Celebratur S. Severinus Presbyter hoc elogio a Martyrologio Romano vi Id. Januarii: Eodem die apud Noricos S. Severini Abbatis, qui apud eam gentem Evangelium propagavit, et Noricorum dictus est Apostolus. Ejus corpus ad Lucullanum prope Neapolim divinitus delatum, inde postea ad monasterium S. Severini translatum est. De eodem Molanus in Addit. ad Usuard. In Norico depositio S. Severini Abbatis, qui spiritu prophetiæ et miraculis late claruit, et juxta Neapolim translatus est in castrum Lucullanum. In recentiori editione idem Molanus quæ in Usuardo dicuntur de S. Severino fratre S. Victorini (de quo paullo inferius hoc ipso die) ad hunc transtulit, his verbis: Neapoli Campaniæ natale S. Severini: qui Severinus post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quievit. Plane hic esse videtur Severinus qui Neapoli colitur, ut dicemus cumde S. Severino Septempedano Episcopo erit sermo. Meminit quoque S. Severini hoc die ms. Martyrologium monasterii Richenbergensis in Bavaria, Bedæ præferens nomen: Item in Bavaria provincia, Patavino oppido, Severini Confessoris, viri sanctissimi, spiritu prophetiæ præditi, cujus vita habetur. Maurolycus: In Pannonia prope Noricum parvumque oppidum Astarim, Severini Abbatis, viri prophetico spiritu miraculisque clari, tempore Attilæ. Sed multipliciter hallucinatur Maurolycus: Nam in Norico ipso, sive Austria mortuus est; non Astari, seu potius Asturis, sed juxta Favianas, sive Viennam; nec Attilæ tempore, sed XXVIII annis post ejus mortem, id est fere sexennio ante victum ab Odoacre Febanum, quod accidit Cos. Boetio solo, anno Christi CDLXXXVII. Galesinius: In Noricis S. Severini Abbatis, qui et spiritu prophetiæ, et vitæ disciplina singulari, et rebus multis mirabiliter gestis clarus, abiit ad Dominum. Ejus corpus Gelasii Pontificis auctoritate, ab Victore Episcopo ad Lucullanum oppidum, quod est prope Neapolim, translatum est. Carthusiani Colonienses in Addit. ad Usuardum: Severini Abbatis, qui defuncto Attila Hunnorum Rege, prophetico spiritu, vita et miraculis claruit. Martyrologium Germanicum prolixum ejus elogium habet, sed in multis eget correctione; ut cum in Hungaria juxta Astarim oppidum esse sepultum refert, atque in Hungaria vixisse ipso tempore quo Attila late provincias vastabat, etc.
2 Vitam S. Severini scripsit Eugippius Presbyter Vita ab Eugippio scripta. ejus discipulus, quem alii Eugipium, alii Eugypium, alii Egippium, Crusenius Egippum, Laxius Eugippum, Sabellicus Ennead. 8, lib. 2. Egisippum perperam, ineptius Irenicus Exeg. German. lib. 3, cap. 14, Cregiptium appellavit. Meminere Eugippii S. Isidorus libro de viris illustrib. cap. 13. Honorius Augustodunensis, et alii. Diversus est ab eo Eugippio quem Sigebertus cap. 39, tradit ex operibus S. Augustini codicem magnæ utilitatis ad Probam virginem dedisse, si is, ut ipse quidem scribit, temporibus Pelagii II, Papæ, et Tiberii Imperatoris vixit. Scripsit noster hic, ut ipsemet in epistola ad Paschasium Diaconum testatur, vitam S. Severini biennio post Consulatum Importuni, id est Coss. Felice et Secundino, anno Christi DXI, non igitur, ut vult Ferrarius in Catalogo SS. Ital. S. Gelasii Papæ jussu, qui an. 496 decessit, ut xxi November. dicemus. Hanc vitam primus vulgavit Laurentius Surius, atque ex alio MS. codice Baronius tom. 6 Annalium; sed perfectius, additis eruditis scholiis, Marcus Velserus. Quas editiones cum MS. D. Nicolai Belfortii contulimus, addidimusque Eugippii ad Paschasium epistolam ex eodem MS. et tom. 6 Antiq. lect. Henrici Canisii.
3 Res a S. Severino præclare gestas, ex Eugippio haustas, descripsit Joannes Cuspinianus in Austria, qui tamen Ottonem Frisingensem lib. 4, cap. 30 et Gotfridum Viterbiensem Chron. parte 16, temere secutus, Archiepiscopum Ravennatem facit, prædicationis gratia in eas oras profectum. Fuit Archiepiscopus Ravennas S. Severus, de quo 1 Februarii agemus, sed S. Severino multo antiquior. Hieronymus Rubeus Histor. Raven. lib. 3, Ottonem Frisingensem citans, Severinum Noricorum Apostolum domo quidem Ravennatem fuisse non negat, sed alterius urbis Episcopum, aut ne Episcopum quidem. Velserus minus exacte Rubeum legit, neque enim hic Severum negat, ut ille citat, Antistitem fuisse, sed Severinum, quemdiserte fatetur in Noricum venisse.
Acta quoque S. Severini recenset Joannes Aventinus Annal. Boior. lib. 2, sub finem, parum fideliter, ut conferenti patebit, et nos subinde inferius indicabimus. De ejus patria ac fratre isthæc temere confingit: Hic Africa oriundus... post mortem Attilæ, haud scio an crudelitatem Vandalorum devitans, ad has Romanorum provincias cum fratre Victorino concessit. Meliori fide Severini gesta commemorant Andreas Braunerus noster lib. 4, Annal. Boicor. Matthæus Raderus noster tom. 1, Bavariæ sanctæ, M. Velserus rer. Boic. lib. 3. Franciscus Haræus, Henricus Fabricius Germanice. Heribertus Rosweydus Belgice, Jacobus Tigeon Gallice. Zacharias Lippelous tom. 1. Petrus de Natalib. lib. 2, cap. 56. Philippus Ferrarius in Catal. SS. Ital. Agit quoque de eo Wiguleus Hundius tom. 1, Metropol. in Episcopor. Laureac. catalogo. Christophorus Gewoldus ibidem in Annotat. Chronicon Richebergense ab eodem Gewoldo editum.
