Quo tempore, Christianum genus mole flagitiorum fatiscens qui sustinerent sacra eruditione vitæque innocentis meritis, oblati vindictam internecinam minìtanti Christo a sanctissime Matre Virgine sunt Dominicus et Franciscus, et quod illa spoponderat, ejus adjuti perpetuo patrocinio, cum ingenti uterque commilitonum turma, ærequi indefesso studio laborabant; alius. ejusdem Deiparæ auspiciis, adeoque monitu, institutus est cætus, qui in id incumberet, ut corrogata undique stipe Christianos, qui apud Mauros in Hispania et Africa acerbissimam serviebant servitutem, redimeret. Ipsa Virgo hujus divini consilii administros legit, mystico scorsim quemque sommio eodem tempore admonitum, Jacobum Regem Aragoniæ; Balearium Valentiæque expugnatorem, Raymundum a Pennaforti ex Ordine Prædicatorum, Petrum Nolascum.
2 Publica cæremonia, Barcinone in cathedrali basilica, X Augusti, anno MCCXXIII, novi illius agminis Dux lectus est Petrus, tunica, cucullo, scapulari candidi coloris indutus, alba cruce in parmula rubea, ac subter eam quaternis puniceis vacerris in solo aurei metalli, (publica Regum Aragonensium tessera) ante pectus ad dextram partem vesti assutis.
3 Anno demum MCCXXXV, duodecimo a prima illius institutione, legitime a Gregorio IX, approbatus est ordo, XVII Januarii, pontificatus illius anno VIII, ut e Laertii Cherubini Bullario patet: unde plerosque Annalium ejus ordinis scriptores corrigas, qui initia ejus ad annum MCCXVIII, confirmationem ad annum MCCXXX, referunt; cum neque anno MCCXVIII, in S. Dominici familiam adhuc cooptatus esset Raimundus, nec nisi anno MCCXXVII, XX Martii ad pontificatum evectus sit Gregorius cum Honorius III, triduo ante decessisset; ut proinde annus Christi MCCXXX, non potuerit esse ejus pontificatus octavus, quo Perusii XVI Kal. Februarii data est bulla. Alii Pontifices variis ordinem illum deinceps privilegiis ornavere, quæ in eodem Bullario legere est.
4 Principio Fratres domus S. Eulaliæ, propterea quod quam primum incoluere ad suos usus aptatum domum, ea prius xenodochium fuerat titulo S. Eulaliæ: non quia constet in iis olim ædibus S. Eulatiam habitasse, necdum quia in cathedrali basilica, Eulaliæ reliquiis nobilitata, primum inaugurata illa, sacro habitu insignibusque traditis, congregatio est: nimis illa longi petita esset nomenclatio. Porro quod primum illud extitisse caenobium diximus, de religioso convictu a secularium hominum sejuncto habitatione accipi debet. Nam palatii iis pars erata Rege assignata, ac regii sacelli cura: et fuit deinceps, estque, etiamnum, Barcinone regius ex eo ordine Sacellanus. Verum non poterant munia vitæ religiosæ qua par erut quiete et tranquillitate in illo Aulæ peragi tumultu: ut alias suis ædes, proprias et sacris functionibus mysticoque otio accommodatas, conquirere necessarium duxerit Nolascus.
5 Quod dum molitur, ingentes illi difficultates objectae sunt. Christianum illud est omen felicitatis. Quo mali dæmonis livor, hominumque improbitas acrius pia sanctorum hominum consilia impugnat, eo his jucundior victoriæ sensus est, illis certior revalescendi desperatio, ceteris sequendi favendive incitamentum, et amplioris quamprimum a Deo emerendi auxilii spes, cujus et munere ipsa suscepta initia sunt. Cuncta hæc expertus est Nolascus, quin et ipsa adversa in subsidium vertere. Fundo atque ædibus ad monasterii ædificium destinatis, propinquam planeque utilem domum Barcinonensis quidam civis vendiderat. Reclamante filio, magnasque et multiplices turbas excitante, contractum rescindere coactus est, magna Nolasci et sociorum molestia. Cessere etsi legitime empta domo, divinæ opis fiducia nixi. Quibus horis pii alicujus auctoris in sacello autriclinio institui lectio solebat, prælegi S. Joannis Climaci libros jusserat: evenit eo tempore ut ista ex eo recitaret anagnostes: Cor diligens labores; contumelias, et dolores, porta aperta est, qua in tempore exitus pasceua inveniet. Hæc ut auribus hausit Nolascus, aliquamdiu avocata a sensibus mente constitit, dein brevi experimento probaturos vaticinii fidem socios, edixit. Ipso die filius ille familias, Paulus nomine, qui paternæ domus venditioni intercesserat, adhibito amicorum patrocinio admitti in ordinem petiit, ac dierum aliquot spatio explorata constantia admissus, sancte vitam instituit.
6 Late deinceps Ordo propagatus per ceteras quoque Hispanicas provincias: multi suscepti ab ejus professoribus pro animarum salute labores, multa et gravia adita pericula: innumeri prope martyrium pertulerunt, dum ut captivos redimant, immitium Maurorum terras adeunt, ac se iis obsides tradunt, dum ceterorum lytrum repræsentetur: eo vero, ut fit, subinde serius allato, alias quod impuram Mahometi sectam damnarent, alias quopiam alio facto Barbarorum irritata feritate, plurimi trucidati sunt. Longum esset vel nomina recensere eorum, qui vel martyrii laurea, vel ceteroquin eximiæ virtutis laude conspicui, in eorum annalibus celebrantur. Duos publicis sacris colunt Petrum Nolascum, et Raimundum Nonnatum.
7 At plurimorum, qui ceteroquin Beatorum ac Sanctorum titulis ornantur, in iisdem Annalibus non exprimitūr natalis S. Raimundi XXX Augusti, S. Nolasci XXIX Januarii peragi celebritatem, ex Ordine recitandi officii divini in Hispania excuso didicimus. Nolascum Andreas Saussaius etsi Sanctum appellet, tamen inter Pios solum numerat, cum coli publice a suo ordine sanzerit Urbanus VIII, Pontifex Maximus. Ita de eo X Augusti scribit Saussaius: Hoc ipso die sanctus Petrus de Nolasco, natione Gallus, fundavit ordinem B. Mariæ de mercede redemptionis captivorum, anno Domini 1228. Ipse vero beatus pridie Kal. Januarii anno 1249, superna ad tabernacula translatus, misericordiæ et copiosæ apud Deum redemptionis munera promerita recepit. Eo anno obiisse alii quoque scribunt; sed cum eum velint 31 annos ordini præfuisse, qui anno demum 1223, institutus est, fatendum esset non ante 1254, decessisse, si illud de præfecturæ intervallo constaret.
8 Vitam ejus damus a Francisco Zumel ejusdem Ordinis, tunc quidem in Castellæ et Lusitaniæ regnis Provinciali, sed post Generali Magistro, scriptam in libello de Vitis Patrum et Magistrorum Generalium. Prolixius res ab eo gestas in Annalibus Ordinis Hispanice descripsit Alfonsus Remon, qui ejusdem Ordinis historias citat a Melchiore Rodericio, Bernardino de Vargas, Natale Gabore, Philippo de Guimeran, scriptas. Agit de ordine ejusque sanctissimo parente Silvester Maurolycus in Oceano religionum, Raphael Volaterranus lib. 21, Joannes Mariana rer. Hispan. lib. 12, cap. 8, Clemens VIII, Pont. Max. in Bulla canonizationis S. Raymundi de Pennaforti, quam 7 Janu. dedimus, Franciscus Diagus in historia Valentina, Gaspar Escolanus in historia Valentina, qui lib. 3, cap. 7, tradit ejus corpus Valentiæ asservari. Quotquot denique vel S. Raymundi, vel Jacobi Regis Aragonum, cognomento Debellatoris, gesta scribunt, Sancti quoque Petri Nolasci meminerunt.
