CAPUT VI. Captivos, pauperes, afflictos, juvat.
Talibus igitur B. Severinus per Christi gratiam opulentus muneribus, captivorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut pæne omnes per universa oppida vel castella pauperes, ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari, vel abundare bonis omnibus, quando videbat egentium corpora sustentari. Et cum ipse hebdomadarum continuatis jejuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cujus largitionem tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamvis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, devotissime tamen frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum sit, tamen quasi ex ore Angeli præsentis audirent, grata devotione servabant. Frigus quoque vir Dei tantum in nuditate pauperum sentiebat: siquidem specialiter a Deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer permaneret. Pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, a Norici quoqueb Presbyteros missis exhortabatur epistolis. Ex qua consuetudine cum nonnullam ad eum erogandarum vestium copiam direxissent, interrogavit eos qui venerant, si ex civitate quoquec Tiburnia similis collatio mitteretur? Respondentibus etiam inde protinus affuturos; vir Dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem prædixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniæ, vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes, vix inita fœderis pactione, inter cetera etiam largitionem jam in unum collatam, quam mittere famulo Dei distulerant, hostibus, ut prædixerat, obtulerunt.
26 Cives quoque ex oppidod Lauriaco, crebra quondam S. Severini exhortatione commoniti, frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis, jam maturitate messium flavescente, vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis improvisæ corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum convenere prostrati, penas suæ contumaciæ confitentes. Miles vero Christi, fessos verbis spiritualibus allevabat dicens: Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum æterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare præsentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de Domini pietate polliceor, quod rubigo præsens tam valide penitus non nocebit; tantum fides vestra ulterius non vacillet. Verum cives ad persolvendas ex illa die decimas hæc promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici jejunium: quo expleto, placidus imber desperatæ messis amputavit incommoda.
27 Patavis appellatur oppidum, inter utraque flumina, Œnum videlicet atque Danubium constitutum, ubi B. Severinus cellulam paucis solito more fundaverat; eo quod ipse illuc sæpius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum Rex Gibuldus summa eum reverentia diligebat. Qui etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit, cui Sanctus obviam, ne adventu suo eam civitatem prægravaret, egressus est, tantaque constantia Regem allocutus est, ut tremere coram eo vehementius cœperit; sed et postea suis exercitibus indicavit, numquam se nec re bellica nec aliqua formidine tanto tremore fuisse concussum. Cumque Dei famulo daret optionem impetrandi quæ vellet; rogavit doctor piissimus, ut sibi potius præstaturus, gentem suam a Romana vastatione cohiberet, et captivos quos sui tenuerant, gratanter absolveret. Tunc Rex constituerat ut ex suis aliquem dirigeret, ad id opus maturius exequendum; statimque missus Amantius Diaconus,e vestigio Regem subsequitur, ejusque pro foribus excubans, multis diebus non potuit nuntiari. Cui re, pro qua directus fuerat, non peracta, tristissimo revertenti apparuit quidam effigiem Sancti præferens Severini, qui eum minaci appellatione perterritum sequi se jussit. Cumque pavens atque concitus sequeretur, pervenit ad januam Regis, statimque dux ille prævius ex oculis mirantis evanuit. Verum Regis internuntius Diaconum, unde esset, et quid speraret interrogat. Ille rem breviter insinuans, oblatis Regi, receptisque remeavit epistolis. Dimissus igitur, revexit fere septuaginta captivos, insuper promissionem Regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter provinciam peragraverit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captivorum. Pro qua re postmodum S. Lucillus Presbyter destinatus, magnam miserorum copiam ex captivitate revocavit. a Noricum mediterraneum interpretatur Velserus, quoties non additur Ripense.b Ms. Belfortii, populos.c Sur. Tigurina, Lazio Tiberina, et Tiberia. Quidam Ratisponam, sive Reginoburgum interpretantur, parum probabiliter, cum Eugippii ætate Tiburnia Norici metropolis esset, Reginoburgum Rætiæ secundæ civilas, Aventinus S. Viti in Carinthia, oppidum facit, aitque isthic Tiburniæ vestigia extare. Apud Plolemæum civilas Norici est τεουπια. Fortassis τεουπια pro Teburnia vel Tiburnia scriptum fuit. Villach oppidum ad Dravum esse censet Cluverius. Velserus vocem Tiburnia suspectam habet: extabat ea in ms. Belfortii, et retintur a Braunero. Teurnia inter oppida Norici recensetur et a Plinio lib. 3, c. 24.d Alii Laureacum scribunt. Vicus nunc esse exiguus dicitur sub monibus Ensii oppidi, vetusto etiamnum nomine Lorch. Lauriaci meminit Antoninus in Itinerario, et Notitia Imperii, quæ Præfectum legionis secundæ isthic collocat, ac deinde et Præfectum classis Lauriacensis nominat. M. Aurelii, aut potius Aureliani opus censet Velser. 3, Boicar.e De eo egimus vn Januarii ad S. Valentini vitam, rectius Batava Noticia Imper. sub Duce Rætiæ: Tribunus cohortis novæ Batavorum, Batavis.f Eorum tunc validæ res in Germania magna,e qua in Rætiam quoque progressi, imo et Belgicam, ubi memorabili prætio paullo post domiti a Clodovæo Francorum Rege ad Tolpiacum oppidum ann. Christi 496.g Radero Gibaldus.h Hinc colligas Aventini malam fidem, qui simulasse solum, se Severini visendi causa venire, Gibuldum scribit. i Ms. Belfortii Lucellus. Lazius Episcopum facit Batavensem; inde Fabianensem, sine auctore. Aventinus D. Lucilium Episcopum vocat.
Varia divino spiritu prædicit.
Per id tempus quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. Qua consuetudine desinente, simul militares turmæ sunt deletæ; cum limite Batavino utcumque numero perdurante, ex eo perrexerunt quidam ad Italiam, a extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnoverat. Quadam ergo die dum in sua cellula legeret S. Severinus, subito clauso codice, cum magno cœpit lacrymare suspirio, astantes juvenes jussit ad fluvium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat cruore respergi, statimque nuntiatum est, corpora præfatorum militum fluminis impetu ad terram fuisse delata.
29 b Paulinus quidam Presbyter ad S. Severinum fama ejus latius percurrente pervenerat: hic in consortio beati viri diebus aliquot remoratus, cum redire vellet, audivit ab eo: Venerabilis Presbyter festina, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas Episcopatus ornabit. Mox remeante ad patriam, sermo in eo prædicentis impletus est. Nam cives Tiburniæ, quæ est metropolis Norici, coegerunt prædictum virum summi sacerdotii suscipere principatum.