4 Meminit præterea S. Severini Paulus Diaconus lib. 1 de gestis Longobardorum cap. 19, hîs verbis: In his Noricorum finibus Beati tunc erat Severini cœnobium, qui omni abstinentiæ sanctitate præditus, multis jam erat virtutibus clarus: qui cum iisdem in locis, ad vitæ usque metas habitasset, nunc tamen ejus corpus Neapolis retinet. Hic sæpius hunc, de quo diximus, Feletheum, ejusque conjugem, cujus vocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent, verbis cælestibus monuit. Quibus pia verba spernentibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea futurum prædixit. Sigebertus in Chronico ad an. 479, Vincentius Bellovacensis lib. 20, cap. 99, Carolus Sigonius lib. 13, de Occidentali Imperio ad an. 487. Beatus quoque Ennodius in vita S. Antonii Lirinensis, quam XXVIII Decemb. dabimus, ita scribit: Qui ne sancti instituta propositi per parentum blandimenta frangeret, annorum ferme octo genitoris tutela nudatus est. Mox tamen ad illustrissimum virum Severinum ignara fuci ætas evolavit: qui dum eum mulceret osculis, futura in puero bona quasi transacta relegebat. Fuit enim cujus meritis nihil esset absconditum. Ille hunc sibi futurum participem, pia ubique voce prædicabat: credo, utincipientis tirocinia spes annuntiata solidaret. Refert deinde quomodo Severino mortuo, ad Constantium Laureacensem Antistitem patrium suum abierit; hoc quoque defuncto in Italiam a famulis sit deductus, tum nimirum cum S. Severini reliquiæ e Norico asportatæ sunt.
5 Agit quoque de Severino Cæsar Eugenius Caracciolus in Neapoli sacra, sed quædam tradit quæ cum Eugippii historia non consentiunt, ideoque fidem non merentur; ut cum natum ait in Norico sive Hungaria, sed Austriam et Hungariam vastante Attila, Romam profectum, ibi monachicohabitu indutum; tum Mediolano in patriam rediisse: fundasse duo monasteria in urbe Germaniæ Bettulia, etc. Ea videtur ex Ambrosio Staibano accepisse, qui eadem scribit, nisi quod non Romæ, sed in Tuscia, a discipulis S. Augustini habitum ejus ordinis tradat accepisse; reversum vero in patriam ut Christianis sub Attilæ tyrannide gementibus animos adderet, ac leproso Mediolani reddidisse sanitatem.
6 Nolumus equidem negare eum S. Augustini sectatum fuisse instituta, cum nihil in alterutram partem, antiqui prodiderint: sed qui id asserunt recentiores, proferre oportet, ut fidem reperiant, veterum certa testimonia. Certe quæ Nicolaus Crusenius Monachismi Augustiniani part. 2, cap. 1, de eo scribit, haud solida sunt, præsertim cum Aventini conjecturam de Africa patria, ejusque relinquendæ causa, probat, atque ita refert ut ex Eugippio hausta videatur. Tum vero quæ subjicit ridicula sunt: Hic Severinus, ut auctor est Ambrosius Staibanus, monachus Augustinianus fuit sub disciplina quondam Severi Milevitani Episcopi, de quo sæpius agit S. Augustinus. Hujus dum virtutes imitari studeret, et jam ad illas proxime accederet, ab omnibus Severinus, quasi parvulus Severus, est appellatus. Supervenientibus interim Wandalis, cum fratre Victorino et aliismigrat ad Favianorum urbem et provincias Vindelicias Romanis adhuc subditas, ubi ingentia commoda incolis et vicinis contulit. Meminit quidem S. Augustinus ep. 34, in fine, Severi Milevitani Episcopi condiscipuli sui. Sed unde condisciplinatum monachismi constat intelligi debere? Ubi ejus discipulum fuisse Severinum, deque ipsius nomine diminutive sic appellatum tradit Staibanus? Et ut traderet, at qua auctoritate?
7 Agitur Neapoli S. Severini Translationis celebritas x Octobris, ut infra dicemus, cum post vitam de Translatione agemus.
8 Christophorus Phreislebius, (haud scimus quem secutus auctorem, nullum certe citat) tradit S. Severinum Diocletiani tempore Episcopum fuisse Neapolitanum: deinde ad partes Noricas venisse, et juxta Oenum fluvium monasteriolum construxisse, ibique cum paucis monachis juxta Evangelicam Apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate præditum, in oratione et jejunio vitam duxisse. Incertum, de S. Severino agat Apostolo Noricorum, a quo illud constructum monasteriolum, an de eo quem alii Episcopum fuisse Neapolitanum tradunt. Videtur sane temere utrumque confudisse, et de Episcopi ætate sententiam Petri de Natalibus secutus.
Auctore eugyppio Presbytero.
Epistola Auctoris ad Paschasium Diaconum.
De omino sancto ac merito venerabili Paschasio, Eugippius in Domino salutem. Ante hoc ferme biennium, Consulatu scilicet a Importuni, epistola cujusdam laici nobilis ad quemdam directa Presbyterum nobis nobis oblata est ad legendum, continens vitamb Basilici monachi; qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, superc Ariminum commoratus, post in Lucaniæ regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus. Quam epistolam, cum a quibusdam describi cognoscerem, cœpi mecum ipse tractare, nec non et viris religiosis edicere, tanta per B. Severinum divinis effectibus celebrata, non oportere celare miracula.
2 Quæ cum auctor Epistolæ præfatæ rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me ejusdem S. Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitæ ejus scriberet, posteriorum memoriæ profuturum. Hac ergo protinus oblatione compulsus, Commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et quotidiana Majorum relatione composui, non sine magno mærore animi, injustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur: cui et modus et color operis non sine præsumptione quadam possit injungi, ne forsitan seculari tantum litteratura politus, tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia; et res mirabiles, quæ diu quadam silenti nocte latuerant, quantum ad nos attinet, ignaris liberalium litterarum obscura dissertitudine non lucerent. Sed non ultra lucernæ illius igniculum, te velut Sole splendente, perquiram, tantum ne mihi peritiæ tuæ radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: Quid tibi aquas expectare de silice? Jam utique non expecto de silice plateæ secularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans, nos de firmissimapetra illo quo profluis orationis melle recreabis; de quo jam nectareum suavissimæ promissionis gustum dirigens præcipis, ut Commemoratorium vel indicia vitæ sæpe dicti Severini transmitterm, quæ donec in tuæ constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant. Quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicite materiam præparet: quod si moles ad instar parietum impolitis componatur, artifice tardante, lapidibus, numquam ædificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intraverit, nulla rite subjiciuntur fundamenti munimina: sic ego quoque pretiosam materiam ingenio vestro, vilissima compositione vix præparans non putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi nulla disciplinas liberalis constructio, nullus Grammatici culminis decor existit. Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguaæ tuæ nunc offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus.
3 Illa quoque precor virtutum beneficia sanitatumque remedia, quæ vel in itinere, vel hic apud ejusdem beatissimi Patris memoriam divina sunt peracta virtute, digneris adnectere; quæ quoniam fidelis portitor filius vester Deo gratias optime novit, verbo commendamus intimanda, sperantes nos bajuli nomen etiam de tui operis perfectione jugiter esse dicturos; ut Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad Sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur. Sane patria, de qua fuit oriundus, fortasse necessario a nobis requiritur, ut inde, sicut moris est, texendæ vitæ sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum evidens habere documentum, tamen quid hinc habendum, et a te cognoverim, non tacebo.
