Commentarius historicus.
§ I. Effigies Christi data S. Veronicæ. Sixtus IV Pontifex Romanus, in bulla creretionis duorum beneficiatorum, data Kalendis Martiis anno MCDLXXXII, affirmat basilicam S. Petri Romanam præ aliis Urbis orbisque ecclesiis excellere, ob Salvatoris nostri Sudarium, plurimasque Sanctorum reliquias, pie istic religioseque asservatas. De quibus reliquiis agit Nicolaus IV Pontifex litteris apud S. Mariam-Majorem, Idibus Aprilis, anno III sui Pontificatus, Christi MCCCX datis hoc exordio: Ille qui solus Romanam fundavit Ecclesiam. dein haec subjunguntur: In ea namque basilica, sui pretiosissimi vultus Imaginem, quam VERONICAM fidelium vox communis appellat, in singularis amoris insigne tribuit venerari, et in ea gloriosissimum corpus atherei Janitoris, ac innumerabilium Martyrum, aliorumque Sanctorum, venerandas reliquias collocavit. Imo plurimos Pontifices, Clementem VI, VII, VIII, Gregorium XII aliosque, sacrosanctum Sudarium appellare Veronicam refert Jacobus Grimaldus basilicæ Vaticanæ chartophylacii Propræfectus apud Bzovium in Annalibus ad annum MCCXVI num.XVI, unde haec testimonia excerpsimus. Fuit autem S. Veronica, aliis Verenice, Beronicae et Berenice: religiosa quædam Hierosolymis femina, quæ, ut habet Christiana traditio, Christi crucem gestantis, atque ad montem Calvariae properantis, faciem videns impie tractatam ac deformatam, propius accessit, capitisque velum detractum ei porrexit, quo faciem sudore et cruore defluentem detergeret: cui moz benignissimus Salvator noster Imaginem vultus sui, perfecte huic velo impressam, in amoris sui pignus atque monumentum, reddidit. Hanc Effigiem vultus Dominici, a sancta ea matrona, Veronicam adhuc appellari, citati auctores volunt.
A
2 Bernardus Breydenbachius Decanus Moguntinus in sua peregrinatione trans marina anno MDI excusa, narrat se cum Dynasta Solmensi aliisque sociis xiv Julii anni MCDLXXXII, processisse per viam illam longam, per quam Christus de domo Pilati usque ad crucifixionis locum ductus est: ac devenisse ad domum S. Veronicæ, quæ ad passus quingentos et quinquaginta distat a domo Pilati: ubi Christus ejus peplo Imaginem faciei suæ impressit, quæ hodie Romæ visitur. Adrichomius in descriptione Hierosolymitana num. 118 viam eam Crucis accurate distinguit; et num. 44 ait domum Veronicæ angularem fuisse: quam Quaresmius lib. 4 Elucidationis terræ sanctæ, peregrinatione 6, cap. 13, refert hoc tempore videri non in angulo via, sed in medio hinc inde continuas habentem alias domos, esseque in læva parte euntibus ad Calvarium, ac septimum locum viae dolorosæ consideratione ac veneratione dignissimum. Alphonsus Salmeron tomo 10 Commentariorum in Historiam Evangelicam tractatu 33 censet, Veronicam adfuisse inter mulieres, ad quas Jesus conversus dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me: sed super vos ipsas flete et super filios vestros etc. Ubi Christus reprehendit opinionem illarum, existimantium cum, ut imbecillem, et qui se tueri non posset, coactum pati; neque intelligentium aut caussam mortis ejus, aut peccatum illorum, qui eum occidebant: uti præclare docet Franciscus Suares in 3 part. S. Thomæ tomo 2, disput. 36, sect. 2. A quibus mulieribus removendam putamus S. Veronicam, dilectam Christi discipulam: a cujus ædibus, ex quibus egressa venerandam Christi faciem sanguine sædatam abstersit, separant locum mulierum plangentium, qui hodoeporicon Passionis Christi in lucem ediderunt. Non procul inde ab ejus ædibus, ut traditur in Peregrinatione Jerosolymitana Principis Radzivilli, est exiguus collis, in quo mulieres stabant flentes, quas alloquebatur Christus. Breydenbachius interponit domum divitis epulonis in inferno sepulti. At juxta Adrichonium, Christus a loco, ubi Veronica illi occurrit, per cccxxxvi gressus et n pedes venit ad portam judiciariam, ubi rursum cum Cruce lapsus est. Deinde ardua, saxosa atque paullatim ascendente via versus Septemtrionem processit per cccxlvii gressus et n pedes ad bivium quoddam, ubi mulieres plorantes alloceuts est.
3. Quaresmius loco indicato opinatur, velum a S. Veronica Christo exhibitum, non lineum, sed bombycinum fuisse, quod in regionibus Orientis magis in usu sint telæ bombycinæ, ex eisque fere conficiantur vela capitum, utpote ob subtilitatem levitatemque commodiora. Addit, Turcas ex bombyce factas tiaras quas vulgo turbantos vocant, gestare. Sed haec controversia dirimenda Romæ est, ab oculatis veli istic servati judicibus. Memorabile etiam est, quod de sacrosancta Christi effigie, quæ in eodem Sudario cernitur, tradunt ex Joanne Lanspergio homilia 19 de Passione Domini, Daniel Mallonius in explicatione stigmatum Christi sacræ Sindoni impressorum cap. 14, Carolus Stengelius in historia Passionis Christi cap. 67, Quaresmius, alique, Christi faciem in eo Sudario impressam retinere et adspicientibus monstrare vestigium alapæ armata manu inflictæ.
4 Et haec de Sudario a Christo S. Venoricæ tradito apud Christianos orthodoxos indubitata sunt, et a Jacobo Gretsero nostro tractatu de Imaginibus non manusfactis aliisque contra rabiem hæreticorum hujus temporis propugnata: at quo modo idem sudarium ab S. Veronica Romam fuerit delatum, minus certum est. Quæ magis apud auctores probabilia reperiuntur, hic seligemus: ac primo rejicimus tractatum quemdam MS. sub hoc titulo: Incipit notificatio, qualiter Tiberius Cæsar pro ipso, id est, Christo, Hierosolyman direxerit. Cujus hoc est exordium: Factum est Tiberio et
Vitellio Consulibus, cum eodem tempore Tiberius Cæsar gubernaret Imperium, necesse fuit, ut in partibus Hierosolymorum virum prudentem dirigeret, ut Christum Jesum possit videre Tiberius etc. Multa displicent in eo tractatu, fortussis ab aliquo ex relatione S. Methodii mox danda similiveh storia depravato, ejusdemque generis cum tractatu præcedenti ejusdem Codicis MS. cui illum Compilator ut appendicem in titulo conjunxit. Est autem tractatus qui preponitur de Passione Christi sub hoc titulo: Incipiunt gesta Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, inventa a Theodosio Imperatore in Hierusalem in prætorio Pontii Pilati in Codicibus publicis. Hunc tractatum sub nomine Pontii Pilati ad Imperatorem editum esse indicant in fine hæc verba: Ideo suggero Regi, ne quis aliter nuntiaverit, æstimans credendum mendaciis Judæorum, et direxi potestati vestræ omnia, quæ gesta sunt de Jesu in prætorio meo. Est forte aut idem tractatus aut certe amplificatus, cujus meminit, ante tempora etiam Theodosii Junioris, S. Epiphanius Hæresi 50, quæ est Quartadecimanorum: quorum aliqui unam eamdemque diem Paschalis semper observabant, accuratam se gloriantes hujus instituti rationem didicisse ex Actis Pilati, in quibus scriptum est, viii Kalendas Aprilis Christum esse passum: quod in hoc tractatu sub initium legitur his verbis: Factum est anno xix Imperatoris Tiberii Cæsaris Romanorum, et Herodis, filii Herodis, Regis Galliae, anno xix principatus ejus, viii Kalendas Aprilis etc. Sed his omissis ad S. Veronicam redimus.
§ II. Effigies Christi a S. Veronica Romam lata. An ea neptis Herodis Regis?
Cardanilis Baronius tomo 1 Annal. Eccles. anno 34 nu. 138 testatur, Roma in bibliotheca Vaticana asservari libellum MS. de translatione sacrosaneti hujus veli Romam facta, quam historiam ait Joannes Molanus lib. 4 de sacris imaginibus cap. 2, graviter conscriptam, et antiquissimis characteribus, totam perlegisse Thomam Stapletonum, virum Ubris editis orbi universo notum. Utinam commentarium istum obtinere licuisset, atque hoc loco in publicum proferre! cujus jacturam aliunde conamur sarcire. Ae primo S. Veronicam sacram hanc effigiem Romam tulisse omnium scriptorum consensus est. In chronico sub Flavii Lucii Dextri nomine edito, haec leguntur ad omnum Christi xlviii: Hierosolymitani Judei vehementer infensi B. Lazaro, Magdalenæ, Marthæ, Marcello, Maximino, Josepho ab Arimathia nobili decurioni, et aliis plurimis: navi sine remigio velisque ac sine gubernatore eos imponunt, et exulare mandant: qui per vastum mare divinitus delati, ad Massiliensem portum incolumes appellunt. Verenice sancta mulier, ex plurimis comitibus aliqua, tum a Gallia Romam venit, ibique Divino relicto vultu, miraculis clara, migrat ad Dominum anno LXX.
