§ III. S. Polycarpi martyrium, reliquiæ.
Tunc illis visum est uno consensu clamare et postulare ut Polycarpus vivus combureretur. Oportebat enim oblatam illi de cervicali visionem compleri; quod cum penes se tacite orans vidisset, conversus ad eos qui illi aderant fideles, dixit prophetice: Oportet me vivum comburi. Et hæc tanta celeritate gesta sunt, ut dicto pene citius, turba ex officinis et balneis ligna sarmentaque acturum coacervavit: et Judæi præcipue, ut ad similia consueverunt, operam indefesse conferebant. Ut vero jam extructus erat rogus, ipse suis se vestibus a exuens, deposito cingulo, solvere quoque sibi calceos conabatur, quod numquam ante faciebat, propterea quod fideles omnes inter se certabant, quis prior sacrum ejus corpus contingere mereretur. Res enim præclaras et sanctas gesseratb ante martyrium, Deumque erat omni conversatione imitatus.
12 Confestim adhibentur ad combustionem accommodata instrumenta. Sed cum vellent eumc clavis affigere, Sinite me hoc modo, inquit; qui enim dedit ignem perferre, is quoque gratiam dabit, ut absque ullo clavorum præsidio immobilis in igne perdurem. Illi vero non clavis quidem affixerunt, adstrinxerunt tamen vinculis. Manibus igitur post tergum religatis, veluti insignis quidam aries e magno grege delectus ad oblationem, et holocaustum acceptabile, suspiciens in coelum dixit: Domine Deus omnipotens, Pater dilecti et benedicti filii tui Jesu Christi, per quem suscepimus tui cognitionem; Deus Angelorum et Potestatum, et omnis creaturæ, et totius generis justorum, qui vivunt in conspectu tuo; benedico tibi, quia me dignum fecisti die et hora hac, ut partem accipiam in numero Martyrum tuorum, in calice Christi, in resurrectionem vitæ æternæ, corporis et animæ, in incorruptione Spiritus sancti: inter quos suscipiamur in conspectu tuo hodie in hostiam pinguem et acceptabilem, sicut præparasti, præsignificasti, et complevisti, verus et omnis mendacii expers Deus. Quare pro omnibus te laudo, benedico, glorifico te cum æterno et colesti filio tuo Jesu Christo, quocum tibi et Spiritui sancto gloria nunc et in secula seculorum, Amen.
13 Cum dixisset Amen, orationemque absolvisset, lictores, quibus rogi extruendi cura erat, ignem succenderunt. Magna autem emergente flamma, miracu lum ingens vidimus, quibus id concessum fuit, quie reservati sumus, ut ceteris fidelibus quæ gesta sunt narraremus. Ignis namque fornicis speciem quamdam exprimens, ac veluti velum navigii ventorum flatu turgescens, corpus Martyris undique circumvallat: eratque in medio non ut caro ustulata, sedd velut panis coctus, vel aurum argentumve in camino ignis ardore probatum. Et vero tantam suavissimi odoris fragratiam inde percipiebamus, ac sie thure aliisve pretiosis aromatis exspiraretur. Tandem cum cerneret impii corpus ejus igne consumi non posse, jussit quispiame structorem ignis accedere propius, et gladium infigere. Id cum factum esset,f columba evolavit, tantaque sanguinis profluxit copia, ut et ignem restingueret, et populus miraretur, tantum esse discrimen inter infideles et electos, quorum numero adjunctus est admirabilis Martyr Polycarpus, qui nostris temporibus extitit Doctor Apostolicus et Propheticus, Episcopus Smyrnensis Catholicæ Ecclesiæ; nam quodcumque ex ejus ore prodibat verbum, idem vel jam expletum erat, vel certo post explendum.
