Non uni oppido in Gallia Calvimontis est nomen. Nam, ut omittam Calvimontensem in Lotharingia Comitatum, cujus fortassis vocabulum nunc exolevit, extitit certe co fere tractu ubi Murta fluvius in Mosellam influit, et nomine Calvimontis memorari videtur in divisione regni Lotharii addiciturque portioni Ludovici, et jungitur Sarachowæ superiori, circa Saram, vel Saravam flumen sitæ. Verum hoc omisso Calvomonte, caput Bassiniacæ regionis in Campanio Calvimontis municipium est, haud longe a Matrona amne, altæ rupi superpositum, ut scribit Papirius Massonus. Aliud est in Vexino Calvomontium, seu Calvimontium, urbs perlepida, ut scribit Philippus Brietius in Parallelis Geograph. 2 par. lib. 7 cap. 3 § 3. Cujus mentio est apud Ivonem Carnotensem ep. 28. Alius denique, qui huc facit, Calvusmons est tribus circiter leucis a Castro Porciani, neque longius multo a Regiteste Reteliorum urbe distans. In eo monte anachoreticam vitam, tempore S. Remigii Archiepiscopi Remensis, egit S. Berthaldus Scotus, cum B. Amando discipulo suo, itidem Scoto; de quibus agemus xvi Junii. Postea Canonicorum regularium isthic fundatum cænobium fuit, ac deinde Præmonstratensibus datum. Ejus et Pagius in Bibliotheca Præmonstratensi et Claudius Robertus in Gallia Christiana meminere.
2 In hujus cænobii ecclesia, præter S. Berthaldi, solent et sanctarum Virginum Oliveriæ et Liberatæ asservari magna cum veneratione reliquiæ. Sed parentum nostrorum memoria arx est in eo monte constructa, monasterium alibi in vicinia ædificatum, et ad hoc eadem sacra pignora deportata. Earum ita meminit Molanus in addit. ad Usuardum: In Monte Calvo sanctarum sororum Oliveriæ et Liberatæ Virginum. Refert eas quoque Ferrarius et alii. Saussatius ad v Februarii ita scribit: In Monte Calvo transitus S. Liberatæ. In Supplemento autem ad m Februarii: Apud Calvum Montem S. Olivariæ Virginis. discipulæ S. Berthaldi, eo tractu natæ,
3 Edidit I. Lietautus Prior Calvimontensis, anno MDCXXXIV, S. Berthaldi Vitam, in qua sanctarum harum Virginum meminit, licet alteram Olivam pro Oliveria vocet. Opinio populi est, ut ait, a majoribus accepta, a S. Berthaldo ad perfectionem institutas; oriundas Alta villa, pago ab Calvomonte sesquileucam distante. Parentes earum alii Altæ villæ dominos volunt fuisse, alii saltem opibus et virtute claros. Sæpius clam parentibus ac notis ventitasse ad S. Berthaldum, ab eoque cœlestem doctrinam hausisse, ac præsertim ad servandum pudicitiæ florem illibatum et cœlestis Sponsi thalamos expetendos, provocatas. Huic ut se Sponso totas dicarcent spretis parentum possessionibus, ac vitæ mortalis blanditis, in saltu Calvomentensi vitam durisse.
4 In medio hujusce saltus duo egregii fontes manant, earum insigniti vocabulis, schlopi jactu dissiti invicem. Multi febribus, aliisve vexati morbis, ad S. Oliveriæ, sive Olivæ, fontem confluunt, atque in vicina ædicula, quæ nuper Galmeti Abbatis fludio restaurata est, preces fundunt, ante antiquissimam ejusdem Virginis, etiam ædicula alias eversa reservatam, effigiem. Neque fere dies, Dominicus aut festus labitur, quin aliqui isthuc pietatis ergo convenient. Hæc Lietavius.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.