Senonensis in Gallia Archiepiscopus LX memoratur a Claudio Roberto, Joanne Chenu, et Demochare, Anastasius. Hunc Andreas Saussayus in Supplemeuto Martyrologii Gallicani inter Sanctos comnumerat, his verbis: Apud Senonas S. Anastasii Episcopi et Confessoris, sanctitatis et abstinentiæ exemplis ac meritis clari.
2 De eo hæc tradit anonymus monachus S. Mariani in sua chronologia: Archembaldo mortuo eligitur Anastasius vir Deo dignus. Hic miræ sanctitatis et abstinentiæ fuit, vigiliarum amator continuis, et eleemosynarum distributor largissimus. Clericorum nutritor, monachorum potissimum venerator. Hic ab illo die quo Sacerdotium sumpsit usque ad finem vitæ carnem non comedit, nec indutus est lino, sed semper usus est cilicio. Huic B. Savinianus apparuit comminans et contestans, ut ecclesiam S. Petri restrueret. Tunc sanctus Præsul locum sanctum reparare cœpit, monachos revocare, terras prædiaque redimere. Ecclesiam quoque S. Stephani perfecte reparasset, nisi citius ex hoc mundo migrasset. Qua nocte autem obiit, cuidam germanæ ipsius sanctimoniali in monasterio S. Faræ Angelus Domini apparuit, dicens: Sciatus hac nocte S. Anastasium ad Dominum migravisse; surgite itaque et hymnos Domino decantate. Quæ surgentes et diem notarunt et horam, et ita invenerunt factum, sicut ab Angelo fuerat nuntiatum. Post S. Anastasium Sevinus præfuit, vir Deo devotus. Ita ille; ac paullo post: Hic jacturam monasterii S. Petri vivi, quam Anastasius prædecessor suus relevare cœperat, in pristinum restituit statum. Est monasterium hoc longe antiquissimum, vulgo S. Pierre le vif, et S. Pere. De eo xxvi Augusti in vita S. Ebbonis, et alibi agemus.
3 S. Savinianus sive Sabinianus, Senonum Apostolus, celebratur in Martyrologio Romano xxxi Decembris; nos de eo agenus XIX Octobris. S. Stephani Metropolitana ecclesia, quam Anastasius reparare cupiebat, incensa et eversa erat sub Archembaldo, restaurata a Sevino. De S. Faræ nobilissimo monasterio agemus in ipsius vita vii Decembris.
4 S. Anastasium sedisse ait Cl. Robertus annos X, mensem 1, dies XIII, obiisse anno DCCCCLXXVIII. Sed ut sibi constet, cum dicat decessisse Archembaldum anno DCCCCLXVIII intelligenda hæc sunt veteri more Gallicano, quo annum a Paschate auspicabantur; atque ita ordinatus dicetur Anastasius anno DCCCCLXVIII, die XXIV, vel XXV Novembris, obiisse VII Januarii an. DCCCCLXXIX, qui tum usque ad Pascha censebatur DCCCCLXXVIII.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.