30 Basilicæ extra muros oppidi Batavini, in loco nominec Boitro trans Oenum fluvium constitutæ, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, Martyrum reliquiæ quærebantur. Ingerentibus ergo se Presbyteris sbyteris ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, hæc B. Severinus monita proferebat: Quamvis cuncta mortalium opere constructa pereant, hæc tamen ædificia præ ceteris celerrime relinquenda sunt; et ideo pro reliquiis Sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia ultro. S. Joannis eis benedictio deferetur. Interea beatum virum cives oppidi memorati suppliciter adierunt, ut pergeret add Favianam Rugorum Principem, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse: Tempus, inquit, hujus oppidi appropinquavit, ut desertum, sicut cetera priora castella cultore destituta, remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia providere, ubi ultra non poterit apparere mercator? Respondentibus illis, non se debere contemni, sed consueto sublevari regimine; quidam Presbyter hæc diabolico spiritu repletus adjecit: Perge, quæso, Sancte, perge velociter, ut tuo discessu parumper a jejuniis et vigiliis quiescamus. Quo dicto, vir Dei lacrymis urgebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem cunctis audientibus Sacerdos eruperat. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque, vir cur ita fleret interrogatus a fratribus; Video, inquit, plagam gravissimam nobis absentibus huic loco protinus eventuram; et Christi sacraria (quod non sine gemitu cogor exprimere,) humano sanguine redundabunt, in tantum, utetiam locus iste violandus sit, nam in baptisterio loquebantur: Ad antiquum itaque et omnibus majus monasterium suum, juxta muros oppidi Favianis, quode centum et ultra millibus aberat, Danubii navigationibus descendebat. Mox igitur eo discendentef Chunimundus paucis barbaris comitatus, oppidum, ut Sanctus prædixerat, Batavis invasit; ac pene cunctis mansoribus in messe detentis, quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit.g Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilege contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem, insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso Deo veritatis inimicus accessit, ubi tam impudenter excesserat.
31 Igitur sanctissimus Severinus dum in monasterio Favianis Evangelium legeret, oratione completa consurgens, scapham sibi illico jubet præparari, et mirantibus his qui aderant, ait: Sit nomen domini benedictum, reliquiis beatorum Martyrum oportet nos occurrere. Nec mora: transmeant Danubium, inveniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis, ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum Dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi servo demonstrato, suppliciter S. Joannis Baptistæ reliquias obtulit, multis apud se servatas temporibus. Quas Dei servus debita veneratione suscipiens, basilicam S. Joannis, sicut prædixerat, ultronea benedictione collata, sacravit officio Sacerdotum.
32 Ad habitatores præterea oppidi quodh Jopia vocabatur, i septuaginta et amplius a Batavis millibus disparatum, solita vir Dei revelatione commonitus, Moderatum nomine, cantorem Ecclesiæ destinavit, præcipiens ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent, mox enim perituros fore si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto præsagio dubitantibus, aliis non credentibus prorsus, iterum misit k Quintasium quemdam, cui lacrymans ait: Perge velocius, denuntians eis, si in hac nocte remanserint, sine dilatione capientur. Sanctum quoque l Maximum spiritualis vitæ Presbyterum instantius imperat admoneri, ut saltem ipse contemptoribus derelictis, properaret a cælesti misericordia liberari; de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse mœstiam, ne forte salutiferum differendo mandatum, imminenti subjaceret exitio. Prædictus itaque pergens imperata supplevit, et reliquis incredulitate nutantibus, nuntius viri Dei Presbytero retinenti se, atque hospitalitatem præbere cupienti, nullatenus acquievit. Qua nocte m Heruli insperate protinus irruentes, oppidumque vastantes, plurimos duxere captivos, Presbyterum vero memoratum patibulo suspenderunt n. Quo audito servus Dei graviter doluit præmonitos non curasse.
33 Deinde quidam de Norico, o Maximinus nomine, servum Dei frequentare solitus erat. Et cum pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, ejus informatur oraculis patriam suam grave repente exitium subituram. Qui acceptis litteris ad S. Paulinum Episcopum designatis, remeavit instantius. Igitur memoratus Antistes litterarum tenore perstructus, universas dieceses cive castella, scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano jejunio, quod litteræ viri Dei signaverant, exitio venturæ cladis occurrerent. Quibus jussa complentibus, terminato jejunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit. Castella vero nullum sensere periculum, quæ lorica fidelis jejunii, et laudanda cordis humilitas adversus hostium ferociam fidenter armaverat. a S. Augustinus lib. 18, de civilite Dei, c. 18, caballum se scilicet factum, annonam inter alia jumenta bajulasse militibus, quæ dicitur retica, quoniam ad retia deportatur; Vives: Retia et reticulum genus est sacculi, quo viatores panem, carnes, et poma gestare consueverant. Al Velserus legit: quæ dicitur Rætica, quoniam ad Rætias deportatur; putatque stipendium eadem opera delatum. Et sane de Italia isthic Augustino est sermo.
Ab hoc Paulino Episcoporum suorum catalogum auspicantur Reginoburgenses. Primus id scriptisse fertur Conradus de monte puellarum. Refutat id Velserus, assentiente Radero nostro. Patet ex iis quæ ad cap. 6 dicta sunt.c Laz. Boiotro. Is locus esse videtur, quem Ptolemæus Boiodurum vocat tab. 8, Europæ, cap. 14, et Vindeliciæ adscribit, cum inter Batava et Boiodorum Oenus fluat Norici et Vindeliciæ limes. Antoninus et Notit. Imp. Boiodorum, Tabula Peutingeriana Bolodorum. Instat hodie vocatur, quasi Oeni civitatem dicas. Est isthic fluviolus, Boiter, sive Boitra, qui vetustum nomen retinet: visitur isthic ecclesia S. Severino sacra, quæ cellæ, cujus hic mentio fit, memoriam servat.d Favam videtur legendum.e Censentur inter Passavium et Viennam circiter 40 milliaria Germanica.f Jornandi Hunimundus, Belfortio Humibundus. Suevorum Rex erat.g Aventinus Episcopum facit, ejusque jocum antea in Sanctum conjectum ita exponit, aut depravat potius: Abi sane quo vis gentium, inquit, nam si diutius hic manseris, inedia omnibus nobis, quemadmodum minitaris, pereumdem est.h Aventinus, Hundius aliique Juvavia legunt, quæ nunc Salisburgum ms. Belf. Lubianum. Rad. Topia i Ms. Belf. viginti. k Belf. Quintarium.
34 Belf. Maximianum. Lazius et Aventinus, sine tabulis et testibus, Episcopum faciunt. Raderus tom. 1, Bavariæ sanctæ Sanctum et Martyrem vocat. m Lazius hanc irruptionem tribuit Alemannis; Aventinus Herulis, Alemannis, aliisque Germanorum nationibus. Meminit Paulus Diac. lib. 1, cap. 20. Rodulfi Herulorum Regis, et cap. 9, inter populos Odoacri parentes recenset Herulos. Braunerus hanc Juvaviæ direptionem Odoacri adscribit. n Addit Aventinus: Amplius quinquaginta quinque cum ipso symmystas contrucidant, e rumpiumque cavernis, quo fugerant, sicut adhuc monstratur, præcipites agunt. Humati esse referuntur in æde D. Amandi, quæ nunc est D. Margaritæ. Agit de his quoque Bruschius in Patavia, aitque cavernas illas etiamnum Salisburgi apud S. Petrum ostendi. Consentit Braunerus, ut supra diximus. o Idem infra Maximus appellatur.
Periclitantibus, ægris, egenis subvenit.
Post hæc leprosus quidam Mediolanensis territorii, ad S. Severinum, fama ejus invitante, perrexerat: hunc sanitatum remedia implorantem suppliciter, monachis suis indicto jejunio commendavit, qui continuo Dei gratia mundatus est. Cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam suam, prostravit se pedibus sancti viri, petens ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet ut lepram quoque peccatorum, sicut carnis, effugeret, vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret. Cujus animum religiosum vir Dei vehementer admirans, paucis monachis paterna jussione præcepit, frequentatis cum eo jejuniis in oratione continua permanere, ut Dominus ei quæ essent opportuna concederet. Tantis itaque remediis remediis præmunitus, intra duorum mensium spatium vitæ mortalis est compedibus absolutus.