4 Cum multi igitur Sacerdotes et spirituales viri, nec non et laici nobiles atque religiosi, vel indigenæ, vel de longinquis ad eum regionibus confluentes sæpius hæsitarent inter se quærentes, cujus nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus penitus ab eo auderet inquirere; tandemd Pirmenius quidam Presbyter Italiæ, nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore quo Patriciuse Orestes inique peremptus est, interfectores ejus metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur; post multos itaque familiaritatis adeptæ dies, erupit quasi pro omnibus, et ita sciscitatus est dicens: Domine sancte, de qua provincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est? Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre. His taliaf serio subjiciens mox: Quid prodest, inquit, servo Dei significatio loci, vel generis sui, cum possit id tacendo sanctius vitare jactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupio opus bonum Christo donante perficere, quo merear dexteræ socius fieri et supernæ patriæ civis abscribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verumtamen scito, quia Deus, qui te Sacerdotem fieri præstitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse præcepit. Et tali memoratus Presbyter responsione conticuit, nec quisquam ante vel postea beatum virum super hac parte percontari præsumpsit. Loquela tamen ipsiusg testabatur hominem omnino Latinum: quem constat ad quandom Orientis solitudinem fervore perfectioris vitæ fuisse profectum; atque inde post abh Norici Ripensis oppida, Pannoniæ superiori vicina, quæ barbarorum crebris premebantur incursibus, divina compulsum revelatione venisse; sicut ipse i causa secretiore, tamquam de alio loqueretur, ferre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans, et itineris immensi pericula se mirabiliter transisse significans. Hæc igitur sola, quæ retuli, quotiens de B. Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite, semper audivi. Indicia vero mirabilis vitæ ejus huic epistolæ conjuncta prælatis capitulis commemoratorio recensita, fient, ut rogavi, libri vestri magisterio clariora. Superest ut ejus orationibus tuas sociare non desinas, et indulgentiam mihi poscere non desistas. a Aliis Opportunus vocatur, Consul fuit solus an. Christ. DIX, qui erat Anastasii Imperatoris xvii.b Belfort. Bassi. De monte vero Tilane, sive Tilano, ubi nunc vicus S. Marini nuncupatus, agemus in Septemb. ad vitam S. Marini.c Celebris ad mare Adriaticum urbs, cui a cognomini fluvio nomen.d Belf. Pygmenius. Brauner. Primenius.e Hic Duæ militium a Julio Nepote Imperatore creatus, adversus eum rebellavit, filiumque suum Momyllum, qui et Augustulus, pridie kalend. Novemb. 475. Imperatorem constituit. Odoacer ab Orestis æmulis advocatus in Italiam, eum fratremque ejus Paulum occidit, Augustulum relegavit in Campaniam, an. 476, Basilisco II, et Armato Coss.f Baronius Senior legit.g Editio Hen. Canisii hic interjicit Africanum, quæ vox aberat a ms. Belfortii et Baronii, nec videtur necessaria. Braunerus Romanum suspicatur: favet Baronius. Africa oriundum scribit Aventinus, ut diximus.h Noricum Ripense est, quidquid ab OEno, Rætiarum et Vindeliciæ termino, ad Pannones usque in Danubii ripa jacet. Velser. adc. 1. i Baron. clauso sermone.
EPISTOLA PASCHASII DIACONI ad Eugippium Presbyterum.
a Domino sancto semperque carissimo Eugippio Presbytero Paschasius Diaconus. Frater in CHRISTO carissime, dum nos peritiæ tuæ facundia et otii felicitate perpendens, amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris jacturam dilectionis contemplatione sustine. Direxisti Commemoratorium, cui nihil possit adjicere facundia peritorum; et opus quod Ecclesiæ universitas possit recensere, brevi reserasti compendio, dum B. Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis, vitam moresque verius explicasti, et quæ per illum divina virtus est operata miracula, diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriæ posterorum. Nesciunt facta piorum præterire cum sæculo: ut omnes omnes præsentem habeant, et secum quodammodo sentiant commorari, quibus eum relatio pervexerit lectionis. Et ideo quia tu hæc, quæ a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius; nihil adjiciendum labori vestro studio nostro credidimusb. Siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quæ suggeruntur crebrius conversatione docentium.
6 Divinis charismatibus inspiratus, scis bonorum mentibus excolendis quantum gesta Sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant, de qua re Apostolicæ vocis auctoritas latius innotescens: Forma, inquit, estote gregi: et B. Paulus Timotheo præcepit: Forma esto fidelibus. Unde idem Apostolus justorum catalogum summa brevitate contexens, ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes. Sic et ille fidelissimus Mathathias, morti gloriorissimæ jam propinquans, filiis suis hereditario jure Sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandisc celerius excitati, animas suas pro legibus semipternis sanctitatis fervore contemnerent. Nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta majorum, ut apertissima fide armarentur, Principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque dæmoniacas longe lateque diruerent, civicamque coronam, sertis decoratam perennibus, splendenti patriæ providerent. Unde et nos ornamentis sponsæ Christi quiddam fraterno ministerio providere gaudeamus, non quo ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior vita majorum, sed quod domum magni Regis plurimorum vexilla trophæorum habere conveniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate virtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.
a Hanc epistolam contulerat olim Rosweydus noster cum MS. Balthasaris Moreti, cum quo fere consentiebat Belfortii codex.
b Hinc liquet falli Wiguleum, qui Metropolis tom. 1, in Ratis-ponen. Episcopor. catal. Paschasium vitæ S. Severini auctorem facit.
c MSS. Belf. et Mor. celebrius.
