Diaconatus. Doctrina Christiana.
Reliquum est ut episcopatus illius cursum explicemus, qua ratione eum gesserit, qua ad eum pervenerit, ut et ipsi imitatores esse discamus divinitus electorum Sacerdotum. Bucolus ejus decessor eum unice diligebat, et maximi semper inde a primi ætate fecerat, et quam de eo conceperat, spe exultabat, uti letari filiorum probitate parentes consueverunt, quod prudentes nacti sint suarum facultatum heredes. Ipse quoque mutuum Bucolo affectum rependebat, eum ut parentem reverebatur, non fucatis sermonibus, nec omnino una vice ac subito conciliata invicem caritate, sed sensim ac tacite. Aspernabatur enim eos qui dicunt: Noverat tempora opportuna, ut neque fastidium afferret, neque semper eadem placitura exstimaret. Domum quidem aut munus aliud neque hic illi, valenti etiam aliis subvenire, largiri studuit, neque Bucolus accipere. Nam proprium hic lucrum censebat, adolescentis erga egentes, pomptitudinem: is vero Domini Jesu præceptum decenter exequebatur, tribuens non valentibus remunerari: cum quidam artificio quodam honorem venentur, majoremque minori quodammodo mercari appetant.
11 Erat igitur Polycarpus uti olim Jacob simplex ac rectus, et cuncta sine ulla ambitione ac superbia agebat. Clarus autem erat corporalium obsequiorum operibus, quæ ipsemet obibat, cibum ceteraque necessaria affatim largiens indigentibus. Bucolus vero ea non ex ipso audiebat Polycarpo, sed ex iis qui ejus fuerant beneficentiæ participes. Ut enim probis hominibus inest indefessa quædam ad benefaciendum promptitudo; ita et quibus ii benefecerint, assidua ex ipso beneficio nascitur gratitudo. Contigit quoque ut multi infirmi et dæmoniaci, per gratiam ei coelitus collatam, incolumitatem recuperarent, et Christum glorificarent, gaudio gestientes. Multa quoque ab eo recte gesta, ipse suis oculis vidit Bucolus. Intelligens igitur vere eum Ecclesiastico ordine dignum esse, propter ætatis necdum satis provectæ imbecillitatem, in Diaconorum gradu primum eum constituit, universa suffragante Ecclesia. Beatus ipse revera, qui dignus fuerit manum imponere sancto illi capiti, et suo ore benedicere tali animæ. Est enim rite electorum ordinatio probata et legitima, apud homines irreprehensibilis, conscientiæ innoxia, caussaque tranquillitatis et lætitiæ, quæ sit ab iis qui sunt in divini officii munere collati, per fidem in Deum.
12 Diaconus igitur fuit, suis probatus operibus, ut inter eos qui ab Apostolis electi fuere, Stephanus; ac pollens sermone, et benefactis ornatus, cum libertate Gentiles, Judæos, hæreticos confutabat, Crebro autem eum admonens et adhortans Bucolus, vix tandem persuasit ut Christianam fidem publice doceret, et in ecclesia catecheseos sermones haberet, (hic est enim traditus a Christo, veluti principium rectæ doctrinæ. Ecclesiasticus Catholicus canon) et mysteria sufficienter interpretaretur, quæ multis occulta. Quæ dein ita perspicue exposuit, ut testarentur auditores, se non solum ea audire, sed quodammodo oculis intueri. Multa vero ab eo scripta fuere, homiliæ et epistolæ; quæ in persecutione, illius excitata temporibus, in qua et ipse martyrium subiit, ab impiis dispersa sunt. Cujusmodi vero illa extiterint, ex iis quæ reperta sunt licet agnoscere, inter quæ est epistola ad Philippenses plane insignis, quam a idoneo loco reponemus.