AUCTORE FRANCISCO ZUMEL.
Vigilantissimo Pastori Magistro Generali F. Francisco a Salazar, in sacra Theologia Doctori, suus F. Franciscus Zumel Provincialis Castellæ et Lusitaniæ, hæc dicat consecratque.
Quæ mercatoribus, mundi pelagus et longinqua maria, majoris lucri gratia, peragrantibus et trajicientibus, solent accidere, dum cum invictis fluctibus atque undis, quæ tum inter se tum cum furentibus ventis decertant, ipsi luctantur; et tenebris obruti, ac procella jactati, prope desperata salute naufragium expectant; si parvus stellæ salutaris splendor periclitantibus ipsis affulserit, ejus luce perspecta respirant, animumque attollunt, et rectorem navis ad gubernacula sedentem hortantur, ut alacrius munere fungatur suo: ille vero sublevatis oculis splendorem intuetur, eoque tamquam duce procellæ impetum vitat et arcet, et ad rectum cursum navem dirigit; eadem fere in hoc vitæ pelago navigantibus, et ad tutum futuri seculi portum studiose tendentibus, evenire consueverunt. Incredibili namque tentationum æstu laborantibus, et dæmonum impetu atque insidiis, veluti densissimis tenebris, circumfusis, res ab egregiis et sanctis viris gestæ, oculis eorum propositæ, splendore suo tenebras discutiunt, divinaque doctrina perturbationum impetum prosternentes, jucundissimam afferunt tranquillitatem, et pretiosis mercibus onustos atque lætantes ad optatam facillime provehunt hæreditatem. Alios igitur aliis ornatos virtutibus reperies: hic abstinentiæ præstat integritate: ille misericordia, pietate, defensione fidei, et interdum temperantia splendet, et quo pacto intemperantiæ supercilium superetur, ostendit: alius vitam hanc docet esse calcandam: alius mundi gloriam negligendam declarat.
2 Quod si Patrum et majorum nostrorum, qui antiquo seculo nos præcesserunt, et piissimi etiam ac sanctissimi Petri a Nolasco Generalis Magistri, res gestas consideraveris, tamquam in florentissimo horto, virtutum omnium flores et semina ac exempla videbis. Has ego ut historia et laudatione debita prosequerer, multorum precibus adductus, et Dei auxilio fretus, alacri animo provinciam suscepi: non ut viro pene divino et admirando Petro Nolasco, et antiquioribus nostri ordinis Patribus gloriam conciliarem: (quæ enim illis gloria ex oratione mea, quæ eorum virtutibus longe est inferior, acquiri potest?) sed e contra contra potius, ut rebus a nonnullis eorum gestis commemorandis, et historiam meam exornarem, et eas imitari studentibus adjumentum afferrem. Quamquam in ipso statim principio antequam in ipsum laudationis et historiæ stadium ingrediar, tanto me oneri imparem sentio. Quocirca ego inter hos vortices judex constitutus, quid faciam? Tantisper igitur in virtutibus quorumdam Fratrum majorum immorabor ut ostendam quidnam potissime sanctus vir Petrus Nolasco, et majores nostri Patres, Creatoris amore inflammati contempserint, et pro nihilo duxerint. Deinde vero me totum ad eorum vitas, et præcipue Magistrorum Generalium successionem perpendendam convertam.
S. Petri Nolasci ortus, pietas, opum abdicatio.
Tulit virum hunc admirabilem, primum Ordinis Redemptorum B. Mariæ de Mercede vigilantissimum Magistrum, illa patria, quæ, quasi imperii et nobilitatis dignitate decorata, plerisque aliis tantum antecellit, quantum Reginam subditis præstare par est: de qua me multa dicere volentem impedit, tum quod nulla possunt facili et brevi oratione explicari, tum quod omnibus, quascumque sol irradiat, terræ partibus habitantibus sunt cognita. Petrus ergo a Nolasco, vir sanctissimus, ex provincia Galliæ originem duxit, a sed non longe ab urbe Barchinonæ, ubi fereb ab infantia vixit. Et ob id Barchinonensis civitas, suæ habitationis domicilium et educationis, potius eum tulit. Quibus parentibus,c aperte non produnt scriptores; sed fama tulit a viro honestissimo Nolasco pariter vocato, ipsiusque uxore eum fuisse genitum: et ob id Petrum pariter a Nolasco fuisse appellatum, ita ut a patre sibi cognomentum adscripserit, vocarique voluerit. Parentibus quidem ortus est tali patria dignis, qui et divitiarum copiis, et militari gloria, et virtutibus omnibus affluebant.
4 Et his amplissimæ hæreditatis natus est hæres Petrus Nolasco, vir egregius et præclarus, cujus vita nobis in præsentia laudanda est. Qui cum ex utero matris in lucem editus esset, prodigiose quidem infantulus existens, quæ habebat pauperibus facile condonabat: quod a pueritæ statu, et conditione alienum esse solet. Eximia corporis pulchritudine, similem animi candorem atque præstantiam indicabat. Neque enim mortalis hominis, sed magis Dei filius esse videbatur, totum prorsus ab infantia se Deo tradens, et jam inde ab ipso ortu ad extremum usque vitæ finem virtutibus omnibus illustris et excellens. Constat namque ipsius vitam in pueritæ præludiis, antequam religionis togam indueret, mitem, sanctissimam, atque justissimam eum egisse, et in liberalibus disciplinis consumpsisse, et hujusmodi consuetudinis fuisse in pueritia, ut egeno primo ocurrenti cum illucesceret largissime donaret, etiam non petenti. Consneverat rursus etiam in medio noctis silentio in ecclesiam convenire, atque ibidem sacra Dei eloquia et matutinas audire.
5 At pater ipsius cum exiguo temporis spatio post hæc in hoc mundo vixisset, puerum et juvenem filium carissimum Petrum Nolasco reliquit, cum tantum decimum quintum annum ageret ætatis suæ. Qui sane cum sub maternæ benedictionis regimine permaneret, matri subditus et obediens, ut par est, supra modum erat: divitiarum copia affluens et paternæ hæreditatis divitiis ditatus satis, non perturbabatur, ut a mundi illecebris raperetur, aut a sancto proposito desisteret. Quocircad cœlibem vitam apud se agere statuit. Jam enim eo suæ ætatis tempore a plerisque invitabatur civibus, ut sponsam deligeret, cum qua quietam vitam consummaret, et inde sobolem desiderabilem expectaret. Ipse autem hæc secum perpendens, dens, illius mens divinis rebus intenta, et altiori loco reposita vacans, animi propositum et cœlibatum cupiens explere, minime his suasionibus obtundebatur.