35 Eodem tempore mansores oppidi Quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus defessi, sedes proprias relinquentes, in Batavis oppidum migraverunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugium prædictorum: qua caussa plus inflammati sunt, credentes duorum populos oppidorum uno impetu prædarentur. Sed B. Severinus orationi fortius incubans, Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, prænuntians hostes quidem præsentis Dei auxilio superandos, sed post victoriam eos qui contemnerent ejus monita perituros. Igitur Romani omnes sancti viri prædictione firmati, spe promissæ victoriæ adversus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus præmuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis, vir Dei ita victores alloquitur: Filii, ne vestris viribus palmam præsentis certaminis imputetis, scientes vos Dei, nunc præsidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis induciis, discedatis. Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. Hæc homo Dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus, sic adjecit: Quamvis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocyus relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus. Talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicumque enim ibidem contra hominis Dei interdictum manserunt a Thuringis irruentibus in eadem hebdomade alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti, penas dedere contemptus.
36 Igitur post excidium oppidorum in superiore parte Danubii, omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui S. Severini monitis paruerant, assiduis hortationibus præstruebat, ne in sua virtute confiderent, sed orationibus et jejuniis atque eleemosynis insistentes, armis potius spiritualibus munirentur. Præterea vir Dei quadam die cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus; quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat advectio. Igitur tamquam benedictionis accipiendæ gratia major egenorum turba confluxit, pretiosum quippe ibidem hujus liquoris alimentum auxit turbam numerumque poscentium. Tunc Beatus oratione completa, signoque crucis expresso, solitum sibi scripturæ sanctæ sermonem cunctis audientibus exprimens ait: Sit nomen Domini benedictum. Tunc cæpit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus servus fidelis Dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia
Salvatoris, gaudebat augeri materiam, quam officio dexteræ sinistra nesciente fundebat. Completis itaque vasculis pauperum, nihil minuebatur in manibus ministrantium. Tantum igitur Dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum cui nomen eratb Biennius magno timore perterritus exclamavit dicens: Domine mi, crescit hic cacabus olei, et in modum fontis exundat. Sic liquor ille gratissimus, prodita virtute, subtractus est. Cui statim Christi famulus exclamans ait: Quid fecisti frater? Obstruxisti commoda plurimorum: ignoscat tibi Dominus Jesus Christus. Sic aliquando mulier vidua debitis onerata, Helisæi Prophetæ jussis instruitur, ex olei stilla quam habebat vasa replere quam plurima. Quod cum fecisset, et adhuc vasa a filiis deposceret, ubi audivit numerum defecisse vasorum, mox stetit oleum.
37 Per idem tempus Maximus Noricensis, cujus fecimus superius mentionem, fidei calore succensus, media hyeme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad B. Severinum audaci temeritate, vel magis, ut postea claruit, intrepida devotione venire contendit; conductis plurimis comitibus, qui collo suo vestes captivis et pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio congregaverat, bajularent; itaque provectic ad summa Alpium cacumina pervenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione vallatos, velut ingens fovea demersos includeret. Et cum de vita sua penitus desperarent, vidit ductor comitum per soporem in effigie virum Dei stantem ac dicentem sibi: Nolite timere, pergite quo cæpistis. Hac vero revelatione protinus animati, cum cæpissent etiam fide magis quam gressibus proficisci, subito divino nutu ingentis formæ ursuse latere veniens viam monstraturus apparuit, qui se tempore hyemis speluncis abditare consuevit, et mox cupitum reserat iter, et per ducenta fere millia non ad sinistram devians non ad dexteram, viam demonstravit optabilem. Tanta enim eos intercapedine præcedebat, quantad regente vestigio semitam præpararet. Itaque progrediens bestia per eremi vastitatem, viros qui egenis deferebant solatia non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit, et mox in unam partem officio divertit expleto; ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus præstare debeant, quantumque caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia sæva monstraverit. Igitur cum servo Dei nuntiarentur qui venerant, ait: Sit nomen Domini benedictum. Ingrediantur quibus viam qua venirent ursus aperuit. Quo audito illi stupore repleti; mirabantur enim virum Dei referre id quod in absentia provenerat.
a Velserus, Turceilingis mavult, qui haud inde procul colebant, Odoacri parentes.
b Ms. Belf. sapientissimus.
c Hinc sane patet Paulinum, hujus Maximi, sive Maximini, ut num. 33, dicitur, Episcopum, non fuisse Reginoburgensem; nec Tiburniam esse Reginoburgum.
d Belf. recenti.
Multis contra hostes præsidio est; barbaris venerabilis.
Cives item oppidi Lauriaci, et superiorum transfugæ castellorum, ad suspecta loca exploratoribus destinatis, hostes quantum poterant humana sollicitudine præcavebant. Quos servus Dei divinitatis instinctu commonitus, præsaga mente præstruxit, ut omnem paupertatis suæ sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis incursio, nihil humanitatis inveniens, statim fame compulsa immania crudelitatis cæpta desereret. Hæc per a triduum contestatus, advesperascente jam die, Valentem nomine, monachum mittens ad S. Constantium ejusdem loci Pontificem, et ad ceteros commanentes: Hac, inquit, nocte dispositis per muros ex more vigiliis districtius excubate, supervenientis hostis caventes insidias. At illi nihil adversi per exploratores sentire se penitus affirmabant. Sed Christi præco præmonere non desinens, dubitantibus voce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter obedirent, sæpius repetens: Me, inquit, lapidate si mentitus fuero. Itaque tandem aliquando muris invigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo cæpissent vigilare concursu, acervus fœni cominus positus, ex facula bajuli nolentis accensus, lumen non incendium reddidit civitati. Qua occasione vociferantibus cunctis, hostes silvarum occultatione morantes, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se præcognitos, quieverunt, ac mane facto circumdantes civitatem et ubique discurrentes, cum nihil victualium reperissent, diripuerunt animalium gregem cujusdam hominis, qui servo Dei prædicente contumax sua tutari contempserat, et recesserunt. Illis autem abeuntibus abeuntibus cives portis egressi, haud procul a muris scalas jacentes inveniunt, quas ad urbis excidium præparatas barbari vigilantium clamore turbati in nocte jactaverant. Quapropter memorati cives veniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus præsentibus agnoverunt in sancto viro gratiam viguisse propheticam; atque in uno impetuisset plebs inobediens universa captiva, nisi eam liberam viri Dei consueta conservasset oratio, Jacobo Apostolo protestante: Multum, inquit, valet deprecatio justi assidua.