13 Quod vero ad doctrinam attinet, illud præcipue curabat, ut auditores scirent Deum omnipotentem, invisibilem, immensum; qui dignatus est proprium Verbum ac Filium e celis mittere, ut hominem induens et vere Verbum incarnatum, propriam creaturam salvaret: qui et juxta Prophetarum vaticinia ex pura et immaculata Virgine et Spiritu sancto generationis multis incomprehensibile mysterium complevit, et pati quoque pro hominum salute sustinuit; quemadmodum per Legem et Prophetas ipse de se Christus, et de Filio Pater prænuntiarat: quem et Deus suscitavit a mortuis, et viderunt discipuli talem in corpore qualis et ante Passionem fuerat, etspectarunt deinde in lucida nube ascendentem ad colos in eodem ipsob corpore, in quali Adamum ante lapsum creaverat. De Spiritu sancto et dono Paracleti, ceterisque charismatibus, ostendit ea non percipi extra Catholicam Ecclesiam, quemadmodum neque membrum a ceteris abscissum virtutem ullam retinet; varia in eam rem congerens ex sacris litteris; quale illud Danielis: Regnum ejus alteri populo non tradetur, et in Evangelio: Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea: et alia his similia.
14 Si ad continentiam et virginitatem hortaturus erat concionem (ut est laudabile non ex necessitate aut alieno imperio, sive parentum sive dominorum, sed ex propria cujusque electione, et prompto animo, voluntarium certamen subire) dicebat pudicitiam esse veluti futuri immortalis regni prænuntiam, ipsamque vocemc ευνουχία, id est, continentia, inde efformari quod ἐννοιαν ἐχειd benevolentiam habeat et favorem magnum apud Dominum. Παρβενία vero, id est, virginitas, quasi παρὰ τῆ θεῖ,e quod quæ a Deo cogitantur, eadem et illi qui ejusmodi continentiam sectantur cogitent. Incendium enim carnis perimunt qui talem vitam degunt. Monoganiam vero, sive unius cum una conjugium, ex ipsa ostendebat hominis conditione, quod una uni creati sit, quare et ad virum deducta est virgo, sive παρθενος; consentaneo appellata nomine: cujus prior pars quasi παρὰ θεῖ, a Deo, posterior ἐνος; unius; nempe viri, quodque primus Lamech ex Cain ducens originem duas sibi accepit uxores, illud vero sibi accepisse, indicat non ex Dei voluntate id fieri. Polygamiam igitur dicebat, nomen quidem γάμον, id est, matrimonii habere, esse vero honesta larva ornatum adulterium.
15 Dicentibus ei Gentilibus quibusdam, difficile nimis et onerosum esse apud Christianos imperium in appetitus obtinere, respondit stultum esse existimare ista ab hominibus propria geri virtute, cum omnia efficiat Dominus, et magnis suis habenis flectat appetitum. Tres dein modos fidelibus propositos castitatis exposuit; exclusit autem et penitus eliminavit fornicationem: Reginam atque Imperatricem ostendit pudicitiam esse. Nam cum ceteri mortales vagos, nullisque limitibus circumscriptos, et temere ruentes sequantur suarum impetus cupiditatum, atque instar equorum insana ferantur libidine, et veluti hinniant ad alienas conjuges; ii soli qui cœlestem Legem, et Verbum Dei vindicem et propugnatorem omnium cum timore Judicem expectant, unius contenti sunt thoro, ad liberorum susceptionem. Mulieres quoque ad unicum respicere virum virginitatis suæ docentur.
16 Secundus pudicitiæ gradus viduitas est, priorem longe supergressus. Neque enim prius illud adeo arduum videtur: altius assurgit, qui ab iis, quæ licuere aliquando, potest sese abstinere. Tertium vero victoriosæ castitatis genus quam non habet exuperantiam? quo non amore ac laude dignum continentiæ et virginitatis honorem obtinet, excutiens, et ut dixerit quis, a se longissime rejiciens omnia vitæ hujus vincula, simulque facili et expedito gressu ante dicta percurrens ac transsiliens certamina? nam et fortius animi propositum ostendit, et majorem Dei donantis virtutem confitetur, quam cum quis una contentus est, aut concessis olimque expertis abstinet. Quod enim et voluntarium sit et Dei donum, proponere ac posse, dicit ipse Salvator, eos seipsos castrasse propter regnum colorum, et non omnes capere verbum hoc. a Ergo plura de Polycarpo scripsit Pionius quam quæ ad manus nostras pervenerunt, et sane videtur deesse finis vitæ S. Polycarpi. Supra quoque cap. 1, num. 3, innuit se de aliis Smyrnaxorum Doctoribus scriptisse. At de Polycarpi epistola et aliis scriptis superius actum est a nobis.b Sed glorioso jam, quale ante Passionem non erat, nedum Adami in statu etiam innocentia. At verum perfectumque corpus vult indicare Pionius.e Plura de harum vocum etymologia disputat Halloix cap. 4, et in Notat.d Idem, quod virgines multa Dominum prosequerentur benevolentia.e Halloix: quod virginum cogitationes ad Deum tenderent, elque soli intentæ essent.
