Alneolum monasterium est diæcesis Gerundensis, quod vulgo Bañoles, sive Banyoles, accolæ vocant, sacrum Deiparæ Virgini Mariae, et S. Stephano Protomartyri. Hic S. Emerius, sive Amerius, aut Emereus, colitur, ejus monasterii conditor, XXVII Januarii, quem Catalani Sant Mer nuncupant. Mater vero ejus Candida, vel, ut Domeneccus et alii quidam scribunt, Candia, præcipuum cultum habet in vico qui Parochia S. Stephani de Guialbes appellatur, in eodem Gerundensi episcopatu; estque isthic quoque S. Emerii corpus sepultum, in sacello haud sane magnifico.
2 Horum natalem ita inscripsit Martyrologio suo, sive novo catalogo Sanctorum Ferrarius hoc die: Apud Gerundam in Hispania S. Emerii Abbatis Balneolensis. Ibidem S. Candidæ matris S. Emerii prædicti. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: In Hispania S. Emerei Abbatis. Saussaius quoque in Martyrologio Gallicano cum memorat, cum prolixiore elogio.
3 S. Emerii vitam nobis Caesaraugusta transmisit Petrus Castelarnau Societatis nostræ Sacerdos, vir humanissimus, ex veteri codice descriptam, sed multis locis, ut conjicimus, mutilam. Eamdem Hispanice recitat Vincentius Antonius Domeneccus lib. 2, de Sanctis Catalaniæ, ex veteri MS. ecclesiæ, sive sacelli S. Emerii in parochia Guialbensi. Vitæ compendium exhibet Hugo Menardus lib. 2 Observationum et Antonius Yepes to. 3. Chronic. Ord. S. Benedicti centuria 3, ad annum 778, ubi de hac vita ita pronuntiat: Omnino digna lectu est, si omittantur quædam prodigia et inusitata miracula planeque stupenda, quæ ille auctor (Domeneccus) studiose consectari consuevit; cujus laudo diligentiam, sed vellem secerneret res quasdam, in vetustis repertas Floribus Sanctorum, ut dicuntur, in quibus certa apocryphis passim miscentur. Hæc ille, quæ sane verissima esse fatebitur, qui hanc vitam ad veterum scriptorum fidem exegerit. Nam (ut illud prætereamus, plerosque unicam Caroli Magni expeditionem Hispanicam statuere, quibusdam tamen contra sentientibus) quale illud est, quod Carcassona dicatur ab eo septem annos obsessa? quod quæ Plinii, Ptolemxi, aliorumque veterum celebrata est scriptis, dicatur primum Caroli ævo nomen accepisse? Sumpta illa sunt e fabuloso scriptore qui Philumena inscribitur, ut testatur Guilielmus Catellius lib. 3, historiæ Galliæ Narbonensis, ubi ejus figmenta explodit, licet alio loco fateatur a Zema, sive Zama Mauro, sub annum Christi 721, tempore Caroli Martelli, captam, una cum Narbone, Carcassonam.
Vita ex mss.
In illo tempore cum esset persecutio magna in populo Christano, regnante a Carolo Rege Galliæ, surrexunt viri impiissimi pagani Christianarum gentium omnia detestantes; ita siquidem quod totam terram longe lateque præoccupati, neminem Christianorum neci tradere dubitabant. Cum ergo hæc et similia de die in diem exercerent,b venerunt nuntiare ad Regem, dicentes et dolentes: Audi Domine, et ne contemnas verba famulorum tuorum, quia surrexunt pagani nuper, et nostra ad nihilum redigunt: surge et veni liberare populum Domini de manu ipsorum. Surrexit ergo Rex cum exercitu suo, et exivit olviam contra paganos, et persecutus est eos; nec tamen quidquam auferre potuit. Debellabant ergo quotidie, sed nec poterant obtinere victoriam, sed a supernis præceptum est eis, ut cessarent bella, donec Deus traderet illis auxilium.
2 Erat in civitatec illa quidam Nobilis, homo religiosus,d Baldivius nomine, cum uxore sua Candida quibus natura negaverat prolem. Quadam vero die illis apparuit Angelus Domini dicens eis: Surgite, præparate vos, ac domos vestras: vidit Deus luctus vestros: commisceatis vobiscum, quia filium generabitis. Crediderunt viri innocentes, et fecerunt juxta sermonem Domini, et concepit Candida. Cum ergo concepisset, vidit quadam nocte per visum quod a pede sinistro suo exibat virgula vitis, quæ præ multitudine dum cresceret totam terram tegebat; sub qua etiam columba de cœlo requiescere videbatur. Vidit ergo per alium, clarum lumen a se ipsa egrediens, nimio decore præradians, quod acceptum ab Angelo Domini in cœlis deferebatur. Vidit ergo per tertium, quod Dei genitrix Virgo Maria veniebat ad eam, dicens: Ne timeas, quia rogavi filium meum ut gigneres prolem.