39 Feletheus Rugorum Rex, qui et Fava, audiens cunctorum reliquias oppidorum, quæ barbaricos evaserant gladios, Lauriacum se per Dei famulum contulisse, assumpto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere, et in oppidis sibi tributariis atque vicinis, (ex quibus unum eratb Favianis) quæ a Rugis tantummodo dirimebantur Danubio, collocare. Quamobrem graviter universi turbati, S. Severinum adiere suppliciter, ut in occursum Regis egrediens, ejus animum mitigaret. Cui tota nocte festinans, in vicesimo ab urbe milliario matutinus occurrit. Rex ergo adventum ejus protinus expavescens, testabatur illius se fatigatione plurimum prægravatum, caussam repentinæ cursionis inquirit. Cui servus Dei, Pax tibi, inquit, Rex optime: Christi legatus advenio, subditis veniam precaturus. Recole gratiam, divina beneficia recordare, quibus pater tuus se frequenter sensit adjutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere præsumebat. Qui monitis non resistens salutaribus, crebris prosperitatibus recognovit, quanti valeret obedientis animus, quantumque triumphatoribus prosit, suis non tumere victoriis. Et Rex inquit: Hunc populum pro quo benivolus precator accedis, non patiar Alamannorum autc Thuringorum iniquorum sæva deprædatione vastari, vel gladio trucidari, aut in servitium redigi, cum sint nobis oppida et castella in quibus debeant ordinari. Cui servus Christi constanter ita respondit: Numquid arcu tuo et gladio homines isti a prædonum vastatione creberima sunt erepti, et non potius Dei munere, ut tibi paullisper obsequi valeant, reservati? Nunc ergo, Rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meæ hos committe subjectos, ne tanti exercitus compulsione vastentur potius quam migrentur. Confido enim in Domino meo, quod ipse qui me fecit horum calamitatibus interesse, in ducendis eis idoneum faciet promissorum. His auditis Rex modestis allegationibus mitigatus, cum suo remeavit exercitu. Igitur Romani quos in sua S. Severinus fide susceperat, discedentes de Lauriaco pacificis dispositionibus, benivola cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero Favianis degens in antiquo suo monasterio, nec admonere populos, nec prædicere futura cessabat, asserens universos in Romani soli provinciam absque ullo libertatis migraturos incommodo.
40 Iisdem temporibus Odobagar Rex S. Severino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius præsagii quo eum expresserat quondam regnaturum. Tantis itaque Sanctus alloquiis invitatus, Ambrosium quendam exulantem rogat absolvi. Cujus Odobagar gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore dum memoratum Regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem Regem tantis præconiis prætulissent? Respondentibus Odobagarum Regem. Odobagar, inquit, integer inter tredecim et quatuordecim annos, videlicet integros regnabit; finem vero regni ejus significans;d et his dictis adjecit, citius illos quod ipse prædixerat probaturos.
a Ms. Belf. quatriduum.
b Non tamen hinc sequitur, quod scripsit Lazius, regiam isthic fuisse Rugorum, qui adhuc trans Danubium habitabant, sed Norici oppida aliqua vel habebant tributaria, vel ea pacto stipendio tuebantur contra alios barbaros.
c Velserus mavult Turcilingorum.
d Hic altiquiddeesse suspicatur Velserus.
Ægritudines curat: pericula prædicit et depellit.
Ab oppidaneis Comagenensibus, apud quos primum quondam innotuerat B. Severinus, suppliciter rogatus advenit. Cujus comperta præsentia, unus ex optimatibus Felethei Regis filium suum adolescentem diuturnolanguore vexatum, cui jam parabat exequias, transjecto Danubio pedibus ejus projecit, et lacrymans: Credo, inquit, homo Dei, te filio meo velocem impetrare divinitus posse sanitatem. Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim patre mirante surrexit, et perfecta protinus revertitur sanitate.
42 Elephantiosus quidam, a Telo nomine, de longinquis regionibus S. Severini invitatus virtutibus venit, rogans ejus orationibus mundari. Accepto itaque ex more præcepto, jubetur Deum totius gratiæ largitorem sine cessatione lacrymabiliter exorare. Quid plura? precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, Regis æterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians.
43 b Bonosus quoque monachus B. Severini, barbarus genere, qui responsis ejus inhærebat, oculorum imbecillitate plurimum prægravatus, medelam sibi præstari ejus oratione poscebat, ægre ferens adventitios et externos salutaris gratiæ sentire præsidia, sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus Dei: Non tibi, inquit, expedit fili corporeis luminibus aciem habere perspicuam, et exterioris oculi clarum præferre conspectum: ora magis ut obtutus vegetetur interior. Talibus ergo monitis informatus, dedit operam corde magis videre quam corpore, meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis perfici jugitate continuus, et per quadraginta fere annos in monasterii excubiis perseverans, eodem quo conversus est fidei calore transit ad Dominum.
44 In lococ Boitro superius memorato, quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiæ fœditate respersos, dum pro suis singulos excessibus increpatos, durare in pernicie comprobasset, oravit ut eos Dominus in adoptionem recipiens filiorum, paterno dignaretur flagello corripere. Prius ergo quam orationem effusis lacrymis terminaret, uno momento iidem monachi dæmone corripiente vexati, contumaciam suam pectorisque fastum, ac superbiam cordis, miserabilibus vocibus fatebantur. Absit ut cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt hujusmodi Satanæ in interitum carnis, sicut beatus docet Apostolus, ut spiritus salvus sit in die nostri Jesu Christi;d cum B. Ambrosius Mediolanensis Episcopus servum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi Satanæ, ne talia imposterum auderet admittere; quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore Sacerdotis, spiritus immundus arreptum cæpit discerpere.e Severus quoque Sulpitius refert ex relatione Posthumiani, virum quendam magnis virtutibus signisque mirabilem, ad expellendam de corde suo jactantiæ vanitatem quam incurrerat, exorasse ut permissa in se mensibus quinque diaboli potestate, similis his fieret quos ipse curaverat. Idem post pauca: Itaque correptus a dæmone, tentus in vinculis, omnia quæ energumeni ferre solent perpessus; quinto demum mense curatus est, non tantum a dæmone, sed quod illi erat utilius atque optatius, ab elationis elationis vanitate. Prædictos itaque monachos vir Dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiæ remediis mancipavit. Quibus expletis, data super eos oratione, a potestate dæmonis eruit, nec solum corporis sanitatem, sed et mentis impertit. Quo facto sancto viro reverentiæ terror accrevit, et ceteros major disciplinæ metus obtinuit.
45 Marcianum monachum, qui postea Presbyter ante nos monasterio præfuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: Orate carissimi, quia gravis hac hora Marcianum tribulatio comprimit et Renatum, de qua tamen citius Christi liberabuntur auxilio. Tunc monachi, quæ ab eo dieta sunt protinus annotantes, illis post menses plurimos redeuntibus, diem horamque periculi qua barbaros evaserant indicantibus, sicut signaverant approbaverunt.
46 Item beatissimus Severinus monacho, Urso nomine, repente præcepit quadraginta dierum districtiore jejunio, venturæ calamitati, abstinentia ciborum et lamentis occurrere, dicens: Imminet tibi corporale periculum, quod Dei præsidio parvi panis et aquæ remediis expiabis. Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio jejunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit. Cui Sanctus Dei famulus: Noli metuere prænuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen, statimque propria manu signo crucis obducto, mirantibus qui aderant papula lethalis evanuit. Hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidium declinando. Nam sæpius suorum ægritudines monachorum Christo sibi revelante prænuntians, iïsdem quibus prævidebat muneribus et sanabat.
