Frequentibus et cruentis bellis invicem collisæ olim Galliæ Cisalpinæ urbes, iis præsertim temporibus quibus Germani Imperatores impiis armis exscindere Pontificis Romani dominatum moliebantur. Et illæ quidem ita ducebantur in partes, ut magis tamen insita popularium animis odia exercerent. Nempe qui serendis inter mortales inimicitiis vacant dermones, cum vinculis sunt, quibus coercebantur a Divina justitia soluti, totas gentes, sæpe aliam communiter speciem prætendentes, alio interim fine motas, in perniciem impellunt. Solet tamen propitium Numen, etiam ex hisce malis, aliquid ad hominum salutem, sui que rent. Nempe qui serendis inter mortales inimicitiis vacant dermones, cum vinculis sunt, quibus coercebantur a Divina justitia soluti, totas gentes, sæpe aliam communiter speciem prætendentes, alio interim fine motas, in perniciem impellunt. Solet tamen propitium Numen, etiam ex hisce malis, aliquid ad hominum salutem, sui que
A que nominis gloriam elicere. Id adeo cernere est in eo bello quod eo tractu exarsit sub annum MCXCI; quo anno Imperii coronam a Cælestino m Henricus VI, Frederici Ænobardi F. cepit.
2 Id bellum, ac belli caussas, post alios ita breviter Carolus Sigonius perstrinxit, hist. de regno Ital. lib. 13. Eodem anno bellum alterum, inquit, inter Lombardos est ortum, principio a Brixianis et Bergomatibus, qui contentionem de finibus instauraverant, instituto. Brixianis Mediolanenses, Bergomatibus Cremonenses studebant. Ceterum Cremonenses cum pro Bergomatibus ad Civitatem, castrum Bergomatium, cum Carrocio substitissent, magnum incommodum acceperunt. Nam cum Idibus Juliis trajecto amne Ollio agrum Brixianum populabundi inissent, ab hostibus oppressi, prælio dimicare coacti sunt: hostium autem multitudine superante, in fugam compulsi, non solum Carrocium amiserunt, sed etiam una cum Bergomatibus partim capti, partim flumine Ollio mersi, multi etiam ferro fœde occisi sunt. Ea victoria ingentis speciem triumphi victricibus civitatibus præbuit. Carrocii corpus Mediolanum rei gestæ monumento translatum. Brixiani malum et molam Brixiam deportarunt, atque ad perennem trophæi de vicinis hostibus parti memoriam, malum in templo maximo suspenderant, nolam vero in turrim populi subduxerunt, atque ut in diebus Carnisprinii publicæ lætitæ gratia pulsaretur, instituerunt.
3 Eadem fatetur Lodovicus Cavitellius Cremonensis, et quidem suorum civium desiderata quinque millia, partim occisos, partim aquis mersos, mille vulneratos, captos totidem. Congruit Elias Capreolus lib. 3 hist. Brixianæ, nisi quod id gestum velit, Nonis Julii cum festum celebraretur S. Apollonii Ep. Explicat lib. 7 Sigonius quid sit Carrotium: Vexillum nempe, quod in curru impositum, magna religione ad bella mittebant, magnaque cura in prælio defendebant. Et lib. II scribit, carrocio exui, insignis probri loco per ea tempora habitum. Donatus Bossius Carrocerum vocat et hanc victoriam multum imminuit, sed totam tribuit Mediolanensibus, et ad annum MCXC refert.
4 Prosequitur Sigonius lib. 13, quæ deinceps factæ vastationes agrorum, præliaque, et ut Cremonenses novo carrotio spoliati sint: utque tandem auctore Trusardo, Legato Cæsaris, anno MCXCIV coaluerit pax: Capreolus post primam illam Cremonensium cladem, ista commemorat: Bergomates Brixianorum fines sequenti hieme populatos, Callepium castellum nocturno assultu recuperasse, die XXIX Martii. Dein adjunctis Cremonensium copiis Pontolium usque, sive Olli fluminis pontem, extremam Occasum versus Brixianorum munitionem VII die Julii venisse. His occurrisse Brixianos XII millia, et manu conserta, Cremonensium ac Bergomatium multos trucidatos, multos Ollio amne haustos, non paucos Brixiam captivos abductos.
