Commentarius historicus.
§ I. S. Isidori cultus sacer, locus natalis, exercitatio monastica, sacerdotium.
Pelusium, a quo cognomen Pelusiotæ sortitus S. Isidorus Ægypti proprie sumptæ (quæ Ægyptus inferior, et fere Delta indigetatur) urbs inter primarias post Alexandriam habita, a temporibus Apostolorum creditur fide Christiana imbuta, ac throno Episcopali jam olim honorata. Inter Episcopos quippe provinciæ Ægypti, qui Concilio primo Nicæno anno
Christi CCCXXV interfuerunt, reperitur Dorotheus Pelusianus. Tempore autem suo, Ammonio successisse Eusebium scribit S. Isidorus lib. 2 epistola 127. Cum provincia Augustamnica ab hac Ægypto dirimeretur, cujus divisionis meminerunt in suo rescripto Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augusti lib. 4 Codicis de Vectigalibus et commissis, tummetropolis Augustamnicæ constituta est Pelusium: a qua urbe Πηλονσιαχόν στομα appellatur. Nilus enim postquam ceteram unico alveo Ægyptum permeavit, ubi ad Delta venit, in duos velut Afluivis scînditur, quibus suam originem reliqua ostia debent. Unus ad Orientem decurrens, a Bubaste urbe Boußstich's dictus, non procul a Pelusio in mare devolitur. Hinc Stephanus de urbibus: Πηλεύσιον πόλις Αλγύπτου, εἰς ῆν τὸ πρώτον στομα. Pelusium urbs Ægypti, ad quam effluit primum ostium, scilicet Nili versus Orientem, seu Palæstinam. In Synodo Ephesina Æeumerica, juxta datam divisionem, Episcoporum alii Augustamnice, alii Ægypto provincie adscribuntur. Et S. Isidorus lib. 1, epistola 152 γείτου Αλγύπτου, vicinam Ægyptum cognominat.
2 Græci in suis Menæis primario cultu iv Februarii venerantur S. Isidorum, et in his versibus ad nomenclaturam Pelusii alludunt:
Πηλουσιώτα γαίρε, γαίρε πολλά μου, Τὸν πλήν ἐνδύς, καὶ γραρὰς τυγῶν ξεινης, Ενδ' Γισίδωρον ἐθευτο τετάρσε, σίματι λυγρῆ.
Pelusiota gaude, gaude mihi plurimum, Luto exemptus, et gaudium nactus novum.
Imposerunt Isidorum sepulchro perhumidoquarta, scilicet Februarii, quo die hoc elogio aliquod Vitæ compendium nobis tradunt: Memoria sancti Patris nostri Isidori Pelusiotæ. Hic Sanctus gente Ægyptius, claris et piis parentibus natus, et Theophili ac Cyrilli Alexandrinorum Pontificum cognatus agnoscebatur.
In omni divina humanaque scientia ad summum eruditionis fastigium proveectus, ingenii monumenta plurimalaude memoriaque digna, studiosis litterarum reliquit. Rejectis etiam ingenfibus opibus, relictoque splendidissimo genere cum omni vitæ præsentis felicitate, secessit in Pelusianum montem: arreptaque monastica vita, sibi istic vacavit, et cum Deo familiaritatem ingressus, totum terrarum orbem docendo divinis suis sermonibus illuminavit: peccantes ad poenitentiam adduxit, justos confirmavit, contumaces gladio verbi Dei redarguit, et ad virtutem excitavit. Quin et Imperatoribus, quæ ad Imperii administrationem usni erant, suggestit et persuasit. Denique omnibus se consulentibus ex sacræ Scripturæ fluentis sapientissime respondit. Dicuntur ab ipso decies mille epistolæ conscriptæ. Cum ergo ita præclare ex Dei lege vitam transegissot, in gravi senectute e vivis excessit. Hactenus ex Menæis, quæ fere eadem leguntur in novo Græcorum Anthologio sub Clemente viii Romæ excuso. Meminerunt ejusdem hoc die reliqua Græcorum Menologia et Horologia.
3 Fumdem Latini sacris tabulis adscripserunt. Martyrologium Romanum: Pelusii in Ægypto S. Isidori monachi, meritis et doctrina conspicui. Galesinius majore cum exornat elogio, sed fere e Menæis descripto: Pelusii, inquit, S. Isidori Confessoris. Hic piis parentibus natus, Cyrilli Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopi necessarius, domesticis externisque disciplinis valde eruditus, piæ religionis studio, spretis contemptisque humanis rebus, in montem se abdidit: ubi suscepta monachalis vitæ ratione, omne tempus modi in sanctis precibus, modo in sacris libris commentandis, modo in epistolis scribendis consumpsit. Quo epistolarum genere, cum eas pene infinitas exararit, non privatis solum, sed magistratibus, Præfectis, et Episcopis mirifice profuit. Sic vita sanctissime acta et multis Dei ope mirabiliter gestis, obdornivit in Domîno. Molanus in Auctario Usuardi brevius servatis verbis Horologii Græcorum, quod citat: Die quarta sancti Patris Isidori Pelusiotæ. Quod Molani auctarium cum Usuardo confuderunt Antonius Possevinus in Apparatu sacro, Andreas Schottus ad Ep'stolas S. Isidori a se editas, et, qui hos in erroris abduxit, Joannes Chatardus in suo de S. Isidori vita scriptisque judicio præfixo, ejusdem epistolis a Billio Latine redditis, quas ille ab hujus morte Parisiis excudi curavit. Usuardus, inquit, Martyrologus, quinque ejusdem nominis (Isidori) in album Sanctorum retulit, inter quos hujus nostri Pelusiotæ meminit, ejusque festum quarta die Februarii celebrari tradit. Hi quinque in Indice conjunguntur, ex quibus ad quintam Februarii a Malono adscriptus etiam est ex Metaphraste S. Isidorus Martyr Alexandrinus: cujus non meminerat Usuardus. Plures Sanctos ejusdem nominis hoc toto opere proferemus.