47 A discipulorum suorum quoque cellula spiritualis doctor non longius habitabat, in orationibus et abstinentia jugiter perseverans, cum quibus tamen matutinas orationes, et propriam noctis principio psalmodiam solemniter adimplebat; reliqua vero orationum tempora, in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus sæpe cœlestibus informabatur oraculis, multa futura per Dei gratiam prædicabat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat proferebat in medium, et singulis remedia, prout poscebat modus ægritudinis, providebat. Status ejus unum erat in oratorii pavimento cilicium, omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Numquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate jejunium. Quadragesimæ vero temporibus una per hebdomadam refectione contentus, æquali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat præsidiis temperabat.b Sur. Bonos. Pet. de Natal. Bonus.c Sur. Barotro. Belf. Bolotto, mendose.d Refert id Paulinus in vita S. Ambrosii, vii Decemb.e Dialogo 1, cap. 5, referturque lib. 4, de vitis PP. cap. 3.
Mortem suam prædicit, suos ac Reges monitis instruit, obit.
Deinde post multos agones et diuturna certamina, cum se B. Severinus de hoc seculo transiturum Domino revelante sensisset, memoratum Rugorum Regem Favam cum uxore ejus crudelissima, nomine Gisa, ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subjectis ageret, quo se jugiter cogitaret pro statu regni sui rationem Domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, a protenta manu Regis pectus ostendens, Reginam interrogationibus arguebat his; Hanc, inquit, animam, Gisa, an aurum argentumque plus diligis? Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre. Vir Dei sapienter: Ergo, inquit, desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem: etenim tu sæpe mansuetudinem Regis convellis. At illa: Cur, inquit nos sic accipis serve Dei? Cui ipse: Contestor, ait, vos ego humilis, jam profecturus ad Dominum, ut ab iniquis actibus temperantes, piis mores honestetis operibus. Huc usque regnum vestrum auctore Domino prosperatum est, jam ex hoc vos videritis. His monitis Rex cum conjuge sufficienter instructi, valedicentes ei profecti sunt.
49 Tunc Sanctus non desinebat de suæ migrationis vicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessaverat. Scitote, inquit, fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Ægypti, ita cunctum populum terræ hujus, oportet ab injusta barbarorum dominatione liberari. Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes, ad Romanam provinciam absque ulla sui captivitate pervenient. Sed mementote præcepti S. Joseph Patriarchæ, cujus ego vos indignus et infimus attestatione convenio: Visitatione visitabit vos Dominus, et tolletis ossa mea hinc vobiscum, quod non mihi, sed vobis est profuturum. Hæc quippe loca nunc frequentata cultoribus, in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes æstimantes auri se copiam reperturos, etiam mortuorum sepulturas effodiant. Cujus vaticinii veritatem eventus rerum præsentium comprobavit. Levari ergo suum corpusculum Pater sanctissimæ probitatis providis argumentis præcepit, ut dum generalis populi transmigratio provenisset, indivisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens, obtentu memoriæ ejus in uno sanctæ societais vinculo permaneret.
50 Diem etiam quo transiturus esset idem B. Severinus e corpore ante duos et amplius annos hac significatione monstravit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus Presbyter Abbatis suib S. Valentini, Rætiarum quondam Episcopi, diem depositionis annua solemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus Dei ita respondit: Si B. Valentinus hæc tibi celebranda solemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studio observanda, migraturus e corpore, derelinquo. In his sermonibus tremefactus, cum se magis, utpote homo decrepitus enixius commendaret, quasi primitus transiturus, adjecit: Hoc erit, sancte Presbyter, quod audisti, nec enim Domini constitutum humana voluntate præteriet.
51 Præterea cumc Fridericus a fratre suo Rugorum Rege Fava ex paucis quæ super ripam Danubii permanserant oppidis unum acciperet Favianis, juxta quod S. Severinus, ut retuli commanebat, et ad eum idem Fridericus ex more salutaturus accederet; cæpit ei miles Christi iter suum enixius indicare, sub contestatione hæc proloquens: Noveris me, inquit, quantocyus ad Dominum profecturum, et idicirco commonitus præcaveto, ne me discedente aliquid horum quæ mihi commissa sunt attaminare pertentes, et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus. Sed Fridericus insperata commonitione perculsus: Cur, inquit, hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari præsidiis, et sanctæ largitioni tuæ, quæ omnibus nota est, conferre aliquid nos deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuæ meritis se fuisse semper adjutum? Et ille: Qualibet, inquit, occasione mean cellulam volueris lædere, et hic statim probabis, et in futuro solves, quam non opto, vindictam. Tunc Fridericus promittens se Christi famuli monita servaturum, remeavit ad propria. Doctor vero dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos, dicens: Confido de gratia Christi mei Jesu, quia quia vobis in opere suo durantibus, et meæ memoria pacata societate conjunctis, æternæ vitæ bona tribuet, nec solatia præsentium denegabit.
52 Nonis itaque Januariis ccepit tenuiter lateris dolore pulsari, quo durante per triduum, medio noctis tempore fratres adesse præcepit, quos de corpore suo commonens, et paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus, aiebat: Filii in Christo carissimi, scitis quod B. Jacob conditione mortis instante, filios suos adesse præcipiens, propheticæ benedictionis affatibus singulos quosque remunerans, mysteriorum arcana prodidit futurorum. Nos vero infimi ac tepidi, tantæque impares pietati, hanc prærogativam nostris usurpare viribus non audemus, unum tamen quod humilitati congruit non tacebo, mittens vos ad exempla majorum, quorum intuentes exitum conservationis, imitamini fidem. Abraham namque vocatus a Domino, fide obedivit ut exiret in locum quem accepturus erat in possessionem. et exiit nesciens quo venturus esset. Hujus igitur beati Patriarchæ imitamini fidem, imitamini sanctitatem: terrenam despicite patriam, cœlestem semper inquirite. Confido autem in Domino, quod mihi de vobis æterna lucra provenient. Video enim vos gaudium meum fervore spiritus ampliasse, amare justitiam, fraternæ caritatis vincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire: hæc, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo. Sed orate ut quæ humanis aspectibus digna sunt, æternæ discretionis examine firmentur, quia non sicut videt homo videt Deus. Ille siquidem, sicut divinus sermo denuntiat, omnia corda scrutatur, et omnium mentium cogitationes antevenit. Assiduis ergo precibus hoc orate ut oculos cordis vestri Dominus illuminet, eosque, sicut oravit B. Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscere quanta nos circumstent adjumenta Sanctorum, quanta fidelibus auxilia præparentur; Deus enim noster supplicibus appropinquat. Non desit militantibus jugis oratio: non pigeat agere pænitentiam, quos non puduit facinus perpetrare: non pigeat lugere peccantes, si quo modo offensa divini judicii lacrymarum vestrarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum, suum est dignatus vocare sacrificium. Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia præcaventes, acdivinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis cum humilitate vestis nomen monachi, vocabulum religionis, speciem pietatis, si circa mandatorum observantiam degeneres inveniamur et reprobi. Mores igitur, filii carissimi, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari hominem secularem, quanto magis monachos, qui blandimenta sæculi quasi atrocem bestiam fugientes, Christum cunctis affectibus prætulerunt; quorum incessus et habitus virtutis creditur esse documentum? Sed quid vos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu? Superest ut beati Apostoli ultima oratione vos persequar, ita dicentis: Etnunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ejus, qui potens est conservare vos, et dare hereditatem in sanctificationibus. Ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum, Amen.