14 Ast invidus ille, et malignus ac sceleratus justorum generi semper infestus adversarius, videns illustre ejus martyrium, atque a prima ætate irreprehensibilem conversationem, eumque jam immortalitatis corona remuneratum, certoque et stabili bravio potitum; omni cura et studio adnisus est, ne reliquiæ ejus a nobis auferrentur, etsi multi id animo agitarent, ut quoquo modo participes fierent sacra illius carnis. Suggessit enim Nicetæ, Herodis patri, fratrig Alces, ut Præfectum rogaret, ne iis corpus traderet. Ne, inquiebat, dimittentes Crucifixum, hunc incipiant venerari. Et hæc ille dixit submonentibus, obnixeque instantibus Judæis, qui et corpus, cum id vellemus ex igne eximire, custodierunt; ignorantes nimirumnon posse nos aliquando inducere in animum ut Christum relinquamus, qui pro salute omnium, qui toto orbe salvantur, passus est, justus pro iniquis, aut alium quempiam colamus: hunc enim Dei filium adoramus, Martyres vero veluti Domini discipulos et imitatores merito amamus, propter eximiam ipsorum erga proprium Regem et Magistrum caritatem, quorum utinam et nos consortes et condiscipuli esse possimus.
15 Cernes igitur Centurio Judæorum pervicax studiom corpus in medio ignis collocavit et exussit. Sic nos postea colligentes potiora lapidibus pretiosis auroque probatiora ossa ejus, seposuimus ea commodo loco; ubi, ut fieri poterit, nobis in unum aliquando coactis, concedet Dominus diem martyrii ejus cum gaudio et exultatione celebrare, ad eorum qui certamine perfuneti sunt memoriam, posterorum incitamentum mentisque ad paria præparationem.
16 Ista de B. Polycarpo, qui cum aliis a Philadelphia profectis duodecim, Smyrnæ martyrium subiit, ab omnibus memorantur, ut apud ipsos Gentiles ubique locorum frequenti sermone celebretur non mbdo illustris gentium Doctor, sed eximius Martyr, cujus martyrium omnes desiderant imitari, paractum secundum Evangelicam normam: qui sua constantia iniquum Præfectum debellavit, atque ita immortalitatis gloriam consecutus, cum Apostolis et justis omnibus exultans glorificat Deum Patrem, benedicit Dominum nostrum Jesum Christum, nostrarum Salvatorem animarum, corporum gubernatorem, Pastorem toto orbe dispersæ Catholicæ Ecclesiæ.
17 Vos quidem petistis pluribus vobis perscribi quæ gesta erant; nos vero in præsenti summatim tantum ea indicavimus, per fratrem nostrum Marcum. Ast ubi legeritis, ulterius dissitis fratribus epistolam mittite, ut et ipsi Dominum glorificent, qui talem ex servis suis institui delectum, qui potest nos omnes gratia sua et munere introducere in æternum suum suum regnum per filium suum unigenitum Jesum Christum, cui gloria, honos, imperium, majestas in secula, Amen. Salutate omnes Sanctos, vos salutant qui nobiscum sunt; et Evarestus, qui epistolam scripsit, cum omni sua familia. Martyrium consummavit B. Polycarpus mensis Xanthici incipientis secunda die, ante VII Kalendas Maias, sabbato magno, hora octava; comprehensus est autem ab Herode, sub summo sacerdote Philippo Tralliano Proconsule, regnante in æternum Jesu Christo. Optamus vos recte valere fratres, ambulantes juxta evangelium verbo Jesu Christi, cum quo omnis gloria Deo pro salute sanctorum electorum, sicut martyrium consummavit Polycarpus, cujus utinam et nos aliquando in regno Christi inveniamur vestigia esse secuti.
18 Hæc transcripsit Caius ex scriptis S. Irenæi discipuli S. Polycarpi, qui et cum Irenæo conversatus est. Ego vero Socrates Corinthi ex Caii exemplari descripsi. Gratia sit cum omnibus nobis. Ego vero rursus Pionius ex ante scripto accepi, cum illa pervestigassem juxta revelationem apparentis mihi B. Polycarpi, quemadmodum ostendam ordine ea colligens, quæ jam fere situ et diuturnitate erant oblitterata, ut et me colligat Dominus noster Jesus Christus cum electis suis in coeleste suum regnum; cui gloria cum Patre et sancto Spiritu, in secula seculorum, Amen.
a Addit Eusebius, omnibus.
b Idem ante canitiem.
c De hoc ritu plura Halloix.
d Absunt hæ tres voces ab Eusebii textu, et Ruffini.
e MS. et Eusebius Κοργικεορα vocant. Confectorem Ruffinus.
f Non meminere columnæ Eusebius et Ruffinus: meminere MSS. Latina, et Græcum.
g MSS. ἄδειςφον δε ἄλκης. Eusebius, ἄδειςφον δε Δάλκης. Ruffinus, fratrem autem Dalcæ.