S. Severinus in Norico varia prædicit: laborantibus subvenit.
Tempore quo a Attila Rex Hunnorum defunctus est, utraque Pannonia, ceteraque confinia Danubii rebus turbabantur ambiguis: ac primum interb filios ejus de obtinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo iniquæ dominationis inflati, materiam sui sceleris accepere patris interitum. Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Severinus de partibus Orientis adveniens, in vicinis Norici Ripensis et Pannoniorum partibus, quodc Asturis dicitur, oppido morabatur, vivens juxta Evangelicam Apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate præditus, in confessione Catholicæ fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernæ vocationis innocue sequeretur, quadam die ad Ecclesiam processit ex more: tunc Presbytero, clero, et civibus requisitis, cœpit tota mentis humilitate prædicere, ut hostium insidias imminentes orationibus ac jejuniis, et misericordiæ fructibus inhiberent. Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati, prædicentis oracula infidelitatis suæ discrimine probaverunt. Famulus autem Dei reversus, ad hospitium quo ab ecclesiæ fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: De contumaci, ait, oppido et citius perituro testinus abscedo. Inde ad proximum quodd Commagenis appellabatur oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis fedus inierant, custodia servabatur arctissima, nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia præstabatur. A quibus tamen Dei famulus, cum esset ignotus, nec interrogatus est, nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam, cunctos de salute propria desperantes, jejunio et orationibus atque eleemosynis hortatur armari, proponens antiquæ salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor extiterat, venit, atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus, interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adjiciens eadem die qua quidam homo Dei prædixerat, barbarorum vastatione fuisse deletum. Quo audito solliciti responderunt: Putasne ipse est, qui desperatis rebus, Dei nobis subsidia pollicetur? Mox igitur in ecclesia recognito Dei famulo, senex ejus pedibus prostratus aiebat, ipsius se meritis liberatum, ne cum cæteris oppidaneis subiret excidium.
8 His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes, monitis viri Dei sanctis operibus paruerunt, jejuniisque dediti in ecclesia per triduum congregati, errata præterita castigabant gemitibus et lamentis. Die autem tertio cum sacrificii vespertini solemnitas impleretur, facto subito terræ motu, ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur e cuncti diffugerunt, æstimantes se quam vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore divinitus, et noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo adversariis internetione consumptis, divino plebs servata præsidio, per sanctum virum armis didicit pugnare coelestibus.
9 Eodem tempore civitatem nominef Favianis sæva fames oppresserat: hujus habitatores unicum sibi remedium aflore crediderunt, si ex supradicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se ventum ire prænoscens, cum hæsitaret utrum pergeret, cum eis necne, a Domino, ut cum eis pergeret commonetur. Quo cum venisset, cœpit civibus suadere dicens: Poteritis pœnitentiæ fructibus a tanta famis pernicie liberari. Qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Severinus divina revelatione cognovit, quandom viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse, quam productam in medium arguit vehementer. Cur, inquit, nobilissimis orta natalibus, cupiditatis te præbes ancillam, et extas avaritiæ mancipium, quæ est, docente Apostolo, servitus idolorum? Ecce Domino famulis suis misericorditer consulente, tu quid de male partis facias non habebis, nisi forte frumenta diu denegata in Danubii fluenta projiciens, humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quamobrem subveni tibi potius quam pauperibus, ex his quæ adhuc te æstimas Christo esuriente servare. Quibus auditis magno mulier pavore perterrita, cœpit servata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimæ de partibus Rhætiarum, mercibus onustæ quam plurimis, insperate videntur in littore Danubii, quæ multis diebus crassag Eni fluminis glacie fueranth congelatæ: quæ Dei imperio mox solutæ, ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc cœperunt omnes Deum insperati remedii largitorem continuata devotione laudare, qui malo diuturnæ famis interire crediderant, fatentes rates extra legitimum tempus a glaciei resolutas frigore servi Dei precibus advenisse.b Quorum, ut Jornandes de rebus Geticis cap. 50, scribit, per licentiam libidinis pene populus fuit. Major natu Ellac dicebatur, Chabas aliis: hic cum Aladarico fratre prælio memorabili congressus congressus, quo Hunnorum omnino fractæ vires. Velser. lib. 2, rer. Boic.c Sur. Baron. Har. Casturis. Laxius Castuns, et Casturis, id est, ut ait. Castris Augustis, audaci conjectura, ut Velserus censet. Petr. de Nat. et Ferrar. Astaris. In notitia Imperii sub Duce Pannoniæ 1, et Norici Ripensis extat Austuris: Ortelius Astura vocat. Aventinus lib. 2 Annal. Asturum oppidum in confinio Norici Ripensis et Pannoniæ periit, his scilicet Severini temporibus. Cuspinianus in Austriæ descript. in vita S. Colomanni vult Stokeraw, esse Guidus Pancirolus Comment. in Notit. Imp. c. 83. Mysiæ oppidum facit, Stephano Asutas dictum, ut ait. Eam vocem in Stephano non reperimus, sed "Λστυρα, et "Λστυρον civilatem Mysiæ Asiaticæ versus Troadem.d Petrus de Nat. Commagonis. Velser Comagenis, puta castris. Comagenas habet Antoninus in Itinerario. Cuspinianus Kaumberg dici, ait, Laxius Holenburg. Hoc oppidum Ferrarius tunc hostili obsidione cinctum fuisse scribit; perperam, ut hinc patet.e ms. Belf. conciti. Braunerus putat hos barbaros reliquias fuisse exercitus Attilæ, alii Boios.f Cuspin. Flavabis Gothico vocabulo dictam scribit, ut Batabis quæ nunc Batavia. Velserus Castra Fabiana, a cohorte fortassis Fabia aut Fabiana. A Fabianis, truncatis extremis utrimque syllabis, et A in E mutata deflexum Wien, quæ alias Vindobona, Austriæ nunc metropolis. Georgius Brunus in theatro urbium id non probat, sed nil certius profert.g Quidam Æni, melius Oeni. Rætos a Noricis distinguit, et ad Batava miscetur Danubio. Vels. ms. Belf. Rheni, mendose.
Victoriam, aliaque prædicit, aut impetrat.
Per idem tempus inopinata surreptione prædones barbari quæcumque extra muros hominum pecudumque repererant duxere captiva. Sicque plures de civibus ad virum Dei cum lacrymis confluentes illatæ calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. Ille vero Mamertinum percunctatus est, tunc a Tribunum,b qui post ordinatus est Episcopus, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit: Milites quidem habeo paucissimos, et ideo non audeo cum tanta hostium multitudine confligere. Quod si tua veneratio præcipit, quamvis auxilium nobis desit armorum, credimus tua nos fieri oratione victores. Et Dei famulus ait: Etiamsi inermes sunt tui milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator Deus per omnia comprobatur: tantum in nomine Dei perge velociter, perge fidenter; nam Domino misericorditer præeunte, debilis quisque fortissimus apparebit: Dominus pro vobis pugnabit, et vos tacebitis. Vade ergo festinus, hoc unum ante omnia servaturus, ut ad me quos ex barbaris ceperis perducas incolumes. Exeuntes igitur in secundo miliario super rivum qui vocaturc Dicuntia prædictos latrones inveniunt, quibus in fugam repente conversis, arma omnium sustulerunt: ceteros vero vinctos ad Dei famulum, ut præceperat, adduxerunt captivos. Quos absolutos vinculis, cibo potuque refectos, paucis alloquitur: Ite, et vestris denuntiate complicibus, ne aviditate prædandi ultra huc audeant propinquare; nam statim cælestis vindictæ judicio punientur, Deo pro suis famulis dimicante, quos ita consuevit divina virtute protegere, ut tela hostium non eis inferant vulnera, sed arma potius subministrent. Dimissis itaque barbaris, ipse de Christi miraculis gratulatur, de cujus miserationibus promittit, numquam illud oppidum hostium prædas ulterius experturum, si cives tantum ab opere Dei nec prospera nec adversa retraherent.