4 Marcus Antonius Alegræus in Paradiso Carmelitici decoris statu 3, cap. 6, S. Isidorum Pelusiotam monachum Carmelitis adscribit extractum ex veteri Catalogo illustrium Carmelitarum, et manuscripto fidissimo de viris illustribus Carmelitis ab Episcopo Alguerensi elaborato: et conqueritur Basilianos hunc, sicut et alios ex Carmelitis, quasi alienæ essent indigenæ gloriæ,
A Quales viros ea tempestas protulit, virtute et doctrina magnam gloriam consecutos. Talis Isidorus ille fuit, qui in Pelusio monte præfuit. Nilus et Marcus præclari ascetæ, et sapientissimus item Cyri Ecclesiæ Antistes Thodoretus; quorum magna gloria est, ut verbis Poetæ utar. Præceptore II in utraque philosophia usi sunt magno Chrysostomo. Hæc Nicephorus, qui capite sequenti de hisce tribus condiscipulis eorumque libris eluculbratis agit: ex his Historiam cædis sanctorum Patrum juxta montem Sinam in Arubia a Saracenis occisorum a S. Nilo conscriptam dedimus XIV Januarii.
7 Loca prope Pelusium plurima a monachis jam olim exculta fuisse indicat S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis Abbatis, in cujus itinere, post obitum S. Antonii anno CCCLVI vita functi, per Ægyptum facto ita scribit: Valedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium venit Betheliam, ubi persuasis turbis ut reverterentur, elegit quadraginta monachos.... Quinto igitur die venit Pelusium, visitatisque Fratribus, qui in vicina eremo erant, et in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit triduo ad castrum Thebarum etc. Ipse S. Isidorus lib. 1, epistola 318 ἰσχετιδν appellat, id est, extremum secessum. Vitam S. Isidori monasticam istic peractam ita paucis attingit Evagrius lib. 1 Hist. Eccles. cap. 13 Eodem Imperatore Theodosio juniore regnante, magno in honore fuit Isidorus (quem in titulo Pelusiotam appellat) cujus gloria ob illius tum facta tum dicta longe lateque pervagata est, omniumque sermone celebrata. Iste carnem sic maceravit laboribus, sicque animum arcanis in divinis doctrinis saginavit, ut vitam Angelicam in terris traduceret, et vivam expressamque effigiem vitæ monasticæ et divinæ contemplationis omnibus perpetuo intuendam proponeret. Hæc Evagrius, quem fere descripsit Nicephorus supra citatus: Divinus Isidorus, inquit, jam inde ab adolescentia in monasticis laboribus desudavit, et ita carnem maceravit, animamque arcanis sublimioribusque doctrinis fovit, ut Angelicam prorsus degeret vitam, et viva animataque monastici instituti divinæque contemplationis columna, et veluti primarium quoddam exemplum flagrantis æmulationis doctrinaeque spiritualis esset.. Dignitate Presbyterum vocant Facundus ante citatus, et Suidas. Καθηρίσαμενον τὸν Πηλωσιον ἐρους scribit Nicephorus præfuisse, instituisse, aut præceptorem fuisse in Pelusiaco monte. Ita Strabo lib. 14 Geographihæ καθηρίσασθαι Καισαρος τὸν Αθηνόδωρον dixit. Præceptorem Caesaris fuisse Athenodorum. Sixtus Senensis lib. 4 Bibliothecæ sanctæ. Possevinus, Alegræus, Ferrarius in Topographia alique Abbatem appellant: quo nomine antiquiores non utuntur.
§ II. Defensus a S. Isidoro honos S. Chrysostomi. Monita data S. Cyrillo Alexandrino.
8 Photius tmemate 232. in exceptis e libro Stephani Gobari Triitheitæ, Apponit ad hæc, inquit, testimonia, et quomodo Theophilus et cum eo tota Synodus, erga Joannem S. Chrysostomum affecta fuerit. Qualem habuerit opinionem de S. Joanne Cyrillus et Atticus. Quid senserit S. Isidorus Pelusiota de Theophilo et Cyrillo Alexandriæ Episcopis, et de S. Joanne Chrysostomo; illos odii erga Chrysostomum accusavit, hunc vero laudavit et coluit. Severus impulsus, ut S. Isodorum reprehenderet, non inventa caussa aliqua, affingit illi, quod cum Origene senserit, etsi idem iterum per sese, a veritate superatus, id revocet. Hactenus Stephanus apud Photium. Extat S. Isidori ad Severum epistola 368, lib. 1, qua arrogantiam reprimendam esse docet his verbis: Quemadmodum hoc natura minime concessit, ut ovis cum leæna pabuletur; sic nullo omnino modo fieri potest, ut fastus idem cum monastica vita domicilium habeat. Nam ille belluinus est, frænique impatiens; hæc autem bona omnia obsequenti animo excipit, resque molestas et acerbas toleranter admodum ac fortiter admittit. Quamobrem si te ad hujus studium atque exercitationem accinxisti, ab illo abscede, ne te per eum malo aliquo is mulcet, qui adversum Dominum cervicem erexit, atque id agit ac studet, ut omnes superbiæ suæ et ruinæ imitatores habeat. Hæc S. Isidorus ad Severum, si tamen idem fuerit, cujus apud Photium mentio facta.