Eadem acta
ex a tribus veteribus Latinis MSS.
§ 1. S. Germanici et aliorum constantia.
Ecclesia Dei quæ est apud Smyrnam, Ecclesiis Dei salutemb Philomelii, et universis quæ in locis sunt, Catholicis civitatibus, misericordia, et pax, et amor Dei Patris, ac Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus abundet in seculum.
Scripsimus vobis, Fratres, de Martyribus, et de B. Polycarpo, quic velut signaculum fidei persecutionesd sedavit inimici: omnia enim quæ transacta sunt Domino auctore prædicta sunt secundum Evangelium, in quo quid sequi deberemus ostendit: in quo se et tradi passus est, et cruci, per quam nos liberaremur, affligi. Æmulos ergo nos sibi esse voluit, ac primus virtute coelesti injustorume justus obtemperavit arbitrio, dans scilicet secuturis viam, et plus Dominus exemplum famulis se præbendo, ne onerosus Præceptor a quoquam putaretur, pertulit ante illa, quæ aliis perferenda mandavit, qui omnes ita formavit et docuit, ut non solum nos ipsos, sed etiam per nos fratres singulos salvaremus. Beatæ enim passiones coelestia tolerantibus regna parturiunt, et post contempta hæc omnia, opes, honores, parentes, coronæ consummatio plena Martyrum est. Quid enim dignum tam pio Domino famulorum reddat obsequium, si majora constat pro servis Dominum, quam servos pertulisse pro Domino: Unde oportet doctiores nos redditos omnia cum timore narrare, et singulorum militum Christi fidelia devotionum tropæa, ut gesta constant, exponere; quo amore erga Deum fuerint, qua patientia cuncta pertulerint.
2 Quis enim non tanta admiratione teneatur, dulcia fuisse singulis durorum verbera flagellorum, craticulas, eculeos, laminas, amabilem gladium, et mitia crepitantium tormenta flammarum, cum fluente utriusque lateris cruore patefactis vitalibus omnia apparerent interna membrorum,f ut ipsa etiam corona populorum fieret viso tantæ crudelitatis horrore, nec sine lacrymis posset aspicere, quod fieri ipsa voluisset? Nullus tamen erat patientium Martyrum gemitus, aut ejulatio aliqua vi doloris exorta: ut libenter suscipiebantur singula, ita fortiter tolerabantur. Præsens enim Dominus suscepta tam fidelium oblatione servorum, non solum æternam vitam, et illa quæ solet devotis præstabat, sed etiam doloris illius violentiam temperabat; scilicet ne cruciatus corporisg patientiam frangerent animi: loquebatur enim cum illis Dominus, et spectator et roborator animorum, et præsentia medebatur mala, et coronam illis, et coelestia, si perdurassent, promittebat imperia. Inde Judicis, ille contemptus; indeh gloriosa fuit patientia: exui enim hac luce cupiebant, ut ad illa clara atque æterna salutis habitacula, Domino jubente, transirent: præponebant vera falsis, coelestia terrenis, sempiterna morituris: parabatur enim unius horæ i exitio gaudium nulla vetustate periturum.
3 Diabolus tamen multa machinatus est: sed gratias Domino nostro Jesu Christo, qui contra omnes fidus servorum suorum defensor assistit. Nam fortissimus Germanicus, et omni mente Deo devotus, incredulorum animos potentia suae virtutis extinxit. Hic feris traditus, cum Proconsulis in se miserationem cerneret, et ab eo persuaderetur, ut saltem vel suam ætatem cogitaret, si alia forte in se contenneret omnia, dolentem pro se inimicum aspernatus est, et dedignatus est veniam, quam persuadebat injustus: quare ipse ad se feram bestiam vocabat, festinans mature hujus mundi labe exui, vel iniquitate privari. His visis vulgus universum stupore confectum, Christianum animum mirabatur intentius; et clamatum est: Torqueantur innocentes. Quærebatur etiam Polycarpus. Tunc unus incognitus, k nomine Phrygius, superveniens forte de patria, l propria ad patiendum voluntate festinans, cruento Judici se securus objecit. Sed voluntatem vicit infirmitas: missis namque ad se feris, his aspectis timore perculsus coepit nolle quod voluisset, et conversa ad diabolum voluntate, probare illud, ad quod venerat destruendum. Huic itaque Proconsul multis m pellectionibus sacrificare persuasit. Ideo non eos fratres laudare debemus, qui se ultro offerunt, sed eos qui inventi latentes in passione potius perseverant. Sic nos quoque sermo Evangelicus confirmat, et hoc hortatur exemplo cessisse uitroneum, et vicisse compulsum.
