O retum, Hispaniæ urbs fuit, veteribus memorata, ornata dein episcopatu; sed a Mauris, ipsorum certe temporibus, excisa. Ejus extare vestigia testatur Ambrosius Morales in Antiquitat. Hispan. descriptione, inter conventum Calatravæ et vicum Granatulam, dimidia fere leuca ab loco utroque. isthic ædiculam etiamnum spectari ac pontem Xavaloni fluviolo impositum, Romani utrumque operis, uti ex inscriptione probat quæ legebatur in marmore, quod sua memoria ab eo ponte revulsum, delatumque Almagrum duabus inde leucis distans oppidum. Illi porro ædiculae nomen nunc vetus manere Nuestra Sennora de Oreto; atque etiam Acuqueca, nam hoc pro illo ab Arabibus impositum existimatur. Utriusque nominis ita meminit Julianus Archipreshyter a Ramirezio editus, in Adversariis nu. 148. In divisione Sedium, praecipue Toletanæ diœcesis, prima Sedes illi subjecta est Oretum; non Calatrava, sed S. Maria de Oreto, vel Aegueca, trans flumen Sabalonem etc. Nunc Prioratus isthic est Ordinis Calatravæ. Actum de codem loco 1 Februarii in gestis B. Raimundi cap. 2.
2 Plures, ante incursionem Maurorum, leguntur Oretani Episcopi, in Toletanis præscrim conciliis. Antiquissimus fuit (si vera scribit idem Julianus in Chronico nu. 434 ad Æram 886) S. Blasius, qui apud oppidum vocatum Centumfontes in Celtiberia, in Neronis persecutione, in Hispania Mariyr patitur. Oretanus Episcopus a S. Anastasio S. Jacobi Apostoli Zebedæi filii, dum in Hispania predicaret, discipulo, creatus, in pretio habetur, et Deo honestante sacrum ejus corpus invisitur. Luitprandus quoque ad eamdem Æram ista habet: S. Blasius, Episcopus et Martyr, qui in Hispania apud Centumfontes, oppidum Celtiberia, passus est tempore persecutionis Neronianæ, anno LXVII; miraculis celebris micat.
3 Oppidum est, Centumfontes, vulgo Cifuentes, dictum, ad regni Toletani fines, in provincia Alcarria, versus Tajunæ amnis fontes, haud procul Seguntia urbe, Comitatus titulo ornatum, ad illustrem Silvarum familiam pertinens. Illic sanctimonialium instituti Dominicani cavnobium extra oppidi muros visitur: in cujus ecclesia extat sepulchrum ex alabastrite affalre elaboratum, quo conditum fertur S. Blasii Ep. et Mart. corpus. Hunc Centumfortani et alii accolæ Sebastenum esse aiunt, de quo infra agemus, ostenduntque nescio quorum ædificiorum rudera, ad Tagum flumen, ubi Sebasten urbem stetisse volunt. Quin et provinciam Cappadociam assignant, et specum Antistitis sancti latebris sacratam, aliaque eo spectantia. Quæ tamen erudito nulli probant: cum constet, Agricolaum, sub quo Sebastenus Blasius martyrium secit, in Cappadocia Asiatica ac minore Armenia, uti infra ostendemus, præsidatum gessisse, atque isthic sub eo plures alios martyrium consummasse.
4 Sed quia hujus Blasii Hispani Acta ignorarentur, quæ de altero tradita crant, huic adscripta, provincialium pia simplicitate. Apud eos certe in maxima est veneratione: nullius ut Divi nomen frequentius liberis suis in eo'tractu imponant. Multæ quoque passim dicatæ ejus nomini ecclesiae. Non est autem, cur quisquam potius quam a Sebasteno diversum hunc statuat, illius translatas in Hispaniam reliquias suspicetur: cum tanta earum alibi copia sit, ut unius hominis esse vix potuerint. Diversum certe Hispani scriptores, etiam antequam illa prodiissent Juliani ac Luitprandi Chronica, censuerunt. Thomas de Trugillo Thesauri Concionator. to. 2 parte 2, Alfonsus Villegas in Flore SS. Franciscus Padilla censetur 4 cap. 30. Joannes Marietta de SS. Hispan. lib. 2 F cap 37. Et post eos Martinus Carilius lib 2 Annal, ad an. Christi 306. Joannes Tamayus de Salazar in historia S. Epitacii cap. 5 hujus S. Blasii meminit: at plura de eo tradit in Martyrol. Hispanico ad hunc diem, iis quæ diximus congruentia. Meminit et Sanctius D'Avila Ep. Giennensis lib. 3 de veneratione sanctarum Reliquiarum cap. 8 nu. 4. Et plenius Franciscus de Ruspuerta in historia Ecclesiastica Episcopatus Giennensis seculo 12 cap. 6 nu. 2.
5 Caput Sancti illius Blasii Lermam nuper translatum e Centumfontano partehone, quando illuc Dominicanæ Virgines Centumfontibus, suadente Duce Lermæo, migrarunt.
6 Hieronymus Higuera noster Notat. 293 ad Luitprandi Chronicon ita scribit: S. Blasii Martyris Hispani, sub Decio passi, celebris menoria est apud Hispanos. Toleti servatur ejus sacrum cranium in conobio sanctæ Trinitatis. Is sit alius necne ab Centumfontano illo, cujus et ipse ibidem cum Luitprando meminit, non exprimit. Nam si idem, cur ad Deccii tempora revocatur? Quomodo Lermæ caput est, cranium Toleti? Nisi forsan utrobique solum pars extet.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.