ore Christi laus et confessio, ac pro minuendis suis populique piaculis jugis supplicatio semper esset? Pauperum amator et pedagogus erat, ipse pauper: impletumque est in eo et supradicta Adalgarde illud vaticinium: Dives et pauper obviaverunt sibi, utriusque operator est Dominus. Quia revera dum pauper spiritu Vodoalus, et locuples Adalgardis, sibimet obviantes concordarent, utrique cooperatus est Dominus; illi astruendæ fidei et veritatis constantiam, huic credendi et obsequendi conferens efficaciam.
5 Cum talis tantusque esset vir ille Domini, non cessavit invisibilis anguis quieti ejus invidere, donec per artis suæ dolos, tot virtutum pennis suffultum a nostris finibus expelleret. Quadam namque die, cum supradicta Abbatissa, ut solebat, de cibis suis ad eum in argenteo vase transmisisset, ipseque per pedissequum suum Magnebertum statim pauperi agapen ad ostium petenti dedisset; pauper dapibus refectus, vas secum portans abscessit. Postridie ministri vas requirentes, ut didicerunt quod factum fuerat, reversi nuntiaverunt Dominæ suæ. Quæ convocatum ad seillum increpans: Si, inquit, dapes tibi ad prandium transmisi, non jussi quod argenteum vas diriperes, milique meum auferres. Ille graviter hoc ferens, prostratus solo, veniam pro excessibus postulat: et recedens inde, ignotas iterum adit vias, peregreque profectus, multas per novem annos peragrat regiones.
6 Factum est autem, ut medio itinere confecto, invaderet eum febris, quæ tertiana vel quartana vulgo dicitur: et valde afflictus, veniens ad oram maris, ut navem cujusdam divitis conscenderet, ad patriam cupiens remeare. Cumque ibi febre ac fame confectus per octo dies mansisset; subito tempestate exorta, stridens Aquilo fluctus ad sidera tollit et velum in adversa fert illiditque navem. Recordatus autem Vodoali navarchus, dixit ad suos: D Ite, et peregrinum illum, qui huc nobiscum intravit reficite. Mihi enim videtur justus vir: et proper negligentiam nostram in illum, hoc, ut arbitror, patimur naufragium. Qui abeuntes invenerunt eum vix ultimo spiritu palpitantem: statimque ut illum refecerunt, tumida quieverunt æquora, soloque deducto, mare a suo stetit fervore.
7 Eadem vero nocte, apparuit ei Angelus Domini dicens: Vodoale, sive Benedicte, quid hic agis? quove pergere vis? Dominus enim me misit ad te, ut ab hac hora sanus effectus, omni febre careas. Insuper et tantam tibi conferre dignatus est gratiam, ut quicumque hoc fuerint vexati incommodo, nomenque tuum in suis memoraverint orationibus, statim voti compotes fiant. Id nos quotidie ad ejus tumbam fieri videmus, cujus pulverem, cooperante superna dispensatione, miraculis coruscare perspicimus, dum quicumque ex illo, cum plena fide, in potu sumpserunt, statim percipiunt sanitatem. Nec solum apud nos, sed etiam in Italia et Aquitania, multisque aliis provinciis, per hunc pulverem multi sanitatem receperunt. Porro dedit illi baculum memoratus Angelus dicens: Surge, ne steteris: sed summa cum festinatione Suessionem repedare stude: atque ad monasterium puellarum in cellam, unde digressus es, revertere: quia ibi te oportet ærumnosæ præsentis vitæ cursum consummare. Sed et hoc tibi a Domino concessum est, ut in loco reliqiarum tuarum ignis nullatenus prævaleat. Statimque ut Angelus discessit ab eo, festinanter viam arripiens, post novem annorum curricula ad civitatem Suessionensium est reversus.
8 Ante vero quam portam appropinquaret civitatis, et de adventu ejus quisquam ibi adhuc sciret; ecce unus ex famulis, qui ibi sanctimonialibus deserviebant, occultum omnibus in se habens dæmonèm, cœpit currere et clamans dicere: Surgite, quia Benedictus Vodoalus jam venit, ut me hinc ejiciat: ite ergo illi obviam. Quamobrem aliquantæ ex sororibus usque ad portam monasterii eum secutæ sunt, quæ aperto ostio virum Dei stantem reperiunt. Qui protinus eumdem famulum intuens, et latentem in eo dæmonem intelligens, alapa faciem ejus percussit, et immundum spiritum ejecit. Cumque hoc divulgatum fuisset, Abbatissa cum omni congregatione obviam procedens, cum magno eum recepit honore. Itaque vir ille sanctus ex eorum numero esse videbatur, quorum species ab Ezechiele depingitur, dicente: Aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et velut aspectus lampadarum: dum ipse ardens velut lampas ignis atque flammarum, alios etiam docendo et operando abundanti lumine respergeret vena vitæ oris ejus, et ad sui imitationem tepidorum corda accenderet. a Censentur quidem Geloni ab aliis Scythiæ, ab aliis Sarmatiæ populi; sed num ab his oriundi Picti, ambiguum est.
S. Vodali miracula, obitus.
Item post longum tempus reversionis ejus contigit ut cella, in qua manebat, subito igne cremari crederetur, sed eum statim Angelus Domini in cincino verticis apprehendit, et transportavit in insulam a Axonæ fluminis, incendiumque restinxit.
10 Quadam etiam die, cum monasterii muro adhærens coquina valido igne arderet, et Sorores valde perterritæ quo se verterent ignorarent; una ex illis, quæ familiarius sancto viro adhærebat, quamque ipse antea a quartana febre, et dentium dolore curaverat, veniens dixit illi: Benedicte Vodoale, veni nosque de præsenti incendio tua eripe piissima A piissima prece. Ille tollens pallium suum, quod vulgob Cappa vocatur, et super eam projiciens, jussit ut illam contra ignem poneret: statimque ut contra ignem posita est, flammarum globi in semet reflexi sunt, incendiumque protinus est extinctum. Quod etiam usque hodie per baculum ejus (qui apud nos habetur) frequenter effici conspicimus: dum in ista civitate, sicubi forte incendium contigerit, illeque baculus contra allatus fuerit, continuo ignis sua virtute amissa extinguatur.
11 Cum aliquando idem venerabilis Sacerdos Missarum solennia celebrare volens, per claustra monasterii transiret; vidit duas Sorores valde mœstas et anxias sedere. Interroganti vero eas, quonam tanto afficerentur mœrore, una respondens dixit: Quidam ex Proceribus palatii, Adalgardi Abbatissæ hanc, quam vides, vestem consuendam transmisit: ipsa autem nobis dedit ut eam consueremus: sed ego arrepto-forfice nodum fili abscindere volens, particulam vestis imprudenter abscidi: ideo, Pater, angustiamur. Ille igitur prælata caritatis virtute, clypeo fidei munitus, signum Crucis super vestem exprimit: statimque integram, ut ante fuerat, restituit.