11 Deinde B. Severinus in locum remotiorem sesecedens quid ad Vineas vocabatur, cellula parva contentus, ad prædictum oppidum remeare divina revelatione compellitur, ita ut quamvis eum quies cellulæ delectaret, Dei tamen jussis obtemperans, monasterium haud procul a civitate construeret, ubi plurimos sancto cœpit informare proposito, factis magis quam verbis animas instruens auditorum. Ipse vero ad secretum habitaculum, quode Purgum oppidum appellatur ab accolis, quinque a Favianis distans milliariis, sæpius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quæ ad eum venire consueverat, oratione continua Deo protinus inhæreret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebrius revelationibus monebatur, ne præsentiam suam populis denegaret afflictis. Proficiebat itaque per singulos dies ejus meritum, crescebatque fama virtutum, quæ longe lateque discurrens, cælestis gratiæ in eo signa pandebat. Nesciunt enim latere quæ bona sunt, cum juxta sententiam Salvatoris, nec lucerna sub modio contegi, nec in monte posita civitas possit abscondi. Inter cetera enim magnalia quæ illi Salvator indulserat, præcipium abstinentiæ munus accipiens, carnem suam plurimis subjugabat inediis, docens corpus, quod cibis abundantioribus enutritur, animæ interitum protinus allaturum. Calceamento nullo penitus indutus, ita media hyeme, quæ in illis regionibus sæviore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus, singulare patientiæ dabat indicium. Ad cujus immanitatem frigoris comprobandam, testem constat esse Danubium, ita sæpe glaciali nimietate concretum, utetiam plaustris solidum transitum subministret. Qui tamen talibus per Dei gratiam virtutibus sublimatus, intimam humilitatem fatebatur dicens: Ne putetis mei meriti esse quod cernitis, vestræ est potius salutis exemplum. Cesset jam humana temeritas, elationis supercilium comprimatur, ut aliquid boni possimus, eligimur, discente Apostolo. Qui elegit nos ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Orate imo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad justificationis augmentum Salvatoris mihi dona proficiant. Hæc et his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cujus virtutis fundamento munitus, tanta divini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque hostes hæretici, reverentissimis eum officiis honorarent.
12 f Rugorum siquidem Rex, nomineg Flacciteus, in ipsis regni sui cœpit nutare primordiis habensh Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tamquam cæleste consulebat oraculum. Ad quem, dum vehementissime turbaretur, adveniens, deflebat se a Gothorum Principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro Dei hoc responsum prædictus accepit: Si nos una Catholica fides annecteret, magis me de vitæ perpetuitate debuisti consulere; sed quia de præsenti tantum salute sollicitus, quæ nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia, nec adversitate turbaberis, quia cito securus, eis discedentibus, tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meæ monita prætermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, et numquam propriis virtutibus innitaris. Maledictus, inquit Scriptura, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Disce igitur insidias cavere, non ponere; in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis. Qui cum tali admonitus oraculo lætus abscederet, perlato sibi quod turba latrocinantium et barbari aliquos captivassent ex Rugis, ad virum Dei misit protinus consulendum. Qui sanctis eum mandatis, ne prædones sequeretur, Domino sibi revelante, præmonuit, dicens: Si eos secutus fueris, occideris; cave ne amnem transeas, et insidiis, quæ tibi tribus locis paratæ sunt, improvida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiet certiorem. Tunc captivorum duo ab ipsis hostium sedibus fugientes, ea per ordinem retulerunt, quæ a beatissimo viro, Christo sibi revelante, erant prædicta. Igitur frustratis insidiis adversantium, adversantium, Flacciteus incrementis auctus prosperioribus, vitam rebus tranquillissimis terminavit.
13 Post hæc autem quidam Rugus genere, per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus, omni caruerat incolumitate membrorum, cujus cruciatus intolerabilis circumquaque vicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. Itaque nihil proficiente diversitate remedii, tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum, et ante januam monasterii projiciens desperatum, continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir Dei sentiens a se magna deposci, fletu commotus aiebat: Quid opprimor opinione fallaci? Cur æstimor posse quod nequeo? Non est virtutis meæ præstare tam grandia: consilium tamen do, tamquam misericordiam consecutus a Domino. Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata, vestem qua induta erat se velociter exuens, egenis dividere properabat. Quo audito vir Dei, fervorem ejus admirans, iterum mandat ut suis operiretur amicitibus, dicens: Cum tuus filius tecum Domino sanante perrexerit, opere vota supplebis. Igitur indicto paucorum dierum de more jejunio, fusis ad Deum precibus, illico sanavit infirmum, atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat: nonnulli enim dicebant: Ecce ille qui fuerat corporis putredine fractus: aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus, grata contentio nascebatur. Ex illo enim tempore quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans cœpit gratulationis obsequium reddere, et opem suis postulare languoribus. De aliis etiam gentibus ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant.
14 Qua devotione etiam ante hoc factum quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendæ benedictionis ad eum intuitu diverterunt: inter quos et i Odovachar, qui postea regnavit Italiæ, vilissimo tunc habitu, juvenis statura procerus advenerat. Qui dum se, ne humile tectum cellulæ suo vertice contingeret, inclinasset, a viro Dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti: Vade, inquit, ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus.
a Præsidem facit Aventinus: improbat merito Velserus.
b Aberant hæc a codice Surii, Velserus glossema suspicatur, quod eodem fere tempore Mamertus Viennæ Galliæ Episcopus vixerit, de quo xi Maii agemus. Mamertinum Viennæ Austriæ primum Episcopum eruit Laxius, veterisque chronici fide confirmat; parum solide, Velsero judice.
c Sur. Taguntia. Belf. Gyguntia. Rader Jaguntia, seu Dicuntia. Staib. Tiguntius.
d Belf. Ad Juncas. Cellæ rudera in pago Siferinga extare testatur Laxius, et pago nomen esse a S. Severino. Cuspinianus isthic villam, ubi cellæ Severini vestigia. ob ejus memoriam emisse se testatur. Distat magno miliari a Vienna. At monasterium majus fuisse ait Laxius in loco qui Heyligstat dicitur, id est, locus sanctus, a Sanctorum isthic habitatione. Inde saxa abstulit S. Leopoldus ad Neoburgi claustralis edificationem, ut xv Novemb. in ejus vita dicemus. Ferrarius hoc monasterium S. Severino a Rugorum Rege constructum scribit.