53 Post hujusmodi igitur ædificationis alloquium, cunctos per ordinem ad osculum suum jussit accedere, et Sacramento communionis accepto fleri se penitus prohibet, totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperavit. Quibus mæroris effusione cunctantibus, ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate Dominum in Sanctis ejus, omnis spiritus laudet Dominum. Sextis itaque Januarii Idibus, nobis vix præ fletu respondentibus, in hoc versiculo quievit in Domino. Quo sepulto, credentes omnimodo seniores nostri quæ de transmigratione prædixerat, sicut et multa alia, infecta præterre non posse, locellum ligneum paraverunt, ut cum prænuntiata populi transmigratio provenisset, prædictoris imperata complerent.
a Staibanus scribit eum Reginæ manum prehendisse, perperpam, ut patct.
b De eo egimus vni Januarii.
c Ms. Belf. Ferdericus. Vels. Friderichus.
In Italiam S. Severini corpus transfertur.
Fridericus vero B. Severini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas, et alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium, copulans, calicem argenteum, ceteraque altaris ministeria præcepit auferenda. Quæ cum imposita essent sacris altaribus, nec auderet directus villicus ad tale facinus suas manus extendere, quemdam militem, a Avicianum nomine, compulit diripere memorata. Qui quamvis invitus præcepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium membrorum tremore, dæmonio quoque corripitur. Is ergo velociter consilio meliore correxit errata. Suscepto namque professionis sanctæ proposito, in insulæ solitudine armis cælestibus mancipatus, militiæ commutavit officium. Fridericus autem immemor contestationis et præsagii sancti viri, abrasis omnibus monasterii rebus, parietes tantum, quos Danubio non potuit transferre, dimisit. Sed mox in eum ultio denuntiata pervenit; nam intra mensis spatium a Friderico fratris filio interfectus, prædam pariter amisit et vitam. Quapropter Rex Otacharb Rugis intulit bellum, quibus etiam devictis, et Friderico fugato, patre quoque Fava capto, eum ad Italiam cum noxia conjuge supra memorata, videlicet Gisa, transmigravit.
53 Post audiens idem Odachar Fridericum ad propria revertisse, statim fratrem suum misit cum multis exercitibusc Aonulphum, ante quem denuo fugiens Fridericus, add Theodoricum Regem, qui tunc apude Novam civitatem provinciæ Mœsiæ morabatur, profectus est. Aonulphus vero præcepto fratris admonitus, universos jussit ad Italiam migrare Romanos. Tunc omnes incolæ tamquam de domo servitutis Ægyptiæ, ita de quotidiana barbarie frequentissimæ deprædationis educti, S. Severini oracula cognoverunt. Cujus præcepti non immemor venerabilis noster Presbyter Lucillus, dum universi per Comitemf Pierium compellerentur exire, præmissa cum monachis vesperæ psalmodia, sepulturæ locum imperat aperiri. Quo patefacto, tantæ nos suavitatis fragrantia omnes circumstantes accepit, ut præ nimio gaudio et admiratione prosterneremur in terram: deinde humaniter æstimantes ossa funeris invenire disjuncta, (nam annusg sextus depositionis ejus effluxerat,) integram corporis compagem reperimus. Quo miraculo, immensas gratias retulimus omnium conditori, quia cadaver Sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manus accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus permansisset illæsum. Linteaminibus igitur immutatis, in loculo multo jam tempore ante præparato funus includitur, carpentum trahentibus equis mox evehitur, cunctis nobiscum provincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danubii relictis, per diversas Italiae regiones varias suæ permigrationis sortiti sunt sedes. Sancti itaque corpusculum ad castellum nomineh Montem Feletem multis emensis regionibus opportatum est.
56 Per idem tempus multi variis occupatis languoribus, et nonnulli spiritibus immundis oppressi, medelam divinæ gratiæ sine ulla mora senserunt. Tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus est, qui dum in oratorium, quo sancti viri corpusculum super carrum positum adhuc permanebat, alacer pervenisset, ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, illico lingua ejus in orationem orationem resoluta, laudem dixit Altissimo. Cumque reversus ad hospitium, quo suscipi consueverat, interrogatus fuisset ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse se, et laudem Deo obtulisse clara voce respondit. Quo loquente pavefacti qui eum noverant, ad oratorium cum clamore currentes, sancto Lucillo Presbytero, simulque nobis qui cum illo eramus, ignorantibus quid evenerat indicarunt. Tunc omnes exultantes in gaudio, divinæ clementiæ gratiarum retulimus actiones.
57 Igitur illustris femina i Barbaria B. Severinum, quem fama vel litteris cum suo quondam jugali optime noverat, religiosa devotione venerata est. Quæ cum post obitum ejus audiens corpusculum Sancti in Italiam multo labore perductum, et usque ad illud tempus terræ nullatenus commendatum, venerabilem Presbyterum nostrum k Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus invitavit. Tunc S. Gelasii Sedis Romanæ Pontificis auctoritate, et Neapolitano populo exequiis reverendis occurente, in castello l Lucullano per manus S. Victoris Episcopi, Mausoleo, quod prædicta femina condidit, m ex parte collocatum est.
58 Qua celebritate multi languoribus diversis âfflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. Inter quos quædam venerabilis ancilla Dei, Processa nomine, civis Neapolitana, cum gravissimum ægritudinis pateretur incommodum, sancti funeris provocata virtutibus, in itinere properanter occurrit, ingressa sub vehiculum, quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium languore membrorum.
59 Tunc et n Laodicius quidam cæcus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos quid esset interrogat! Respondentibus quod cujusdam sancti Severini corpus transiret; compunctus ad fenestram domus, in qua manebat, se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestræ enixius incumberet atque oraret, protinus prospicit sigillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto, cuncti qui audierant, gratias Deo lacrymantibus gaudiis retulerunt.
60 o Marinus quoque Primicerius p sanctæ Ecclesiæ Neopolitanæ, cum sanitatem post immanissimum capitis dolorem recipere non posset, caput vehiculo credens apposuit, etmox a dolore liberum sublevavit; memorque illius beneficii, semper in die depositionis ejus occurrens, devotum sacrificium Deo cum gratiarum actione reddebat. Verum multis plura scientibus, sufficiant ista de innumeris, quæ ingressu ejus gesta sunt beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum, ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cujus meritis multi obsessi a dæmonibus curati sunt, et diversis obstricti languoribus receperunt ac recipiunt, operante Dei gratia, sanitatem, cui est honor et gloria per infinita sæcula sæculorum, Amen.b Id factum an. 487, Boetio Consule. Ex iis porro quæ hic narrantur refellitur, Irenicus qui lib. 3 Exeg. Germ. c. 14, Feletheum ait sine liberis defunctum. Gisæ regnum reliquisse: hanc Subæ nuptam Hunulphum peperisse et Odoacrem Italiae Regem.c Sur. Brauner. Sigon. Onulfum. Aventin. Anulfum, Staib. Mulfum.d Hic paullo post, anno nimirum 489, Italiam invasit, atque Odoacrem aliquot præliis vicit.e Al. Novas, Staib. Nonas, mendose. Notitia Imperii plures Novas vel ad Novas habet. Hæc ad Danubium sita in Moesia inferiore. Credita erat Theodorico tum Moesiæ inferioris et Daciæ Ripensis pars.f Sur. et Staib. Pigerium. Militaris hic fuisse Comes videtur, non ut vult Aventinus, Vindeliciæ et Norici Præses.g Migratio hæc contigit post captum an. 487, Feletheum ante motum an. 489 a Theodorico bellum, ergo 487, vel potius 488. Unde colligi postest S. Severinum an. 482, sexennio nimirum ante esse mortuum; non 494, ut scripsit Hundius. Tum quoque S. Antonium, de quo xxviii Decemb. agetur, ex Norico in Italiam migrasse, existimat Braunerus.b Haud satis liquet, quod id castellum fuerit. Est in Venetorum Carnorumque finibus Feltria ad Plavim flumen urbs Episcopalis, antiqui nominis. An huc S. Severini corpus deportatum? an potius in Umbriam, cujus pars Monte Feltre dicitur inter Concham et Marechiam flumina, ubi oppidum in edito colle vulgo S. Leo, olim Mons Feratratus, forte Feretrus. Græcis μόντες φεράντες. Staibanus ad Montem Seletum, Engenius ad Siletum, avectas Sancti exuvias scribunt. l Situm fuit hoc oppidum, sive castellum, inter Neapolim et Puteolos. Non est vero, ut suspicabatur Velserus, oppidum Picentinorum proxime Nuceriam, S. Severini dictum Lucullanum nunc dici Castellum del Ovo scribit Cæsar Engenius. m Hæc duo verba, ex parte, aberant a ms. Belfortii. p Addunt Sur. et Belf. cantorum.