Sacerdotium, Conciones.
Ceterum cum in dies ætate proveheretur, ut jam etiam senii prænuntia florere canities, atque albi in temporibus ridere capilli cœpissent: (non quasi relanguescat hominum natura, sed Dei providentia exultatat, cunctaque opportunis profert temporibus, ad posteritatis memoriam, ac magna gratia sapientia operibus ac verbis hominem ad id quod perfectius est provocat, quasique illud ingerit: Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo? et rursus, a Præpara ad discessum opera tua. Atque ideo quoque arbitror unumquemque vestrum flnis meminisse priusquam adsit; ut quo cuique decursu temporis caput amplius canescit, eo animus rationis cultu magis splendeat.) Cernens igitur Bucolus et maturam Polycarpo esse ætatem, et maturiorem quam pro numero annorum compositionem vitæ totius, intellexit posse eum sibi optimum consiliarum esse in iis quæ ad Ecclesiam pertinebant, et socium doctrinæ. Confirmavit autem quasique consignavit Dominus hanc ejus sententiam, idem ei per visum præcipiens. Itaque eum Presbyterum ordinavit, omni Ecclesia unanimiter eum cum magno gaudio snscipiente: cum ipsi contra id munus vehementer refugeret; dicebat enim se pro loco uno, deque uno officio reddendæ rationi sufficere, nedum de pluribus, addidit deinde: Si quis indignus eo honore suscipere eum audet, judicium habet: sin dignus est, at priorum jam mercedem recipit; suscipiens veluti præmium quoddam benefactorum, sacerdotii dignitatem. Cum non sineretur plura dicere, Dei voluntati et piorum consilio cessit, initiari se sacerdotio passus, visione quoque divina, et plurimis adhortationibus permotus.
AUCTONE PIONO EX MS. GRECO cloquens in concionibus
18 Cum deinceps plurimi ab eo salutari doctrina eruditi Ecclesia aggregarentur, omnes Dominum nostrum Jesum Christum laudabant. Multipliciter enim, maxime quando ex ipsa sacra scripturaprælecta sermonis sumebat argumentum, ædificationem promovebat, cum omni demonstratione et plenitudine, ut auditoribus posita esse ante oculos quæ tractabat viderentur. Dicebat enim oportere sacrum oratorem prius ea quæ dicit credere: inde enim fieri, ut non veluti alienæ explicationes, sed ut propriae directiones audiantur. Erat ille vox, uti et aspectus ac forma. gravis ac virilis, suave tamen quiddam et canorum habens, ac Dei timore quodammodo condita. Cum aliquando contra Judæos, Gentiles, haereticos verba faceret, exclamavit quidam, ita alte, ut etiam infra positi audirent: (pertractabat autem illud argumentum, quæ res debeant benigne non cum concitato ardore dici:) Talia quommodo existimaris Christum esse locutum? (Habenti manum aridam, uti scriptum est. Et circumspiciens eos cum indignatione, dixit: Extende manum tuam, et illud: O generatio perversa et incredula; et alia id genus) aut Apostolum Petrum? Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? aut Paulum: Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Adhortans vero dicit Christus, suavi et benigna voce: Venite omnes qui laboratis et onerati estis. Miseratus quoque urbem Hierusalem, dicit: Quoties volui congregare filios tuos! Et alia ejusmodi plura. Petrus quoque cum Joanne ad Speciosam portam paralytici misertus, et Paulus Galatis scribens, Filioli, quos iterum parturio, inquit, quia nimirum tempus adhortationem postulabat.