6 S. Methodius, Olympi et Pataræ maritimarum Lyciæ urbium, ac postea Tyri Episcopus, in Chalcide Græciæ martyrio coronatus xviii Septembris, plurimos libros (a S. Hieronymo de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 83 relatos) confecit, et multa alia, uti hic addit, quæ vulgo lectitantur: ut supra diximus n Februarii ad festum Hypapantes Domini, sive Purificationis B. Mariæ Virginis § 1. Hic in aliquo opusculo historiam Imaginis Christi a S. Veronica velo exceptæ, ac Romam delatæ exposuit, a Mariano Stolo in Chronico ad annum Christi XXXIX descriptam his verbis: Tiberius in Campania moritur veneno anno xxii Imperii sui, ætatis vero LXXVIII. Methodius sic: Interim Tiberius circiter xxii annis sui principatus exactis, vivendi finem fecit: qui de Domino Jesu Christo hoc apud Senatum usus est consultu: Si Deus est, inquit, poterit
A terit rebus nobis inutilibus prodesse: si homo est. Reipublicæ subvenire. Hic lepra vexatus non modica, desiderabat, auditis Divinis virtutibus, gratiam ejus per nuntios comprobare; sed non potuit ad hoc pertingere: quia Christo jam post resurrectionem celo præsidente, fama compererat, Pontio Pilato adjudicante Judeis traditum, et a suis militibus crucifixum, sepultumque tertia die resurrexisse: sed furatum a discipulis, custodibus appretiatis diffamatum esse, a quadam matrona, nomine Veronica, quæ ipsius Salvatoris nostri aspectum, ipso exprimente atque contradente, ad evidentiam testificandæ veritatis, et observandæ fidelitatis nicemate suo (legendum arbitramur in schemate, ut infra patebit) reconsignatum habnit. Quæ dum nuntios convenisset, et ita esse atque se habere per omnia evidentissime asseruit, Romam ab ipsis delata est, atque in præsentiam Principis adducta, speciem Divinæ testificationis ostendit et virtutem perfecti medicaminis gratia Christi mirabiliter effecit. Qui dum comperisset Pilatum Dominici cruoris reum extitisse, Senatu decernente, utpote, qui sine audientia Romam non consultus talia præsumeret, jussus est exilii supremam damnationem subire: non multum post ipse, ut dictum est, vivendi finem fecit. Huc usque B Methodius, et ex illo Marianus Scotus. Quam Methodii Episcopi historiam allegant Baronius citato anno 34 num. 138, Gretserus de Imaginibus non manufactis, cap. 16. Cornelius a Lapide in cap. 27 Evangelii S. Matthaei, Simon Maiolus pro defensione sacrarum Imaginum centuria 1 cap. 3, et tomo 1 Dierum canicularium, colloquio 20, Quaresmius libro 4 cap. 14 § 4, aliique plures.
7 Jacobus Philippus Bergomas in Supplemento Chronicarum ad annum Christi xlvii hæc refert: Veronica mulier Hierosolymitana, Christi discipula, matrona siguidem sanctitate ac pudicitia insignita, his temporibus a Tiberio Cæsare per Volusianum necessarium suum, virum strenuum, e Hierosolyma cum Sudario Christi Romam accersitur. Detinebatur quidem idem Cæsar magno infirmitatis morbo: qui cum primum mulierem sanctam suscepisset, et Christi Imaginem contigisset, ab omni infirmitate curatus est. Ob quod miraculum ipsa Veronica ab ipso Cæsare magno in pretio deinceps habita est. Ibidem enim usque ad mortem cum Petro et Paulo Apostolis, atque Clemente Pontifice Ecclesiam Dei constituens, perseveravit. Hæc ipsa est, quam Dominus a sanguinis fluxu fatigatam (ut sacra Evangelii habet historia) vestimenti ejus fimbriam tangendo sanaverat: a quo etiam Passionis ejus tempore eadem Imagine vultus sui signum amoris donata fuit. Ipsa autem Imago, panniculo sic impressa, Clementi Pontifici et successoribus ejus ab eadem ex testamento declarata, nunc usque ibidem in B. Petri templo a Christi fidelibus maxima cum religione invisitur. Quam et multi per tempora exquisitis celebravere laudibus: inter quas illa singularis habetur, quæ incipit: Salve, sancta facies etc. Hæc ibi. Hymnum illum infra referemus. Præfationes Ambrosianæ, quas in peragendis Missis dici consuevisse testatur memoratus Maiolus, referunt dictum Volusianum Cæsaris Tiberii necessarium, cum ingenti gibbo in dorso laboraret, tactu ejus Sudarii, corporis rectitudinem recepisse. Eusebius in Chronico ad annum Tiberii xxxm tradit. Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, hunc retulisse ad Senatum, ut inter cetera sacra reciperetur. Verum cum ex consulto Patrum, Christianos eliminari Urbe placuisset, Tiberium per edictum accusatoribus Christianorum comminatum esse mortem; illudque scribere Tertullianum in Apologetico, cujus verbis relatis eadem fusius deducit Eusebius lib. 2 Histor.
Eccles. cap. 2 quem reliqui Scriptores sequuntur.
8 In chronico sub nomine Juliani Petri Archipresbyteri S. Justæ, ex bibliotheca Olivarensi edito, ad annum xc hæc leguntur: Per hoc tempus, sicut Apostolicis diebus, Romæ in magno pretio erat Sudarium illud sacratissimum, quod Clementi primo, Romano Pontifici, reliquit piissima mulier Beronice, quam alii corrupte vocant Veronicam, quæ neptis ex sorore Salome magni Herodis, nupsit viro nobili Amatori. Vixit aliquando in urbe Cæsarea Palæstinæ, aliquando vero Hierosolymis. Fuit autem illa mulier, quam ex fluxu sanguinis aliquando curavit Christus. Depicta est imago Christi curantis mulierem in pariete, cujus lacinia, ubi tangit hederam, curat ex omni morborum genere. Quidam volunt passam martyrium Antiochiæ cum aliis quinquaginta, ut tradit Beda-Hæc ibi. Josephus. 1 de bello Judaico cap. 6 tradit Antipatrum ex uxore Arabissa, nomine Cypride genuisse filios quatuor, Phasaelum, et Regem Herodem et Josephum et Pheroram, et Salomen filiam; de qua idem Josephus agit in Antiquitatibus Judaicis lib. 15 cap. 4 et 11, lib. 16 cap. 6 et 11 et lib. 17 cap. 1. Eusebius in Chronico ad annum Imperii Augusti Cæsaris 40, et regni Herodis 30: tradit Herodem virum sororis suæ Salome interfecisse, et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam hunc necasse. Fuit autem primo nupta Castabaro Idumæo Gazæ Principi, eique peperit Berenicen, supra in Juliani Chronica indicatam: verum a S. Veronica prorsus aliam. Nam hæc Berenice nupta Aristobulo, Herodis Regis filio genuit, teste Josepho lib. 1 belli judaici cap. 18, Herodem Agrippam, Aristobulum, Mariannem, et Herodiadem, matrem Salomes saltatricis, quæ caput S. Joannis Baptistæ postulavit sibi in disco dari. Ea Berenice S. Veronica multo senior, quæ, priore marito Aristobulo ad Herode patre occiso, nupta fuit cuidam Antipatro, ut frustra fingatur uxor Amatoris, de cujus et S. Veronicæ conjugio infra agemus: ac deinde num ea fluxu sanguinis fuerit a Christo liberata inquiremus; ubi ante de cultu ejus sacro actum fuerit. Hic sufficit ostendisse quam parum Chonico Juliani fidendum sit, quod nimium aliqui extollunt, atque inter eos, Franciscus de Ruspuerta seculo 12 Historiæ Giennensis, cap. ultimo § 1, et Joannes Acuna Adarveus Prior Ecclesiæ parochialis Anduzarensis libro de Imaginibus Christi non manufactis, ac postissimum de sacro velo S. Veronicæ urbis Giennensis, de quo infra agemus, Hispanico idiomate edito anno MDCXXXVII; ubi tractatu 33 § 1 verha Juliani refert, et § 2 hanc Herodis ex sorore neptem mire extollit, ac S. Veronicam, de qua agimus, credit fuisse, e stirpe illa regia prognatam.