3 Mane ergo cum surgeret et volvisset dies partus, asseruit et peperit: vocavit Candida filium, quo nomen ejus evenerit. Crevit ergo Pater Amerius, divina gratia repletus, et in e momento pervenit ad etatem. Pater vero ejus ad honorem militiæ gaudebat ut candore sic a civitate amabilis videretur. Cui Sanctus dixit: Pater mi, si carus sum, per Deum te conjuro, ut non impedias animum, quia solum diligo Dominum Jesum Christum, cui militia cupio adquirere, cui servio, et vitam dignam desidero consummare. Cumque talia genitalis referret, iratus ac etiam turbatus, pater lamentabatur dicens: Numquid quid genui? heu mihi quid faciam non habens hæredem, qui me et domum meam in posterum gubernet?
4 Ab hoc ergo metuens jam ne voluntati paternæ adquiescere cogeretur, civitatem relinquit, antra deserti exiens una cum socio Patricio, ubi solus permanens pauperem vitam miseris peragebat. Quid mirum? non mundo, non patri, non gloriæ præsentis seculi, sed solum Deo placere cupiebat; qui die ac nocte cupiebat orare, ut melius pertransiret. Denique revelatum / est Regi Domino, ut adversus paganos insurgeret, Emerium secum deduceret, quem Dominus ei in auxilium præstaret. Accingit se ergo Rex, ac omnis sua familia, Emerio præcedente, ipsos paganos,..... qui de civitate in civitatem.....
5 Contigit autem, ut quodam die in deserto commorantes multi defecti sunt fame, et mortui. Mortuis ergo..... Amerius vit religiosus præ dolore panem petiit a Domino nostro Jesu Christo, unde familia ea posset satiari, quæ sibi tradita fuerat. Audivit vero Deus orationem famuli sui, et misit eis panes tamquam naturales, quibus refectis surrexit ab oratione; et iterum positus in oratione rogavit Dominum Jesum Christum, ut ipsi mortui resuscitarentur. Resuscitavit eos..... invocato..... glorificabant Dominum, qui talem potestatem habebat.
6 Contingitgue una die, venerunt in civitatem vocatam Querquens, et Rex tenuit eam assetiatam perg septem annos, et in ultimis annis Rex voluit se elevare a civitate cum omni prole sua, volens pergere in provinciam Cataloniæ. Cum Dominus dictus Rex pergeret. S. Emerius misit oculos suos versus civitatem,h et clamavit voce magna, et dixit: O Rex veni Querquenssonam, et tunc reversus perrexit ad civitatem, et habuit eam: ex illa hora vocata est civitas illa Querquenssona. Perrexerunt de loco in locum, et venerunt in provinciam Cataloniæ, debellantes quotidie contra paganos. Et debellantes quotidie venerunt ad villam, quæ dicitur de Balneolis, ubi quoddam stagnum est: in dicto stagno habitabat quidam leo sævissimus, homines et feminas devorans; unde lacus ille a leone nomen suscepit, dictumque est i Leo, eo quod illic leo habitabat. Tunc B. Emerius motus animi dolore, accedens cum processione et aqua benedicta, perrexit ad lacum illum, ubi dictus leo habitabat. Videns leo Sanctum Domini, factus est tamquam ovis mansuetus. Tunc B. Emerius adspergens aquam benedictam super eum, accepit eum, et deferri fecit usque ad dictam villam, et eum fecit occidi statim, qui cum lacus ille esset, ibi cogens, monasterium ædificaverunt, decimas et primitias et honores consignantes, ex quibus tamquam triginta monachi possent vivere, ædificaveruntque ecclesiam ad honorem Dei Genitricis Mariæ atque S. Stephani Protomartyris.
7 Cum igitur vir Dei opportunum locum videret aquis..... ab omni habitatione remotum, Christo placere, habitum sanctæ conversationis quæsvit: potius ad cœlestia quam ad terrestria avolabat. Turbatus vero Rex præ dolore advocans eum dixit: Sancte Emeri, sit cura familiæ et noli nos derelinquere, ne pereamus. Respondens itaque Emerius dixit: Quid vultis faciam? nequaquam aliter potest fieri. Cum ergo monitioni eorum parere noluisset, elegerunt eum Pastorem dignum ejusdem loci beatissimi sancti Patris Benedicti, ut a bono Abbate boni discipuli instruerentur. Commoratus est ibi Rex cum exercitu suo per quindecim dies: tandem inde progrediens, virum dignum Domino commendavit.