19 Ita ergo a prima ætate ad senium lectionem in ecclesia Scripturarum usurpabat, et aliis suadebat, dicens lectionem legem esse Prophetarum, prænuntiam gratiæ, præparantem rectas vias Domini, id est, audientium corda, similia tabulis, in quibus ante earum cognitionem sententiæ et pronuntiata quædam difficilia per assiduitatem inscripta sunt, ex veteri Testamento, ejusque recta interpretatione. Exæquantur primum et laevigantur hæ tabulæ; ut adveniente, veluti graphio, Spiritu sancto, gratia, et lætitiæ Evangelicæ vocis, immortalis et coelestis doctrinæ Christi, inscribi possit. Nec enim aliter sigillum, quod per baptismum fit, imprimi, ac formam potest quæ insculpta est referre, nisi prius subacta fuerit cera, atque ad quod imprimendum fuerit altius recipiendum mollita. Sic animos auditorum censebat ad verbi impressionem cedere quasique obsequentes reddi oportere. Concuti enim, ac veluti clausas fores aperiri dicebat eorum, qui recens in Ecclesiam ingressi sunt, mentes. Sic et Propheta a Deo imperatur: Clama fortiter, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam. Quid attinet enim dicere, quod ipse quoque, qui præ ceteris omnibus maxime mansuetus erat Christus, ita tamen clamet die festo scenopegiæ? Scriptum est enim: Postremo die magno festivitatis stetit Jesus, et clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Ita vere est. Docens clamat. Consputatus vero, condemnatus, vexatus, patiens, silet, qui sicut ovis ad occisionem ducitur, et velut agnus coram tondente sine voce est. Ego enim, inquit, sicut surdus non audiebam, et factus sum tamquam homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
a Fulgata editio habet: Prepara foris opus tuum.
CAPUT V. Episcopatus Smyrnensis.
Thesaurus impertiæ divinitus Polycarpo gratiæ, dum conversationem ejus aliqua ex parte commemorare nitimur, eo nos perduxit, ut et formam doctrinæ ejus traderemus, et, qua ratione interpretari scripturas esset solitus, ibi veluti defixi exponeremus, idque eo fine, ut et posteris sanctarum et a Deo inspiratarum scripturarum rectam doctrinam ministraremus. Quod nunc attinet ad commissum ei Episcopatum veniamus, quæque in eo egerit. Cum longum pietatis stadium percurrisset Bucolus, ac sæpenumero edoctus esset coelitus qualem esset successorem habiturus, gaudens et exultans, atque veluti in sapiente dispensatore acquiescens, ita decessit, ut imminente jam morte Polycarpi manum caperet, et primum quidem pectori suo eam apprimeret, dein vultui; a ostendens quod quæcumque munia ac charismata illis sensuum facultatibus et instrumentis administrantur, corde quidem intelligendo, videndo oculis, auribus audiendo, naribus Christum adspirando, ore Deum Patrem et Filium ejus Jesum prædicando, ea omnia illi essent commissa. Quæ cum egisset Bucolus, Gloria tibi Domine, inquit, itaque obdormivit. Polycarpus vero nihil eorum tunc cogitabat: semper enim illi solum futurorum spes studiumque inerat. At qui præsentes circumstabant, et hæc videbant, mutuos de iis sermones privatim conferebant, spe pleni fore ut talis sibi Pastor obtingeret. Efferentes vero B. Bucoli corpus ad cœmeterium basilicæ Ephesiacæ dictæ,b juxta Smyrnam sitæ, illud condiderunt, ubi nunc myrtus crescit post translationem corporis S. Thrasææ Martyris; peractisque omnibus obtulerunt panem pro Bucolo et ceteris: una vero omnium sententia fuit ut Polycarpus offerret. Ille vero ut semper modeste et circumspecte se gerebat, quæ ad honorem suum spectabant rescindere conabatur: illi vero præoccuparant ne aliter fieret. Cessit ergo voluntati eorum, sacrificiumque peregit.