§ III. Cultus sacer S. Veronicæ.
Quæ supra Berenice ex Judæa, ac forte ante Christum natum mortua fingebatur S. Veronica pia et Christiana matrona; jam mutato sexu in eodem Juliani Chronico ex S. Beronico fingitur S. Veronica Martyr. Ille est qui cum quinquaginta aliis Antiochiæ passus colitur XIX Octobris, in omnibus fere Martyrologiis, etiam Bedæ MSS. exemplaribus: in cujus exemplari excuso confusionem esse etiam advertit ibidem in Annotationibus Baronius.
10. S. Veronicam Romæ e vita migrasse ac terræ mandatam esse tradit Octavius Pancirolus in absconditis thesauris Urbis, regione 7, ecclesia 17. Natalem ejus ita celebrat Petrus Galesinius in suo Martyrologio Romano IV Februarii: Romae item S. Veronicæ, quæ ad eam urbem Hierosolyma Sudarium Domini attulit. In Notationibus addit, Gervasium Tilebenensem, Blondum, aliosque de ea scribere. Galesinium eisdem verbis describit Ferrarius in Calalogo generali Sanctorum; ast in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc elogium concinnat
A concinnat: Veronica religiosa femina, ut habet vertus traditio, quo tempore Chistus Salvator noster ad patibulum ducebatur, lineum capitis sui peplum ei ad faciem tergendam cruore, ex sacro capite spinis coronato defluente, porrexit: cui Divini vultus illius imago divinitus impressa remansit. Hoc sancta faemina Romam detulisse, eoque Tiberium Augustum difficili morbo laborantem sanasse fertur. Porro illud ad S. Clementis manus pervenisse, et successorum, a quibus in Vaticana ecclesia asservatum ad hæc usque tempora, non sine maxima populi Romani devotione, quotannis exponi solet. Vultusque sanctus; ac Sudarium Veronicæ nominatur. Ipsa vero Veronica pridie Nonas Februarii obdormiisse fertur. Eodem die Nicolaus Reusnerus in Diario historico refert, Veronicam Virginem Martyrem citato Martyrologio Romano, ita quodlibet Martyrologium Ecclesiasticum appellans.
11 Alti referunt eam xxv Martii, rati eo die Christum pro salute hominum passum, suam tum S. Veronicæ effigiem dedisse. Ita Florarium MS Sanctorum: Item S. Veronicæ matronæ. Hæc Hierosolymitana matrona sancta, a Tiberio Cæsare, qui claruit anno salutis XLVIII, per Vglutianum Romam accersitur. Tiberius aatem magna infirmitate detentus, cum suscepisset S. Veronicam et imaginem contigisset, enratus est. Hæc est quam Dominus a profluvio sanguinis, per tactum fimbriæ vestimenti ejus, sanaverat, ut dieitur Matthæi IX et Lucæ VIII: a quo etiam Domino, tempore Passionis, Imagine in amoris signum donata fuit. Quæ quonam Imago panniculo impressa Clementi Pontifici et successoribus ab eadem ex testamento relicta est: et nunc usque in basilica S. Petri ostenditur. In cujus laudem dicitur hæc oratio: Salve sancta facies nostri Redemptoris etc. ut supra ex Bergomensi diximus, quem huic auctori Florarii MS. lucem prætulisse, aut certe utrumque ex eodem fonte sua hausisse indicat res eadem, eisdemque verbis prolata. Hermannus Greven in auctario Usuardi et Canisius in Martyrologio Germanico: Veronicæ sanctæ matronæ, cui Dominus Imaginem faciei suæ Sudario impressam reliquit.
12 Missale juxta morem sanctissimi Doctoris et Pontificis Ambrosii, impressum anno MDLX, habet Missam legendam in festo S. Veronicæ Matronæ, cujus cantus et præfatio indicantur requirenda in communi unius matronæ. Lectio recitatur ex Epistola B. Pauli ad Romanos capite VII, hoc exordio: Scientibus legem loquor etc; Evangelium vero sumitur ex capite 3 Marci a versu. 20. Cum transisset Dominus Jesus in navi rursus trans fretum etc. in quo agitur de muliere a profluvio sanguinis, attactu vestimenti ejus sanata. Orationes propriae ibidem hæ referuntur: prima super populum: Præsta nobis, quæsumus, misericors Deus, ut, qui B. Veronicæ festivitatem devotis obsequiis cclebramus; ejus intercessionibus per tuam clementiam adjuvemur; et de præsentis seculi fluctibus liberemur; Per Dominum etc. Altera super sindonem Oratio: Da, quæsumus, sancte Pater, ut B. Veronica, quæ in conspectu Majestatis tuæ extitit gratiosa, suis orationibus nos per fidem integram ac sanctæ viæ munditiem gratos tibi reddat pariter et devotos; Per Dominum etc. Tertia Oratio super oblata hæc est: Supplies te rogamus, omnipotens æterne Deus, ut devotionis nostrae munera tibi complaceant, quæ tuæ Majestati offerimus consecranda ad B. Veronicæ reverentiam et honorem, et animarum nostrarum tutelam pariter et salutem; Per Dominum etc. Quarta demum Oratio post Communionem hæc recitatur: Sit nobis, Domine, mentis et corporis salutifera medicina sacrosanctum corpus Domini nostri Jesu Christi, quod ad S. Veronicæ laudem percepimus et honorem. Per eumdem Dominum etc.
13 Alia extat Oratio excusa anno MDLV in Missali D Augustano, eamque legentibus quadraginta dies indulgentiarum ab Innocentio Papa IV concessos esse rubrica præfixa Missæ de S. Veronica seu Vultu Domiui, aut sacra Effigie Christi, inscriptæ, significat. Eadem legitur in Missali Ecclesiæ Moguntinæ ex mandato Bertoldi Archiepiscopi anno MCDXCIII excuso. Præsuit autem Ecclesiæ Pontifex Innocentius IV ab anno MCCLXIII ad annum MCCLIV. Ast Innocentius III sedit ab anno MCXCVIII ad MCCXVI, ad quem obitus ejus annum orationem similem attribuit huc Innocentio III Matthæus VV estmonasteriesiensis in Floribus Historiarum Anglicanarum his verbis. Eodem tempore dum Papa Innocentius processionem faceret solennem Romæ, et illa Effigies Dominici vultus, quæ VERONICA nuncupatur, populo aspicienda veneranter deportaretur, ipse Papa ipsam loco solito aptavit; sed in crastino inventa est versa stans modo indebito: ita scilicet, quod frons deorsum, barba versus humum verteretur. Quo audito Dominus Papa timens valde hoc apparuisse in triste præsagium, composuit et constituit unam Collectam in honorem Veronicæ dicendam, et dicentibus veniam decem dierum concessit. Eadem fere refert Matthæus Parisiensis in historia Anglorum initio gestorum Henrici in Regis asseritque Orationi adjectum quemdam Psalmum cum quibusdam versiculis, et Eadem dicentibus concessam decem dierum indulgentiam: ita scilicet, ut quotiescumque repetatur, toties dicenti tantumdem indulgentiæ concedatur. Hæc ibi. Odorieus Rainaldus in Histor. Eccl. ad an. 1216 num. 7., immutatam illam imaginem ait nonnullos fabellam suspicari. At supplicationem, aliaque pietatis opera in dubium revocari non permittit. Indulgentias autem ad XL dies auxerii Innocentius IV juxta relatum Missale Augustanum. Qui a Matthæo Parisiensi Psalmus appellatur, forte hymnus antiquus est a Bergomensi et auctore Florarii supra indicatus. Est ea doxologia rhythmica, in antiquis Missalibus Sequentia appellata, quam præter Missale Augustanum, ex monumentis Ecclesiæ Giennensis tradit Acuna Adarveus tractatu XLI, et ob celebrem memoriam S. Veronicæ, una cum versiculis et Oratione hic damus.
14 Salve, sancta facies Nostri Redemptoris, In qua nitet species Divini splendoris, Impressa panniculo Nivei candoris, Dataque Veronicæ Ob signum amoris. Salve decus seculi, Speculum Sanctorum, Quod videre cupiunt Spiritus colorum: Nos ab omni macula Purga vitiorum, Atque nos consortio Junge Beatorum. Salve nostra gloria In hac vita dura, Labili et fragili Cito transitura, Nos perduc ad patriam, O felix figura. Ad videndum faciem, Quæ est Christi pura. Esto nobis, quæsumus, Tutum adjuvamen, Dulce refrigerium Atque consolamen, Ut nobis non noceat Hostile gravamen; Sed fruamur requie Cum Beatis. Amen.