9 Quod autem aperte Chrysostomum defenderit, vehementer Arcadium, et Cyrillum, atque hujus patruum Theophilum perstrinxerit, eorumque sinistras adversus virum eum susceptas molitiones taxarit, testis nobis est ante memoratus Cyrillus. Et ipse Isidorus doctrinam S. Chrysostomi plurimum extollit: ita lib. 4, epist. 224 scribit gloriam scriptorum, quæ sapientissimus Joannes post se reliquit, ubique terrarum dispersorum usque ad terminos terræ et maris extremos penetrasse. Quis enim est, addit, qui illis non capiatur? Quis est ex hominibus post ipsum natis qui non gratiam habent Divinæ providentiæ, quod post ipsum natus sit? Quodque non abierit expers et ignarus divinæ illius lyræ, quæ fabulam musicam præ eorum quæ de ipsa celebrantur magnitudine, omni certe fide superiorem sibi arrogavit. Non enim feras bestias divina illa sua musica capi fecit; sed ferinis moribus præditos homines mansuetos reddidit, feritatem ipsorum mitem ac cicurem faciens. et ad mansuetudinem ac concinnitatem quamdam traducens etc. Et lib. 1, epist. 136 librum ejus de Sacerdotio cum encomio auctoris præclare commendat: Nullum, inquit, pectus hujus lectio penetravit, quod non divino amore sauciarit, ut qui augustam quidem ac venerandam rem accessque difficilem Sacerdotium esse ostendat; verum sine ulla reprehensionis labe consectandam esse doceat. Siquidem sapiens ille et eruditus arcanorum Dei interpres, Joannes Bizantinæ Ecclesiæ, atque adeo Ecclesiarum omnium oculus, librum eum ita subtiliter et prudenter atque accurate condidit, ut omnes tam qui, ut Deo gratum est, sacerdotio funguntur, quam qui negligenter et ignave sacerdotalem dignitatem administrant, hic et virtutes suas et offensiones reperiant. Idem mirificam Chrysostomi dictionem laudibus extollit lib. 2, epist. 42 insertis litteris Libanii Sophistæ ad illum etiamnum juvenem, cum orationem in Imperatorum laudem habuisset, scriptis, ut explicat Nicephorus, utraque epistola historiæ suæ inserta.
10 Idem Isidorus lib. 1, epist. 132, ad Symmachum: Petis, inquit, a me, ut divini viri Joannis tragediam tibi exponam. At eam explicare nequeo. Mentem enim res ista superat. Verum pauca quædam audi. Vicina Ægyptus hoc semper in more habuit, ut inique ac perdite se gereret. Mosem videlicet repudians, et Pharaonem adsciscens; humiles ac demissos flagris lacerans, laborantes opprimens, urbes extruere jubens, et mercedem negans, atque ad hoc usque tempus in iisdem studiis hærens. Siquidem insano lapilorum amore flagrantem, atque aurum pro numine habentem Theophilum, quatuor sociis, imo coapostatis, septum ac munitum, in medium proferens, pium virum ac divinarum rerum doctrina præditum expugnavit, odium videlicet atque inimicitiam, quam adversus eum, qui eodem quo ego, nomine appellatur, ostendit, velut improbitatis atque importunitatis propugnaculum nactus. At Davidis tamen domus invalescit: domus autem Saulis, ut cernis, debilitatur: tametsi vir ille superata vitæ tempestate ad coelestem tranquillitarem migraverit. Hæc ibi. Vita functus est S. Chrysostomus XVIII Calend. Decemb. anno CCCCVII. Theophilus autem supervixit usque ad annum CCCCXII, quo, Honorio Augusto 1X et Theodosio Augusto v Consulibus, xV Octobris e vita excessit. Alter autem a Theophilo exagitatus, est S. Isidorus monachus et Presbyter Alexandrinus, S. Antonii magni discipulus. cujus natalem celebravimus xV Januarii, ubi § 3 dedurximus, quas a Theophilo passus est calumnias, ostendimusque a nonnullis eum perperam cum S. Isidoro Pelusiota confundi.
11 Theophilo apud Alexandrinos successit S. Cyrillus, quo tempore Constantinopolitanæ Ecclesiæ præcerat S. Atticus; de hoc egimus VIII Januarii, de illo XXVIII ejusdem mensis: ubi dixzimus a Romano Pontifice diu multumque laboratum esse, ut ab iis S. Chrysostomi nomen sucris tabulis inscriberetur: quod monitu S. Isidori et apparitione Deiparæ Virginis motum secisse Cyrillum docet Nicetas Philosophus apud Nicephorum Callistum lib. 14, cap. 28 his verbis: Quoniam dissidium hoc quidem ex æmulatione, quamvis non secundum scientiam, non autem ex invidia, neque diabolica contentione manavit, non oportere virum et doctrina et virtute præstantem hac una in re claudicare, quo minus ad summam perfectionem perveniret. Deo visum est. Homines enim illi erant, et humanis affectionibus obnoxii. Quapropter aliquanto post Cyrillus cum magno illo viro etiam post ejus mortem in gratiam rediit, erroremque suum cum multis aliis concitantibus, tum maxime Isidoro Pelusiota nunc reprehensione, nunc admonitione eum cohortante, divina etiam et arcaniore quadam revelatione accedente, correxit. Videre namque visus est seipsum sacris ædibus expulsum esse a Joanne, comitatu, et divino quod circa eum erat satellitio, maxime freto, et Matrem Domini pro ipso deprecantem Joannem, atque cum multa etiam alia, tum illud præcipue, quod pro ipsis gloria plurimum ille decertarit referentem, ut in sacra templa reciperetur, orare etc. Huctenus Nicetas, de quo plura dicemus xxIII Octob. ad Vitam S. Ignatii Patriarchæ Constantinopolitani ab ipso scriptam.