21 Illi autem nulla interposita mora, intra paucos dies vicinarum urbiumc Episcopos evocant, præparantque sedulo omnia quæ opus erant, ad eos excipiendos qui conventuri essent ad electionem novi Antistitis. Cum ii jam adessent, concurrit ingens hominum multitudo ex propinquis urbibus ac vicis; quorum alii quidem noverant Polycarpum, alii videre eum, de quo jam multa audierant, cupiebant. Cumque congregati templum replessent, coelestis luminis splendor cunctos circumfulsit, et nonnulli e Fratribus mira quædam videre portenta; unus quidem circum Polycarpi caput albam columbam lumine circumceinctam: alius priusquam revera consedisset Polycarpus, conspexit eum veluti jam in Episcopali throno considentem; alius ceu militari habitu conspicuum, flavaque zona præcinctum; alius purpurea veste indutum, lumine faciem ejus undique allambente: alia fidelis et pia Virgo vidit staturam ejus duplo majorem quam revera erat, ac vestimenta cocco tincta supra dextrum ejus humerum; cervicem vero ejus splendidam instar nivis, et annulum.
22 Post orationem et multiplicem genuflexionem, ut ei mos erat,d ad legendum surrexit, omnium arrectis ad audiendum animis. Lectio vero erat epistolarum Pauli ad Timotheum et Titum: in quibus tradit qualem esse oporteat Episcopum. Eratque ipse ita ad ejus loci normam compositus ac conformatus, ut quicumque audiebant, dicerent invicem, nihil illi decesse eorum, quibus Paulus vult præditum esse eum qui Ecclesiæ gubernacula suscepturus est. Ut igitur post lectionem, et Episcoporum admonitionem, ac concionem Presbyterorum, missi sunt ad laicos Diaconi, sciscitatum, quem vellent; ii una voce responderunt: Polycarpus sit Pastor noster ac Doctor. Annuente igitur universo cætu Ecclesiasticorum, promoverunt eum, multa precantem, et defugere onus volentem.
23 Diaconi ergo eum adduxerunt ad consuetam consecrationem, quæ ab Episcopis manuum impositione peragitur. Constitutus igitur coram primis ipsorum, lacrýmis pietatis ac humilitatis locum respersit, et unxit, quo in loco per spiritum vidit stantes Christi S. Bucolus de successore calitus edoctus a moritur, sepelitur, b sacrificium offerente S. Polycarpo: c hic præviis variis prodigiis, il eligitur Episcopus, ordinatur; sti pēdes, qui ipsi ad hoc sacræ dignitatis suscipiendum gerendumque munus aderat. Cum igitur divinum officium peragentes Sacerdotes ac Levitæ in medio constiterunt, magnoque podere circumamictus Archipræsul; hortati sunt eum præsentes, ut quia ita habet consuetudo, ad populum verba faceret, nam et maxima pars communitatis id urgebat. Aperiens igitur os suum dixit, voce indicante, qui inerat animo, timorem: Benedictus Deus et Pater Domini nostri, summi Sacerdotis, et Pastoris, et Doctoris, et Regis æterni Christi; cui gloria in secula seculorum, qui in omnibus nos proba, et corda explorat per omnia, per quæ et Patrum nostrorum et sanctorum suorum Prophetarum probavit, quibus statuta ac sanctos ritus dedit, ut quæ in iis erat fides aliis innotesceret; ita et nunc humilitatem meam probat, impositi sacerdotii magnitudine: quod ejusmodi esse scio, ut recte illud obire nemo hominum possit, nisi celitus gratiam acceperit: quemadmodum B. Paulus Apostolus in epistolis suis declaravit, atque adeo verbo unico omnem conversationem complexus est ejus, quis reliquis est præpositus, dicendo irreprehensibilem esse oportere; quod verbum arbitror nullius vestrum aures esse præterlapsum, sed intro ad ipsum penetrasse totumque pervasisse animum. Quare æquum est vos, carissimi, preces pro me ad Deum fundere, ut ipse mihi tribuat, digne immaculatæ suæ sponsæ Ecclesiæ servire. Idem omnibus conservis et consacerdotibus dico, quos mihi necesse est coram Deo ac vobis adhortari, ut mecum certent ac laborent cum omni alacritate et caritate non ficta, in proposito mihi agone. Scitote oportere nos omnes simul currere, ut omnes bravium consequamur, uti omnibus æqualis proposita est corona immortalitatis, ab eo qui sine personarum acceptancee illam tribuit iis qui præclare certaverint ac vicerint, per gratiam omnipotentis Dei et Domini nostri Jesu Christi. Invisibili et immenso, soli immortali Patri gloria, honos et imperium fuit, est, et erit in secula seculorum. Amen. Tunc reliqui quoque Episcopi accommodatos ad exhortationem et consolationem sermones habuere sabbato et Dominica, oblationes et gratiarum actiones cum exultatione peragentes, et cibo sumpto, singuli domum suam reversi sunt, magno perfusi gaudio, quod cum Polycarpo societatem communionemque contraxissent, glorificantes Dominum Christum Jesum, cui gloria in secula. Amen.