A Vers. Signatum est super nos lumen vultustui Domine. Resp. Dedisti lætitiam in corde meo. Auctore G. U. Oratio. Oratio. Deus, qui nobis signatis lumine vultus tui, memoriale tuum, ad instantiam R. Veronicæ imaginem tuam Sudario impressam, relinquere voluisti; præsta, quæsumus per sanctam Crucem et gloriosam Passionem tuam, ut, qui eam hic in speculo et ænigmate veneramur in terris, desiderabilem ac veram faciem læti ac securi videre mereamur in cœlis: Qui vivis ac regnas etc. Monasterio S. Veronicæ Murciæ: reliquiæ Bononiæ. B
15 Extat illustre tertii Ordinis S. Francisci monasterium sacrarum Virginum Murciæ apud Hispanos, urbe olim regia, extructum sub titulo S. Veronicæ, erga quam pie affecta erat monasterii hujus fundatrix Domina Isabella Alarconia, eique præscripsit pro insignibus imaginem Christi faciem suam velo impressam S. Veronicæ porrigentis. Agunt de eo monasterio Franciscus Cascales in Historia Murciæ tractatu 16 sub finem, et Acuna Adarveus tractatu 33 § 1. Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano xix Maii Violantam a Corduba, Beatam appellat et monasterii S. Veronicæ de Murcia fundatricem, quæ istic tertii instituti alumna circa annum MOLXXVI, nonagenaria major obierit: forte prima monasticam vitam istic amplera. Ob singularem erga S. Veronicam affectum, pars aliqua e domo ejus inter reliquias sacras asservatur in ecclesia monasterii S. Stephani, vulgo Jerusalem, in urbe Bononiensi: ut testis est Donatus Pullienus Luparius in historica ejusdem monasterii relatione Bononiæ anno MDC edita, tractatu 8 § de Reliquiis altaris sanctæ Crucis. NOT. 37. ANNIVAV. IAV. 85. § IV. Conjugium S. Amatoris et S. Veronicæ: adventus utriusque in Gallias: ac sacra ibidem veneratio. In Fragmentis, quæ Luitprando, sive Eutrando, vulgo attribuuntur, numero ccix hæc leguntur: S. Amator conjux Veronicae, cui Dominus faciem suam expressam dedit, famulus sanctæ Virginis Mariae et Joseph, et Domini bajulus ac nutricius, post discessionem ejus ad cœlos, ejus hortatu S. Martialem cum conjuge secutus est ad Gallias, ubi, sicut viderat prope Nazareth eremitas montis Carmeli, eam vitam in editissimo monte secutus est. Vixit ibi multos annos, agens vitam magis cœlestem quam terrenam. Creditur decessisse anno LXXV, celebratur i die November. Hæc in illis Fragmentis, quæ primum locum mererentur, nisi, cum memorato Chronico Juliani, suppecsitia multis viderentur. Horum auctoritate nixi Alegraus et Lezna, S. Amatorem Carmelitis adscribunt, ille in Paradiso Carmelitici decoris statu 2 ætate 2 cap. 18, hic tomo 2 Annalium Carmelitarum anno 75 num. 4. Reliqua suam fidem ex aliis auctoribus nancisci debent. Certior Suberit Episcopi S. Pappuli.
17 Petrus Subertus, Decretorum Doctor, urbisque S. Pappuli, sub Metropoli Tolosana, Episcopus, vita functus anno MCDLIV, in libro de Cultu vineæ Domini, seu Visitatione Episcopali, a Joanne Cappuisio recognito, atque anno MODII in lucem edito, tradit par. 7 cap. 3. Veronicam primo valde familiarem et præcordialem amicam fuisse beatæ Virginis Mariae matris Doi: secundo uxorem fuisse viri Doi Amatoris: tertio hos duos conjuges Amatorem et Veronicam in comitatu S. Martialis in Gallias venisse, secumque tulisse de lacte B. Mariae, et de capillis ejus, et duos ejusdem B. Mariae sutulares. horumque alterum S. Martialem posuisse in Ruteno, alterum in rupe Anicii, quæ nunc Podium B. Mariae dicitur: De capillis vero ejusdem partem posuisse in Minimate, (potius Mimate, vulgo Mende) partem aliam in civitate Alvernia, quæ nunc Clarus-mons dicitur. Quarto S. Amatorem in rupe, quæ nunc Amatoris dicitur, solitariam vitam elegisse, altari in honore B. Mariae D Virginis, vili tunc quidem loco et schemate, sed nunc toto mundo honorabili, a B. Martiale iñbi dedicato: vitamque ibi S. Amatorem finivisse præsentem, corpusque ejus incorruptum sanctam expectare resurrectionem. Uxorem denique ejus Veronicam secutam ubique B. Martialem prædicantem, tandem in territorio Burdegalensi supra mare senio confectam resedisse, capellula sibi ibidem a B. Martiale in honore B. Mariae Virginis dedicata, quæ Solac dicitur, eo quod solum lac beatæ Virginis ibi positum est: aliis, quas habebat B. Veronica, reliquiis Dominæ nostræ per prædictas ecclesias distributis. Hactenus Episcopus Subertus in Cultu vineæ Domini simul excuso cum Baculo Pastorali Joannis Francisci Pavini, a Paulo n Judicis sacri palatii creati, quem librum de hac historia auctore Jacobo Cappuisio citat Odo Gisseius Societatis nostræ, in Relatione historica Deiparæ Virginis Roquemadurensis, sive a rupe S. Amatoris, cap. 8. S. Antonini Episc. Florentini,
18 Eodem cum Suberto tempore vivebat S. Antoninus Florentinus Episcopus, imo illi superstes ad annum MCDLIX vitam perduxit. Hic i parte Chronici titul. 6, cap. 25 § 2, in epitome Vitæ S. Martialis hæc eadem contraxit: Venit, inquit de S. Martiale, cum B. Petro Romam, et per enm missus fuit in Galliam; habens in comitatu suo Amatorem et conjugem ejus Veronicam, quæ familiaris et præcordialis amica fuit Virginis Mariae. Sanctus vero Amator in rupe, quæ modo Amatoris dicitur, solitariam vitam egit ibique obiit. Veronica autem S. Martialem prædicantem secuta est in territorio Burdegalensi, ibique consenuit in antedicto Solaco, vico nobili, aliis S. Mariae de Solaco, prope ostium Garumnæ fluvii, circa quem locum a Ptolemæo constitui Novomagum urbem Biturigum Vibiscorum tradunt Elias Vinctus, Brietius, ac polissimum Dadinus lib. i Rerum Aquitanicarum cap. n. Antoninum describit Buchetus par. i Annalium Aquitaniæ cap. 3. Episcopis hisce Suberto et S. Antonino, duobus seculis et amplius, senior Robertus Abbas de monte S. Michaelis in Normannia, in supplemento Chronici Sigeberti ad annum MCLXXI eandem historiam att. git. Henricus, inquit, Rex Anglorum perrexit causa orationis ad Roccam Amatoris, qui locus in Cadurcensi pago montaneis et horribili solitudine circumdatur. Dicunt quidam, quod B. Amator famulus R. Mariae, et aliquando bajulus et nutricius Domini fuit, et assumpta piissima matre Domini ad æthereas mansiones, ipse Amator, præmonitus ab ea, ad Gallias transfretavit, et in prædicto loco vitam eremiticam transegit. Roberti Abbai de monte,
19 Colitur S. Amator xx Augusti: cujus aliqua Acta MSS. habemus in novem lectiones, ad Matutinum in Officio Ecclesiastico recitari solitas, distributa: juxta quæ Veronica moribus et fide Amatori non dispar socia, vixit in justificationibus Domini sine querela; et prædicante Domino Jesu Christo verbi divini semen in corde pio suscepit, ut terra bona, vetusta purgata, centuplum suis temporibus redditura: ac propter sanitatem infirmatis gravissimæ ad tactum fimbriæ Dominici vestimenti clementer indultam, in fervore fidei et amoris divini Jesu Christi copiosius exarsit. Regenerata namque secundum fidem in Christo, seculo renuntiavit, relictisque omnibus sategit jussa Christi perficere, et reliquias maxime de beata Virgine colligere, et cetera pietatis opera devote complere: unde gloriosum lac mamillarum Virginis gloriosæ, cujus servitio se totam conferre n.eruit, ut humilis pedissequa et ancilla, humiliter et utiliter recollectum, vestes etiam ejusdem Virginis et cetera multa talia, nec non Mamphoram cum impressione similitudinis faciei Dominicæ, a nomine dictæ mulieris Veronicam nuncupatam, prout Romæ ostenditur, fideliter collegit, et salubriter custodidivit... F Anonymi in Vita MS. S. Amatoris.