a Præcipue codicem Audomarensem sequimur: sed hunc contultinus cum iis quæ ex codice S. Maximini Trevirensi descripsierat Rosweydus. quæque ex alio Burgundico MS. nobis communicavit Petrus Franciscus Chiffletus noster.
b MS. Chiff. Philomeliæ. MS. Græcum supra, Philadelphia; quæ urbs media est inter Smyrnam et Philomelium.
c MS. Chiff. per signaculum.
d MS. S. Max. sedavit; Audom. se dedit.
e MS. Chiff. justorumque.
f Idem MS. ut ipsam etiam coronam popularis visio fleret.
g MS. Audom. potentiam, at Chiff. ne potentiæ cruciatuum corpora corum frangerent.
h MS. Ch. gloria patientiæ. MS. Max. gloriosa potentia. l MS. S. Max. exitu. k Forte ita inter pungendum, incognitus nomine. Phrygius, in aliis Actis dicitur fuisse Phryx genere, nomine Quintus. l MSS. Chiff. et Aud. pronus. m MS. Chiff. pollicitationibus.
§ II. S. Polycarpi latebræ, apprehensio.
Unde Polycarpus, vir eximiæ prudentiæ robustique consilii, his auditis latebram petiit. Nec tamen mente turbatus fugiebat hæc, sed potius differebat, qui per singulas civitates ambulans a hortantes ut celerius exiret, ac se quærentibus aliqua ratione subtraheret, aspernatus, diutius morabatur. Tandem in agrum civitati Smyrnæ proximum secedendum putavit: ubi diebus ac noctibus sine intermissione orationi impendendo operam, Dei implorabat auxilium, quo fortior esset esset in pœna. Signum tamen, triduo ante quam comprehenderetur, revelationis accepit: intuebatur enim cervical capitis sui flamma ambiente circumdari. Expergefactus itaque sanctissimus senex, vix adhuc stratis gravia membra subtraxerat, et ait his qui cum eo erant, ignibus se cremandum.
Et ecce forte in alium agrum secesserat, et statim quærentes eum affuerunt custodes: sed cum ab his ille investigari non posset, comprehensis duobus infantulis, unoque ex his etiam verberato, latebram confessio infantis aperuit: quia ipse celari non poterat, quem passio ipsa poscebat; proditores vero ejus domestici. Irenarchab et Herodes festinabant in arenam eum citius exhibere, ut et ille si vita et passione Christi sit socius, et proditores exemplo Judæ pœnam quam merentur accipiant. Habentes itaque infantulunt, ante sabbatum hora ipsius cœnæ egressi sunt, Polycarpum perquirentes cum equorum magna copia, vel armorum; quasi vero non servum Christi comprehenderent, sed latronem. Invenerunt eum nocte in tegulis se prementem: fuerat quidem transgrediendi in alium agrum facultas, sed jam fessus ostendere se maluit, quam celari, dicens: Compleatur voluntas Dei: quamdiu voluit ille distuli; et quando jussit, optavi.
Visis itaque illis, descendit, habuitque sermonem, qualem aut illa ætas proferre potuerat, aut spiritus gratiæ cœlestis infuderat. Cum mirarentur in his annis tantam velocitatem pedum, tantam habitudinem esse membrorum, ad ejus investigationem vix summa celeritate pervenerint; nihil ille stupentibus respondit: sed statim his alimenta cibi præbuit, et mensam jussit apponi: nehoc sine divini magisterii mandato faciens, cum scriptum sit, inimicos nostros potu et cibo debere satiari. Tunc deprecatus est, ut ei horam concederent, qua posset orare, et omnipotenti Deo debita precum vota persolvere. Præbentes facultatem,c instanter petebat donum Dei præceptumque compleri: jugiter autem per duas fere horas oratio illa duravit, stupefactis audientibus; et quod majoris palmæ videretur inimicis, postmodum orationis voce completa, facta in precibus omnium mentione notorum ignotorumque, bonorum ac malorum, et Catholicorum omnium, qui per singula loca Ecclesiæ colliguntur; tandem hora illius advenit, qua custoditæ acciperet coronam justitiæ.