12 Facundus supra memoratus scribit S. Isidorum pro vitæ ac sapientiæ suæ meritis ut Patrem ab ipso Cyrillo et honoratum esse et vocatum. Quod idem confirmat Anastasius Sinaita ev ἄδγγῆ cap. 9 et 10. Ad hanc paternitatis nomenclaturam alludens S. Isidorus præclare monet Cyrillum lib. 1 epist. 370. Terrorem, inquit, mihi Scripturæ exempla inferunt, atque ut ea quæ opus est, scribam, necessitate adducor. Nam sive pater sum, ut ipse ais, condemnationem Heli pertimesco, propterea quod peccantes filios non castigavit, sive, ut potius persuasum habeo, filius tuus sum, quippe qui magni illius Marci speciem atque habitum præferas, angorem mihi ac sollicitudinem affert Jonathæ poena: quia patrem Pythonissam quærentem minime prohibuerat, ob idque ante eum, qui scelus admiserat, is qui prohibere poterat, in bello interiit. Quamobrem ne et ego condemner, et tu Divinum judicium subeas, simultates ac dissidia comprime. Ne privatæ ac domesticæ contumeliæ ultionem, qua tamquam ære quodam alieno a mortalibus obstrictus es, in viventem Ecclesiam deriva, atque æternam ipsi dissensionem pietatis specie atque obtentu compara. Acriori aliquanto stylo eum monet epistola 310 ejusdem libri primi, quam cum præcedenti in suis operibus edidit etiam Facundus: Præposterus favor, inquit, haud acute cernit, odium vero nihil cernit. Quapropter si ab utraque lippitudine purus atque immunis esse studes, noli violentas sententias ferre: verum illata crimina justo et integro judicio committo. Quandoquidem Deus etiam, qui omnia scit antequam oriantur, pro sua humanitate descendere, ac Sodomorum clamorem perspicere voluit; hinc videlicet nos ad res accurate perscrutandas ac perpendendas erudiens. Multi enim ex iis, qui Ephesi coacti sunt, te traducunt, ut tuas inimicitias persequentem et ulciscentem, ac non ea, quæ Jesu Christi sunt, orthodoxe quærentem. Theophili, inquiunt, ex sorore nepos est, illiusque mentem ac sententiam imitatur: ut enim ille perspicuum adversus divinitus afflatum ac Deo carum virum Joannem furorem esfudit, sic etiamiste gloriari ac se jactare expetit: etiamsi alioqui latum sit inter eos, qui accusantur, discrimen. Hac ibi. Aderat S. Cyrillus Ephesi in Synodo Æcumenica anno Christi CCCCXXXI congregata contra Nestorium, qui Christum asserebat duplici constare persona, ac S. Mariam negabat Dei matrem appellari posse. Quod mysterium eidem S. Cyrillo præclare exponit Isidorus lib. 1, epist. 323, quam citat Anastasius Sinaita locis ante memoratis. Omittimus alias ei missas epistolas. Unica hac sententia complet epistolam 306 lib. 3 eidem Cyrillo scriptam: Quemadmodum Rex, qui legibus paret, viva lex est: eodem modo Sacerdos, qui sanctionum Ecclesiasticarum imperio subest, tacita norma et regula est.
§ III. Epistolæ a S. Isidoro scriptæ. Laus virginitatis. Monita ad viritutes.
Doctrinam S. Isidori magnis plurimi auctores laudibus efferunt. Multa opera eum utilitate omni plena scripsisse refert Evagrius. Facundus duo millia epistolarum ad ædificationem Ecclesiæ ab eo scripta tradit. Numerum epistolarum auget Suidas. Isidorus, inquit, Presbyter, Pelusiota, vir eloquentissimus, Philosophus, atque Rhetor, epistolas ter mille Divinam Scripturam interpretantes scripsit, et alia quædam. Nicephorus de ejus scriptis haec habet: Multa ab eo scripta sunt variae utilitatis plena: potissimum autem epistolarum omnis generis divina simul et humana gratia refertarum prope millia decem, in quibus scripturam omnem clarius exponit, et omnes omnium hominum mores instituit: quippe qui dicendi genere ad docendum accomodato in eis utatur. Satis quoque ille declarat, quo ardore erga honestatem, erga Ecclesiam, et eos qui temere injuria afficerentur, flagravit. Multum præterea in lucubrationibus suis invehitur in eos, qui non recte episcopali sacerdotalique munere fungerentur. Idem epistolarum numerus in Menæis Græcorum et apud Sixtum Senensem expressus est: sed an is litteræ Græcæ in alterius locum irrepenti attribuendus? Certe singuli characteres,, gamma et beta, inferne punctis subnotati, significant millia duo, tria, aut decem. Imo simili errore tres tantum illi epistolas a Suida attribui aliquis inferret, quod Græce in editione ejus Veneta per Aldum, Basileensi tam Frobenii quam Holsfi, et Gebennensi ab Æmilio Porto adornata, illud ipsum gamma cum superno accentu, non subnotato puncto legatur. Extant modo typis Parisinis excusæ S. Isidori epistolæ bis mille centum ac tredecim, libris quinque distinctæ: quorum tres priores ex interpretatione Jacobi Billii Prunzei, quartus a Cunrado Rittershusio, quintus ab Andrea Schotto Societatis nostræ Presbytero, eruti ac Latinitate donati, seorsins ante fuerant in lucem dati. Has autem S. Isidori epistolas ut impias hæreticos calumniari solere, auctor est Ephræm Episcopus Antiochenus supra memorato apud Photium loco.