A vit... Persequente Ecclesiam Christi Saulo, jussu celestis nuntii navem casu inventam cum S. Amatore ascendit, ducenteque Domino ac misericorditer protegente, in occiduas partes pervenit. Constructo siquidem vili schemate parvo tuguriolo, eremiticam vitam duxit, ac tamdiu ibidem orationi et jejunio se dedit, donec B. Martialis a Lemovicinis illuc advenit, qui eos speciali dilectione, sicut compatriotas et notos et fideles devotissimos, diligebat. Relicta itaque conjuge propria apud Solacum orationi et contemplationi, beatissimi Martialis, Romam petiit, et beatissimum Petrum Apostolorum Principem visitavit: manensque in urbe Romana fere per biennium, vidit quomodo crucifixus est Petrus, et Paulus etiam decollatus: et defuncta supradicta Veronica Lemovicas reversus eremum petiit, habitaculumque præparavit in valle Cathurcina etc.
20 Hactenus illa Acta, juxta quæ Veronica S. Amatoris conjux eadem est, quæ imaginem Christi velo excepit. Cujus sacrum cultum refert Saussaius xv Februarii his verbis: In Aquitania commemoratio S. Veronæ, alias Veronicæ, matronæ, quæ Sudario faciem Domini crucem portantis extersit, cujus admiranda effigies ipsimet linteo remansit impressa, sicut hodie cernitur Romæ, ubi magna religione servatur. Idem Saussaius xx Augusti in Supplemento de S. Amatore hæc scribit: In agro Caturcensi S. Amatoris Confessoris: qui ex discipulo S. Martialis Doctor Evangelicus factus, Caturcenses in fide uberius edocuit, sanctitateque clarus obdormivit in Domino. Hæc Saussaius, ratus S. Martialem, ut scribit xxx Junii. fuisse discipulum S. Petri: et non venisse in Gallias anno Christi ccl, uti ex Actis passionis S. Saturnini Martyris retulit seculo Christi sexto S. Gregorius Episcopus Turonensis lib. 1 Historiæ Francorum cap. 30. De cujus adventu extat docta dissertatio Joannis Cordesii Canonici Lemovicensis, Latine edita a Francisco Bosqueto parte 2 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ, in quarum priore parte Bosquetus lib. 1 cap. 23 Gregorii Turonensis sententiam amplectitur; rejectis Actis, quæ sub nomine Aureliani ejus in Sede Lemovicensi successoris, circumferuntur. Quæ plenius discutiemus xxx Junii ad Vitam S. Martialis. Quod huc spectat, fatemur plurima in citata hactenus relatione de S. Veronica, uzore S. Amatoris difficilia apparere: eamque Veronam, seu Veronicam, aliam sorte esse ab illustri illa matrona Hierosolymitana, cujus velo suam Christus effigiem impressit: maxime si in Gallias seculo Christi tert o in S. Martialis comitatu profecta, ibidem ex hac vita sancte decesserit.
§ V. An S. Veronica sanguinis profluvio a Christo liberata: ac sub nomine Venicæ seu Venisæ colatur?
Nicodemus in Evangelio suo, teste Salmerone nostro tomo 10 commentariorum in historiam Evangelicam tractatu 33, tradit mulierem fluxu sanguinis curatam, cujus meminerunt Matthæus cap. 9, Marcus cap. 3, et Lucas cap. 8, vocatam fuisse Veronicam. Addit Salmeron, sibi hactenus compertum non esse, an eadem hæc fuerit, quæ hoc officium veli oblati Christo præstiterit. In Dextri Chronico ad annum xlviii, traditur Verenice, Divino relicto vultu, Romæ migrasse ad Dominum, quam dicunt sanatam a Christo e sanguinis fluxu. Eadem etiam asseritur Veronica in Vita MS. S. Amatoris, in MS. Florario, et in chronicis Juliani Petri, et Jacobi Philippi Bergomensis, quorum verba supra attulimus. Ex eadem causa creditur eadem, quæ a mulieribus potissimam invocatur in propriis huic sexui morbis, licet syncope unius syllabæ facta S. Venica, seu Venisa, appelletur. Ita in Normannia Gallica, uno ab urbe Rotomagensi lapide, qua versus Diepam D aut Ambianum abitur, àd viam regiam sacellum S. Venisæ sacrum visitur juxta vicum vulgo le bois Guilliame, quasi Silvam Guilielmi, appellatum, cujus vici Parochus, dicti sacelli collator, rogatus nuper respondit, hanc Venisam, seu Venicam, haberi eamdem esse, quæ alibi Veronica colitur: idque præterea probari hoc argumento, quod a dextero latere altaris S. Venicæ, exposita sit vulgaris imago Christi patientis faciem e sindone gestans, a S. Veronica nomen sortita: a sinistro vero latere adjuncta est S. Fiacrii imago, qui alibi S. Venisæ individuus comes, colitur xxx Augusti. Ceterum invocatur istic S. Venisa pro omnis generis fluxu sanguinis, ejusque festum magna populi frequentia pridie diei Cinerum in Bacchanalibus celebratur. Vidimus duplex Officium Deiparæ Virginis juxta usum Ecclesiæ Romanæ, ab aliquot annis Rotomagi excusum, legimusque in Calendario præfixo nomen S. Venicæ ad diem xxvi, in altero xxvii Februarii.
22 Valentianæ, seu Valencenis, celebri Hannoniæ apud Belgas urbe, colitur eadem etiam S. Venisa, aliis Venisia, Venesia, Venecia dicta: cujus patrocinium mulieres ægræ pro ordinandis menstruis implorantes, fasciolis, seu purpureis, seu candidis, juxta proprias hujus morbi species variis, per novem dies continuos accinguntur: quas postea, optatam sanitatem adeptæ, in gratiarum actionem prope statuam S. Venisæ appendunt: quarum cumulus, ob multitudinem incolarum pegrinorumque istuc concurrentium, adeo accrescit, ult frequenter debeant auferri. Non solent tamen scriptis consignari procuratæ hujus intercessione sanitates, tum quod frequentes sint ac satis circumquaque notæ, tum potissimum propter morbi immunditiem honestioribusque matronis, quarum testimonia exigerentur, innatum pudorem. Alii, hic, quærunt reperiuntque solamen, dum doloribus capitis afflictantur. Est autem in urbe media Valencenensi, non procul a magno foro, e regione celebris Abbatiæ S. Joannis Canonicorum Regularium, quoddam ptochotrophium, cujus pars est antiquissimum templum S. Ægidio urbis Patrono sacrum, in cujus altari extra chorum S. Fiacrio dicato, præter statuam hujus supra tablam altaris erectam, visitur a dextris statua lignea sesquipedalis S. Venisæ, caput inclinatum manu dextera sustinentis, et librum sinistra gestantis. An aliquæ istic reliquiæ S. Venisæ aliquando servatæ fuerint, incertum. Magna plebis religio est erga antiquam lipsanothecam, in qua variorum Sanctorum reliquiæ ostenduntur. Hæc fere communicarunt Reverendus Dominus Antonius Dutremannus Prior relati monasterii Canonicorum Regularium S. Joannis, et prænobilis vir Dominus Franciscus Dizxmudanus, Toparcha de la Balgue, variis istic honoribus perfunctus, et præ sua pietate dicti ptochotrophii Præfectus. Transmisit idem antiquum MS. continens Missas recitari solitas de SS. Venisa et Fiacrio, adjunctis ternis Orationibus de S. Ægidio Patrono, ac totidem de S. Maria Deipara. De S. Venisa, hic titulus præfigitur: Missa S. Venisæ Martyris, aut alterius Virginis et Martyris. Introitus: Me expectaverunt peccatores. Pro Epistola recitatur Lectio libri Sapientiæ, Confitebor tibi, Domine Rex. Evangelium de decem Virginibus. Orationes communes, quarum prima nomen non exprimit, quod recentiori manu adscriptum est B. Venesiæ Virginis et Martyris. Verum in Oratione secreta et post Communitonem Venecia Martyr effertur. Ita supra ex Reusnero diximus nominari Veronicam Virginem et Martyrem: et Ferrarius in Notis ad Catalogum Sanctorum Italiæ refert, Virginem dici a Galesinio: quod forte alibi lectum male huic attribuit, cum non habeatur in memorato supra Martyrologio, Venetiis anno MDLXVIII excuso. Demum quia in eadem Missa MS. post Epistolam et Graduale legendum præscribitur, aut Alleluia cum versu, aut ejus. loco a Septuagesima, di-
Acendus Tractus, Qui seminant in lacrymis, necessario ante xxi Februarii coli debuit: forte hoc iv Februarii, natali S. Veronicæ, seu xv ejusdem, cum Veronica conjuge S. Amatoris: a quibus diebus potuit cultus translatus esse in feriam in post Dominicam Quinquagesimæ, qua prudie Cinerum (quando ab opere servuli fere animi recreandi conviviorumque habendorum caussa cessatur) antiquitus coli conserverat: inde forte in diem xxvi Februarii opud aliquos reveratione translata. De plochotrophio et templo S. Ægidii agit Henricus Dutremannus porte 3 Historiæ Valentianæ cap. 14.
antiquus cultus et aliare Tornaci.