12 Denique Angelos in cœlo canentes ei frequenter concessum est audire. Verum quia pondus virtutum ejus per singulas operum species declarare prolixum esset; ejus religionis ac munditiæ summam brevi epilogo collegisse sufficiat. Porro testem Deum adhibemus nihil a nobis panegyricæ adulationis insertum esse, ne forte in aliquam mendacii notam incideremus, maxime quia (ut supra meminimus) istorum apud nos gestorum series minime in schedis continetur, sed ea quæ in aliorum Patrum gestis (de quorum collegio vir iste sanctissimus fuit) didicimus, vel quæ relatu fidelium agnovimus, hic quamvis sermone impolito inserere studuimus.
13 Sed cur diutius moras innectimus, et, quasi possit ejus obitus differri, stylum vertere ad illum formidamus? Mense Januario, cum terra nimio squaleret frigore, in validissimam ægritudinem incidens, invenit quod optabat, ut mundum desereret, ac Domino penitus jungeretur. Sentiens autem vir prudentissimus, sibi temporalem instare mortem, clausis oculis, quasi jam humana despiceret, digitum ad os tenens, Crucis signum pingebat in labiis. Defecerat spiritus et anhelabat in mortem: animamque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium finitur vita, in Dei laudem convertebat.
C Solo animi tepore in pectore sacro palpitante, nihilominus quasi ad suos pergeret, aliosque desereret, hunc de Psalmo versiculum susurrabat: Domine, dilexi decorem domus tuæ et locum habitationis gloriæ tuæ. Et: Credo videre bona Domini in terra viventium. Atque ita rebus exemptus humanis, primo surgente Eoo, humentem cum jam aurora polo dimoverat umbram, croceum linquens cubile Phebæa lustrans lampade terras, die Nonarum Fe-
bruariarum, Angelicis sociatus choris ad æthera migravit. Corpus autem ejus ad monasterium puellarum deportatum est, ibique in basilica almæ Cruci dicata, ad sinistram partem, a religiosis pollinctoribus in mausoleo positum et honorifice humatum.
14 Post ejus obitum factum est, ut pedissequus ejus Magnebertus cum aliis servis ad ligna de saltu præcidenda ire juberetur. Qui flens ideo et ejulans, ante sepulchrum beati viri se projiciens, ait: Domine Vodoale, ut quid me superstitem reliquisti, qui sine te vivere non possum? Cui me dimisisti, aut quis mei miserebitur gravi jugo servitutis oppressi, quod omnino ferre non valeo? Ipsa vero nocte vir Dei in visione ei apparuit, dicens: Noli timere, quia ulterius nemo te ullo gravabit servitio. Tum postea apprehensa manu ejus ait: Veni mecum. Postera die correptus febre Magnebertus emisit spiritum, et ante sepulchrum Domini Vodoali a fidelibus ac religiosis viris est sepultus.
13 Hujus autem cineres et ossa, cum per multa annorum spatia in eodem loco quievissent; non qualis decebat a nobis exhibebatur ei honor: unde ut diligentior illi cultus et reverentia impenderetur, iterum se virtutibus ostendere cæpit. Nostris quippe nuper temporibus, quadam nocte matutinis hymnis expletis, Sorores, quibus hoc oratorium in custodiam fuerat traditum, secundum consuetudinem venientes ut luminaria emundarent, totum pavimentum madens oleo, quod exc cicendelo ante sepulcrum ejus pendente fundebatur, repererunt. Sed et cicendelum ipsum sponte sua, hoc est, sine ope humana, reaccensum frequenter vidimus, et cæcorum oculos oleo isto perunctos, depulsis tenebris illuminatos perspeximus. Postremo a diversis morbis, maximeque a frigoribus (ad quod illi dum adhuc in corpore esset specialis virtus a Domino concessa est, ut supra retulimus) quotidie recreantur. Unde popularis turba non solum ex Suessionensium civitate, sed etiam ex villis et vicis qui in circuitu ejus sunt, reddendi voti gratia ad ejus tumbam confluunt.
16 Virtus hæc tua est, Christe, qui cuncta, quæ athletæ tui stupenda patrare videntur, operaris. Imploramus igitur clementiam tuam, bone Redemptor, ut qui Benedictum Vodoalum, pro vitæ suæ merito, signorum nitore decorasti et Angelorum consortiis sociasti, ejus intervenientibus meritis, nobis in te confidentibus, præceptis ejus obsequendi præbeas efficaciam: quatenus salutaria ejus exempla prosequentes, summæ perfectionis tuæ consortia adipisci mereamur; Qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per infinita secula seculorum, Amen.
a Axona, vulgo Aine, Campaniæ Remensis fluvius, oppidum Sanctæ Menechildis, Altiniaciam, Regitesle, Castrum-Porciani, Suessionem allutt, et ad Compendium Æ.væ mircetur. — b Vide Gerardum Joannem Voscium l.b. 3 de vitiis sermonis etc. cav. 3 pag. 371 ubi plures citat auctores hac voce utentes. — c Cicendele alihi, id est, vitrea lampas. In Vita brectore S. Sulpiti Pil. xvu Januarii, non. 12 Cicindilum dictur; Cincentillus in Vita S. Tillonis, v.1 Januarii, cap. 3 num. 32.
D AUCTORE ANONY- MO SUESS. sepelitur:
Magneberto so- cio suo mærenti
apparet, et mortem prædi- cit,
E miraculis cla- ret,
c lampade ultro accensa, cr eis ejus oleo illu- minatis,
febribus cura- tis.
Ejus meritis se juvari orat scriptor.
F
Axona fl.
Cicendelum.
DE BB. DOMITIANO, SIVE TUITIANO, DUCE CARINTHIÆ, MARIA EJUS CONJ; ET PUERO ANON. Commentarius prævius.
J. B.
ANIMADV. PAP. 89.
§ I. Milstadium oppidum. B. Domitiani ecclesia, et monasterium.
INITIO 1X. SECULI V FEBR.