6 Nocte autem quadam cum expergefactus ut oraret in lectulo consideret, et toto animo res divinas agitaret, cum matris et suorum crebras evolveret persuasiones de ineundis nuptiis, sic secum solus alloqui aggressus est: Vitæ curriculum, ut liquet, exiguum est et incertum. Nemo enim mortalium novit quando mors sit accessura, nosque hñc ad futurum illud judicium, quod omnibus est commune, dimissura: in quo rerum gestarum ratio severis quæstionibus reddenda erit, ubi non respondebit unum pro mille, ut Job sanctissimus dixit; cum imparati nonnumquam, et magis peccatorum cumulis onerati, illuc homines rapiantur: et rerum procreatarum pulchritudine spoliati, omnium cruciatuum acerbitate, atque igne conficientur sempiterno: et cum bona quædam exigua, si tamen dicenda sunt bona, quæ specie tantum et opinione sunt ejusmodi, possederint, innumerabilibus torqueantur calamitatibus, quæ morte sunt ipsa longe graviores. Omitto quam brevia hæc sint quæ possidentur atque instabilia. Divitiæ nisi recte illis utaris, vitiorum magis quam virtutum ministræ sunt, et multorum insidiis obnoxiæ, et antequam partæ sint dilabuntur. Quid ipsa uxoris aut sponsæ pulchritudo, quæ constant ex quadam coloris suavitate atque apta figura membrorum, nonne vel tempore extinguitur, vel morbo deflorescit? Jam humana gloria quid inanius? præsertim si cum æterna illa, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, comparetur. Quamobrem nihil est cur numeretur in bonis. Et cum hæc ita sint, cārnis et naturæ legibus renuntio, cœlestia spectare volo, et solus ut Angeli Dei permanere, et quæ perpetuo non permanent prompto animo rejicere et spernere.
7 Hæc atque alia multa ille religiosissimus Petrus a Nolasco, corpore juvenis sed prudentia senex, apud se loquebatur; et veluti Christi columba, et turtur solitudinis, castitatis ardens amator, Christi amore succensus, et muliebrem superans infirmitatem, ac sese in omnibus quæ honesta essent, Deo castitatem vovens, vitam se promisit cœlibem acturum in perpetuum. Sic enim aiebat: Multo præstantius est castitatis pulchritudinem semper integram conservare et virginitatis coronam, quam eam ex parte corrumpere. Nonne satius est, ut inani spe, etiam liberorum, repudiata, quæ certa sunt complectar? Longe laudabilius est, ut snave et leve Christi jugum ab adolescentia suscipiam, quam ut rebus istis inanibus et caducis omni studio incumbens, in amore Dei tepidus evadam. Hæc animo revolvens et similia, e lectulo, ubi considebat, surrexit, et cum seipsum divina vulneratum motione sensisset, humi prostratus gratias egit Creatori. Et cum pernoctaret in oratione Dei, et noctem sic transegisset, totum ipsius sacellum boni odoris fragrantia repletum est, et id quidem divinæ præsentiæ signum fuit.
8 Tanto igitur divini amoris æstu flagrans, cum concionatorem egregium verbi divini sermocinantem audiret, verba Christi Salvatoris nostri recitantem, Quia dives difficile intraret in regnum cœlorum, ad integrum mundi fallentis sprevit divitias, considerans prima illa mundi lumina, videlicet Apostolos, omnia reliquisse, cum sequuti sunt Christum: solerter intuens, non solum Christi discipulos et amicos omnia reliquisse, sed etiam Dominum sequutos fuisse. Quia stultum profecto est, juxta Platonem et Diogenem et quosdam alios Philosophos, vitæ quidem hujus divitias calcare, et hæc non pro æterna adipiscenda vita, sed pro inani agere mortalium laude captanda, absque spe futuræ quietis et pacis. Et Christus pariter adolescenti perfectionem postulanti, Matthæi 19, dixit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, habes, et da pauperibus, sequere me. Hæc Petrus Nolasco mente contemplans, sibi adolescenti dicta esse videbantur a Christo. Quocirca parentis divitias, quas possidebat, pauperibus erogare, animo decrevit, ne earum sarcina onustus, a sancto desisteret proposito.
a Guilielmus Catellus lib. 2, historiæ Occitan, scribit natum tradi S. Petrum in oppido, quod vulgo Le Mas sainctes Puelles dicitur, olim Recaudum, cujus nuper ob rebellionem destructa mœnia. De eo oppido ugemus, cum de sanctis illis puellis, quæ S. Saturninum sepeliverunt, crit sermo, 17 Octobr. et ad vilam S. Saturnini 29 Novembris. Distat oppidum illam Sanctarum puellarum leuca a Castello-novo-Arrii, vulgo Castelnau d'arri, quod a Gregorio Turonen. lib. 8, cap. 30. Caput Arietis appellari probabiliter censet Catellus. Est' Castellum-novum-Arril nunc Lauracensis ditionis caput, in diæcesi S. Papuli, inter Tolosam et Carceassonam.
b Alfonsus Remon lib. 2, cap. 1, scribit anno ætatis 24, venisse Barcinonem, donatum civitate et privilegiis Nobilium, habitasse in paracin S. Pauli.
c Idem multa habet de Nolasco rum antiquissima familia, cujus originem a Franco Hectoris filio revocat, temere jabulas sectatus, gravis in ceteris auctor.
d Remon Petrum Antonium Beulerum refutat, scribentem Petrum Nolascum aliquando conjugatum fuisse, sed mortua uzore ad pietatis studium, et redemptionem captivorum adjecisse animum.
CAPUT II. Captivorum procurata redemptio.
Et eo tempore Mauri et Saraceni impio dominio a majorem et feliciorem Hispaniae partem possidebant. Undique namque nos septi eramus, et a Barbaris et a Mauris oppressi, plerique captivi Christiani apud eos misere vitam transigebant; plerisque eorum vinculis crudeliter ligatis, aliis vero eorumdem captivorum Christianorum trueidatis, veluti moribus Maurorum ac paganorum contrariis et inimicis. Sæviebant tunc vhementer in Christianosb Turcæ et Saraceni, et fidem Christi exterminare studebant. Interim etiam non solum in Hispaniæ urbibus Christiani captivi ligati detinebantur, verum captivitatis ingens multitudo Africananum attingebat littus. Mos rursus Mauris est et Barbaris, plerumque inter captivos, maritos ab uxoribus, liberos a parentibus separare. Et summa pauperies captivorum profecto est. Captivus enim est obnoxius et subjectus omni contumeliæ, poenisque ac suppliciis, vel invitus submittitur, utpote quod sit in ejus domini potestate quam velit ferre sententiam. Idcirco cum lamentabilem et summam paupertatem sanctissimus juvenis Petrus Nolasco hanc esse cerneret atque vidisset, captivis pauperibus eas quas adhuc retinebat divitias tribuere decrevit, ut a captivitate liberarentur immanissima, et donare illis promisit. Sicque Deo opitulante ab eo factum est: nam ex Valentiæ urbe a Mauris possessa, cunctis quæ habebat expensis, plusquam trecentos captivos Christianos eripuit ac redemit, datis pecuniis et pignoribus. Quocirca in regno Aragoniæ magnam sibi conciliavit auctoritatem, et valde ab omnibus diligebatur, quod inventus fuerit homo qui captivos Christianos a potestate Barbarorum eriperet.