14 Illustre illud est Billii de hisce epistolis ejusque auctore elogium: Sunt istæ Isidori epistolæ perbreves fere omnes, et perpetuo quodam laconismo contextæ; sed doctrina et utilitate copiosæ. Eas enim Scripturæ testimoniis et exemplis ubique aspergit et condit. Hærees aliquot strictim ac velut per transennam quandoque confutat. Nam, ut verus D. Joannis Chrysostomi discipulus et imitator, totus in moribus informandis occupatur, virtutis locuples laudator et præco, et vitiorum acerrimus insectator.
Dinimiclias non ulciscatur,
sit regula Sacerdotum.
Epistolas scripsit 2000.
aliis 3000,
aliis 10000,
Ex iis excusæ 2113.
commendatæ ab editoribus, Billio
Ator. Unde eam ob rem in multorum offensionem et odium incurrisse, sibique multas structas insidias alicubi testatur. Si quis, inquit, fructus ex reprehendendi libertate oriretur, nemini ipse hac in re cessissem, etiamsi ob eam caussam insidiis persæpe appetitus, verum, cum hoc tempus silentium postutulet, Judicem expectemus. Ex Gentilium libris pauca hic interserit, contentus Scripturis sacris: ut quæ et vim majorem habeant, et Christiano Doctore et lectore digniores sint. Solet etiam has suas epistolas præclara aliqua sententia vel elegante quadam cohortatiuneula claudere, atque ita lectori aculeum quemdam infigere. Hæc Billinus ante epistolas a se editas præfatur: quibus similia scribit Schottus in sua ad epistolas a se erutas præfatione ad Eminentissimum Cardinalem Alphonsum a Cueva: Agnosces, inquit, mihi crede, legendis sacris hisce epistolis, quia moratæ sunt, et sacræ Scripturæ loca plurima explanant, odorem pietatis singularem: ad hæc S. Joannis Chrysostomi discipuli, eloquentia proximi, vocem cum voluptate exaudies. Me certe, dicam ingenue, ita ad hanc diem omnes ejus epistolæ typis evulgatæ, a Jac. Billio Prunæo Abbate, dum lego, lego autem frequenter, afficiunt, nihil ut in hoc genere cum Magni Basilii asceticis scriptis legerim, audierim pium magis, ad animi domandas perturbationes, et a vitiis vi summa deterrendum; nihil denique ut ad virtutem instillandam illustrius existat. Castigat enim per litteras, stylum adhortando stringens, seculi sui vitia, præsertim Cleri: sic Zosimum bipedum nequissimum, et scelerum ejus ξυνωριδας egregie et crebro increpat, Maronem, Martininianum, Eustathium atque Eusebium terræ pondera: stimulos interea dilectionis ad resipiscendum validos subdit; mores denique emendare satagit, et a recto aberrantes in viam redire ad frugemque reverti cogit. Hactenus Schottus. Inter vitia autem Cleri acriter labem Simoniacam reprehendit. Jam, inquit Possevinus, cum Epistolæ Isidori Pelusiotæ sententiis ac brevibus adhortationibus aculeum lectori perutilem infigant, suaserim probis et eruditis Gymnasiarchis, ne tantam sinerent elabi occasionem, qua eas discipulis interdum prælegerent, sicque earum mores, dictionem ac pietatem iis instillarent.
15 Magnam S. Isidori apud Imperatorem Theodosium, Magistratus et Episcopos auctoritatem, testantur epistolæ ad ipsos scriptæ. Ex his Episcopis plurimi interfuerunt Concilio Ephesino, Theon Herculis Sethræti, Hermogenes Rhinocorurae, Abrahamus Ostracinæ, Lamperius Cassii, Alipius Sellæ, Strategius Attibodos ex provincia omnes Augustamnica. Macarius Metelitarum et Theopemptus Cabasorum, ex vicina Egypto. Heraclides Heracleensium Arcadiæ, Evoptius Ptolemaidos Pentapoleos etc. Ex epistolis eam lubet apponere, quam ad Theodosium Imperatorem scripsit, cum intellexisset quæ in ea Synodo Ephesina minus recte ab ejus Comitibus agerentur. Extat ea lib. 1, num. 311 cum hac inscriptione: Theodosio Imperatori, de securitate Synodo præstanda. Si tu tantum temporis tibi sumis, ut iis, quæ Ephesi decernenda sunt, intersis, non dubito, quin ea ita se habitura sint, ut a nemine reprehendi queant. Sin autem turbulentis odiis calculos permiseris, quisnam a cavillis ac dicteriis concilium vindicabit? Huic autem malo remedium attuleris, si ministros tuos a dogmatum præscriptione removeas (ut qui magno hiatu ab eo distincti ac dirempti sunt, ut simul et Imperatori et Deo inservire studeant) ne alioqui Imperio quoque motum ac jactationem afferant, perfidia suæ machinas ad Ecclesiæ petram effringentes: nam ea firmo loco defixa est, eamque caussam habet, ut ne ipsi quidem inferi portæ dominentur; quemadmodum is, qui eam constabilivit, pollicitus est.
Hæc ad Theodosium Imperatorum. Est lib. 3 epistola quinta ad Eutonium Diaconum, in illud dictum Salvatoris de Ecclesia, quod portæ inferi etc. eam hic addimus: Non tamquam nemo Ecclesiæ bellum indicturus, atque extinguere adnixurus esset; verum quod multi quidem adversus eam pugraturi, sed tamen vincendi ac profligandi essent, dictum est: Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, subaudi Ecclesiam. Sic quippe contigit. Oppugnata enim est, sed non oppressa; verum iis ipsis, qui eam extinguere tentaverunt, splendidior emicuit. Quid igitur miraris, si sancti etiam viri bello exagitentur? Ex bellis enim præclariora tropæa, atque ornatiora spolia esse videntur. Hæc ibi.