De translatione s. Severini.
Ter reliquiæ sunt S. Severini translatæ: primum anno 488, sexennio ab ejus obitu, ex monasterio quod juxta Fabiana construxerat, in Italiam ad montem Feletem; sive is Feltria nunc est, sive oppidum S. Leonis, olim Mons Feretratus, aut Feretrus dictum in Umbria inter Ariminum et Crustuminum, vulgo Marechiam et Concham, amnes; sive Filetus vicus Marrucinorum, quem Leander Falletum vocat; seu quis alius locus. Eam translationem describit, qui interfuit Eugippius supra cap. 12, num. 53, uti et secundam quæ post annum Christi 492, ante tamen finem anni 496, contigit, cum S. Gelasii Pontificis auctoritate ad castrum sive oppidum Lucullanum, quod ad Luculli celeberrimam villam, inter Neapolim ac Puteolos extructum erat, sacra deporta sunt pignora, ac magnifico condita Mausoleo,
2 Isthic conditum deinceps caenobium est, cujus meminit S. Gregorius lib. 2, ep. 40, his verbis: Mancipia autem si qua de cetero in monasterio S. Severini, vel in alia ecclesia ejusdem castelli de civitate refugerint, etc. Et lib. 7, ep. 18, ad Anthemium Subdiaconum, oratorii S. Severini meminit. Postquam is, inquit, qui ad Episcopatum Surentinæ civitatis electus fuerat, aptus nobis visus non est, Amandum Presbyterum oratorii S. Severini, quod in castro Lucullano situm est, elegerunt. De reliquiis S. Severini agit lib. 2, ep. 58, ad Petrum subdiaconum Campaniæ: Quia igitur ecclesiam positam juxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio diu Ariana detinuit, in honorem S. Severini cupimus consecrare; Experientia tua reliquias B. Severini summopere debita cum veneratione transmittat. Rursumque lib. 7, ep. 83, Indict. 2, ad Fortunatum Episcopum Neapolitanum: Januaria religiosa femina sanctuaria beatorum Severini Confessoris, et Julianæ Martyris oblata petitione sibi postulat debere concedi; quatenus in eorum nomine oratorium propriis sumptibus constructum possit solemniter consecrari, etc. Quæ loca de S. Severino Abbate accipi debere fatetur Baronius. At si alius erat Neapoli Severinus publica veneratione celebris, debuisset sane S. Gregorius utrius mitii sibi, aut Januariæ dari, reliquias vellet, exprimere.
3 Tandem e Lucullano translatæ Neapolim sunt anno Leonis sapientis Imperatoris 24, Christi 910, ut tradunt Ambrosius Staibanus, et Cæsar Engenius Caracciolus. Nam cum Campaniæ littora varie Saraceni infestarent, veritus Neapolitanus Dux Joannes, ut sustinere eorum impetum Lucullanum posset, id subruit, atque oppidanos Neapolim transtulit. Tum quoque S. Severini Neapolim reliquiæ devectæ. Historiam illius translationis scripsit qui aderat, Joannes Diaconus citatus ab Antonio Caracciolo in Notis ad Lupi Pratospatæ Chronicon. Ex eo hausta hæc arbitramur, quæ Staibanus et Engenius recitant: Gregorius itaque Consul, multa super castro Locullano cogitans, super incolis ejus iniit consilium cum Stephano Episcopo, et ceteris habitatoribus suis, ut habitatoribus ejus Neapolim transmigratis, oppidum illud everteretur: cumque decrevissent diem, quo ad id perficiendum universus proficisceretur populus, Joannes venerabilis Abbas monasterii S. Severini Parthenopæ constructi, vir per omnia strenuus, suis efflagitabat precibus, ut corpusculum ejusdem Confessoris non alibi, nisi in suo collocaretur monasterio, ut quatenus congruenter appellatione et ejusdem corpore decoraretur, amplissima esset pietatis honorificentia et salutifera fratrum occursio. Ad hæc Præsul et Consul respondentes dixerunt: Si tibi, Reverendissime Pater, talis tantusque thesaurus cælitus præstitus fuerit, quo pacto reniti audemus? Sin autem, proculdubio tenemus ut non sit ei gratum quoquam transferri, et levari ex Mausoleo, quod illius olim amore Barbaria illustris femina condidit. Hæc ibi.
4 Ne porro piis suis desideriis (ut narrat deinceps Staibanus ex eodem, ut remur, Joanne Diacono) Numen adversaretur, in preces secum suis Joannes dedit, quibus Cælitum sibi precipueque Severini patrocinium demerentur. Dicta a Consule dies aderat. Profecti in Lucullanum urbis Primates dirui id jussere. Convenere dein ad S. Severini templum: ibi sacris rite procuratis, refodere Divi sepulchrum a Barbaria illustri femina erectum aggressi sunt. Ac primum non sine ingenti omnium admiratione, nihil omnino invenerunt: sed cum altius foderent, corpus Severini eruerunt integrum omnino membris distinctum, nervisque et arteriis revinctum, plenumque majestatis, ut omnes incredibilis quidam pietatis sensus pæne exanimaret. Addit Engenius suavissimum inde odorem exhalasse, corpusque ita fuisse integrum ac si ipsa hora esset sepultum. Renuntiari id Abbati jubet Episcopus qui illico isthuc cum suis usitato supplicantium ritu pie psallentibus advolat, ac Divi corpus veneratur. Postridie solemni pompa Episcopo, Consule, atque innumera populi frequentia omnis ordinis atque ætatis comitante, Neapolim deportatum, in S. Severini æde subter principem aram collocatur. Tunc ac deinceps plurima patrata sunt a Deo isthic miracula.
5 Hinc corrigas quod Ferrarius scribit in Catalogo SS. Ital. Inde (e Lucullano, ut scribit) Gelasio Summo Pontifice Neapolim in basilicam ejus nomini dicatam delatum magno habetur in honore. Non enim Gelasio, sed vel Sergio III, vel Anastasio III, Pontifice actum id est. Cujus fidei sint quæ scribit Crusenius loco supra citato, ipse viderit: Post mortem etiam S. Severini, inquit, sacra lipsana in Italiam ad montem Filetum Lucullanensem fuere delata, nec a confratribus fuere deserta: aliquot enim discipuli eremitæ eadem suæ curæ assumpsere, atque in accessu juxta sanctas reliquias eremitoria construxere, quæ adhuc ab Ordine Eremitarum S. Augustini possidentur. Quamquam postea hæ reliquiæ aliquoties fuerint translatæ, et a nostris ad PP. Benedictinos delatæ.