Milstadium oppidum est superioris, sive Occidentalis Carinhiæ, inter Dravum Lyseramque amnes situm, ad ingentem lacum, quem Rosbacus fluvius efficit. Ipsi oppido, quod
Germani Milstat, Mylstat, Millestat, Mulstat vocant, a mille statuis factum esse nomen putatur; uti Hieronymus Megiserus, in Annalibus Carinthiæ Matthæus Merianus in ejusdem provinciæ descriptione, Wolsgangus Lazius commentarior. Reip. Romanæ lib. 12 sectione 6 cap. 3 et lib. 6 de gentium migrationibus, pag. 161, scripsere. Ita et monachus Milstatensis infra in B. Domitiani
Milstadium Ca- rinthiæ oppi- dum,
A Domitiani Vita num. 2. Milstat, inquit, a mille statuis nomen accepit, quas ibidem populus, errore delusus antiquo, coluit. Diploma quoque indulgentiarum Jačobi et Alani Cardinalium, quod § 3 num. 13 dabimus, ita habet: Capella S. Udalriei in Planz, infra limites parochialis Ecclesiæ B. Domitiani in Millestatuis. Quæ si probatur etymologiu, rectius Milstatum, aut (ut hic) Millestatuæ dicetur, quam (ut vulgo apud Lazium et alios) Milstadium, quod Germanice sonat urbem ad milliare, sive milliari distantem; a Dravo fortassis fluvio, aut Lyseræ in eum sese devolventis ostio. Est certe quidem in Antonini Itinerario locus Ad statuas, inter Brigantium, sive Bregitionem et Arrabonam, sive Arrabonem, in medio, ut expresse additur: quæ loca Cluverius interpretatur, Ad statuas, Dotis, inter Bregetionem, id est, Strigonium et Rabe: ticet Lazius dissentiat. Potuit esse et alius in Norico Meditranco locus, Ad mille statuas. An non idem ille sit, qui in Vita S. Virgilii perperam fortassis Adundrinas, pro Ad andrinas, sive προς ἀνδρίαντας, Ad statuas? Certe non inde procul is fuit. Qui venientes Karantanis, inquit scriptor, dedicaverunt ibi ecclesiam S. Mariæ Virginis gloriosæ, et aliam in Liburnia civitate sua Adundrinas civitate, et in aliis quamplurimis locis. Rectius leges: et aliam in Turbinia civitate et sua Ad andrinas civitate. Diximus supra cum de S. Ingenuino ageremus, Tiburniam existimari Villacum esse, ad Dravum fluvium sitam urbem, non procul Milstadio, quod hic sua, id est, Chetimari Ducis, civitas appellari videtur. Alii arbitrantur oppidum Adundrinum, sive Adundrinas, quasi ad undas, esse Clagenfurtum; quod a Glano flumine Glanfurt olim dicebatur: Idem Hydrundinum aiunt appellatum, sive ab ἔδωρ, quod aquam significat, sive ab hydra, serpente aut dracone aquatico, quem ca urbs pro insignibus gerit. Fuit sane mediæ ætatis scriptoribus familiare, urbibus nomina fingere semigræca, quadam affectatione doctrinæ, ut Herbipolis, Iatospolis, pro Witzburg et Regensburg. Sed ad mille statuas redeamus.
C Megiserus quoque lib. 1 cap. 3 Meraniæ Ducis filiam ei conjugem tribuit; haud satis memor ejus quod cap. 2 scripserat, primum Meraniæ Ducem Gotfridum fuisse circiter annum CMLVII, ortum e stirpe Verlini, qui Caroli Magni Cancellarius dicatur fuisse, cum ejus in Annalibus Francorum nusquam mentio exetet. Quem ille Gotfridum vocat, is B. Rasso esse videtur, Boiis Grafrath, de quo ad xix Junii agemus; nam ab hoc tum alios Proceres, tum Meranienses Duces genus traxisse asserit Lazius lib. 7. Sed posterior hic sive Rasso, sive Gotfridus, B. Domitiani ætate fuit, uti postea patebit. Est porro Merania; quibusdam Maranum dicta, oppidum Comitatus Tirolensis, juxtaque arcem Teriolos, unde provincie nomen, sita; quæ et ipsa olim primaria illius inalpini tractus civitas fuisse creditur, cujus Dynastæ Duces Meraniæ appellati, aliisque ornati principatum titulis; qui pridem intercidere, possessionibus in varias Principum, præsertim Austriacorum, familias delapsis.
3 Ex hujus Mariæ conjugis suæ dotalibus bonis monasterium Millestadii condidisse Domitianum vult Megiserus lib. 1 cap. 3. Lazius lib. 6. Erbonem ait, Harduici Palatini Comitis Ratisponensium filium, a Cæsare Lothario (secundo ejus nominis, qui an. c. cxxv creatus, obiitc. cxxxvii) Carinthiæ Ducem creatum,.... in ecclesia S. Domitiani apud Millestadium monachos primum instituisse: qubus Abbatem postea concesserit Albertus Tridentinus Episcopus, ex familia Attenburgensium oriundus. Sed qui a Lothario Cæsare Carinthiæ Dux creari Erbo potuit; qui anno Christi coccu obierat? Ita Abbas Urspergensis ad eum annum, non adc. cxxi. ut Lazius putavit: Erbo jam grandævus, nobilis de Carinthia Princeps, et quondam Palatinus in Bajoaria Comes, migravit in Domino. Idem ad annumc. cciv Botonis Comitis morte narrata, Hi duo fratres, inquit, Erbo scilicet et Boto, paterno de sanguine, Noricæ gentis antiquissimam nobilitatem tralehant, illius nimirum famosi Erbonis posteri, quem in venatu a bisonte bestia confosum vulgares adhuc cantilenæ resonant, Hartwigi Palatini Comitis filii..... Maternum vero illis erat stemma, de Saxonia Immidingorum tribus egregia, quæ et Ottonum inclytæ stirpi traditur vicina. Quæ totidem verbis ad eumdem annum describit Stadensis. Hos Brunnerus noster lib. 11 Annal. Boic. num. 9. sequitur.
4 Megiserus Lazii Chronologiam secutus in Erbonis statuenda ætate, de Milstadio subdit: Hic Erbo in monasterio Mulstadiensi, in Carintha, a S. Domitiano Carantanorum Principe olim condito, monachos constituit: quibus postea Albertus Tridentinus Episcopus, ex Ortenburgicis Comitibus natus, Abbatem dedit. Ast in Vita B. Domitiani, Benedictini Milstadium inducti ab Erbone narrantur: neque monachi alii antea fuerint, an Canonici regulares, an seculares Presbyteri, exprimitur. Ita enim habet num. 3. Transacto autem multo tempore, quidam Palatinus de Bavaria, Arbo nomine, ad quem pertirebat omne pene prædium, quod circa Milstad situm, qui et fundator monachorum Ordinis S. Benedicti primus illic esse coepit. Erbonis quoque filium Popionem scribit Lazius, quædam in Millestadiensi cænobio fundasse, et ejus ibi nomen adscriptum legi.