16 Certamen ejusmodi cum præclaro perpetuæ virginitatis encomio profert lib. 3, epistola 331, Antonio Scholastico inscripta, cujus pertem hic damus, ut, quam altas virtus ea in animo illius egerit radices, ipsemet nobis auctor sit et testis. Ita ergo incipit: Virginitatis certamen, magnum quidem et præclarum et divinum est, (nam adversus insitam corporis voluptatem ipsi bellum est) quod tamen in aliis certaminibus labores minuit. Facjle enim amorem pecuniarum vincet, cum corporis ornatum, ac virum et liberos, ob quæ pecuniarum quæsitio hominibus philosophiæ non addictis necessaria esse videtur, minime curet. Morrori etiam haudquaquam obnoxia erit, non enim ramos protulit, cum quibus et curæ et mœrores efflorent. Viventibus quippe fliis sollicito animo esse coguntur; morte autem functis in luctu versari. Et multis de matrimonii molestiis interjectis addit: Nec tamen hæc eo commemoro, quod illos, qui honorabile connubium amplectuntur, abdicem ac proscribam: (absit) verum ut eos, qui lubrica et petulanti lingua matrimonium virginitati antiferre audent, perstringam. Quanto enim cœlum terra et anima corpore, tantum etiam virginitas conjugio antecellit. Illa enim primas partes in acie tenet, ac phalangis frontem exornat, illustriaque tropæa statuit: hoc autem cum mediocre sit, atque imbecillioribus adminiculi loco concessum, potest quidem eos, qui ipsum illæsum custodiunt, servare; at non item ad virginitatis fastigium subvehere.... Non ergo cum his, qui soluti ac liberi sunt, certare se posse existiment: nec qui augendis opibus, corporique adornando universam vitam suam addixerunt, eadem præmia se accepturos esse arbitrentur, quæ ii, qui Deo se totos consecrarunt, ac quæ Domini sunt, curant. Verum in congruenti gradu seipsos tenentes adversus eos, qui ad cœleste cacumen ascenderunt, linguam E ne acuant,... neque eam adversus virginitatem instruant: verum ut Reginam ipsam honore prosequantur, eique se subjiciant, ut eam et propugnatricem et interventricem habeant. Soli enim eos, qui virginitatem amplexi sunt. Lunæ autem eos, qui continentiam, ac denique stellis eos, qui honorabile connubium amplexi sunt atque conservarunt, comparare licet: maxime cum S. Paulus calculum suum addat, ac dicat aliam esse gloriam solis, aliam gloriam lunæ et aliam gloriam stellarum.
17 Hæc de virginitate. Quibus similia de singulis virtutibus lector ejus epistolis inserta reperiet, magnumque agnoscet cum virtutum æstimatorem, in eisque plus ponderis constituisse, quam in eminenti doctrina, aliave egregie scribendi loquendique scientia: quod paucis docet Patrimum monaclum lib. 1, epist. 14. Ea quidem, ut audio, inquit, indole, naturæque bonitate præditus es, ut studiose discas, egregieque loquaris. At spiritalis vite iter per actionem potius, quam per sermonem feliciter cedit. Quare si immortalia præmia tibi curæ sunt, præclare loqui parvipendens, id stude ut bene agas. Eamdem methodum præscribit Apolonio Episcopo lib. 3 ep. 363. Quoniam eos, inquit, qui doctrinæ ante-pont' vitam spiritualem, qui ita conditi sunt, ut arbitrii libertatem habeant, invitos et repugnantes ad pietatem trahere nec honestum est, nec videtur; idcirco da operam, ut suasione, ubi occasio se offert, adhibita, per tuam vitam ac mores, eos qui in tenebris degunt, illumines. Quam autem humiliter ac submisse sentire de se debeat homo acquirendæ virtutis studiosus, præclare docet epistola 373 libri 3. Is quidem, inquit, qui virtutem colit, præclaram coronam habet: at qui virtutis officia præstans, minime tamen se præstitisse existimat, hoc etiam ipso, quod ita affectus sit, splendidiorem coronam habiturus est. Non minoris enim, quam virtutes ipsæ, laudis est, cum ex virtute aliquid geras, minime tamen te gessisse arbitrari. Imo ut rectius loquar, hoc cum adest, illa quoque magna esse indicat: cum autem abest, maxima quæque imminuit. Quamobrem qui virtutes suas magnas reddere cupit, ne eas magnas esse existimet, ac tum magnae erunt.
§ IV. S. Isidori zelus contra hæreticos, doctrina sincera, fuga mulierum, libri scripti.