Bacta inquisitione transmisit Tossanus Bridoul Societatis nostræ, editis libris clarus. Hæc de S. Venisa, seu Veronica: quam arbitantur nonnulli diversam a S. Veronica, contra quos in re dubia nihil statuimus.
Alla a S. Veronica Hæmorrhoissa Evangelica,
Syro-Phænisa,
CLazari sororem. Addo neque S. Veronicam Hierosolymitanam. Historiam statuæ erectæ narrat Eusebius lib. 7 historiæ Ecclesiasticæ cap. 14, his verbis: Cæsareæ Philippi statuam Christo erexit,
Caesareæ Philippi statuam Christo erexit, num lib. 5 Historia Ecclesiasticæ cap. 20, cum certior factus esset, Cæsareæ Philippi præclaram esse Christi statuam, quam mulier, quæ sanguinis profluvio laborabat, cum esset morbo liberata, ibi colloceverat; eam deturbavit, suamque in ejus loco posuit. Quo facto ignis violentus de cœlo delapsus, statuam illam circiter pectus persecuit, caputque una cum collo in terram dejecit, atque in faciem humi ea in parte defixit, quæ fuerat a pectore divulsa. Ex quo quidem ad hodiernum diem atra, tamquam fulminis ictu ambusta manet. Id temporis igitur Gentiles statuam Christi tanta cum violentia trahebant, ut eam confringerent. At Christiani postea ejus fragmenta cum collegissent, in Ecclesia posuerunt, ubi etiam adlue custoditur.
§ VI. Pietas Catholicorum erga Effigiem Christi, a S. Veronica Romæ relictam.
Joannes vii Pontifex Romanus creatus anno dcxv, fecit, referente Anastasio bibliothecario in ejus Vita, Oratorium sanctae Dei genitricis intra ecclesiam B. Petri Apostoli, cujus parietes musivo depinxit: illique auri et argenti quantitatem multam expendit, et venerabilium Patrum dextra laevaque vultus erexit. Effigies illas, picturasque exhibet apud Bzvium ad annum 1216 num. 16, supra memoratus Jacobus Grimaldus: additque dictum Oratorium situm fuisse in ultima laterali navi, ad dexteram ingredientibus basilicam S. Petri, versus Apostolicum palatium, ibidemque eundem Joannem Pontificem statuisse altare sanctissimi Sudarii, eique superne imminens ciborium marmorei vermiculatique operis, sex columnis innixum; religiosissime continens Velum pretiosissimum sacratissimi vultus Salvatoris nostri Jesu Christi. Memoria consecrationis altarium hujus oratorii ex antiquo Martyrologio, in quo sunt nomina benefactorum basilicae Vaticanæ, ita refertur: Consecratio altaris sacrosancti Sudarii; item altaris S. Mariæ ad praesepe post ipsum, 1x Kalendas Decembris in festo S. Clementis. Ob utrumque altare deputatos huic Oratorio ministros appellari Clericos et mansionarios S. Mariæ in Beronica, diploma anno mxi factum ostendit. In portis xneis, dictum ciborium sacrosancti Sudarii claudentibus, hæc verba incisa fuerunt: Cælestinus Papa vii fecit fleri hoc opus pontificatus sui anno vii, Christi mcxvii. E
Circa annum 703
Romæ extructum altare sancti Sudaril.
consecratum 23 Novemb.
26 Variæ processiones traduntur ob venerationem sancti Sudarii institutæ. Primo, juxta antiquissimum Graduale bibliothecae Vaticanae, in nocte Nativitatis Domini processionaliter itur ad Sudarium Christi, cantando Te Deum laudamus, ibique celebratur Missa. Secundo juxta librum de Officio Ecclesiastico a Benedicto Canonico S. Petri ad Cælestinum in anno Christi MCLXIII scriptum, Pontifex Dominica in Adventus, quam vocant Gaudete, Missarum solennia in basilica S. Petri celebrat, ac postea vadit ad Sudarium Christi, quod vocatur Veronica, et incensat, et altare S. Mariae similiter. At præcipuam Processionem ab Innocentio in Pontifice institutam referunt ejus Acta antiqua, a Francisco Bosqueto, una cum Epistolis ejusdem, edita, et ab Odorico Rainaldo Hist. Eccl. ad an. 1223 num. 21 inserta: in quibus prope sinem hæc traduntur: Fecit et propriis sumptibus ad opus infirmorum et pauperum hospitale sancti Spiritus, apud S. Mariam in Saxia, in strata publica, juxta Tiberim, ante Basilicam S. Petri... Instituit autem apud hospitale prædictum stationem solennem Dominica prima post Octavam Epiphaniæ, in qua populus illic confluit Christianus ad videndum et venerandum Sudarium Salvatoris, quod cum hymnis et canticis, psalmis et faculis, a basilica S. Petri ad locum illum processionaliter deportant; et ad audiendum et intelligendum ad id processiones, nocte Nativitatis, 1e Dominica 3 Adventus: al. Saria solenner Dominica 2 post Epiphaniam ad Hospitale sancti Spiritus,
A dum sermonem exhortatorium, quem ibi facere debet Romanus Pontifex de operibus pietatis, et ad promerendam et obtinendam indulgentiam peccatorum, quam exercentibus se ad opera misericordiæ pollicetur: ad quæ ut alios non solum verbis provocet, sed exemplis, egenis omnibus ad spirituales illas nuptias concurrentibus, panes, carnes et denarios constituit elargiri: quorum omnium rationem idem prudentissimus Præsul exposuit in Homilia, quam super illius Evangelium exaravit. Hæc ibi. In co Homilia ita scribit Innocentius Papa: Invitatur et filius ejus Jesu cum discipulis suis ad has nuptias salutares, quoniam effigies Jesu Christi a ministris Ecclesiæ ad hunc locum hodie venerabiliter deportatur: ut ejus gloria fidelibus populis, qui conveniunt ad hâs nuptias pietatis et misericordiæ celebrandas, desiderabiliter demiraretur. Nec quis ergo famelicus ab his nuptiis revertatur, universi qui hac in tentatione conveniunt, ut de cetero liberalius se exhibuerint salubriter celebrare, de injunctis poenitentiis unus remittatur annus ad ampliorem obtinendam indulgentiam peccatorum, ut sic aquam convertat in vinum sponsus Christus, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.
27 Hæc Innocentius III, vita functus anno MCCXVI, B xvii Julii: cum ante supra relatam Orationem de S. Veronica et hac Christi effigie composuisset. Innocentio subrogatus Honorius III ejusdem Processionis meminit in epistola ad Rectorem et Fratres dicti hospitalis, data III Nonas Julii, anno pontificatus viii, Christi MCCXXIV, hoc exordio: ad commemorandas nuptias salutares. ac deinde inter alia hæc scribit: Quia Jesus cum discipulis suis ad has nuptias in Cana Galilææ, ubi Mater ejus erat, legitur invitatus, idirco rationabiliter instituimus, ut effigies Jesu Christi a B. Petri Basilica per ejusdem Canonicos ad dictum hospitale, ubi memoria beatissimæ Matris ejus recolitur, infra capsam ex auro et argento et lapidibus pretiosis ad hoc specialiter fabrefactam, venerabiliter deportetur, fidelibus populis, qui ad has nuptias celebrandas devote convenerint, desiderabiliter ostendenda. Ut autem nos, qui Domino revelante venerandum aliis aperuimus Sacramentum, eo etiam inspirante imitandum aliis præbeamus exemplum, concedimus, statuimus et jubemus, ut pro mille pauperibus extrinsecus adventantibus, et trecentis personis intus degentibus, decem septem libræ usualis monetæ, ut singuli accipiant tres denarios, unum pro pane, alterum pro vino, aliumque pro carne, ab Eleemosynario summi Pontificis annuatim vobis in perpetuum tribuantur: et Canonicis supra dictis, qui præscriptam effigiem Salvatoris processionaliter deportabunt, singulis duodecim nummi et cereus unius libræ, qui deferatur accensus, de oblationibus Confessionis B. Petri præstentur. Quia vero non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, debet huic Stationi Romanus Pontifex cum suis Cardinalibus interesse, ut et Missarum solennia ibi celebret, et exhortatorium faciat de hac celebritate sermonem. Neve fidelis populus famelicus ab iis nuptiis revertatur, præter doctrinam, spiritualem quoque sibi cibum impendat, remissionem unius anni de injunctis sibi poenitentiis indulgendo etc.