10 Et in ea re animum pulsat meum dulcis recordatio sanctissimi Laurentii Martyris, qui ex beatissimi Sixti Pontificis imperio Ecclesiae thesauros pauperibus distribuit et donavit. Qui cum ac Valeriano Praefecto comprehenderetur, in carcerem missus, non solum ut diis sacrificaret spreto Christo, verum ut ostenderet thesauros Ecclesiæ, vinculis ligatus detinebatur. Et mirabile fuit, quod cum thesauros iterum repeteret ab eo impius et scelestissimus Valerianus, sanctissimus Levita Christi Laurentius, ut eos ostenderet inducias petens, deinceps pauperes collegit, et ad Valerianum adduxit, dicens: Ecce hi sunt thesauri æterni, qui numquam deficiunt. Dulcis, inquam, hæc recordatio est. Nam et piissimus Petrus Nolasco in infantia positus, paternam hæcreditatem et ingentes divitias, quæ juvenes eo tempore demulcere solent, pauperibus et captivis impertitus est. Hos censebat æternos thesauros, numquam perituros. Sic enim aiebat cum D. Laurentio, cum miseros cerneret captivos Christi redemptoris nostri filios: Ecce thesauri æterni, qui numquam deficiunt.
11 Cum ergo multorum adhuc apud infideles detentorum et captivorum calamitatem cernere cogeretur, miseratione commotus, cum lacrymis rogabat Deum, ut illi opitularetur. Unde nocte quadam, sicut de more consueverat, post primam noctis quietem in templum se conferens, in oratione attento animo pernoctabat, et post nocturnas absolutas preces, inde orora emergente, in domum suam se paullulum dormitans recepit, ibique scamno jacens, ejusmodi somno fuit commotus. Oliva speciosæ magnitudinis fixa cernebatur in ingenti atrio, seque ipse putabat sub ea arbore versari, et interdum sedere. Quosdam vero graves honestosque homines ad ipsum accessisse, qui se dicerent a Rege magno missos, ut illi opitularentur, ne arbor, sub qua requiescebat, a quoquam effoderetur: alios rursus occurrisse viros, qui securibus et fodiendi instrumentis allatis, arborem speciosam summa cum festinatione evellendam et effodiendam contendebant. Sed interim dum id ab eis peragebatur, quo amplius conabantur speciosam olivam eradicare, eo densiores tenacioresque radices defigebantur. Imo vero mox, ex relictis illis radicibus innumera, eaque speciosa, emerge virgulta, totumque implere atrium. Profecto sapiens quisque id perspicue percipere poterit, si accurate rem hanc animadvertat, olivam speciosam Christi significare fideles, baptismi pulchritudine et fide decoratos; sanctissimumque Petrum Nolasco in ea arbore et sub ea requiescere; missosque fuisse quosdam ad ipsum, gravissimos et honestos viros, ab inclyto Jacobo Maurorum debellatore, Aragonum Rege, qui ei opitularentur, ne in defensionem speciosissimæ arboris adversarii sævirent. In qua re si accurate (ut dixi) rem hanc quis animadvertat, intelliget facile, visionem hanc indicasse novae religionis instituendæ principium. Etenim cum nequissimi Mauri Christi fideles funditus perire contenderent, et quasi securi omnes excidere; Deus misericordia commotus, potentissimum Jacobum ex altera parte mittere decrevit, ut Christi fidem ipsiusque filios ab adversariorum sævitia et gladio vindicaret. Et quo magis Crucis Christi inimici et perfidi Saraceni, Christianam religionem amputare conabantur, eo firmioribus olivæ radicibus nove natis nova emergebant virgulta. Quotidie e bello triumphator et victor potentissimus debellator Jacobus evadens, et Maurorum acies profligans, urbes et Maurorum mœnia deturbans, Christique vexilla in altum defigens. Ex altera vero sanctissimum virum Petrum a Nolasco, qui in eruendis miseris, et Christianis captivis, feliciter esset intentus, et in ingenti religiosis atrio diu perseverans solatium esset, non solum ipse, verum et ipsius Fratres et filii carissimi captivis Christianis: dum cernerent et audirent novum ordinem, novosque viros surrexisse, dotatosque esse a Deo, qui ministerio redemptionis assisterent, ut eos a durissima Maurorum servitute eruerent ac liberare contenderent.
a Idem scribit Silvester Maurolycus. At qui mediocriter rerum Hispanicarum peritus est, facile intelligit mullo maximam Hispania partem jam antea Mauris ereptam, licet aliquot adhuc regna occuparent,b Arnis quidem inclyti etiam ante id tempus Turcæ, sed nec Africa nec Hispania potiti; utrobique Arabes et Mauri dominati.
c Quæ hic narrantur, sub Valeriano, non Praefecto, sed Augusto gesta, discultentur omnia 10 Augusti ad S. Laurentii acta.
CAPUT III. Ordo Mercedis institutus.
Jam eo tempore insignis vir Petrus Nolasco, socios fidelissimos quosdam sibi copulavit, ut ministerii hujus forent participes; eos sane, qui cum sanctissimo Petro Nolasco, primum in oratione Dei perseverantes, deinde vero in provincia Cathalonia et in regno regno Aragoniæ, in colligendis piorum fidelium eleemosynis pro sanctissimo redemptionis opere explendo, quotidie instanter versarentur. Et ita sane id factum est, ut singulis annis a sanctissimo viro ejusque sociis, non parvæ fierent deinceps fidelium et Christianorum liberationes et redemptiones.
13 Jugiter cum carissimis sibi sociis in exercitio sanctæ redemptionis præoccupatus versabantur, et assidue valde in ministerio gravissimi operis sic proficiebat in favorem fidei, ut ne forte ex Christianis fidelibus captivis quisquam succumberet eorum, et Christiana religio apud barbaros Saracenos nove contemneretur, omnibus quidem fuerit in admiratione. Captivos fideles viriliter confortabat, et ad fidei confessionem, et firmam perseverantiam cohortabatur: eo quod cerneret, periculosam cum paganis conversionem. Hæc anno a tertio post millesimum ducentesimum ita evenerunt. Quocirca ordo B. Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum, quantum ad sui exordium, cepit ab eo tempore, quo sanctissimus vir Petrus Nolasco cum sociis suis Redemptionem fidelium Christi ardenter peragebat. Et cum cerneret summam captivorum calamitatem, indefessum laborem, ingentia pericula, gravissimaque incommoda fidelium vitam apud Mauros agentium; crebro lacrymas effundebat, et orationibus sollicite Deum exorabat, sanctæ Redemptionis exercitium confirmari in regno Aragonum, et in toto orbe: foreque deinceps in perpetuum viros eidem muneri consecratos.