e Burckensdorf interpretatur Cuspinianus: sed quod Flaccitheum Rugorum Regem isthic ait habitasse, non probat. Staibanus et Engenius hic in solitudinem abiisse sanctum scribunt Burgum dictam.
f Sur. Rugiorum, quod magis arridet Velsero. Ii regionem coluisse videntur, quæ Viadro ac Viper a fluminibus continetur in Pomeraniæ Ducatu: unde profectæ quædam eorum copiæ prope Danubium consederunt. Paulus Diacon. lib. 4, de gestis Longobard. ditionem quam Feletheus Rugorum Rex incolebat, quam, inquit. a Norici finibus Danubius separat, vocat Rugiland, quæ Latino eloquio Rugorum patria dicitur. Raderus putat a Gothis infestatum, ab Oceano profugum, eas oras insedisse: cum contra in iis ipsis oris, bello occupatis, a Gothis vicinis premeretur. Staibanus ait eum victoriam de Gothis retulisse, a Severino prædictam.
g Aliis Flaccitheus, Flaciteus, Flacitheus; Irenico Flactitetus.
h Ii post Attilæ mortem a Romanis sedes in Pannonia accepere. Jornandes de reb. Getic. cap. 50. i Belf. Odovacar. Jornand. Odovacer. alibi Odobagar, et Otachar; Aventino Odagrius, et Odacer, vulgo Odoacer, qui an. 476 Rex Italiæ factus.
Contemptus vindicatur: reliquias conquirit: honores refugit.
Felecteus quoque Rex, qui et Fava, memorati filius Flacitei, paternam secutus industriam, sanctum virum cœpit pro regni sui frequentare primordiis. Hunc conjux feralis et noxia, nomine Gisa, semper a clementiæ remediis retrahebat. Hæc ergo inter cetera iniquitatis suæ contagia, etiam rebaptizare quosdam est conata Catholicos, sed ob Sancti reverentiam Severini, non consentiente viro, a sacrilega quantocyus intentione defecit. Romanos tamen duris conditionibus aggravabat, quosdam etiam Danubio jubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Favianis vico veniens, aliquos ad se transferri Danubio præcepisset, vilissimi seilicet ministerii servitute damnandos, dirigens ad eam vir Dei, ut eos dimitteret postulabat. Verum illa facibus feminei furoris exæstuans, mandata reportari jussit asperima: Ora, inquit, tibi serve Dei in tua cellula delitescens, liceat nobis de servis nostris ordinare quod volumus. Hæc igitur audiens homo Dei: Confido, inquit, in Domino Jesu Christo, quia necessitate compelletur explere, quod prava voluntate despexit. Velox itaque secuta correptio, animum prostravit arrogantis: quosdam enim aurificesb barbaros, pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arcta custodia. Ad hos filius memorati Regis admodum parvulus, nomine Fridericus, eodem die quo Regina servum Dei contempserat, puerili motu concitus introivit. Tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes, quod si quis ad eos absque juramentic præfixo ingredi conaretur, parvulum regium primitus transfigerent, et semetipsos postea trucidarent; quippe cum sibi nullam spem vitæ promitterent, macerati diuturnis ergastulis. His auditis Regina crudelis et impia, vestibus dolore conscissis, talia clamabat: O serve Dei Severine, sic a Deo tuo illatæ vindicantur injuriæ? Hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea viscera vindicares? Itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens, fatebatur se pro scelere contemptus, quod in servum Dei commiserat, plagæ præsentis ultione percelli, confestimque directis equitibus veniam petitura, et Romanos quos ea die tulerat, pro quibus rogantem contempserat transmisit; et aurifices profinus accipientes sacramentum ac dimittentes infantulum, pariter et ipsi dimissi sunt. His auditis reverentissimus Christi servus gratias Creatori referebat immensas, qui ob hoc interdum differt vota petentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petuntur, majora concedat. Id namque egit virtus omnipotentis ac Salvatoris, ut dum liberos sæva mulier subjecit servituti, servientes cogeretur reddere libertati. Quibus mirabiliter impetratis, Regina statim ad servum Dei properans cum marito, monstrat filium quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens se ejus nequaquam ultra jussionibus obviare.
16 Magna quoque Dei famulo, prophetiæ gratia prædito, in redimendis erat captivis industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum ditione vexatos genuinæ restituere libertati. Interea cuidam cum conjuge liberisque redempto, præcepit transvadere Danubium, ut hominem ignotum ind nundinis quæreret barbarorum, quem in tantum divina revelatione didicerat, ut etiam signa staturæ, capillorumque colorem, vultus ejus ac vestis habitus indicaret, et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, ut quidquid reperta ei diceret persona, reversus sibi maturius intimaret. Profectus itaque cuncta, sicut vir Dei prædixerat, miratus invenit. Is ergo ab eodem homine, quem reperisse se mirabatur, interrogatus interrogatus audivit dicente: Putasne possum invenire hominem qui me ad virum Dei, cujus ubique fama diffunditur, qua voluerit mercede perducat? Diu est enim quod ipsos sanctos Martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod huc usque non temeraria præsumptione, sed religiosa necessitate sustinui. Tunc nuntius hominis Dei, ejus illum aspectibus præsentavit, qui debitoe Sanctorum Gervasii et Protasii Martyrum reliquias honore suscipiens, in basilica, quam in monasterio construxerat, collocavit officio Sacerdotum. Quo in loco Martyrum congregavit sanctuaria plurimorum, quæ tamen præeunte semper revelatione promeruit, sciens adversarium sæpe subrepere sub nomine sanctitatis.
17 Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus,f præfinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens quod solitudine desiderata privatus, ad illam divinitus venisset provinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam, sollicitior admonebat beatorum Patrum vestigiis inhærere, quibus sanctæ conversationis adquireretur instructio, adhibendamque operam ne is qui parentes reliquit et seculum, pompæ secularis illecebras retrorsum respiciendo cuperet quas vitaverat, et ob hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat. Memorabat etiam timore Dei mortificanda esse incentiva libidinum, nec aliter superanda corporalis delectationis asseruit incendia, nisi fuissent per Dei gratiam lacrymarum fonte restincta.
a Alibi Feletheus dicitur, a Paulo Diac. lib. 1, c. 19. Feletheus, et Feva, (Velser. et Laxius l. 12, Reip. Rom. Fethia legunt) aliis Febanus, Filitheus, Favia, Favianus, Felteus; Belf. Seva. Ibrauero etiam Faba. Rad. Feletus. Pet. de Nat. Feuba. Staib. Feletrus et Selettus; et hic uxorem ejus Lisam vocat.
b Aventinus solita temeritate, aurifices et Phrygiones Romanos vocat; pro his intercessisse Severinum ait, morbo tentatum Gisæ flium, sanatum precibus Severini.
c Belf. et Baron. præsidio.
d Monet Velserus hic non publici mercatus locum, sed vicum paganum intelligi; utrumque eadem Germaniea voce Marckt efferri.
e Coluntur XIX Junii.
f Staiban. et Engenius ab Odoacre ei oblatum Episcopatum scribunt. Quis id tradii?