Impositus itaque asino, cum appropinquaret civitati,d Majores habuit obvios Irenarcham Herodem, et patrem ejus Niceten; vehiculoque susceptus est, ut vel obsequio vinceretur, qui vinci pœnæ dolore non poterat. Cum ergo subdolo crebroque sermone profanum aliquid ab illo exigerent assidentes, dicerentque: Quid mali est dicere, Domine, et sacrificare? et reliqua, quæ solent diabolo instigante narrati; fraenato paullisper ore, omnibus patienter auditis, tandem iratus enuntiat, ad hoc se numquam posse perduci, non igne, non ferro, non arctorum doloribus vinculorum, non fame, non exilio, non flagellis. Commoti tunc illi, vehiculo summa velocitate currente Polycarpum perturbarunt, ita ut suras aliqua ex parte quassaret: tanta tamen velocitate per arenam currebat, ut nullius corporis damna sentiret.
Sed cum jam arenam fuisset ingressus, e coëlo statim missa vox sonuit dicens: Polycarpe, habeto virtutem. Hanc vocem qui in arena erant audierunt; ex aliis autem nullus audivit. Cum igitur Proconsuli fuisset oblatus, Deum toto corde confessus, imperia Judicis cruenta contempsit: cumque ab eo ad blasphemum quodcumque cogeretur, diceretque ei Proconsul, Vel ætatem hanc cogita, si alia in te forte contemnis: non poterit hæc senectus juvenibus etiam expavescenda sufferre: debes jurare per Cæsarem, Cæsarisque fortunam: præterea habere patientiam, et dicere, Impios tolle. Tunc Polycarpus ore semi cluso, et qui non suo, sed alieno sermone loqueretur, clausis pene faucibus, populum qui in arena erat respexit universum, impium et profanum; tractoque ex intimo corde suspirio, majestatem coëli infuens, dixit: Tolle impios. Et cum assiduus præceptor insisteret enuntians: Jura, et poteris relaxari, Christumque contemne; tunc ait Polycarpus: Octogesimum jam et sextum annum ætatis ingredior, nomini ejus probatus et serviens semper, numquam ab eo læsus, semperque servatus; quomodo possum eum odisse quem colui, quem probavi, quem semper e actorem optavi, Imperatorem meum, salvatorem salutis et gloriæ, persecutorem malorum, ultoremque justorum?
Sed cum ille diceret, per Cæsaris jurandum esse fortunam, ait: Quid me cogis jurare per Cæsarem? an professionem meam fortasse non nosti? Palam me Christianum dico; et quo magis irasceris, ego gaudeo. Tu si vis legis hujus scire rationem, diem da, quo incipias audire vel discere. Respondit ei Proconsul: Satisfac populo. Polycarpus ait: Tibi dignissimum reor satisfacere, probatus et obaudiens esse quæ jusseris, tantum ne injusta secteris. Docti enim sumus potestatibus, quæ Deo ordinante procedunt, morem gerere, mandatisque servire: illos vero indignos judico, nec ad satisfaciendum idoneos puto: proinde Judici me æquum est parere, non populo. Respondit Proconsul: Feras atroces habeo; his te tradam, per frusta lacerandum, si pœnitentiam habere contemseris. Respondit ille: In me leonum rabies cruenta desæviat, et quidquid gravius Judex dirus inveneris; gloriabor in pœna, tripudiabo lætus in vulnero, et merita mea doloris æstimatione pensabo: quanto graviora pertulero, tanto præmia majora percipiam. Est mihi paratus adf inferiora animus; ex humilioribus autem ad summa procedimus. Respondit Proconsul: Si ferarum morsus nova præsumptione contemnis, ignibus te cremabo. Tunc Polycarpus respondit: Ignem mihi minaris, inquit, qui unius horæ spatio æstuat, et post frigescit, ignorans futuri judicii et æterni ignis impiis tormenta perpetua. Sed quid voluntatem tuam longa oratione suspendimus? Fac ex me illa quæ cogitas: et quodcumque aliud pœnæ genus casus obtulerit aucupare.