14 Quocirca in ea re exauditus a Deo fuit. Nam anno Dominib 1218, regnante Jacobo Aragonum Rege, eoque orante et petente effectu ardentissimo Christianorum libertatem, et ab Hispaniæ finibus Maurorum expulsionem, splendore et lumine divino circumceptus, Divam Virginem eidem Regi Jacobo apparuisse testantur historiæ. Ex cujus ore divinum suscepit oraculum de fundatione novi ordinis, pro redemptione Christianorum captivorum peragenda in perpetuum, ut fusius de fundatione ordinis nostric scribentes diximus. Et quidem post solitas noctis vigilias et preces, sanctissimus vir Petrus Nolasco videre sibi visus fuit, in atrio quodam ingentissimo miram hominum multitudinem ad se confluentem, et in mediis turbis accessisse ad illum matronam quamdam eximiam atque venerabilem, vultu et habitu admirandam, cui adjunctus erat pulcherrimus Virginum cœtus, quam plane novit esse beatissimam Virginem Mariam. Quæ cum ad piissimum virum Petrum Nolasco sermonem dirigeret et institueret, lumine cœlesti interius permotum, hæc fuisse loquutam legimus; nempe, quod novus ordo stabiliendus esset, ex cujus societate et familia professi Fratres, exemplo filii sui ipsiusque Christi Jesu vestigiis sic inhærerent, ut captivos fideles Christi in potestate Maurorum et Turcarum detentos redimerent et liberarent: sic adeo, ut si ad præclarissimum redemptionis opus explendum expediret, seipsos in excambium et pignus donarent, pro captivorum libertate. Quocirca sanctissimus vir circumfusus splendore cœli, a Virgine Deipara plane audivit, redemptionis opus, quod ipse pertractabat, filio suo Salvatori nostro carissimum et gratissimum. esse: indicavitque se velle religionem institui sub titulo Redemptionis captivorum B. Mariæ de Mercede, eumque debere esse primum nostri ordinis Fratrem: cui in vetustioribus codicibus legimus Divam Virginem præcepisse, ut primus esset Frater ordinis novi instituendi: et quod primus togam ordinis Redemptorum indueret, et hanc Dei omnipotentis et filii sui voluntatem esse aperuit. Et idicirco Virgo sanctissima, non solum apparuit eidem Petro Nolasco, sed etiam Serenissimo Regi Jacobo, et B. Raymundo de Pennaforti Confessario suo.
15 Fundatus ergo fuit ex divina revelatione ordo Redemptorum D. Mariæ de Mercede die decima mensis Augusti, in festo sanctissimi Laurentii Martyris, anno 1218, in civitate Barchinonæ, maxima totius populi et provinciæ illius acclamatione, et primum ordinis habitum prædictus sanctissimus vir Petrus Nolasco suscepit, coram Serenissimo Rege Jacobo, ut in fundatione ordinis luculenter est dictum. Ut ergo insignis Petrus Nolasco in præludiis futuræ militiæ Christi se exerceret, cum sibi sociis ceopit ferventissime agere, piissimasque Christianorum eleemosynas colligere, ut gravius et excellentius Deo in opere redemptionis inserviret: ita sane, ut crebro ad infideles et Mauros accederet, et captivos Christi fideles sæpius redimeret, et a Barbarorum potestate liberaret. Et profecto magnam non solum in regno Aragoniæ apud Christi fideles, verum apudd paganos et Barbaros sibi conciliavit auctoritatem. Ridebant genæ ejus, etiam cum animus mœstitudine calamitatis captivorum torpuisset: nitida simul labia illius commendabant dupliciter mella sermonum ejus, cum captivos confortaret in fide, spemque ipsorum erigebat ad facilem et brevem futuram omnium redemptionem et liberationem a Mauris et Barbaris, inter quos versabantur, sperandam. Quocumque ille vertisset oculos, serenitatem mentis nuntiabat aspectus ejus, et in eo erat sermo ad doctrinam et solamen captivorum fabricatus et congruus. Sæpe rursus sese obtulit martyrio apud Infideles et Barbaros, cum adeo sollicite et ardenter Christi fidem extolleret, et captivorum Christianorum redemptionem curaret.
16 Genas rursus lacrymis plenas ostentabat, cum turbam ingentem Christianorum cerneret sævissima servitute inter Barbaros infideles detineri, sique defluebant lacrymæ curentes. Et cum iterum tot filiis Dei populum carere conspiceret, urbesque Christianorum ab inimicis fidei possessas contemplaretur, et quo pacto altaria et sacrificia in Maurorum urbibus conculcabantur, veluti alter Hieremias Propheta desolationem religionis cernens, et Christianorum urbem diruptam, aiebat: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quomôdo facta est sub tributo? Populus Dei in Babyloniam captivus ducebatur; sed et Hieremias Propheta deplorabat. Sic ergo primus ordinis Magister Petrus Nolasco, cum oculos levans captivum Dei populum aspiceret, lacrymis offundebatur, dicens sæpius: Quomodo facta est sub tributo princeps provinciarum, domina gentium? a Remon sub annum 1217. venisse Barcinonem scribit. Et sane cum tradatur Jacobum Regem Carcassonæ a Simone Comite Montfortio detentum sæpius visitasse Nolascus, priusquam Barcinonem commigraret, manifestum est non ante annum 1213.e patria discedere potuisse, ac nec aliquanto quidem post, cum eo anno, 14 Septemb.
a Simone occisus sit Petrus Rex Jacobi pater, dum Raymundo Comiti Tolosano Albigensium Defensori adesset, ut ad cap. 2, vitæ S. Raimundi de Pennaforti, litt. D. est dictum. Datus erat Simoni obses a patre Jacobus, cum is in Occianiam ad pacem inter eundem Simonem et Raymundum Comites sanciendam venit. Simon deinde eum veluti captivum retinuit, cogitans ei filiam suam conjugem dare. Et fortassis reverso ad suos Rege, consilium Nolasco incidit in ejus ditiones migrandi, vel illo invitante, vel ut ab hæresis contagione, qua ditio Tolosana erat infecta, longius abesset, ut scribit Remon.
b Imo 1223, ut ante dictum.
c Præfixus est commentarius ille Regulis et Constitutionibus Fratrum sacri ordinis B. Marie de Mercede redemptionis captivorum, quas idem Auctor scholiis a se illustratas, una cum instructione officiorum ejusdem Ordinis, et historia Magistrorum Generalium, excudi Salmanticæ curarat anno 1388. typis Cornelii Banardi: adjecit alia qurdam cum ipse jam Magister Generalis esset.
d Narrat Remon lib. 2, cap. 13. Maurum quemdam regio ortum sanguine, et sapientia præstantem, tam illustri caritatis exemplo commotum. Christi sacra, ac dein ipsius quoque ordinis instituta, complexum.
CAPUT IV. Capta Valentia. Podiense cænobium.
Amalech Duces atque milites ipsius percusserunt gladio Siceleg civitatem, et succenderunt eam igne, captivasque captivasque duxerunt mulieres et infantes a minimo usque ad magnum. Verum cum venisset David et viri ejus in civitatem, et vidissent urbem igne succensam et uxores filiosque et filias suas ductas fuisse captivas, contristatus est David valde: et cum plangeret populus, confortatus est David in Domino Deo suo, consuluitque Dominum. Et abiit David et persecutus est Amalech cum sexcentis viris, et cum pevenisset ad locum, quo Amalech et sui discumbebant comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes, pro præda et spoliis quæ ceperant de terra Juda, percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et eruit David omnia, quæ tulerant Amalechite, uxores et filios, cunctosque liberavit captivos, et in suam patriam reduxit. Nonne recordamur quid simile peregisse virum clarissimum Petrum Nolasco? Qui cum plerosque viros, filios, infantes; et uxores cerneret captivos quotidie ab Amalechitis, a Mauris et infidelibus rapi, et a Dei populo vi et armis educi, contristatus valde, consuluit Dominum, preces effundebat jugiter, et cum clamore valido lacrymabatur: petebat a Domino Maurorum expulsionem, et potissime urbem Valentiæ fidelibus restitui, et ab Agarenorum manibus liberari; ut eo loci Ecclesiæ sanctæ vexilla levarentur, et populus Dei, qui magna ex parte ibi captivus detinebatur e durissima servitute educeretur.