3 Quod Abbatem Milstadiensibus datum Lazius scribit ab Alberto Episcopo Tridentino, id verisimile est contigisse cum is prius illud cænobium vel restaurasset, vel ampliasset: itaque accipiendum quod idem scribit cum de Carnorum Principibus ex gente Francorum loquitur, ne ca refellat quæ ipsemet de Erbone scripsit, et jam retulimus; ac plures Abbates ante Alberti illius ætatem infra nominantur. Ita autem habet Lazius pagina 161. Huic primæ ecclesiæ Millestandiensi, a B. Domitiano positæ, Abbatiam primus adjecit Albertus Artenburgii Comes, et Tridentinus Præsul, circa annum Dominic. cccxl. Et cum de Artenburgiis Comitibus agit eodem libro; Albertus secundus, inquit, electus in Episcopum Tridentinum, ex parochia et prima fundatione facta a S. Domitiano Duce, Millestadiensem abbatiam exorsus est ac locupletavit. Atque in ejusdem paragraphi titulo, universim de Ortenburgiis ait: Horum Comitum opera sunt, Millestadiensi quondam abbatia etc. Megiserus quoque lib. 7. cap. 43. Ædificaverunt, inquit, a fundamentis abbatiam Millestadiensem Comites Ortenburgii, et lib. 8 cap. 56 scribit antequam ab Alberto Ep. Tridentino fundaretur monasterium, fuisse isthic solum parochialem ecclesiam.
6 Refutat ista quod in Vita B. Domitiani monachus Milstatensis scribit: Abbas quidam, ait, nomine Otto, vir strenuus et religiosus, habens in congregatione sua centum et quinquaginta homines spirituales. Hujus diebus dum fundamenta monasterii majoris jacerent, post combustionem prioris etc. Lazius ccc ante ætatem suam annis sive circa annumc. cccxl (quando et vixisse Albertum II Ep. Tridentinum jam ante retulit) præfuisse monasterio Ottonem Abbatem et B. Domitiani reliquias invenisse existimat. Janus Pyrrhus Pincius lib. 2 de Vitis Pontificum Tridentinorum, totis cxx an-
Anis juniorem, quam Lazius, Albertum facit. Et Otto abbas multo quam idem statuat, senior fuit. Albertus secundus, inquit Pincius, Ortemburgensis ex Carinthia, in pontificatum adscitus, sceptrum capit, et mitra insignis Ecclesiam sapientissime gubernat cocclxiii. Scribunt qui ejus Vitam in publica acta retulerunt, eum fuisse unum ex Comitibus Ælegiæ et Ortemburgi, qui non sunt minus rerum gestarum gloria splendidi, quam generis vetustate. Enumerat Lazius quæ Ortemburgi vel possederint ipsi, vel aliis clientelari jure possidenda concedere soliti sint, quorum pleraque ad Austriacos pervenere, familia extincta. Eae Spanheimiensi ad Rheni tractum orta fertur perque Comitem Fredericum, S. Hartuici Salisburgensis Episcopi (de quo vii November agemus) fratrem, propagata in Carinthia, nomen mutuata ab Ortenburgo arce, quam in superiore Carinthia ad dextram Dravi oram, in colle ædificarunt; haud procul ab oppidulo ipsorum Spitall, inquit Lazius, licet ambigat an non aliunde repetenda nomenclatio sit. Ei Megiserus lib. 7 cap. 2 subscribit. Verum (ut jam insinuotum) monasterium, quod Erbo Comes Benedictinis ante annum cioc vel ædificarat, vel ab aliis antea possessum donarat, ducentis prope annis priusquam Albertus n Episcopus Tridentinus eligeretur, combustum fuisse, atque ab Ottone Abbate rexdificatum, facile conjiciet, qui quæ infra a monacho Milstadiensi scripta referuntur, attente legerit. Forsan illud denuo ab Alberto seculo xiv restauratum ampliatume est: si quidem vera narrant Lazius ac Megiserus.
7 Prater quod diximus, monachorum cænobium, aliud sanctimonialium fæminarum Milstadii fuit, ejusdem instituti Benedictini. Ita monachus Milstadiensis in Vita S. Domitiani num. 8. Nam et moniales ipsius loci multum credulæ etc. Et in Miraculis num. 17. Modernis vero temporibus, monialis quædam hic de Claustro, nomine Kunegundis, filia Domini Dietmari Militis de Gurck, cognomento Biel etc. Et mox: Item monialis de claustro, nomine Bigel. Et num. 22. Dum eum viderent piæ moniales miserabiliter laborantem. Extat illud etiamnum cænobium, aut fortassis solum pars ejus aliqua, nim rum exilia aliquot domicilia cum duobus hortulis, et Sacello S. Andreæ. Monachæ tamen, prius etiam quam monachi, illic extincta. Habitatio earum Parocho servit, sacellum Congregationi cwium sub titulo Assumptionis Deiparæ Firginis ante septennium erectæ.
C § II. Milstadium Ordini S. Georgii, dein Societati Jesu datum.
Quod jam descripsimus Milstadiense monachorum cænobium, id deinde Fridericus n Imp. in regiam Generalis Magistri D. Georgii Ordinis, assensu habito Summi Pontificis, commutavit, uti Lazius lib. 6 de migrat. gentium scribit. Eum Ordnem Fridericus n instituit ad exaltationem fidei, et præsidium contra Turcas: confirmavit Paulus n Pontifex, monâchus alio migrantibus, assignata ad vitam sustentatione. Maximilianus 1 addidit confraternitatem liberam et secularem S. Georgii, confirmatam ab Alexandro vi, Julio n, Leone x. Quæ confuse a quibusdam auctoribus tradita, distincte elucidabimus ex ipsorummet Pontificum atque Imperatorum diplomatis, ad Vitam S. Georgii xxii Aprilis.
9 Eo Ordine per sese dilapso, vel (ut innuit Favinus) bellis civilibus, præcipue ob religionem motis, penitus suffocato et extincto; Milstadium ad sese, ceterorumque bonorum administrationem, Austriaci Proceres retraxerunt. Tandem Milstadium, Ferdinandi Archiducis, qui dein Imperator eo nomine secundus fuit, munifcentia, altero postquam Styriæ Carinthiæque regimen susceperat anno, Christi ci0dXCVIII, Pontificis Maximi auctoritate, Societati Jesu collatum, in fundationem collegii et academiæ Græcensis in Styria. Quod ita D gestum memorant Annuæ litteræ provincie Austriæ AUCTORE J. B. Societatis Jesu anni ci0dXCVIII, cum B. Domitiani egre-gio encomio.