Hæc forte dum loquitur, vultum ejus vel sensum gratiæ cœlestis splendor intravit, ut ipse etiam Proconsul terreretur. Tunc voce præconis in arena media ter clamatum est, Polycarpus Christianum se semper esse confessus est. Universus itaque populus Judæorum et gentium, qui Smyrnam colebat, ira commotus exclamavit: Hic est Asiæ Magister, Christianorum Pater, nostrorum Deorum destructor pertinax, violator templorum, qui dicit non sacrificandum, nec Deorum adoranda esse simulachra: tandem quod peccarat invenit. Petebantg Asiarcham Philippum, ut ei leonem immitteret. Qui sibi non licere, respondit, tempore jam muneris exsoluto.
a MS. Aud. hortabatur, ut nemo celerlus, elc.
b Ita MSS. Aud. et Max. sed corrigenda ex MS. Græco et Eusebio. MS. Chiff. utrumque nomen omissi.
c MS. S. Max. stans.
d Addit MS. Chiff. majore sabbato.
e Ita MS. Chiff. alia, auctorem: nec male.
f MS. Aud. superiora.
g Ita MS. Chiff. at Max. Asiarchum.
§ III. S. Polycarpi martyrium.
Tunc placuit illis omnibus æquo unoque consensu, ut Polycarpum vivum ignis exureret: oportueratenim id fieri quod ille ante prædixerat. Orans itaque omnipotentem Deum, venerabilem vultum ad suos retorquens, ait: Videtis meam esse quam prophetaveram passionem? Tunc populus ad balneum, et ad a arcisteria convolavit, ligna etb malleola perquirentes, præcipue Judæi. Per hæc ministeria cum flamma fuisset allata, Polycarpus cingulum solvit, vestemque deposuit: vincula etiam pedum parabat exuere, quæ facere non solebat, quia singuli fideles viri nuda ejus tangere vel osculari membra cupiebant: plenitudine enim bonæ conscientiæ, redundabat, etiam antequam ad martyrii certamen accederet.
12 Positis ergo in medium his quæ ex more parabantur arsuro; cum eum ferro vincire cuperent, consuetudinem legemque servantes: Permittite me sic, inquit, qui enim dedit mihi velle largietur et posse, atque ipsum tolerabilem faciet voluntati ignis ardorem. Itaque nemo eum ferro vinxit, sed post tergum manibus ligatis, ut devotus aries, præsentis passionis limen ingressus est. Tunc sidera coelumque intuens, dixit: Domine Deus omnipotens, te benedico, te prædico, Filii tui Domini nostri Jesu Christi Pater, per quem scientiam habemus et gloriam, Deus Angelorum, Deus Archangolorum, resurrectio nostra, solutioque peccati, rector elementorum omnium, et totius habitaculi, omne justorum genus, qui in conspectu tuo vivunt, protegens; te benedico, tibi servio, qui me dignum hac passione duxisti, ut percipiamc partem, coronamque martyrii,d in tuo calice per Jesum Christum, in unitate Spiritus sancti, ut completo sacrificio istius diei, promissa tuæ veritatis accipiam. Ob hanc rem te benedico in omnibus, et glorior per æternum Pontificem omnipotentem Jesum Christum, per quem tibi et cum ipso, et cum Spiritu sancto, gloria nunc et in futurum et in secula seculorum, amen.
13 Completa itaque oratione, flamma supposita, cum usque ad coelum tolleretur incendium, miraculi novitas repentina processit, illis videntibus, quos videre jusserat coeleste mandatum, ut possent ceteris ostensa narrare. e Curvus namque in littore arcus apparuit in aliquantam latitudinem cornua utraque flectendo, velum navis imitatus, qui Martyris corpus molli velabat amplexu, ne aliquid ex sanctis artubus flamma vastaret. Ipsum autem corpus ut panis grata decoctio, vel argenti et auri conflatio, pulchro colore resplendens, singulorum juvabat aspectum. Odor etiam thuris aut myrrhæ aut pretiosi alicujus unguenti tetrum nidorem totius fugabat incendii. Cum hoc itaque peccatoribus fuisset ostensum, ut intellexerunt eum non posse comburi, præceperunt Congestorum ignisf accensi gladiunculum sancto corpori injicere. Cumque hoc ita fuisset effectum, ecce subito fluente sanguinis copia, columba processit de corpore: et statim sopitum cruore cessit incendium. Tunc populus totus obstupuit, atque omnibus inter justos et injustos quæ distantia esset innotuit, et quod præcipuum est, etiamsi non est secutum vulgus, quod certum tamen constat agnovit. Tale itaque Polycarpus, sanctæ Smyrnensium Magister Ecclesiæ, passionis munus implevit. Semper quæcumque ei revelata fuisse constat impleta sunt.