Captivos et afflictos juvat: sacrilegos emendat.
Quidam vero, nomine Maurus, basilicæ monasterii fuit ædituus, quem B. Severinus redemerat de manibus barbarorum. Huic quadam die præcepit vir Dei dicens: Cave ne hodie transgrediaris alicubi; alioquin imminenti periculo non carebis. Hic ergo contra præceptum tanti Patris, secularis cujusdam hominis persuasu, meridie ad colligenda poma in secundo a Favianis milliario egressus, mox a barbaris Danubio transvectus est cum suo persuasore captivus. In illa hora vir Dei dum in cellula legeret, clauso repente codice, Maurum, ait, cito requirite: quo nusquam reperto, ipse quantocyus Istri fluenta prætermæans, latrones properanter insequitur, quos vulgus a Scamaros appellabat. Cujus venerandam præsentiam non ferentes, supplices quos ceperant reddidere captivos.
19 Cum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent, et pene nullum castellum barbarorumb vitaret incursus, tam celeberrima S. Severini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus invitarent, credentes quod ejus præsentia nihil eis adversi eveniret. Quod non sine gratia divini muneris agebatur, ut omnes ejus monitis, quasi cælestibus terrerentur oraculis, exemploque illius bonis operibus erudirentur. In castellum quoque, cui eratc Cucullis vocabulum, devotionibus accolarum vir sanctus venerat advocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamend Marciani post presbyteri nostri, cujus ejusdem loci stupenda miracula, relatione cognovimus. Pars igitur plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhærebat. Quo sacrilegio comperto vir Dei, multis plebem sermonibus allocutus, jejunium triduanum per Presbyterum loci suasit indici, ac per singulas domos cereos afferre præcepit, quos propria manu unusquisque parietibus affixit ecclesiæ. Tunc psalterio ex more decurso, ad horam sacrificii Presbyterum et Diaconum vir Dei adhortatus est, tota cordis alacritate secum communem Dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. Itaque cum multis largissimis fletibus, cumque fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quod fideles attulerant, subito est accensa divinitus, reliqua vero eorum qui prædictis sacrilegiis infecti fuerant, volentesque latere negaverant, maccensa permansit. Tunc ergo qui eos posuerant divino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satisfactionibus prodiderunt, et suorum testimonio cereorum manifesta confessione cuncti propria sacrilegia testabantur. O clemens potentia Creatoris! cereos animosque inflammans, accensus ignis in cereis refulsit et in sensibus. Visibilis lux liquabat ceras in flammas, at invisibilis corda fatentium solvebat in lacrymas. Quis credat amplius eos, quos sacrilegus error involverat, postea claruisse bonis operibus, quam eos quorum cerei fuerant accensi divinitus?
20 Alio rursus tempore in finibus ejusdem castelli, locustæ frugum consumptrices copiose insederant, noxiis morsibus cuncta vastantes. Tali ergo peste perculsi mox Presbyteri ceterique mansores, S. Severinum summis precibus adierunt, dicentes: Ut tantæ plagæ auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quæ magno dudum miraculo in accensis cereis multum apud Dominum valere conspeximus. Quos ille religiosius allocutus: Non legistis, ait, quid auctoritas divina peccanti populo præceperit per Prophetam dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu? et post pauca: Sanctificate, inquit, jejunium, vocate cœtum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, et cetera quæ sequuntur. Hæc explete, ut dignis operibus malitiam præsentis temporis facile evadatis: nullus a me ad agrum exeat, quasi humana solicitudine locustas vetiturus, ne divina amplius indignatio provocetur. Nec mora, ergo omnibus in ecclesiam congregatis, unusquisque in ordine suo psallebat ex more. Omnis ætas et sexus, quæ etiam voce non poterat, precem Deo fletibus offerebat, eleemosynæ fieri non cessabant, quidquid bonorum operum præsens necessitas exigebat, sicut Dei famulus præceperat implebatur. Omnibus ergo hujuscemodi studiis occupatis, quidam pauperrimus opus Dei cœptum deserens, ad agrum propriæ segetis invisendæ causas, quæ perparva inter aliorum sata jacebat, egressus est, totaque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbavit industria, moxque ecclesiam communicaturus intravit; sed segetem ejus exiguam, multis vicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas devoravit. Quibus ea nocte ab illis finibuse exterritis imperio divino, probatum est quantum valeat fidelis oratio. Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor, rursus ad agrum suum male securus egrediens, eum locustarum pernicie funditus invenit abrasum, et omnium circumquaque sationes integras vehementer admirans, ad castellum lamentosa vociferatione revertitur; cumque id quod acciderat indicasset, ad hujuscemodi videndum cuncti exiere miraculum, ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. Tunc omnium vestigiis provolutus, intercessionibus eorum delicti sui veniam fusa lamentatione poscebat. Ob quam rem monendi occasionem homo Dei reperiens, docebat universos ut omnipotenti Deo discerent obedire, cujus imperiis obtemperant et locustæ. Pauper vero prædictus flebiliter allegabat, posse se mandatis obedire de cetero, si ulla spes qua viveret sibi remansisset. Tunc ergo vir Dei ceteros allocutus: Justum est, inquit, ut qui proprio supplicio humilitatis vobis et obedientiæ dedit exemplum, liberalitate vestra anni præsentis alimenta percipiat. Collatione itaque fidelium correptus homo pauperrimus et ditatus, didicit quantum dispendii incredulitas inferat, quantumque beneficii suis cultoribus divina conferat largitio.
a Belf. Scameras. Velserus non gentis sed latrocinii nomen esse scribit.
b Sur. intraret, nec omnino damnat Velserus.
c Sur. Cocullis. Pet. de Nat. Cocullo, Laz. Catullus, qui Tulnam hodie dici arbitratur. Staiban. et Eugenius hoc Fabianis gestum scribunt.
d Al. Majorani, et Majoriani. Merito reprehendiit Laxium Velserus, quod hinc asserat, Marcianum ex monacho cænobii S. Severint Fabianensium Episcopum proxime post Mamertinum constitutum.
e Ms. Belf. exterminatis.
Varia alia edit miracula.