18 Sane exauditus est a Deo vir sanctissimus. Nam eo tempore a Serenissimo Rege Jacobo capta fuit Valentia anno regni sui a 25, a fundatione ordinisb 20. Quo etiam tempore prædictus Petrus Nolasco ordinem feliciter regebat. Imo vero præsens ille adfuit cum Rege Jacobo, die illo quo debellata fuit illa civitas, et a Christianis militibus jure occupata. Fuit enim obsessa Valentia a Rege Jacobo debellatore potentissimo, qui exercitum et militum turbas castrorumque acies omnes ordinavit, atque tentoria fixit in oppidoc del Puch, prope civitatem Valentiæ. Quo in loco statim fundavit Rex Jacobus monasterium ordinis Redemptorum B. Mariæ, in honorem Virginis sanctissimæ, et in victoriæ signum, eumque donavit viro religiosissimo, et sibi caro Petro Nolasco et in ipso urbis ingressu pariter ædiculam Mahumeticam, quæ communi vocabulo vocatur La Mezquita de los Moros, ordini et prædicto Magistro Generali clarissimo Petro Nolasco dedit et concessit. Eo die inter Christianos captivos hilaritate perfusos, inventus est in mèdio eorum sæpe sanctissimus Magister Generalis, eosdem ad Dei laudes exhortans, et ad debitas persolvendas gratias, pro singulari beneficio quod acceperant monens. Incredibile est quantum Petrus Nolasco vir sanctissimus a captivis illis diligebatur, et quo pacto ab eis comitatus incedebat. Omnes eum Patrem vocabant, et eorum liberatorem dicebant. Unde fundatum et erectum fuit Valentiæd monasterium ordinis B. Mariæ de Mercede illi consecratum in eadem ædicula Mahumetica, ubi hodierna die Deus ipse religionis cultu honoratur. Et in cœnobio illo oppidi del Puch, quod D. Virgo inhabitat, extant et fiunt hodierna die pene infinita miracula, quibus gloriose coruscat.
19 Ingens profecto et incredibilis est amor divinus, summaque illius cura at providentia erga nos. Eo namque seculo, eoque tempore, quo invictissimus Jacobus Rex vi et armis, auxilioque divino, Valentiæ urbem expugnavit, ejus victoriæ vaticinium a Deo suscepit. Et cum sanctissimi Petri a Nolasco lacrymæ, et suspiria clamarent de terra, Deum permoverunt. Quocirca cum militum turbæ, exercitusque belli, castrorum acies, atque tentoria, debito ordine composita et fixa a potentissimo Jacobo debellatore forent, juxta arcem oppidi del Puche, a quo loco obsidionem parabat Agarenis et barbaris Valentiæ consistentibus, visæ sunt septem stellæ micantes plerisque die bus a cœlo ad terram descendere. Quæ res exercitum omnem, et militis belli, populumque Christianum, potissimeque sanctissimum Petrum a Nolasco ete D. Guillermum Dentença Ducem exercitus Christianorum, rapuit in admirationem: et ad invicem conferebant divinum portentum, et sciscitabantur, quid in ea re Deus ostendere voluisset. Res enim erat omnibus mirabilis, sed non intellecta. Quapropter ex consilio clarissimi viri Petri a Nolasco, et de imperio excellentissimi Ducis Guillermi Dentença, is locus, in quem septem illæ stellæ et micantia lumina descendebant, inquisitus est. Quodque cum in superiori parte ac superficie terræ nihil prorsus esset repertum, occultum aliquid mirabilius et majus excogitantes, terram effodere et aperire fecerunt: statimque in ipso primo effossionis initio, divinum nectaris et ambrosiæ odorem terra spirabat, et ingenti fragrantia odoris totius agri campus fœcundabatur. Nam eo loci inventa fuit subtus terram, sanctissimæ Virginis Mariæ mirabilis et devotissima imago, quæ hodierna die feliciter colitur in monasterio celeberrimo ejusdem Virginis Mariæ oppidi del Puche, prope Valentiæ urbem. Quæ sane subtus terram, sub ingenti tintinnabulo, seu æneo cymbalo, erat inclusa. Et hoc profecto non parvum fuit militibus cunctis solatium, et quasi initium futuræ victoriæ. Nam id universorum animos recreabat, et spem alacriter promittebat, quod gladio, armis, et precibus ad Deum fusis pellendi essent a civitate Valentiæ Christi Domini et suæ Matris perfidi inimici Mauri et Saraceni. Equidem hujus clarissimæ imaginis extant hisce diebus pleraque divina miracula, et gloriosissimo cultu religiose valde a cunctis illius provinciæ habitatoribus colitur et adoratur. Eodem loco prorsus reposita a Fratribus, quo inventa fuit ab exercitu Christianorum, in prædicto cœnobio, cujus etiam titulus est S. MARIE DE MERCEDE DEL PUCHE. Imo vero cum a devotissimis Fratribus, ab eo loco atque situ, in quo modo cernitur et apparet, dimoveretur, ut in majori altari ipsius ecclesiæ sanctæ constitueretur et reponeretur, non semel, sed bis, atque iterum, Deipara ipsa sese contulit in eum locum, in quo et inventa fuit, et a nobis cernitur hodierna die.
a Capta est Valentia 28 Septemb. anno Christi 1238, cum regnaset Jacobus a morte patris annos 25, dies 14. Fuse totam hanc obsidionem describit Gaspar Escolanus in historia Valentina.
b Imo 16, ut ante dictum.
c Multa de hoc oppido, et prodigiosa Deiparæ Virginis imagine, scribit Escolanus lib. 7, historiæ Valentiæ cap. 6 et 7, atque hic olim extitisse memoratum Plolemæo lib. 2, cap. 6. 'Αρροδιαιον ἰέρον, Templum Veneris existimat.
d Hujus cænobii situm indicat Escolanus lib. 8, cap. 7.
e Hunc Remón et alii Bernardum Guilielmum de Entenca vocant, dicuntque Jacobi Regis avunculum fuisse, eique S. Nolascum morlem prædixisse, et salutaria monita opportune inculcasse, quibus ad eam illius animus præpararetur.
Primum Redemptionis cænobium, instituti vetus exemplum.
Catholicus Rex Jacobus ab ipso primo fundationis exordio Fratrem Petrum Nolasco, ut inhabitaret aulam regiam domiciliumque regale, secum duxit, et ibi gravissimo sanctitatis exemplo, aliquamdiu habitavit. Sed cum crevisset Religiosorum et sociorum ejus numerus in novo ordine sic instituto, voluit a regio palatio et domicilio divertere. Quocirca eleemosynis cujusdam civis Barchinonensis, Raimundi a Plicamanibus, qui notus erat et amicus devotione insignis ejusdem Petri a Nolasco, emit agrum juxta littora maris Barchinonensis, a et ibi primum cœnobium, seu monasterium Ordinis fundatum ab eo fuit, et erectum, et in ipsum sese contulit et recepit cum sociis suis carissimi prædictus Petrus Nolasco, ut monasticam et religiosam vitam felicius ageret. Fundavit rursus monasterium Valentiæ, simulque et alterum cœnobium in oppido del Puche, et pleraque alia alia in regno Cathaloniæ, et Valentiæ, de quibus suis locis dicemus.