14 Diabolus tamen, qui Justorum semper inimicus est, cum perspexisset, et vim Martyris, et magnitudinem passionis impletam, irreprehensibilem omnem vitam, et meritum majus in morte, hoc excogitavit, ut corpus ejus a nostris non posset auferri; quamvis multi essent, qui sanctis ejus optarent communicare muneribus. Summisit namque Niceten patrem Herodis, fratrem vero Alces, interpellare rectorem, ut reliquiæ ejus omnibus negarentur Christianis, asserens quod relictis omnibus huic fundenda esset oratio singulorum. Itaque summittentibus Judaeis, cum voluissent auferre eum de flamma, ignorantes, quia numquam Christum relinquere possumus Christiani, qui pro peccatis nostris tanta pati dignatus est, neque alteri cuiquam precem orationis impendere; hunc namque filium Dei adoramus et colimus; ejus tamen Martyres, ut discipulos fideles, et devotos milites, honorifice ac libenter amplectimur; oramus etiam, ut nos socii eorum, et condiscipuli esse mereamur.
15 Ex contentione itaque nostra et Judæorum visa, Centurio posuit corpus in medium: nos collegimus ut aurum gemmamque pretiosam, et sepulturæ ossa mandamus. Conventus itaque alacriter factus est, ut præcepit Dominus convenire ad diem natalemque Martyris. Talia circa B. Polycarpum acta sunt. Cum his, qui ex Philadelphia fuerunt duodecim martyrium in Smyrna videtur implesse,g solus tamen inter ceteros culturæ meruit principatum. Martyrium ergo excelsum sustinuit; et magister adhuc vocatur a populo. Hunc omnes optemus imitari, secundum exemplum Domini nostri Jesu Christi, qui persecutionem vicit rectoris injusti, et incorruptionis coronam fugata peccatorum nostrorum morte suscepit, cum Apostolis et omnibus justis alacriter benedicamus Deum et Patrem omnipotentem, et Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem et animæ nostræ gubernatorem et corporis, et pastorem totius Ecclesiæ Catholicæ, et Spiritum sanctum, per quem cuncta cognoscimus.
16 Vos frequenter petieratis, ut quæ gesta fuerant nuntiarem de B. Polycarpo; quæ omnia nuntiavi per fratremh Marcianum. Vos jam, quia scitis, omnibus per epistolas nuntiate; ut ubique benedicatur Dominus bonorum electione servorum: potens est enim et nos salvare, per Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem, per quem ipsi est, et cum ipso gloria, honor et potentia, magnitudo in secula seculorum, amen. Salutate omnes sanctos. Hi qui nobiscum sunt, omnes vos salutant: Evaristus qui scripsit, cum omni domo sua. Martyrium S. Polycarpi, mense Aprilio, VII Kal. Maias, majore sabbato, hora octava, captus est ab Herode, Pontifice Philippo i Trajano, Proconsule k Tatio Quadrato. Gratias Domino nostro Jesu Christo, cui gloria, honor, magnitudo, thronum sempiternum a generatione in generationem, amen.
17 a Ita MSS. S. Max. et Audom. deest ea vox MS. Chiffletiano, albi de hac voce pro monasterio posita dixzimus, videri ab ἄακε-τχριον vitiose deflexam: hic ab ἄγγεστχριον, quod in Græco MS. habetur, fortassis detoria.b Malleoli hic sarmenta, sive minores palmiles; aut certe fasciculi ex pice allisque id genus ignis fonitibus confecti, ad incendenda xdificia accommodati. Utroque significatu etiam Ciceroni ca usurpata vox est.c MS. Chiff. palmam.d Idem MS. istius calicis. Aud. initium calicis.e MS. Chiff. vitiose: Corvus namque in littore curvo apparuit.f MS. Aud. accingi.g Celera desunt in MS. Chiffletiano.h In MS. Græco Marcus appellatur. i MS. S. Max. Trojani; MS. Græcum, Tralliani. k MSS. Statu Quadrati.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.