18 Ex hisce S. Isidori epistolis crebro Annalibus suis præclara inseruit testimonia Baronius: ita anno Christi 146, num. 29, malevolas Gentilium obtrectationes, quas ob varias in Christiana religione exortas hæreses conceperant, egregie refutat allata epistola 90 lib. 2. additque S. Isidorum hujus quæstionis scopum attigisse, cum, cur plures hæreses sint, et quid in singulis faciendum, Apollonium Episcopum instruat. Omissæ huic epistolæ aliam substituimus, quæ est 389 libri primi, Therasio cuidam calunniatori inscripta, testis eximii ejus adversus Arianos zeli. Lubens, inquit, ex te sciscitarer, qui cavillis nos petis, atque acerbum et infestum te nobis judicem præbes, si te Imperator ad propugnaculum collocasset, turrisque urbis custodem constituisset; ea autem suffoderetur, atque concuteretur, ut hostibus ad urbem aditus pateret; an non instrumentis omnibus atque armis, quæ vel recondita haberes, vel comminisci posses, utereris, prohibens ac tela jaciens, conatumque hujusmodi frangens, atque tum urbem ac teipsum a periculo vindicans, tum Imperatori fidem ac benevolentiam conservans? Nobis autem, quos Deus Ecclesiæ suæ magistros præfecit, eo nomine succenses, quod Ario, qui non modo cum pio grege bellum gerit, sed etiam permultos interemit, obsistimus? Ego vero eam ob caussam periculum omne contemno: ac quidlibet potius facere desierim, quam ut non illum, quam maxime queam, feriam.
19 Idem Baronius ad annum Christi 404 num. 78 citat epistolam S. Isidori ad Cassianum, cum agressus esset vitam monasticam profiteri, qua cum, in primis sibi coercendam esse linguam, admonuit. Extat ea epistola lib. 1, num. 309 Cassiano monacho inscripta, quem Collationum Patrum auctorem arbitratur Baronius, ac tum in Ægypto scribendi haussisse argumentum. De eo agemus xxvii Februaryi, et plenius ad xxii Julii quod Massiliæ in monasterio S. Victoris colitur. Dein ad annum Christi 413, num. 27 et sequentibus, cum ex S. Hieronymo Palladium Galatam Episcopum Helenopolis Baronius descripsisset, quod, cum soleret assidue cum fæminis religiosis versari, magna tamen jactantia gloriaretur, omnis penitus se concupiscentiæ expertem esse; addit eo nomine etiam per epistolam ab Isidoro Pelusiota redargutum esse. Extat ea lib. 2 num. 284. ex qua aliquot huc monita transferimus, utpote, teste Baronio, tanti viri profuturum omnibus monumentum: Mulierum, inquit, congressus, vir optime, quantum fleri potest, fuge. Nam eos, qui Sacerdotum munere funguntur, sanctiores ac puriores illis esse oportet, qui ad montes fugerunt. Siquidem illi et sui et ple-bis, hi autem sui dumtaxat curam gerunt... Quod si etiam, ut cum ipsis congrediaris, necessitas aliqua te obstringat, oculos humi dejectos habe, atque ipsas quoque, quonam pacto spectandum sit, doce. Cumque pauca, quæ ipsarum animos astringere atque illustrare queant, locutus fueris, statim avola: ne forte diuturna consuetudo vires tuas emolliat, et infringat... Quod si a mulieribus honore affici cupis, maxime quidem hoc spiritualem virum haudquaquam decet. Ut, ut autem se res habeat, ninil tibi cum fæminis commercii sit, ac tum ab illis honorem consequeris... Muliebris enim natura intolerandam se præbet, cum quis ipsi blanditur: at contra eos omnium maxime suspicit et admiratur, qui majore libertate præditi sunt, amplioreque auctoritate apud eas utuntur. Quod si te frequenter cum ipsis versari, nec ullo inde detrimento affici dixeris, id quidem fortasse mihi persuaderi sinam. At illud item velim ab omnibus fidem adhiberi, a quibus lapides extenuari, ac rupem aquæ guttis continenter cadentibus excavari dicuntur. Quorum verborum hujusmodi sensus est: Quid rupe durius fingi potest? Quid item aqua mollius, et quidem aquæ guttula? Et tamen assiduitas naturam vincit. Quod si natura, quæ ægre dimoveri potest, dimovetur, idque quod minime debebat, perpetitur; qua tamdem arte ac ratione voluntas, quæ facile movetur, a consuetudine non vincatur et evertatur?
20 Aurea est hæc ejus sententia in Concilio II Nicæno, Actione 1 prædicata, et ex S. Joanne Damasceno lib. 3 de Imaginibus repetita, qua traditur S. Isodorus Pelusiotadixisse: Νεχὸ λόγος ὁνδεις ὁν ὁν ετερειεῖγαλυα. Templi nulla ratio habenda, quod non ornatur imigine. Adjungenda hic pars epistolæ 33, libri primi, cujus hæc est inscriptio: Hieraci clarissimo, de Miraculis reliquiarum Martyrum. Et sic incipit: Si te istud offendit, quod Martyrum corporum cinerem, propter eorum erga Deum caritatem atque constantiam, honore afficiamus; eos qui ab ipsis medicinam accipiunt, interroga: atque, quot morbis remedium afferant, intellige. Sic fiet ut non modo id, quod ad a nobis fit, non irideas, cavillisque incessas, verum etiam, quod recte et cum laude fit, imiteris. Advertant ad hæc animum hæretici horum temporum, quibus utinam S. Isidori epistolæ magis redderentur familiares. Facilius perspicerent, iniquissimum a se inferri bellum monachis et sacerdotibus, templis et monasteriis, imaginibus et reliquis Sanctorum, omni denique religioni fideique orthodoxæ, nec non omnium cælestium gratiarum datori Christo Domino in sacrificio Missæ oblato. De hoc mysterio lubet adjicere epistolam ejus Dorotheo Comiti inscriptam, qua sindonem altaris, quæ, quia sacra Eucharistia ei imponitur, Corporale dicitur, paucis exponit. Est ea 123 libri 1. Pura illa Sindon, inquit, quæ sub Divinorum donorum ministerio expansa est, Josephi Arinathensis sacrum servitium est. Ut enim ille Domini corpus sindone involutum sepulturæ mandavit, per quod universum mortalium genus resurrectionem percepit; eodem modo nos
Panem propositionis in sindone sanctificantes, Christi corpus sine dubitatione reperimus, illam nobis immortalitatis in modum fontis proferens, quam Salvator Jesus, a Josepho funere elatus, posteaquam a morte ad vitam rediit, largitus est. Hæc ipse, Venerentur orthodoxi Catholici corpus Christi in sacratissima Eucharistia (ἐδιστάχτος) præsens, et contra impiorum hæreticorum rabiem injuriamque ex epistola 100 libri 3 Maroni Presbytero scripta hoc sibi solatium assumant: Non iis, qui injuriam accipiunt, sed iis, qui inferunt, periculum omne impendere, eosque trepidare atque contremiscere oportere. Quod si ita est, injuriam perpeti malum non est, sed eam inferre, nec illatas injurias perferre scire. Hæc paucula ex præclaris ejus
A ejus epistolis sufficiat deprompsisse, futurum unicuique incitamentum ad frequentem earumdem lectionem.