8 Extitit itaque vir venerabilis in bonis operibus agens vigilias, et orationes, et jejunia, et divinum officium Deo celebrabat. Confluebat ad eum copiosus languidorum, claudorum, cæcorum, surdorum, et mutorum, qui per eum..... sanitatem recuperabant.
Denique accidit ut quidam cum matre unicum filium ægrotantem deferrent: nutu Dei actum est, ut in initere exspiraverit. Plangens vero mater filium,..... in aera emittebat. Commotus itaque sanctus vir Dei quod ad eum deveniret, adoravit Deum, dicens: Domine Jesu Christe, Pater misericordiosissime, qui salvos facis sperantes in te; non meis meritis, sed propter magnam gloriam tuam, ostende virtutem tuam, et in nomine tuo surgat, et ambulet in pace. Completa oratione, conversus est ad puerum, et dixit ei: Eia, juvenis, surge in nomine Domini nostri Jesu Christi. Surrexit ergo puer ille, et cœpit gratias agere, et Deum benedicere, una cum matre sua; et pariter laudes mellifluas decantabat.
9 Vir Dei igitur in oratione Dei nocte dieque commorans, nullum præter panem et aquam movebat cibum, numquam autem sine oratione et jejuniis requievit. Fastidiens tamen præ multitudine virorum ac mulierum ad eum confluentium, ne vitam propriam maculare posset, tacite exinde recessit... silvarum requirens tamquam decem stadiis, ubi similia exercendo dignam vitam duceret. Cumque in oratione continue persisteret, hostis humanæ naturæ diabolus, invidia commotus..... utrum animam in errorem verteret. Sed robustus vir Dei numquam a cœpta semita disviavit: quem etiam Dominus per visionem Angelicam corroborabat, apparens ei spessime et manifeste. Nec mirum, si ipsius anima nequaquam obruere poterat, k.....in quo ædificata fuit / Basayca ad honorem dicti Emerii, juxta fluvium vocatum Fargat, in loco S. Stephani de Guialbis, et celebratur dedicatio dicta 16 Kalendas Novembris, loco sexto, de S. Paula loco septimo.
10 Defuncto patre beatissimi Emerii, mater ejus non habens nisi solum unicum filium, cogitare cœpit in animo, ut eum perquireret, quia amor naturalis eam valde constringebat eum videre. Veniens mater ejus de loco in locum venit postulans usque ad provinciam Cataloniæ, postulans et requirens quid esset de exercitu Regis: ubi postulans de dicto exercitu et de filio suo Emerio, dictum sibi fuit quod nupor erat in loco qui vocatur de Balneis, et sic dicta Candida veniens, et stans in dicta villa quæsvit ubinam esset exercitus Regis, necnon de filio suo Emerio; et responsum accepit, quod exercitus jam exinde recesserat, et filium suum Emerium reperiret in quadam insula vocata de Fargat, in loco S. Stephani de Guialbis. Candida vero gaudens et lætabunde venit ad dictum locum, et ibi invenit filium suum, præ gaudio nihil sibi poterat dicere. Et filius videns eam habuit magnam consolationem de visione matris, et mater de visione filii.
11 Candida vero morans ibi per aliquos dies, filius suus dixit ei: Mater mea cara, per Deum te rogo et admoneo ut hinc recedas; quia amor tuus me conturbat a divinis eloquiis, et orationibus. Mater vero turbata de sermone filii, dixit ei: O fili mi, tam modica erat consolatio tua et mea: ego tecum volo Deum omnipotentem servire, et pauperem vitam ducere. Filius suus Emerius: Mea cara mater, non potest fieri; tamen volo recedas a me nisi tantum quantum jactus fuero istum baculum sive virgulam. Mater vero ejus cogitans, quod non jactaret nisi parum; projecit virgulam illam quam in manu tenebat, et projecit multum valde longe. Mater vero ejus propter promissionem datam filio suo inde recessit, et stetit in loco illo sibi assignato, et ibi moravit, et ibi clausit dies suos; m et anima ejus requiescat in pace, Amen.