10 Annuus census collegii Græcensis auctus est additione oppidi. Id oppidum est in superiore Carinthia situm, lato admodum agro. et cultura fertili, et est ipsum loco salubri, utpote puro et jucunde amœno; nec ita novum, quod circiter annum Christi ci0CLXXIII a Divo Domitiano, Duce Carinthiæ et Noricorum, mille idolum statuis (unde loco nomen Millestadium litteris mutatis) gentilitia superstitione celebratum. Sed bono eventu, vertit Dux tabernam idololatriæ in domicilium Christi. Hoc ita factum. Per id tempus acceperat ex rumore Dux, Divum florere Virgilium Antistitem urbis Salispurgensis, sanctimonia juxta et fama miraculorum celebrem. Hunc Deo auctore per oratores accersit, a quo fidem pro perfidia, Christum pro idolo edoctus, eversa impietate voluit piissimus Princeps, velut testem in Deum pietatis sedem eo loci fundare Religiosis S. Benedicti: et postea fuit Magistri Ordinis S. Georgii. Hinc collegio pendebatur annuum vectigal. Sed cum desiderarentur ad ampliorem nostri Seminarii et Universitatis statum paullo ampliores reditus; et consueti ægrius inde semper obtinerentur; hoc oppidum cum suis terris, juncto proventu, liberali beneficentia munifici Ferdinandi Archiducis, collegio est attributum. Hæc ibi. Quod scriptor censet S. Domitianum aliquando idololatrum fuisse, idem postea confirmabitur: nam Benedictinos non ab eo, sed ab Erbone, sive Arbone, primum seculo xii Milstadium introductos ante narratum est.
11 Commorantur nunc isthic de Societate nonnulli, qui oppidanos, ac vicinos, fidei doctrina et pietate instituant. Quæ res, ut ex sequentium annorum litteris contat, feliciter inde ab initio provenit. Et proximo quidem anno ci0dic ista referunt cædem Annuæ litteræ: Hujus loci incolas nostris subditos, licet vehementer a nobis, nescio quo errore, alienos et aversos initio habuerimus, sic tamen ratione ac humanitate nobis devinximus, ut veniam deprecati, studiosissime nos ament ac venerentur. Ab hæresi ad fidem orthodoxam rediere XL. Usum calicis, a quo sex tantum vel septem abstinuerant, omnino sustulimus: et hoc anno CLXXX sub altera solum specie communicantes habuimus. Cessavit etiam nostrorum industria in aliis paræciis ad ægros deferendi calicis consuetudo: F cessavit baptismi Sacramenti administratio hyemis tempore in triclinio: fæminis aditus ad loca claustri, etiam publica, interclusus: subditi a concionibus hæreticis, quæ vicinis in locis habebantur, revocati. Anno cio ioc et Milstadiense oppidani et vicini subditi fere ad unum ad fidem Catholicam rediisse scribuntur: ut sequenti Paschate an. cio ioci octingenti viginti octo ad sacram synaxin confessione expiati accesserint.
§ III. BB. Domitiani, Mariæ, pueri anonymi publica veneratio.
Magna superioribus seculis erga B. Domitianum fuit populorum religio, ut ab extremis etiam Istriæ finibus Pannoniaque, non solum a Carinthia, Carniola, Styria, ad ejus visendum sepulchrum confluerent. Neque nunc infrequens aut exigua pietas. Ingens sane Nonis Februarii, ad eum venerandum concurrit accolarum multitudo: quibus etiamnum neque propitium numen, neque Sancti ipsius patrocinium deest. Nam, ut quondam plurima ejus ope facta miracula sunt, quæ infra dabimus, ita et nunc fieri non pauca dicuntur: nulla tamen (quod quidem assecuti simus) legitima auctoritate probata; imo nec nisi perpauca scriptis tradita: qui enim ejus opem experti sunt, haud id cogitant ut memoriæ posterorum tradatur,
B I tradatur, sufficere rati si inter suos prædicent beneficium. Panes rotundi ex secali, prius stata precatione, invocato quoque S. Domitiani patrocinio, benedicti, die quinto Februarii, sacris peractis, distribuuntur in præsentes singuli; subinde ad tria millia. Adhibentur ii ad variarum ægritudinum remedia: nam febres quartanas iis pulsas, paturientes adjutas, et puncturas laterum sæpenumero curatas memorant.
C 14 Præcessere jam alim veluti publicæ apotheoscos præludia, reliquiarum ejus elevationes aliquot; prima per Martinum Dautum Abbatem, circeter annum cicco, ut ex Erbonis Palatini superius asserta ætate conjicere licet. Is reliquias B. Domitiani, ut infra in hujus Vita num. 4 dicitur, in locum honestiorem, meritis illius condignum, videlicet juxta principale altare collocare putavit: et veneratione approprians condigna, tumulum multo opere constructum, magno labore aperuit. Ex deinde reliquiæ Ottonis Abbatis tempore inventæ, in sacrario in honestum locum positæ sunt, ut (quemadmodum idem Abbas loquitur) condigno ab omnibus privato honore venerarentur. Ita enim, ut ibidem dicitur, occultabantur. Demum ab Joanne Gurcensi in Carinthia Episcopo, Archiepiscopi Salisburgensis in spiritualibus Vicario generali, anno ciccocclxi, eædem reliquiæ, bono odore refertæ, ex arca, in qua non modica diligentia ac studio reconditæ fuerant, exemptæ, ad sacrarium ipsius ecclesiæ cum reverentia delatæ, in loco tutiori reconditæ sunt, inibi servandæ pro venerabiliori iterum ac decentiori reconditione earumdem. Ipsum Episcopi diploma infra dabimus, in quo B. Domitianum diserte appellat.
13 Verisimile est, exmide rem ad Pontificem Maximum relatam, ab eoque vel decretos ei vel certe permissos ampliores honores. Ipsi enim Ecclesiæ Romanæ Cardinales, Alanus Coetivus Archiepiscopus Arvenionensis, et Jacobus Amanatus Ep. Papiensis, Beatum appellant, et parochialis Ecclesiæ B. Domitiani in Millestatuis meminerunt in diplomate an. ciccocclxliii dato, quod vel ideo hic integrum recensere operæ pretium duximus. Ita ergo habet: Jacobus miseratione Divina tit. S. Chrysogoni, Alanus tit. S. Praxedis, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinales, universis et singulis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, visuris pariter et audituris, salutem in Domino sempiternam. Splendor paternæ gloriæ, qui sua mundum ineffabili illuminat caritate, pia vota fidelium, de ipsius clementissima majestate sperantium, tunc præcipue benigno favore prosequitur, cum devota ipsorum humilitas, Sanctorum precibus et meritis juvatur. Cupientes igitur ut capella S. Udalrici in Planz infra limites parochialis Ecclesiæ B. Domitiani in Millestatuis, Salisburgensis diocesis, congruis frequentetur honoribus, Fidelesque Christi eo libentius devotionis causas confluant ad eamdem, quo ibidem dono cœlestis gratiæ uberius se noverint fore refectos, et a Christi fidelibus veneretur; de omnipotentis Dei misericordia, et BB. Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis vere pœnitentibus et confessis, qui dictam capellam in S. Udalrici et ipsius ecclesiæ dedicationis, feria sexta quatuor Temporum ante Nativitatis Domini, feria sexta quatuor Temporum in Quadragesima, feria sexta quatuor Temporum post Pentecostes, festivitatibus et celebritate hujusmodi devote visitaverint annuatim, et ad reparationem et conservationem ædificii, calicum, librorum aliorum ornamentorum pro Divino cultu inibi necessariorum manus; quotiescumque porrexerint adjutrices; Nos Cardinales præfati pro qualibet die ipsarum festivitatum et celebritatum hujusmodi, centum dies Indulgentiarum de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, præsentibus vero perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum omnium fidem et testimonium præmissorum, præsentes nostras litteras exinde fieri, nostrorumque cardinalatus sigillorum jussimus et fecimus appensione communiri. Datum Romae sub F anno a Nativitate Domini nostri millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio, die vero octavo mensis Aprilis; pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Pii, Divina providentia Papæ secundi, anno quinto.