21 Præter epistolas S. Isidorum alios etiam scriptisse libros ex ipsis epistolis colligimus. Horum unus est ad Gentiles, cujus meminit lib. 2 epistola 137 Hermino Comiti scripta, in qua ejusdem libri argumentum exponit. Quod improbus homo secunda omnia habeat, ac contra vir probus, atque omnibus laudibus, quæ in hominem cadere possunt, cumulatus, in accerbissimis malis versetur, res profecto est conjectu atque comprehensu difficilis, atque humanæ naturæ modulum quam longissime excedens. Id enim Divinis judiciis permittere necesse est. Ac si recte sentire velimus, soli summæ illi atque ab omni labe alienæ menti, consilii hujusce cognitione appensa relictaque, ad ea quæ in manibus nostris sunt (quæ etiam vix a nobis reperiri solent) nos conferemus. Quoniam autem rectæ doctrinæ, quantum per vires licet, operm ferre oportere censes, in eo libro, quem ad Gentiles edidimus, nos quoque pro virili nostra parte opem tulimus. Quem si legeris, quæstionis hujusce solutionem intelliges. Quid præterea eodem libro pertractet scribit Arpocræ Scholastico epistola 228 ejusdem libri, hisce verbis: Quod divinandi ars apud Gentiles nugarum plena erat, atque incassum omnium ore celebrabatur, in libro adversus Gentiles a me demonstratum est: ibidemque aliquot allatis exemplis stoliditatem Gentilium irridet. At lib. 3 epistola 233 scribit ad eundem Herminum Comitem, de suo opusculo contra Fatum: Quoniam scribis, inquit, me Orationem, vel, si vere loquendum est, Oratiunculam potius, de eo quod Fatum non sit; elucubrasse, quæ a nonnullis quidem mirificis laudibus extollatur, a nonnullis autem aliis libris, qui de hoc argumento a quibusdam elaborati sunt, prestantior habita sit; atque ut eam adte mittam, precibus a me contendis, ideirco eam mitto. Tu vero ne famæ judicium in sententia ferenda sequere: verum eam accurate perpende atque explora. Ac si ea commode a me scripta sit, Deo gratiam habe: sin autem in ea desiderari videatur; humanæ imbecillitati, quæ minime, ut cupit, loqui potest, ignosce.
22 Copti Ægyptii hoc die in suo Martyrologio colunt S. Andream Ægyptium, quem cum S. Isidoro Pelusiota forte confundi ex encomio Coptico quod hic addimus, conjici posset. Est autem Coptis x dies mensis Mechir, qui nobis quartus Februarii. Hoc die, inquiunt, requievit Pater sanctus, Religiosus sapiens, Doctor Catholicus, Andreas. Fuit hic sanctus ex Grania Ægypti, fuitque cognatus sanctis Patriarchis Philippo et Cyrillo Præsulibus Alexandrinis. Non fuit huic puero par ingenio: et propterea erudierunt ipsum omni genere disciplinarum, tam spiritualium, quam civilium, et erudierunt ipsum quòque in libris Ecclesiasticis. Deinde in omni disciplina Græcorum, in quibus omnes alios suos excellebat, et cum omnibus istis erat optimus Religiosus et cultui divino maxime deditus. Quo quidem factum est, ut brevi omnium in se oculos converteret: ita ut conarentur ipsum omnibus modis aprehendere, et præficere Patriarchatui, sive Sedi Alexandrinæ: sed hic mundo mortuus fugit noctu, et venit in montem Pharma, ubi monasticam vitam egit in monasterio illius loci. Deinde contulit sese ex hoc in parvam quamdam speluncam, in qua substitit solus spatio biennii: in qua, et composuit libros numero et qualitate singulares, quos et Principibus et Regibus misit, ut ex ipsis ad meliorem vitam informarentur. Explanavit quoque plurimos alios libros, quam plurimos Ecclesiasticos commentarios, videlicet in antiquam et novam Legem: quæ in hunc usque diem in Ecclesia Ægyptia leguntur. Misit quoque ad Patriarchas et Episcopos, et reliquos homines epistolas numero octodecim millia. Et cum hæc exercitia gloriosa summa cum laude et fructu peregisset, se totum Deo consecravit, intentus orationibus noctu diuque: quibus in exercitiis morbo præventus oppressusque migravit ad Dominum. Oratio et benedictio ejus sint nobiscum. Amen.
Qui hic Philippus dicitur, est Theophilus avnunculus Cyrilli. Mons Pharma Palladio in Historia Lausiaca cap. 23 est Pherme mons in Ægypto, abducens in vastem Scetes solitudinem, in quo tum quingenti homines exercebantur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.