3 Huic prælio, atque, ut verosimile est, etiam priori, Obitius Eques Brixianus, vir fortissimus, interfuit. Hunc memorant, dum hostibus animose instat, inque Ollii ponte dimicat, eo ob nimium commistæ multitudinis pondus subito collabente, ipsum quoque in amnem corruisse, et nocte tota, peculiari Numnis beneficio, inter cæsorum mersorumque acervos servatum illæsum: tum a civibus suis extractum, in castellum quoddam, ut refocillaretur, devectum: ibi cum jaceret, sopore correptum esse; et postquam experrectus est, retulisse deportatum sese fuisse ad inferiorum loca, atque innumerabilem in ea vidisse animarum multitudinem deturbari, itaque densam, ut decidere e cælo nix solet, ac variis planeque horrendis laniari cruciatibus. Positis igitur armis redisse Brixiam, secumque singulare illud Dei erga se beneficium reputantem, deinceps religiosissimam vitam egisse, eaque defunctum in S. Juliæ tumulatum æde. Ubi fertur cum a multis magna fiducia invocaretur, haud pauca perpetrasse miracula.
6 Hæc Capreolus. Eadem ferme Ferrarius, qui raptum tamen ad inferos scribit Obitium, dum inter hostium cadavera jaceret; additque miraculis et viventem et mortuum claruisse, atque ista enarrat ex antiquis monumentis, ut ait, cænobii sanctimonialium S. Juliæ, quibus cum ait, quoad supervixit, poenitentiæ caussa inservisse.
7 Cum pons, inquit Ferrarius, super Ollio construeretur, ac architecti manus sub trabe pressa contrita fuisset, illam Obitius involutam pallio, manibus suis fovens, mirabiliter sanavit.
8 Cum corpus ad sepulturam efferretur, multique languentes aqua, qua illud lotum fuerat, aspersi sanarentur; ancilla quædam fistulis et plagis plena, cum aquam minime invenire potuisset, terra ea aqua madefacta, plagas tetigit, continuoque sanata est.
9 Mulier cæca ad S. Obitii tumulum a puellis delata, cum illa vehementius oraret, visum recepit; domumque, ductorem viæ non requirens, reversa est. Mulier quoque toto corpore contracta ad tumulum Obitii deducta, non sine ingenti qui eam noverant admiratione, curata fuit.
10 Vir etiam quidam ita manibus ac pedibus languens erat, ut vix fulceris nixus loco dimoveri posset: qui per annum in arca apud S. Obitii sepulchrum moratus, cum illud ex devotione tetigisset, gradiendi recepit facultatem.
11 Addit Ferrarius, etsi in Tabulis Ecclesiæ Brixiensis non sit Obitii nomen annotatum; ejus tamen natalem in ecclesia S. Juliæ V. et M. ubi corpus ejus asservatur, celebrari. Eumdem ipse catalogo generali SS. ita ad hunc diem inscripsit: Brixiæ in Italia Transpadana S. Obitii Confessoris. Galesinius quoque: Brixiæ, S. Obitii Confess. ad cujus sepulchrum multa miracula Dei munere edita sunt. lius Regis Caroli VI, uti etiam illius frater Carolus, dein Rex hujus nominis VI; ejusque postea filius quartus etiam Carolus dictus. Post quem eo Ducatu honoratus est Franciscus filius tertus Ludovici XI, ac frater beatissimæ Reginæ Joannæ, quæ post divortium initi cum Ludovico XII matrimonii, factum anno MXDVIII, obtinuit etiam hunc Ducatum Bituricensem, ac reliquam vitam in ea urbe sancte traductam finivit IV Februarii anni Christi MDV: qui sæpe tamen MDIV numeratur, quod initium anni tunc a Paschate ducerent Franci, ut sæpius dictum est.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.