12 Erat autem cum beatissimo Emerio quidam monachus, nomine Patricius, cum eo obtinens. Quodam vero die cum esurisset et panem non haberet, constringi cœpit in animo suo, vir Domini Emerius contrastari, dicens: Quia nos omnes plenam refectionem tionem habemus, quare de hoc servo Dei non procuratum est? Responderunt ministri, nihil se reperire potuisse: at ille sanctuarium intravit, quo reliquie tenebantur, et oravit. Cum interim unus ministrorum, nomine Justus, ad levandam aquam cueurrit. Erant autem in rivo illo pisces semipedalem habentes mensuram. Quidam vero piscis, dum Justus hauriebat aquam, exiens de aqua venit in rivum, quem Justus suscipiens B. Emerio detulit. Ille gratias Deo referens, piscem præparare fecit: de quo Patricius monachus usque ad satietatem comedit. Cumque pars dimidia superesset, cogebat eum vir Domini dicens, quod aliud non haberet ad cibum, hunc comederet. Cumque satiatum assereret, et mi..... tam ille, quam omnes satiati sunt.
13 Et B. Emerius quotidie in oratione stans et perseverans, jejunando, et eleemosynas faciendo, spiritum reddidit altissimo Domino; et sepultus fuit juxta altare per Patricium et alios ministros, et anima ejus coronata est in coelis; ubi nos requiescere valeamus cum Patre et Filio, et Spiritu sancto, qui vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen. a Dubium est, num Carolus Magnus hic sit, ut omnes interpretentur; an Martellus, qui et alibi hex vocatur, quia Regibus imperabat. Sub hoc sxvitum in Christianos a Saracenis: et licet irrumpentes in Gallias memorabili prælio fuderit, non tamen in Hispaniam usque persecutus est.b Ejusmodi legationis ad Carolum Magnum xæpius alibi mentio fit. Mirum est non majora auxilia et xæpius eo missa, cum tantis animis, tot annis, bella adversus Saxones ab eo gesta sint. Sed hæc Dei judicia sunt.c Gallum fuisse S. Emerium, non solum Menardus et Saussaius gloriantur, sed et Domeneccus ac Yepes fatentur.d Bandilonem vocat Menardus.e Annoto hoc: quæ tam insoliti mitraculi necessitas? Domeneccus alit exiguo tempore ad justam staturam adolevisse. I Yel instinctu aliquo calesti, vel piorum Procerum Antistitiume consilio.g Domeneccus solum pluribus diebus obsessam Carcassonam scribit. De Carcas heroina, unde factum fuerit urbi nomen, fabulatur Philumena, refutatus a Catellio.h Att Domeneccus vidisse Sanctum turrim unam moveri, a Philumena descriptum, ut ex Catellio patet, qui plures vulgi Carcassonensis de ea alique turri fabulas perstringit. Paria de Pampelona, quam vere Carolus expugnavit, alii quoque tradidere, nihilo probabilius. i Testatur Domeneccus ad oram hujus stagni viculum esse, sive mapalia quædam, et Lio appelari: quosdam tamen tradere, non leonem, sed draconem a Sancto interemptum. k Supplet quæ hic desunt Domeneccus: Nec mirum, si nihil adversus illum poterat inimicus. Gesta hæc sunt eo loco ubi nunc extat ad ejus honorem ædificata ecclesia, etc.
1 Basilica legendum videtur. m Tradit Domeneccus, ejus honori ædificatam ecclesiam, agique quolannis ejus celebritatem, atque in divino officio hanc recitari orationem: Tuorum corda fidelium Deus miserator illustra, et B. Candidæ precibus gloriosis fac nos prospera mundi despicere, et colesti semper consolatione gaudere. Per Dominum. Addit videri obiisse circiter annum 708; Emerium ei aliquamdiu superstitem extilisse.
Alia miracula ex Domenecco.
Anno Christi MDLX, gravi ophthalmia torquebatur Marianna Valentina: argenteos S. Emerio oculos vovet, si sibi præsto esse dignetur: interim sacrum in ejus æde fieri curat; atque illico omnis abstersus oculorum est dolor.
2 Sequenti anno Gaspar Oliverius difficili correptus est morbo: S. Emerio pro ejus incolumitate eadem supplicat Marianna, sacris ad ejusdem Sancti honorem procuratis, votoque nuncupato, ejus solemni pietate celebrandæ festivitatis, continuo vires redeunt infirmo. Verum cum nescio quid operis, voti immemor, S. Emerii feriis aggressa esset Marianna, Oliverius subita invaletudine in vitæ discrimen perducitur: a quo mox S. Emerii ope implorata liberatur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.