6 Quæ deinceps acta, conjicere licet ex iis quæ in historia Translationis S. Sosii (de qua xxIII Septemb.) scribit idem Joannes Diaconus: Post eversionem igitur, inquit, Lucullani oppidi, sicut in alio constat libello expressum, cum memoratus Abbas corpus S. Severini meruisset adipisci, cæpit sese omnibus præparare impensis, ut ad honorem ejus, opitulante Deo, basilicam camerato posset ædificare labore: ac pro hoc dum ubique sollicitus investigaret, sicubi tanto operi competentem posset invenire materiem ad Misenate direxit castellum; nam sexaginta evolutos jam pæne per annos ab Ismaelitis erat demolitum oppidum illud, et ad solum usque prostratum.
7 Monasterium S. Severini, quod Neapoli extat etiamnum, ejusque Ecclesiam prius S. Severini dicta fuisse tradit Engenius a S. Severino Episcopo, qui isthic sepultus sit in loco uti habetur in vulgato Bedæ martyrologio, ubi priusquam ad Episcopatum vocaretur conversatus fuerat. Sed ea verba de S. Severino Septempedano videri intelligenda, infra dicemus. Ex tabulis quibusdam an. 1409, a Dionysio di Sarno notario signatis, tradit Ecclesiam primo S. Mariæ dictam, tum S. Basilii, S. Benedicti, S. Severini; constructam, aut potius restauratam amplificatamque a Constantino, anno Christi cccxxvi, atque a S. Silvestro consecratam VIII die Januarii. Testatur præterea supra antiqui claustri noviter rædificati fores depictam spectari Virginem Deiparam mediam inter S. Severinum Episcopum, et Sosium Martyrem; infra S. Severinum monachum, et S. Benedictum Abbatem. In veteri quoque basilica tabulam summi altaris exhibere S. Severinum Episcopum medium inter SS. Joannem Baptistam et Evangelistam, Severinum monachum, ac Sosium Martyrem. In Marmore denique juxta idem majus altare sculptam cerni effigiem Abbatis cujusdam, campanile a se extructum S. Severino Episcopo offerentis, cum hac epigraphe: Anno Domini 1337, Indict. 5, hoc campanarium fieri fecit totum Abbas Petrus de S. Helia, Abbas monasterii S. Viti de Isernia, olim monachus hujus monasterii ad honorem Dei et Virginis Matris, et SS. Severini et Sosii, et ad remissionem suorum peccatorum. Verum hæc omnia recentiora sunt. Suspicamur appellatum fortassis a quibusdam episcopum, etiam Noricum illum Severinum, uti et de pluribus viris Apostolicis alibi monuimus, qui etsi gradu et ordine Episcopi non essent, tamen populorum pietate Episcopi deinde appellati sunt, vel ita revera sentientium, vel amplioribus titulis humano affectu quos apprime venerarentur extollentium, vel denique sibi gloriosius id fore existimantium, si Episcopos potius, quam solum Sacerdotes nacti essent religionis Magistros. Quid quo non defuere viri eruditi qui vere Episcopum fuisse scripserint? Dionysius Petravius noster, præter eos quos superius citavimus, Rationarii temporum par. 1, lib. 6, cap. 19, ita scribit: S. Severinus Noricorum Episcopus obiit an. 482, Janu. 8. Sed pronior errandi occasione fuit postquam Usuardus, qui uspiam et Severinum Neapoli coli
8 Janu. et coli eodem die Severinum Victorini fratrem legerat unicum ratus, scripsit Neapoli coli eo die Severinum Episcopum Victorini fratrem.
8 Nam quod monasterium illud Neapolitanum S. Severini Episcopi nomine primum fuisse nuncupatum scribunt Staibanus et Engenius, sed deinceps a S. Severino Noricorum Apostolo idem retinuisse nomen, cum isthuc ejus translatæ reliquiæ plurimis illustrarentur miraculis; cujus id antiqui scriptoris auctoritate confirmant? Ex verbis certe Joannis Diaconi citatis videtur colligi ab eodem S. Severino fuisse monasterio nomen, etiam priusquam isthuc ejus corpus transferretur; ait enim: quatenus congruenter appellatione et ejusdem corpore decoraretur. Cum in oppido Lucullano plurima quotidie cælestia portenta Severini eo advecti meritis ederentur, videtur in ipsa urbe erectum ejus honori templum esse, quod postmodum a Tertullo S. Mauri (de quo xv Janu.) parente, ejus patrono traditum ordini S. Benedicti, monasterii isthic extruendi præbuerit opportunitatem. De hoc templo Gordianus in vita S. Placidi, quam v octobr. dabimus: Tertullum æmulatus ad bonum Equitius Senator, obtulit et ipse una cum filio suo Mauro fundum Gentianum cum cella S. Agapiti, et curtem suam in civitate Neapolitana locatam, cum ecclesia sanctæ virginis Christi Cæciliæ, et S. Severini. Illa S. Cæciliæ ecclesia jam, ut idem Engenius tradit, sacra est Virginis Dei Matris honori, diciturque di sancta Palma, quia sita in platea quæ olim Palmarum cognominata, ut tradit Leo Ostien. Chron. Cassin. lib 1, cap. 59. Hanc tamen conjecturam, si quis certiora protulerit, haudquaquam tueri mordicus fixum nobis est.
9 Supra januam ecclesiæ S. Severini isthæc leguntur marmori marmori inscripta, teste Engenio: Divis Severino Noricorum in Oriente Apostolo, et Sosio Levitæ B. Januarii Episcopi in passione socio, templum ubi eorum SS. corpora sub altare majori requiescunt: et Apostolico indultu cum oblatione sacra purgantes animæ liberantur. Ad majus vero altare, sub quo horum Sanctorum condita sunt corpora, hæc leguntur:
Hic duo sancta simul divinaque corpora Patres Sosius unanimes et Severinus habent.
Plura scribit Engenius de templi ac monasterii magnifico ornatu.
10 Contigit illa postrema S. Severini translatio x Octobris, quo die ritu duplici colitur S. Severinus in tota diæcesi Neapolitana, ut patet ex Catalogo Sanctorum, quos Decius Carafa tit. SS. Joannis et Pauli Prebybter Cardinalis, Archiepiscopus Neapolitanus, officio de communi celebrari deinceps jussit III Septembris MDCXIX. Tradit vero idem Antistes in eo catalogo duas olim Neapoli ecclesias nomine S. Severini Abbatis ædificatas; primam in Lucullano castro extra urbem a Barbaria matrona (quam Barbaram vocat), Eugippio memoratam; alteram intra urbem, quæ sola nunc extet a religiosis monachis Cassinensibus culta; inque eam, inquit, hac die (x Octobr.) translatum fuit sacrum corpus S. Severini, Stephano III, Episcopo Neapolitano concedente. En quam apposite vir ille maximus conjecturæ nostræ subscribit, non Episcopo, sed Presbytero Severino ædificatam illam fuisse ecclesiam, in quam deinceps est ejus corpus translatum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.