28 Eadem privilegia confirmarunt, qui seculo illo xiii vixerunt Pontifices, Alexander IV, Clemens IV, Gregorius IX, Nicolaus III et Nicolaus IV. Dein Bonifacius VIII anno Jubilæi MCCC, teste Joanne Villano lib. 8 cap. 36, jussit eamdem Christi effigiem singulis diebus Veneris et festis solennibus populo demonstrari. Urbanus v anno Pontificatus sui VIII, Christi MCCCLXX, dedit Jacobo Episcopo Aretino, suo in Urbe Vicario, facultatem ostendendi populo dictum Sudarium Feria quarta, Cœna Domini, Parasceve ac Sabbato sancto majoris hebdomadæ, in festo Ascensionis Dominicæ, et prima D Dominica post Octavam Epiphaniæ. Fredericus III Imperator, post susceptam a Nicolao v coronam Imperialem, magno videndi contingendique Sudarii desiderio accensus, quod solis Canonicis concessum est, habitu ornamentoque Canonicorum, quod Canonicus basilicæ S. Petri esset ascendit, vidit, tetigitque. Omitto alios Pontifices, quorum jussu Sudarium solenniter fidelibus ostensum est, ut ipsi illud in solenni processione gestarunt, ut Paulus II, referente Ciacconio, freit multis pedibus anno MCDLXX ad victoriam adversus Turcas obtinendam. Demum Pauli v jussu anno MDCVI feria III majoris hebdomadæ, celeberrima supplicatione instituta, in novam basilicam S. Petri eadem Christi effigies translata est, ut iem Grimalius oculatus testis pluribus refert apud Bzovium, ex cujus collectione plura adducentur instrumenta, diplomata, et codices manuscripti, ad sacræ hujus imaginis antiquam venerationem probandam.
§ VII. Effigies ad archetypum efformatæ, et cultu celebres,
Imagines ad archetypum Romanum Sudarii S. Veronicæ depictæ coluntur pullice multis in locis. Una in diacesi Laudunensi, ad Belgii fines juxta Capellam opidum Tirasciæ, magno peregrinantium concursu ostenditur, in canonio Virginum instituti Cisterciensis, quod Monasteriolum vocant, vulgo Monstreuil les Dames. Eam anno MCCXLIX Roma misit Jacobus Pantaleo Tricassinus, qui factus postea Urtlanus IV Papa, rogatus a sorore sua Monasterioli sanctimoniali. Epistolam ipsius e Gallico Latine a Joanne Jacobo Chiffletio editam lib. de linteis sepulchralibus Christi cap. 34 hic subjicimus. Venerabilibus et devotis Sororibus dilectis in Domino, Abbatissæ et Religiosis conventus Monasterioli, Jacobus de Trecis, Archidiaconus Laudunensis, sancti Patris nostri Papæ Capellanus, salutem ac postmodum integram perfectamque fruitionem et claram visionem honi diu expetiti. Per relationem carissimæ sororis nostræ intelleximus, quod ex ardenti affectu desideratis videre, et apud vos habere faciem et figuram nostri Salvatoris, quam in nostra habemus custodia, cum qua visus est in terris, et versatus cum hominibus speciosus præ filiis bominum: quodque ex ejus contemplatione devoti affectus vestri magis accenderentur, et intellectus vestri puriores redderentur. Nos igitur, qui lubentissime volumus procurare ea omnia, per quæ possitis acquirere gratiam Dei in hoc mundo, et æternam gloriam in futuro, cupientes, quantum in nobis erit, satisfacere sanctis desideriis supradictæ sororis nostræ dilectæ, mittimus vobis sanctam Faciem superius memoratam. Neque attendite, quod invenietis eam decolorem et flaccidam. Nam, ut ii qui semper resident sub aere temperate frigido, et quiescunt continuo in locis amenis, habent carnem albam et delicatam; et e contra, qui versantur perpetuo in agris, habent perustam, nigricantem et alteratam; ita fuit hæc beata Facies sole et ardore tribulationum decolorata, ut habetur in Canticis, cum Dominus noster. Idircio vos rogamus enixe, ut propter reverentiam illius, quam representat, recipiatis eam, ut S. Veronicam, seu veram ipsius imaginem et similitudinem: tractetis eam pie, leniter et condecore, ut ex ejus contemplatione melius habeatis. Memores nostri estote in vestris sanctis precibus et meditationibus; et certo credite, quod cum maximo honore et veneratione hic videtur; nobis ea quippe per sanctos viros concessa. Actum anno gratiæ MCCXLIX, III Julii die Lunæ post festum SS. Petri et Pauli. Hæc ex monumentis Monasterioli Chiffletius eumque secutus Chrysostomus Henriquez in Vuls Patrum monasterii Dunensis Anensis in Flandria cap. 21 in Abbate Theoderico, qui AECTORE G. B. Ecclesiæ suæ consecrationem curaturus sacrami illam Imaginem Monasteriolo eo detulit, quo majore solennitate nova ecclesia ab Episcopis Radulpho Morinensi (in cujus diæccsi tum Dunense monasterium erat) et Joanne Tornacensi dedicaretur. Et vere dum sacra Effigies circiter tres menses illic honoraretur, virtute Divina multis infirmis sanitas restituta est, cæcis visus, surdis auditus, mutis loquela et claudis gressus: at conantibus piam hujus Effigiei venerationem impedire horrenda non defuit punitio, qua alii territi sincere ad pietatem debitam conversi sunt: ut pluribus prosequitur Henriquez cap. 17, 18, 19 et 20 dicti libri. Eamdem Effigiem Monasteriolo Quintinopolim Veromanduorum anno MCDXCV delatam, laborantibus ex oculis maxime opitulatam esse, testis nobis est idem Chiffletius.
30 Aliud ejusdem instituti Cisterciensis antiquum monasterium Caduinum apud Petrocorios in diæccsi Sarlatensi, anno Christi MCXIX, ut auctor est Gaspar Jongelinus in Notitia Albatiarum Ordinis Cisterciensis, fundatum, inter alias reliquias religiose servat Sudarium Redemptoris nostri Jesu Christi, quod Abbas Bertrandus du Molin anno MCCCXCI, veritus ne Angli militis direptioni monasterium exponeretur, Tolosam detulit. Historiam Translationis ex annalibus publicis Tolosanæ urbis refert Guilielmus Catellius lib. 2 historiæ Occitaniæ in descriptione urbis Tolosanæ et templi de Tauro, et lib. 3 de Archiepiscopis Tolosanis, e quibus Petrus a S. Martiali, memorato anno MCCCXCIU acceptum sacrosanctum Sudarium, assumptis novem Præsulibus, populo ultra tria millia hominum accurenti ostendit videndum in ecclesia S. Rochi tum recens condita, die XXVIII Octobris, Apostolis Simoni et Judæ dicato, et per urbem totam portatum deposuit in ecclesia de Tauro in octava urbis regione: in cujus vicinia empta a Syndico urbis domus est, excipiendo Abbati ejusque monachis destinata. Anno MCCCXCIX, Regis Francorum Caroli vi mandato, ab Episcopo Santonensi et Abbate Caduinensi, adjunctis Tolosanæ urbis syndico, assessore et nonnullis e Clero viris, sacrum hoc pignus Parisios delatum est; ac post aliquam temporis moram Tolosam reportatum. Cum deinde et Tolosani thesaurum illum sibi detinere mallent, et contra Abbas suo monasterio debitum repeteret, controversia tam Romae quam Parisiis in curia Pontificia Regiaque agitata, Abbas, Rege ita jubente, sacrosanctum Sudarium cistæ argentæ inclusum, e collegio S. Bernardi, in quo tum custodiebatur, per suos monachos Caduinum referri curavit. Hæc ex Catellio. Chiffletius loco supra indicato duplici errore hanc Christi effigiem Cadurci in Vasconia tradit servari: Vasconibus in tertia Aquitania, seu Novem-populonia, habitantibus, at Cardurcis ad primam Aquitaniam spectantibus, quibus Petrocorii vicini sunt in u Aquitania, sub quibus monasterium Caduinum in diæccsi Sarlatensi situm diximus.
31 Tertium vultus Christi velum cum magna religione asserratur apud Hispanos in Cathedrali ecclesia urbis Giennensis in Bætica: et bis quotannis, feria vi in Parasceve Domini, et festo assumptionis B. Mariae Deiparæ, cui ea ecclesia dicata est, magna cum reverentia et sancto quodam timore atque horrore spectantium, populorumque celebritate atque concursu, fidelibus spectandum proponitur. Historiam hujus sacræ Imaginis Giennensis ediderunt memorati Ruspuerta et Acuna Adarveus: ejusdemque passim alii historiarum Hispanicarum Scriptores meminerunt. Rejecimus supra quæ in Chronico Juliani Petri fabulosa referuntur de S. Veronica quam diximus istic confundi primo cum Berenice nejt: Herodis Regis et matre Herodiadis, secundo cum S. Beronico viro ac Martyre Antiocheno, tertio cum hæmorrhoissa Evangelica. Sub nomine ejusdem Juliani extant Adversaria, in quibus hæc traduntur num. 336.