21 Rexit et gubernavit ordinem ab anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo usque ad annum millesimum ducentesimum quadragesimum nonum, per triginta et unum annos, et quidem feliciter et sancte, magna cum caritate et pace. Et suo tempore prædictus Ordo Redemptorum B. Mariæ de Mercede, ipsoque vivente et gubernante Ordinem, fuit confirmatus et approbatus a Sancta Sede Apostolica per Gregorium IX, summum Pontificem in die S. Antonii, mensis Januarii, anno Dominib millesimo ducentesimo trigesimo. Et in confirmatione ordinis, postquam ejus institutum approbavit, plerisque gratiis, indulgentiis, et privilegiis ordinem insignivit ad petitionem invictissimi et potentissimi Regis Jacobi, qui primus fundator et institutor fuit sacri ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum. Qui quidem orationibus et precibus Fratrum sui ordinis, et zelo Christianæ religionis, quo erat armatus, regnumc Majoricarum debellavit, et ad Christianum imperium perduxit, anno Domini 1229, et pariter cepit urbem Valentiæ cum regnod Murciæ, Christianoque imperio reduxit et subjecit,e die S. Dionysii anno Domini 1238 a creatione autem ordinis Redemptorum B. Mariæ anno 20. Equidem in ipso exordio religionis, antequam confirmaretur a Gregorio IX, prædictus Petrus Nolasco appellabatur Generalis Procurator redemptionis captivorum. Ceterum a die quo confirmatus fuit ordo noster, et tamquam religiosus et canonicus in Ecclesia Dei factus, vocatus est Generalis Magister ordinis Redemptorum B. Mariæ de Mercede.
22 Hoc institutum sanctæ Redemptionis, quod in favorem fidei a celo datum exitisse credimus, plerique laudabiliter sunt sequuti; præsertimf B. Leonardus, qui in Gallia natus, parentes habuit claros, et magnae apud Clodoveum Regem dignitatis, et auctoritatis, cum tamen Clodoveus primo paganus fuerit. De quo Leonardo beatissimo legimus, cum ipse speciali Dei munere captivorum redemptioni consecratus esset, quod cum illustres atque nobiles quidam viri regionis suæ inter se contenderent, quidam eorum e pago Nobiliaco, sanctissimo Leonardo devotus, a quodam nequissimo tyranno captus est. Is veritus ac timens, ut postea ille recensuit, ne B. Leonardus opitularetur homini illi captivo, ita apud se loquebatur: Si hunc hominem ferro constrinxero, prorsus timeo, ne illum amittam: ut enim apud ignem cera, sic ad B. Leonardi nutum colliquescit ferrum. Si cippo pedes ejus inclusero, aut in custodiam eum detrusero; nihilo certior ero: eadem enim illic quoque Leonardo vis est. Plane anxius sum, quid agam hoc homine ita capto, a quo ego mille solidos, si redimi vult, extorquere constitui. Sed jam scio quid faciam. Jubebo foveam profundissimam in intima turri mea fieri, in eamque illum compedibus manicisque ferreis colligatum demergam: necdum enim S. Leonardus sub terram se demisit: et quamvis fortassis catenas ferreas dissolvet, hominem tamen e specu subterraneo educere nequibit. Porro etiam ad os speluncæ arcam ligneam admovebo, et in ea milites jubebo excubare noctes atque dies qui eum custodiant. Fecit igitur hæc omnia crudelis homo: sed tamen efficere non potuit, ut, licet in tenebris et magnis catenarum angustiis esset, spem et fiduciam vinctus abjiceret, seque a beatissimo Leonardo ereptum iri dubitaret, quem etiam custodibus audientibus crebro invocabat, simul orans Dominum, ut per clarissimum et devotissimum Leonardum se liberaret. Ecce autem quadam nocte, præ lassitudine illo obdormiente, B. Leonardus cum magno splendore ac luce adfuit, evertit arcam in qua milites jacebant, descenditque in foveam, et alta
Januarii Tom. III. voce vocat hominem captivum et vinculis ligatum, et ait: Dormisne, an vigilas? En adsum ego Leonardus, quem expetiisti. Expergefactus homo ille captivus visaque luce immensa, ait ad eum: Domine adjuva me. Confestim diruptis atque solutis catenis, et instar luti dissipatis, propriis manibus et ulnise turri eum extraxit, et secum asportavit et cum eo proficiscens et ambulans familiaria miscebat colloquia, ut solent amici inter se facere. Tandem in patriam suam perduxit, et ad Nobiliacum pagum transmittit, in quo extra periculum positus fuit. Sole orto, vicinis et amicis, quæ passus fuerit a tyranno et crudelissimo illius hoste sub captivitate defentus, exposuit et quid rursus beneficii a sanctissimo Leonardo accepisset. De qua re omnes mirantur, et incredibili gaudio atque lætitia afficiuntur.
a In libello de initio fundationibus redemptorum dicitur id contigisse anno 1232 agit de hoc cænobio remon lib. 2, cap. 4 et nos supra.
b Imo 1233, ut ante scripsimus.
c Escolanus lib. 3, cap. 4, scribit, mense Septembri an. 1229, appulsam esse ad majorem Nalearium insulam Jacobi classem: Majoricam urbem expugnatam Decembri exeunte. De ea expeditione egimus ad Vitam S. Raimundi 7 Janu. cap. S. litt. d.
d Murciam cepit Jacobus diu post Valentiam, anno nimitrum 1266, ut auctor est Mariana lib. 13, cap. 13.
e Remon postridie S. Dionysii in majori basilica S. Andreæ honori consecrata, primum Deo oblatum Missæ sacrificium tradit, cum 28 Septembris urbs dedita esset, Zaeno Mauro excedente.
f S. Leonardi Vitam, in qua hoc ipsum miracutum refertur, dabimus 6 Novembris. Sed turpe mendum apud Remon lib 3, cap. 22, reperies, ubi ex hac Zumelis narratione male intellecta, S. Leonardum S. Petri Nolasci discipulum facit.
Viri sancti ex Ordine Mercedis.
Post hunc sanctissimum virum, idem institutum Redemptionis D. Mariæ de Mercede, et redemptionis captivorum mirabile opus sequutus est a B. Raymundus Nonnat, ex provincia Cataloniæ oriundus et ibi ortus. Hic antequam religionis B. Mariæ de Mercede togam indueret, infans in præludiis bonorum operum seipsum strenue exercens, epulis carnis explosis, et devictis appetitionibus, quæ infantes solent a primis incunabulis incitare, non semel aut bis, sed pluries in hebdomada jejunabat, et noctu atque diu cum Deo loquebatur, precibus et orationibus ad eum fusis. Hic antequam nasceretur ex communi naturæ lege, ut solent alii ex materno utero et muliebri procedere et nasci, emortua ipsius matre, cum ipse adhuc in utero matris jam mortuæ permaneret et latitaret inclusus, dissecto matris ventre atque utero, foras egressus est, et in hanc lucem prodiit. Quocirca Non-NATUS vocatus fuit et appellatus, cum vere non eo naturæ partu prodierit ex utero sicut alii, naturæ, inquam, legibus solitis. Et idcirco semper a pueritia in cognomen accepit, ut vocaretur Raymundus Nonnatus. Claruit hic sanctissimus Raymundus Nonnatus, vita et gestis, ita ut in admiratione fuerit in provincia Cataloniæ: cujus rei testimonium extat hodierna die, nam et ipsius corpus et sepulchrum magna veneratione colitur, et ad eum confluit ingens hominum turba et fidelium, et miraculis coruscat. Et hunc habuit alumnum vigilantissimus ille primus ordinis Frater et Magister Petrus Nolasco. Cujus etiam in loquendo sermones, præsertim cum barbaris et infidelibus, adeo efficaces erant, et ex Dei beneficio divini, ut plerosque interdum eorum ad fidem pertraxerit. Et idcirco legimus Mauros et Saracenos sæpius voluisse eum morti tradere, unde incastratura linguæ ligatus fuit ab impiis fidei Christi inimicis, ne ipsius sermonibus ex iisdem infidelibus plures alios ad fidem Christi invitaret. Et hic sane B. Raymundus Nonnatus socius fuit sanctissimi Serapionis Martyris.