16 Similia omnino extant singulorum horum Cardinalium diplomata, eodem amo et die data, tantumque ab eo quod jam retulimus discrepantia, quod illa, Cupientes igitur ut capella S. Udalrici in Planz etc. ita efferuntur: Cupientes igitur ut capella S. Udalrici, infra limites parochialis Ecclesiæ S. Tuitiani, Saltzburgensis diœcesis, congruis frequentetur honoribus etc. Appellatur enim S. Domitianus, etiam Tuitianus.
17 Exdem deinde S. Domitiani et sociorum reliquiæ anno ciccocclxcii, uti accepimus, ex sacrario in templum relatæ sunt, atque in sepulchrum ante altare, repositæ. Eodem anno altare erectum, in quo ejus visitur radiis coronata effigies, ut Sanctorum solent. Extat quoque Milstadii vetus monachorum, qui illic habitarunt, Breviarium, in quo ad quintum diem Februarii, B. Domitiani priore loco ante S. Agathæ consignatum est nomen: idemque in antiquo ejusdem loci Missali, in excellentiæ cujusdam indicium, minio exaratum. Constat E etiam illud, tres solere isthic eo die celebrari a diversis Sacerdotibus Missas, et unam quidem de communi Confessorum. Antiquata tamen ea postmodum religio est, ut non nisi duo fierent, unum de S. Agatha Virg. et Martyre, alterum hora vii pro defunctis fundatoribus et benefactoribus, ritu sunebri. Id quoque a xxx circuiter annis mutatum. Coeperat rursus ante annos aliquot in ara proxima sepulturæ B. Domitiani, sacrum unum de SS. Trinitate fieri, aut Beata Virgine: summum vero de tribus Martyribus Japonii. Hoc solum nunc servatur, illo abrogato: ita tamen ut illud ipsum sacrum pro fundatoribus ac benefactoribus, vivis ac defunctis, Deo offeratur. Seculares tamen Sacerdotes de S. Agatha et sacrum et officium legunt: quod quidem necesse non est, cum, ut infra dicemus, liceat quibusvis aliis Sacerdotibus ad Societatis ecclesias confluentibus eo die Missam et Officium de tribus illis Martyribus legere; Officio S. Agathæ in aliuri diem translato. Concio tamen, post sacrum de Martyribus celebratum, instituitur de B. Domitiano: ac divinis eo die finitis, distribuuntur panes benedicti, de quibus num. 12 diximus. Quod et feria v in Cæna Domini sit, sed exiguo tunc concursu. Diebus autem Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniæ certa cerevisiæ mensura gratis in singulos subditos erogatur.
A
18 Maria B. Domitiani conjux inter Sanctos etiam in ea ecclesia censetur, deque illa et marito isthæc in citato Breviario extat oratio: Deus qui famulos tuos Domitianum et Mariam sanctificasti vocatione misericordi, et assumpsisti consummatione felici; suscipe propitius preces nostras, et præsta, ut sicut illi tecum sunt suis meritis, ita a nobis non recedant suffragiis et exemplis. Per Dominum nostrum.
19 Idem quoque statuendum de puero illo anonymo, veneratione publica pridem dignatum videri, sive eorum flinus is fuerit, sive aliunde ejus illuc allatæ exuviæ sint, cum esset fortassis in odium fidei interfectus. Omnium enim simul inventæ reliquiæ memorantur ac translatæ, pari videlicet cultu honorandæ. Ita in Vita num 7. Tunc ex improviso reliquiæ B. Domitiani et Mariæ uxoris ejus, et ossa cujusdam infantuli simul inventa sunt a prædicto Abbate et aliis Fratribus. Ad hæc superscriptio: R. DOMITIANYS DVX FVNDATOR HIVIS ECCLESIE. ex altera autem parte: HÆ SVNT RELIQVIÆ MARIÆ VXORIS EIVS. Quis vero puer fuerit, usque huc ignoratum est. Sed hoc probatur, quia tanta pollent sanctitate reliquiæ illæ, quod nuper quædam infantula cæca, habens albuginem in oculo.... delibuta esse, statim clare videre coepit..... Ac deinde simul translatæ narrantur omnium reliquiæ, et per eas facta miracula, absque differentia ulla, omnibus accepta seruntur. Ipseque adeo B. Domitianus monacho apparens, ita loquitur: Care Frater, non adhortaris istam congregationem, ut circa nostras reliquias se diligentius et devotius exhibitant? Ac deinde: dum vota sua eisdem Sanctis persolverent. In Miraculis num. 28. Omnia pene miracula, quæ Christus temporaliter hominibus in ægrotis corporibus dignatus est östendere, per reliquias S. Domitiani sociorumque ejus, in Milstad contigerunt.
20 Joannes vero Gurcensis Episcopus in diplomate suo, quo eorum translationem enarrat, ita scribit: Quod reliquiæ hujusmodi tam ipsius Domitiani quam Mariæ uxoris ejusdem ac cujusdam pueri, multis retro actis temporibus in ipsa ecclesia inventæ, ac deinde successu temporum plures hinc inde ad loca diversa ipsius ecclesiæ forent translatæ. Deinde recenset quæ singulorum membra aut fragmenta eorum repererit, et addit: Quibus reliquiis sic, ut præmittitur, compertis, et per nos receptis, nos illa una cum conventu prælibato, ad sacrarium ipsius ecclesiæ cum reverentia deferentes, in loco tutiori recondidimus, inibi reservandas pro venerabiliori iterum ac decentiori reconditione earumdem. Hæc ille, nullo constituto vel loci, vel situs honorificentioris, vel impendendæ venerationis discrimine.
§ IV. Inquisitum in B. Domitiani ætatem. Occupata a Slavis Carinthia. Eorum Rex Samo.