Item juxta oppidum quod a Juba appellatur, cum quadam die intrantes basilicam, æstatis tempore, solemnitatem vespere reddituri, ad accendenda luminaria ignem minime reperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petræ collisione tardantes, ut tempus vespertinae solemnitatis efflueret. At vir Dei genibus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritualium, qui aderant tunc, virorum, cereus quem idem Severinus sanctus manu tenebat accensus est. Quo lucente, sacrificio vespertini temporis ex more suppleto, gratiæ Deo referuntur in omnibus. Quod factum, licet vir memoratus hos qui huic interfuere miraculo celare voluerit, sicut et multa magnalia, quæ per illum divinis sunt effectibus celebrata; claritas tamen tantæ virtutis occultari non potuit, se ad magnam ceteros fidem excellenter accendit.
22 Accidit etiam ejusdem loci quandom mulierem diutino languore vexatam jacereseminecem, exequiis jam paratis; cujus proximi mæsto silentio voces funereas quodam fidei clamore presserunt, et ante ostium cellulæ sancti viri corpus jam pene exanime deposuere. Videns ergo homo Dei clausum aditum oppositione lectuli, ait ad eos: Quidnam est quod facere voluistis? Responderunt: Ut oratione tua vitæ reddatur exanimis. Tunc ipse lacrymabundus exclamans ait: Quid a parvo magna deposcitis? Cognosco me prorsus indignum, utinam merear veniam pro meis invenire peccatis. Et illi, Credimus, inquiunt, quod si oraveris reviviscit. Tunc S. Severinus fusis illico lacrymis, in oratione prostratus est, et muliere protinus resurgente, allocutus est eos: Nolite quidquam horum meis operibus applicare, hanc enim gratiam fidei vestræ fervor emeruit; et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur quod unus sit Deus, faciens in cælo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem, et mortuos vitæ restituens. Mulier vero sanitate percepta, opusb agrale die tertio juxta morem provinciæ propriis cæpit manibus exercere.
23 c Quintanis appellabaturd secundarum municipium Rætiarum super ripam Danubii situm, huic ex alia parte parvus fluvius,e Businca nomine, propinquabat. Is crebra inundatione Danubii superfluentis excrescens, nonnulla castelli spatia, quia in plano fundatum erat, occupabat. Ecclesiam etiam loci ejus mansores extra muros exlignis habuere constructam, quæ pendula extensione porrecta, defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad vicem soli tabularum erat lævigata conjunctio; quam quoties ripas excessisset, aqua superfluens occupabat. Quintanensium itaque fide S. Severinus illuc fuerat invitatus, ubi cum tempore siccitatis venisset, interrogabat cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent? Accolæ responderunt: quod frequenti fluminis alluvione quidquid fuisset superstratum continuo laberetur. At ipse: Sternatur, inquit, super tabulata in Christi nomine nunc pavimentum, nam videbitis amodo fluvium cælesti jussione prohibitum. Pavimento itaque perfecto, ipse vir Dei accepta securi subter descendens, postes facta oratione percussit, atque ad aquam fluminis, venerandæ crucis expresso signaculo dixit: Non te sinat Dominus meus Jesus Christus hoc signum crucis excedere. Ex illo itaque tempore cum ex more fluvius crevisset in cumulos, ambissetque viciniam quam solebat, ita spatiis ecclesiæ erat inferior, ut numquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo Dei, prorsus excederet.
24 Accidit autem ut castellif Presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine, moreretur: et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more pervigilem, jam crescente diluculo, rogavit vir Dei fessos Presbyteros et Diaconos universos parumper abscedere, ut post laborem vigiliarum somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis, homo Dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. At illo respondente cunctos abiisse: Nequaquam, ait, sed latet hic quidam. Tunc janitor ecclesiæ septa secundo perlustrans, nullum intra eam mansisse testatur. Verum Christi miles Domino sibi revelante: Nescio quis, ait, hic delitescit. Tertio itaque diligentius perscrutans, quandom invenit virginem consecratam, locis se occultioribus abdidisse, quam ergo memoratus sic increpavit ædituus: Cur istic famulo Dei posito tuam credidisti potuisse latere præsentiam? At illa: Pietatis, inquit, me amor talia facere persuasit; videns enim cunctos foras expelli, putavi mecum quod servus Christi invocata divina majestate præsentem mortuum suscitaret. Exeunte igitur memorata virgine, homo Dei cum Presbytero et Diacono janitoribusque duobus, in oratione curvatus postulavit fletu largissimo, ut opus solitæ majestatis divina virtus ostenderet. Tunc oratione completa a Presbytero, ita cadaver vir beatus alloquitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi, sancte Presbyter Silvine, loquere cum fratribus tuis. Et subito oculos defunctus aperuit. Vix vero præsentibus homo Dei tacere præ gaudio persuasit; et denuo ad eum: Vis, inquit, rogemus Dominum ut te adhuc servis suis in hac vita condonare dignetur? At ille ait: Per Dominum te conjuro ne diutius hic tenear, et frauder quiete perpetua, in qua me esse jam cernebam. Statimque reddita oratione quievit exanimis. Hoc autem factum S. Severini adjuratione ita celatum est, ut ante mortem ejus non potuisset agnosci; ego tamen hæc quæ retuli Marci Subdiaconi et Materni janitoris relatione cognovi. Nam Presbyter et Diaconus tanti testes miraculi, ante sanctum virum, cui juraverant nulli se quod viderant prodituros, obiisse noscuntur.
a Ms. Belf. Juvao. Laxius Juvavo; et Juvaviam interpretatur, improbante Velsero. Pet. de Nat. et Staib. Joviaco.
b Ita Belf. alii sacrale.
c Notitia Imperii, sub Duce Rætiæ I et II, habet Præfectum Aliæ primæ Flaviæ Retorum Quintanis. Anloninus Quintianas vocat, Kuntzen nunc dici tradunt, Caspiniunus Cuntzing. Vicus est ad dextram Danubii ripam, supra Batava.
d De Rætiarum finibus agit Velserus lib. 1, rer. Augustanarum, et Cluverius Germaniæ antiquæ lib. 5. Secundam Rætiam volunt lacu Brigantino et Æno flumine conclusam füsse.
e Ita Ms. Belfortii. ms. Velseri Quintana, præfert tamen ipse Surii lectionem Quintanica.
f Laxius modo Silvinum, modo Silvium vocat, et Episcopum facit, a Severino consecratum, qui ipse non nisi Presbyter fuit. Merito rerum Ecclesiasticarum in eo auctore imperitiam reprehendit Velserus, et malam fidem, quippe qui hæc veluti ex Eugippio hausta proferat. Aventinus extare Quintanis, sive Künsen vico, templum scribit, ubi D. Silvinus Mysta Vindelicorum, familiaris Severino, humatus colitur. Raderus eum tom. 2. Bavariæ sanctæ, ut Beatum, prædicat; sed falsus memoria est, cum tom. 1 scripsit isti miraculo adfuisse solos Presbyterum et Diaconum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.