24 Fuit ergob B. Serapio inclytus et religiosissimus Frater nostri ordinis eximiæque sanctitatis, et virtutis exemplum, qui parcissimo utebatur cibo, et vehementissimus erat in oratione Dei, et redemptioni captivorum captivorum incumbebat ardentissime. Et tandem crudeliter et acriter flagellatus fuit a Rege Angliæ.
25 Sanctus etiam Raymundus, qui intra initia ordinis strenuus erat in colligendis piorum fidelium eleemosynis, cum apud hæreticos de quorumdam fidelium oppressione indebita tractaret, alloquens eos, et deprecans, ne id agere contenderent, crudelius in eos animadvertere decreverunt. Quocirca acriter rursus vir Dei et lamentabiliter agens, sæpius ad immanissimos illos hæreticos et barbaros se convertebat, et constanti animo, ac intrepide aiebat: Quod etsi servitute illa detinerentur ab eis, sed nihilo secius tamen esse ad Dei similitudinem et imaginem creatos, illorumque in natura socios, et hanc vitam cito esse finiendam. Lamentabatur igitur vir Dei captivorum servitutem acerbam, et dicebat, vocem in aera tollens: O insepultam et miserabilem sepulturam! Sed quando non fuit manus barbarica inserviens iræ, quæ semper humanum sitit sanguinem? Quando non fuit prompta ad occidendum? Quæ verba cum a crudelissimis hæreticis et barbaris audirentur, ipse pariter ab eis crudeliter occisus est. Unde in antiquis codicibus legi eum sanctissimum Raymundum Martyrem fuisse pro redemptione captivorum. Hic socium habuit vigilantissimum, qui sui Raymundi vestigia sequens omnibus in admiratione fuit. Quanta animi puritate, et quanto vitæ candore, diu vixerit, post Patris sanctissimi Raymundi martyrium, mirabile sane est: qui pariter socius illius fuit et in vita et in morte, et inter sanctissimos nostri ordinis viros enumeratur, et proprio nomine fuit vocatusc Frater Jacobus a Soto, et in quibusdam codicibus eum reperi nomine S. JACOBI a Soto inscriptum. Certerum prædictus B. Raymundus, qui modo a me fuit recensitus, non ille est Raymundus Nonnatus, de quo paullo antea superius nonnulla scripsimus.
26 Sequutus est rursus institutum redemptionis B. Mariæ beatus et insignis ille Frater Petrus Armengol, qui pro redemptione tuenda gloriose occubuit. Cum enim e potestate Maurorum ille plerosque fideles liberasset et redimeret, quosdam videns pueros et juvenes, ob tormentorum sævitiam et crudelitatem, periclitari in fide, eosque cum ipse commeneret, ne fidem desererent aut conculcarent, sese ipsum in excambium dedit, et in Saracenorum potestate in pignus eorum, ut liberarentur, manere voluit, donec etiam ipse datis pecuniis, et pretio pariter ab eis evasisset. Cum ergo redimeret certum quemdam fidelium numerum, ob præfatam caussam in favorem fidei, et ob mille aureos, pro quibus persolvendis, seipsum obsidem, et quasi pacis pignus, tradit iisdem infidelibus et barbaris, cum deputato singraphæ tempore et die nummi non adfuissent, quibus persolvere debuerat statutum pretium cum Saracenis initum ob liberationem et redemptionem, quam fecerat pro captivis prædictis, eumdem B. Petrum Armengol, tamquam irrisorem suæ sectæ et infidelem, crucis patibulo eum interficere voluerunt. Quocirca ingens Barbarorum turba simul coadunata, cum pecuniæ rursus non comparuissent, eum exploratorem fuisse, et vehementem Mahumetici instituti inimicum et hostem proclamabat: et idcirco communi consensu, caussantes pecuniam non comparuisse, destinato chirographi tempore, suspensus est patibulo, et in furca pendens fuit: cujus morte videbantur illi placati fuisse.
27 At hoc fuit divinum consilium. Nam paucis ab hinc diebus, cum Religio nostra pecunias transmisisset, ut Fratrem Petrum Armengol liberaret, et a Barbaris illis eriperet, ne pro pignore detentus male tractaretur, cum littus applicuissent pecuniarum delatores, rem crudelissimam paucis ante diebus factam erga servum Dei Fratrem Petrum Armengol audiverunt. Quo stupendo facto et scelere conturbati sunt, et commoti omnes inter se, et ad locum, ubi laqueo suspensus a Saracenis fuerat eorum socius et Frater, pervenire voluerunt. Quem cum vidissent sancto habitu Religionis suspensum, lacrymabantur acriter, neque poterant se continere. Et cum lamentabiliter ejularentur gementes, commotum est corpus B. Petri Armengol. Quod cum cernerent redemptores Fratres, statim aliquid majus excogitantes, vociferabantur ad invicem. Quibus alta voce loquutus est in patibulo suspensus beatus Frater Petrus Armengol, dicens: Fratres carissimi, non contristemini, lacrymas deponite, non enim mortuus sum, nam tres adhuc dies sunt, quod matrona quædam Virginum choris circumdata, quæ procul dubio est beatissima Virgo Maria, semper mihi adfuit, meque a morte liberavit, ut in eo facto Barbari, et Saraceni potius confusione pereant, quam quod gloriosum putent de Christiano nomine reportare triumphum: cognoscent enim inimici Christi Crucis, quam parum prosunt illis technæ, eorumque sævitia et malitia adversus Christi asseclas. Stupefacti autem erant omnes, et præ gaudio fere loqui non poterant, accurruntque statim, et eum e patibulo suspensum deposuerunt, quo stupendo facto universi etiam Mauri conturbati sunt. Verum Quo semel est imbuta recens, servabit odorem — Testa diu: et idcirco inter impios infideles alii dicebant id arte dæmonis factum fuisse, alii non credebant eum esse hominem illum quem suspenderant. Nam deinceps beatus Frater Petrus Armengol, semper inclinato capite incessit omnibus diebus vitæ suæ, et quasi faciei colore mutato. Hic tandem omnibus diebus ejus vitæ religiosissimam vitam duxit, et herbis et leguminibus contentus, spiritum ab oratione et jejunio minime relaxabat, donec in coelestem illam beatitudinem a sanctis Angelis deportatus est.
28 Alterum etiam reperio virum nostri ordinis Fratrem et Generalem Magistrum; qui plerosque sustinuit labores pro redemptione Christianorum, et pro defensione fidei Catholicæ, qui vocaturd beatus Frater Laurentius Company, vigesimus Magister Generalis ordinis, de quo suò loco dicemus.
a Colitur S. Raymundus Nonnatus Cardinalis 30 Augusti, ut supra diximus.
b Serapionem hunc Sanctum appetlat Remon lib 4, cap. 3, 6, 7, ubi ejus martyrium describit.
c Agit idem Remon de Jacobo Soto, ejusque martyrio lib. 3, cap. 20.
d Prolixe de hujus Laurentii Campani (sic enim scribit) rebus gestis agit Remon lib 11, dictique an. 1479, obiisse. Agit et Zumel de eo in libro de Vitis Magistrorum Generalium.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.