Difficilior de B. Domitiani ætate questio. Character unicus proditur, quod gentem eam converterit ad Christianitatem. At neque hic satis liquidus aut certus. Nam Noricum omne pridem sub Romanis Christi fidem susceperat retinebatque quinto etiam seculo post Christi ortum, uti ex S. Severini Vita vim Januarii patet: licet plurimus tarbarorum incursionibus et vastatæ provinciæ illæ omnes, et afflicta sæpius labefactataque religio fuerit. Namque antea S. Hieronymi ætate, imperantibus Honorio et Arcadio, quam fæda isthic rerum omnium facies fuerit, ex ipsius Hieronymi epistola 3 ad Heliodorum cap. 9 licet cognoscere: Horret animus, inquit, temporum nostrorum minas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim et Alpes Julias quotidie Romanus sanguis effunditur. Seythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessalonicam, Achaiam, Epiros,
Dalmatiam cunctasque Pannonias, Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronæ, quot Virgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora his belluis fuere ludibrio! Capti Episcopi, interfecti Preshyteri, et diversorum officia Clericorum: subversæ ecclesiæ, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossæ reliquiæ ete.
22 Quam tetra deinde sub Attila Hunnorum Rege, (nam lubet plurima velut saltu transmittere) quam immanis tempestas; quæ totam fere Europam populata, viciniorem tamen Pannoniis tractum eundo ac redeundo sæpius evastavit! Post ejus mortem quid in utraque Pannonia ceterisque confiniis Danubii ab ejus filiis turbatum sit; quoties ab Herulis, Rugis, Alemannis vexatæ ac direptæ Norici provinciæ; idem exequitur S. Severini Vitæ scriptor Eugippius: utque Tiburnia (quæ nunc Carinthiæ urbs est Villacum, ut aliti diximus arbitrari viros eruditos) a Gothis obsessa, post variæ certamina, redimere direptionem coacta sit. Stetit tamen utcumque etiam inter illos turbines religio: gravius concussa, ac sensim emoriens, postquam Rex Herulorum Odoacer, quotquot erant Romani nominis, migrare in Italiam compulit, anno Christi CCCCLXXXVII, Boetio Consule. Gothis dein videtur Carinthia paruisse.
B jussæque honcari;
simul omnibus attributa miracula.
pari reverentia ab Episcope omnes reconditæ.
C
23 Tandem Slavi eam provinciam vicinasque insedere, primum ad belli auxilia exciti non magno numero, dein prædis frequentibus animati, fiduciam retinendi quæ toties pervagati erant loca, concepere. Validam eorum incursionem, nescio an primam, anno xii belli Gothici, Christi I XLXVI factam refert lib. 3 Procopius his verbis: Per id tempus Sclavinorum exercitus, flumine Histro trajecto, Illyrios omnes, ad usque Epidamnum, malis ingentibus affecere, partimque hos trucidando, partimque sine ullo ætatis discrimine in servitutem, quos licuit, abigendo, et eorum bonis direptis, desæviebant. Ad hæc et præsidia illis in locis non pauca, et quidem prævalida occuparunt; circumvagatique omnia pro arbitrio ad rapinam quæque scrutantur. Rursusque anno belli Gothici xvi, Sclavini ingenti multitudine Illyrios invadentes, malis inexplii cabilibus affecere. Ea fortassis caußa evenit, ut Galtiarum Episcopi in Tiburniensi Ecclesia Sacerdotes constituerent, adempta Aquileiensi Episcopo illuc comeandi facultate. Id certe in pseudosynodo Marani an. I XX habita, supra in S. Ingenuini Vita hoc ipso die, Venetiarum et Rhætiæ secundæ Episcopi, ante annos fieri coeptum queruntur. Credibile est sub crudelissimo barbarorum dominatu extirpatam religionem esse, aut fortassis etiam veterem omnem populum internecioni datum.
24 Slavi ergo tenuere deinceps hæc loca, atque assidua fere cum vicinis, hinc Boiis, inde Hunnis, bella gessere, vario eventu. Et quidem Tassilo, ut scribit Paulus Diaconus lib. 4 de gestis Longobardor. cap. 7 a Childeberto Rege Francorum apud Bajoariam Rex ordinatus... mox cum exercitu in Sclavorum provinciam introiens, patrata victoria ad solum proprium cum maxima præda remeavit. Quod ita Felserus rer. Boicar. lib. 3 explanat: Anno quingentesimo nonagesimo quinto, Thassilo Slavos, graves perpetuo et infestos vicinos, bello aggreditur: quorum, præter Zechorum nationem, quæ Sarmatia effusa, Boiohemum tenuit, Quarantanorum, aut Carantanorum, alia, Dalmaticis oris progressa, Norici partem ad Hadriaticum sinum vergentem insidens, Boicam premebat. Parta victoria, maximam omnis generis prædam domum retulit. Eadem narrat Brunnerus noster Annal. Boic. lib. 4 num. 10 et brevius Sigebertus Gemblacensis ad eumdem annum. Verum quo auctore didicit Felserus, populos illos Slavos Carantanos dictos fuisse, quos passim omnes Slavos, vel Sclavos Winidos vocant? Carantani deinde, quia Carnorum terram, aut confinia
A confinia occupasent, appellati videntur. Nisi cui placeat, Carnantas, quasi Carnicos Antas nuncupari. Sunt enim apud Procopium lib. 3 de bello Gotlico Antarum S Livinorumque gentes et vicinæ et institutis quam simillimæ. Sed subtilius id fortasse excogitatum.
25 Cladem paullo post recepere Boii, anno (ut Felserus Brunnerusque volunt) ioc. Ita Paulus Diaconus lib. 4 cap. 11. Hisdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo millia virorum super Sclavos irruunt: superveniente Cacano omnes interficiuntur. Erat Cacanus Hunnorum Rer. Mutuam aliam gentis utriusque cladem idem memorat auctor lib. 4 cap. 41. Mortuo Tassilone, inquit, Duce Baioariorum, filius ejus Garibaldus, in Agunto a Sclavis devictus est, et Baioariorum termini deprædantur. Resumptis tamen Baioarii viribus, et prædas ab hostibus executunt, et hostes de suis finibus pepulerunt. Fuisse volunt Aguntum, memoratum Antonino et aliis veteribus locum, ubi nunc Doblacum, aut Innichium, Tirolis Comitatus oppida visuntur, non longe a Dravi fontibus. Infeliciter conjectat Lazius, cladem hanc ad Aguntum Tassiloni illatam a Samone Carantanæ Principe, qui illi Samois. At neque hic gubernaculis adhuc admotus tunc erat a Slavis, et mortuus erat Tassilo.