A temporibus antiquissimis apud Garesenos, id est, Jacnenses, id est, Gienenses adlata facies Christi una de tribus ex urbe Roma, maxima cum veneratione D colitur et ostenditur peregrinis. Et num. 337: Hæc a temporibus Gothicis remansit in custodia summoque pretio apud Christianos Muzarabes inter Mauros. Hæc ibi: quæ Ruspuerta et Acuna Adarveus arripiunt, ut sacrosancta, ac quæ conjiciunt tamquam sibi contraria ab aliis objicienda conantur conciliare. Et Ruspuerta, allegata Sancii Davila Episcopi Giennensis conjectura opinatur 36, sacrum illud velum a S. Euphrastio, dum a sanctis Apostolis Petro et Paulo in Hispaniam mittebatur, una delatum esse: quod absque antiquorum auctoritate nequimus approbare. Egimus de S. Euphrastio 1 Februarii, ad Vitam S. Cæcilii Episcopi: plenius acturi xv Maii die ejus natali.
32 At seposita Juliani Petri auctoritate, aliquot annis post hosce tractatus ab Ruspuerta et Acuna Adarveo editos, vulgarunt Rodericus Mendez Silva Descriptionem universalem urbium Hispanicarum et Aegidius Gonzales Avila Theatrum Ecclesiasticum regni Castellæ, traduntque ambo in suis libris anno MCDXLV excusis, Nicolaum de Biedma, ex nobilissima in regno Gallicæ familia oriundum, creatum anno MCCCLXVIII Giennensem Episcopum, postquam auctoritate Gregorii xi plurimos Hispaniæ Lusitaniæ Episcopatus, ac militarium Ordinum magisteria sive præfecturas anno MCCCLXXVI visitasset, dono accepisse sacrosanctum Sudarium vultus Christi, S. Veronicæ olim donatum, ac Roma Gienam deportatum in Ecclesia sua Cathedrali deposuisse: additque Avila in ædidus Episcopalibus reperiri antiquam picturam referentem imaginem hujus Episcopi Nicolai, venerantis sacrum velum S. Veronicæ, illudque ab eo Roma allatum fuisse elogio picturæ addito indicari.
33 Interim Avila, positæ chronotaris non satis memor addit sanetum Regem Ferdinandum cum istac ad obsidionem urbis Hispalensis transiret, sacram hanc effigiem Gienna secum detulisse, ut tali præsidio tutus felicem expeditionem obtineret. Regem inde abiisse ad æternum ac securrissimum regnum, et sanctam Veronicam Giennam esse relatam. Est urbs Hispalis Mauris erepta anno MCCXLVII: ergo antequam sacra hæc Effigies Giennam esset allata annis CXXXVIII. Vita functus est Hispali Ferdinandus anno MCCLII, III Kalendas Julii quo die de eo agemus. De Regis pietate Lucius Marinens Siculus lib. 3 de Rebus Hispaniæ ita scribit: Divus Ferdinandus Hispaniæ Rex non immerito inter sanctos annumerandus est: summa enim sanctitate, miraculis innueris, et moribus integerrimis admodum claruit: quippe qui Dei effigiem, quam semper habebat apud se, devotissime adorabat summaque veneratione celebrabat. Ab ea itaque quidquid ei necessario et honeste petebat, facile semper assequebatur. Hoc igitur Dei numine adjuvante, Hispali aliisque pluribus oppidis, fugatis Mauris, potitus est. Hæc ille de alia Christi effigie intelligit, qui deinde sub finem ejusdem libri 3, titulo de sacris in Hispania ædibus, ita scribit: Mentesa quoque, quam Jaennam vocant, una de primarii Bætice provinciæ civitatibus, Christi Sudario, quod dicimus alio nomine Veronicam, non immerito gloriatur. Hoc enim sanctissimo munere donata civitas illa est admodum felix, est admodum dives, et visitatur a multis, et maxime colitur. Ceterum hoc Sudarium qui diligenter intuentur, cujus sit coloris, discernere minime possunt. Tanta inest ei divinitas et colorum varietas, Hæc Marineus, cujus non satis æquus interpres Ruspuerta § 3, effigiem Doi, Hispanice la Veronica, reddit.
34 Clemens Papa vii, in Bulla indulgentiarum huic Ecclesiæ anno MDDXXIX concessa, hæc verba interserit: In qua ecclesia, sicut accepimus, una devota et venerabilis imago vultus ipsius Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi Sudario impressa, et B. Veronicæ, ut pie creditur, tempore salutiferæ Passionis relicta,
A relicta, reconditur: et a tanto tempore citra quod hominum memoria non extat in contrarium, honorifice custoditur, magnaque inibi cum devotione, et in magno populi concursu, certis diebus ostenditur etc. Quæ Clementis VII verba Julius III repetit in altera Bulla huic Ecclesiæ concessa anno MDLII. Utramque integram exhibet Acuna Adarveus tractatu 29: ac tandem in appendice adjungit Litanias ab Episcopo Sancio Davila Hispanico idiomate de sancta hac Christi Effigie compositas, quæ, dum ea populo ostenditur, recitari solent. Agunt præterea de hoc Giennensi velo S. Veronicæ memoratus Sancius Davila de Veneratione reliquiarum, Hippolytus Vergara de sancto Rege Ferdinando, Gabriel Vasquez lib. 2 disput. 2 cap. 1. Carthagen lib. 10 homil. 20 Franciscus Bivarius comment. ad Dextri Chronicon ad annum 48, Martinus Roa de antiquitate et veneratione Imaginum cap. 3, Ambrosius Morales in antiquitat. Hispan. Pineda par. 2 Monarchiæ lib. 10 cap. 23, Franciscus Garcias del-Valle in Concionatore Evangelico inter elogia Ecclesiarum Hispanicarum, Petrus Medina de Magnitudine Hispanica, Joannes Marietta de Sanctis Hispaniæ, Ferdinandus Ojea Ordinis Prædicatorum regni Mexicani, lib. 4 Vitæ Christi cap. 32, ac plures alii a Roderico Mendez Silva, Acuna Adarveo et Francisco de Ruspuerta indicati.
B 33 Inter insulas Ionii maris Reipublicæ Venetorum subjectas visitur Zacynthus, cum urbe insula cognomine, in qua S. Veronicam aliquod Christi sudarium incolis ad ejusdem fidem conversis donasse, legimus in quodam Calendario Iconum MS. a moderno auctore instar adversariorum congesto; nullo, quod dolemus auctore citato.
An aliqua imago Zacynthi?
36 Hæc de Imaginibus solemnioribus S. Veronicæ, de quibus cum Gretsero pronuntiamus: Hujusmodi sacra pignora et lipsana ex imitatione habita, et ex prototypo sæpius expressa, occasionem dedisse posteris, ut sibi persuaderent se verum exemplar possidere, cum non nisi imaginem ex primo Sudario vel sindone effigiatam haberent. Qui error omni culpa caret, cum et in primis illis, et in his, quæ ad imitationem illorum adumbrata sunt, unus Deus Redemptor noster honoretur. Opinantur aliqui cum Ruspuerta et Acuna adarveo, velo S. Veronicæ triplicato faciem Christi fuisse impressam, servarique unum Hierosolymis alterum Romæ, tertium Gienæ: forsan in eum sensum abrepti a Juliano Petri supra referente ad Giennenses adlatam faciem Christi unam de tribus ex urbe Roma: forte istic solenni applicatione ad archetypum sacratis, quaram aliæ duæ sint apud Francos in cænobiis relatis Monasteriolensi et Caduinensi, quæ gloriuntur, has sibi effigies multo ante tempore donatas. Non obsumus tamen credentibus triplicem imaginem velo triplicato impressam fuisse, quod Christus eadem facilitate fecerit, qua uni: si inveterata Ecclesiarum traditio id factum fuisse persuadeat.
37 Germanorum erga hanc effigiem non spernendam devotionem indicat Gretserus cap. 17, de Imaginibus non manufactis: ubi tradit in postica parte altaris summi solere imaginem Veronicæ depingi, et homines altare circumeuntes (plerumque enim ita ædificari ut sit circumeundi locus) signo Crucis imagini impresso, mox eodem signaculo, frontem suam notare: et hoc more tam usitato, ut hujusmodi imagines ex assiduo attactu intra paucos annos atterantur, debeantque renovari. De Indorum Japonumque erga hanc Veronicæ effigiem singularidevotione meminimus nos aliquando apud Maffeum altiosque rerum Indicarum scriptores legisse.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.