B
26 Exin ab Hunnis Avaribus turpissima oppressi servitute sunt Slavi, qua eos Samonis, hominis Franci, industria, anno Christi iocxxxiv liberavit, quem ideo Regem sili crearunt; tum antea, uti Procopius lib. 3 belli Goth. scribit, Antarum Sclavinorumque nationes, non ab homine aliquo uno regerentur, sed ab antiquo plebeia communique libertate viverent, et idicirco res omnes, quæ utiles essent vel forte difficiles, in commune concilium deducerent. Servitutis modum, ac Regis legendi occasionem ita exponit Fredegarius Scholasticus in Chronico.
27 Anno xl. regni Chlotharii (qui an. 191xxxiv patri Chilperico successit, quatuor menses natus) homo nomine Samo, natione Francus, de pago Senonago, plures secum negotiantes adscivit, et ad exercendum negotium in Sclavos cognomento Winidos perrexit. Sclavi jam contra Avares cognomento Chunos, et Regem eorum Gaganum, coeperant rebellare. Winidi, Befulci Chunis fuerant jam ab antiquitus, ut cum Chuni in exercitu contra gentem quamlibet adgrediebant, Chuni, pro castris adunato illorum stabant exercitu; Winidi vero pugnabant. Si ad vincendum prævalebant, tunc Chuni prædas capiendum adgrediebant. Sin autem Winidi superabantur, Chunorum auxilio fulti vires resumebant. Ideo Befulci vocabantur a Chunis, eo quod duplici in congressione certaminis vestitu prælia facientes ante Chunos præcederent. Chuni ad hiemandum annis singulis in Sclavos veniebant: uxores Sclavorum et filias eorum stratu sumebant: tributa super alias obpressiones Sclavi Chunis solvebant. Filii Chunorum, quos in uxoribus Winidorum et filiabus generaverant, tandem non sufferentes malitiam ferre et obpressionem, Chunorum dominationem negantes, (ut supra memini) coeperant rebellare. Cum in exercitu
C 30 Dagobertus mox triplicem adversus Sclavos concitavit exercitum, Longobardorum, Alamannorum, Austrasiorum: Austrasii re parum prospere gesta, turpiter diffugerunt. At plurimum nunerum captivorum de Sclavis Alamanni et Longobardi secum duxerunt. Gesta hæc sunt anno ix Dagoberti, Christi iocxxxvi. Multis post hæc vicibus, inquit idem Fredegarius, Winidi in Thoringiam et reliquos vastando pagos in Francorum regnum irruunt. Etiam et Dervianus Dux gentis Urbiorum, quæ ex genere Sclavorum erant, et ad regnum Francorum jam olim a-pexerant, se ad regnum Samoni cum suis tradidit. Istamque victoriam, quam Winidi contra Francos nreurunt, non tantum Sclavinorum fortitudo obtinuit, quantum dementatio Austrasiorum, dum se cernebant cum Dagoberto odium incurrisse et assidue expoliarentur. men, in Flandria. Porro ex Fredegarii narratione patet, satis dinturnam ab fœdissima gente servitutem perpessos esse Sclavos, quam tandem anno Christi iocxxxiv, Clotarii Regis Francorum xl, excusserunt.
28 Ita invicem tunc collisæ duæ illæ nationes, ut tamen vicinis molestæ essent, cogerentque ad auxilia Francorum respectare. Nam scribit Fredegarius ad annum Dagoberti septimum, Christi iocxxxiv. Tanta prosperitate regale regimen... regebat Dagobertus, ut a cunctis gentibus immenso ordine laudem haberet. Timorem vero sic fortem sua concusserat utilitas, ut jam devotione arriperent suæ se tradere ditioni: ut etiam gentes, quæ circa limitem Avarorum et Sclavorum consistebant, eum prompte expeterent, ut ille post tergum eorum iret feliciter, et Avaros et Sclavos ceterasque gentium nationes, usque manu publica suæ ditioni subjiciendum fiducialiter spondebant. Postrema hæc aliter efferuntur in Gestis Dagoberti: intantum ut Avari et Sclavi, ceterarumque gentium nationes manu publica ipsius ditioni se subjiciendas fiducialiter sponderent. Quæ hand probabile est a Sclavis, saltem publico consilio, fuisse promissa, cum feliciter iis Samo imperaret, qui etiam Francos ipsos ultro irritare ausus, variis deinde cladibus affecit; vel ideo fortassis, quod hæc agitata a suis, vel subditis
29 Narrat id Fredegarius his verbis: Eo anno Sclavi, cognomento Winidi, in regno Samonis, negotiantes Francorum cum plurima multitudine interfecissent, et rebus expoliassent; hoc fuit initium scandali inter Dagobertum et Saïnonem Regem Sclavorum. Dirigens quemdam Dagobertus Sicharium Legatarium ad Samonem, petens ut negotiantes, quos sui interfecerant, aut res inlicite usurpaverant, cum justitia faceret emendare. Samon nolens Sicharium videre, nec ad se eum venire permitteret; Sicharius vestem indutus ad instar Sclavorum, cum suis ad conspectum pervenit Samonis: universa, quæ injuncta habuerat, eidem nuntiavit. Sed, ut habet gentilitas et superbia pravorum, nihil a Samone, quæ sui admiserant, est emendatum, nisi tantum placita vellens instruere, ut de his et aliis intentionibus, quæ inter partes ortæ fuerant, justitia redderetur in invicem. Sicharius, sicut stultus Legatus, verba improperii, quæ injuncta non habuerat, et minas adversus Samonem loquitur, eo quod Samo et populi regni sui Dagoberto deberent servire. Samo respondens jam saucius dixit: Et terram quam habemus, Dagoberti est, et nos sui sumus, si tamen nobiscum disposuerit amicitias conservare. Sicharius dixit: Non est possibile, ut Christiani et Dei servi cum canibus amicitias conlocare possent. Samo e contrario dixit: Si vos estis Dei servi, et nos sumus Dei canes; dum vos assidue contra ipsum agitis, nos permissum accepimus, vos morsibus lacerare. Ejectus est Sicharius de conspectu Samonis.
31 Anno sequenti, Christi IOCXXXVII, Dagoberti x, exercitum Winidorum Thoringiam fuisse ingressum tradit idem auctor. Anno xi regni Dagoberti, Christi IOCXXXVIII, cum Winidi jussu Samonis fortiter sævirent, et sæpe transcenso eorum limite, regnum Francorum vastando, Thoringiam et reliquos pagos ingrederentur; Dagobertus... Sigibertum filium suum in Auster regnum sublimavit... Deinceps Austrasii eorum studio limitem et regnum Francorum contra Winidos utiliter defensare noscuntur. Hæc Fredegarius e quibus refutes auctorem Vitæ S. Virgilii Episc. Salisburgensis, scribentem Quarantanos, cum Samone Rege, demum Dagoberti servitio subactos esse. Quod ab eo Aventinus, Lazius, Megiserus hausere.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.