24 Incipiente autem sabbato dixit Polycarpus: Audite exhortationem meam dilecti filii Dei. Ego præsentibus Episcopis contestatus sum, et iterum vos hortor, honeste et digne vias Domini ambulare, qui scitis quod, cum in Presbyterorum ministerio essem, tantam pro viribus sollicitudinem adhibuerim: nunc rero majorem etiam impendere oportet, quia maximum mihi propositum est, si segnis fuero, periculum. Nam præter divini judicii metum, etiam apud homines turpissimum mihi foret, dissolvere ac demoliri bene cæpta, et non potius superstruere et augere incitantem me ad ea animi impetum. Nostrum igitur est, ab omni improbitate et perturbatione procul recedere: ne quis existimet nos fastu potius, quam pietate et præcautione, in peccantes animadvertere. Accidit enim aliquando, ut nonnulli qui in sublimiore constituti sunt loco, aliisque præpositi, quando quis eos potius incitatius currere diceret oportere, tunc remissius agant, haud satis memoria repetentes, quo quis ampliorem consequitur honorem, eo majorem erga Dominum testari eum benevolentiam debere; nec verba retinentes Christi dicentis: Cui multum datum est, multum quæretur ab eo; aut parabolam creditorum variis talentorum: vel oblatam vigilanti servo felicitatem: atque expostulationem de negligentibus ad nuptias venire, et mulctam inflictam ei qui accommodatum lætitiæ nuptiali omiserat vestitum: prudentes virgines a sponso admissas: denique ista, Vigilate, Parati estote, Non graventur corda vestra; tum novum præceptum de mutua caritate: dein adventum Domini subitum et fulminis instar manifestum, terribile per ignem judicium, vitam æternam, regnum numquam obnoxium corruptioni; et quæcumque a Deo edocti nostis, scrutantes inspiratas divinitus scripturas. Stylo Spiritus sancti inscribite ita cordibus vestris ut maneant indelebilia præcepta.
a Multas Halloix congerit caussas, ob quas hanc cæremoniam usurparit S. Bucoliis. Menxa habent a Bucolo consecratum Polycarpum; falso, ut hinc patet.
b Græce est. ei; Σμύζεις, ad, vel juxta Smyrnam. Halloix ita exponit: Delato igitur in urbem Smyrnam Bucoli corpore (quippe in suburbanis mortem oppetierat) atque in ceemeterio non procul ab Ephesina porta tumulato, unde accepit, in suburbanis obiisse? probabilius est, vetusto more extra urbem fuisse cæmeterium.
c Cum plurimi veterum ordinatum a S. Joanne Apostolo tradant, vel Smyrnam is tunc Epheso venit, vel judicium ipse suum ad congregatos Patres misit, vel denique eorum suffragiis peractam electionem confirmavit.
d Halloix: Quæ tametsi Polycarpus eo produceret explicaretque animo, ut earum in se virtutum penuriam defectumque ostenderet, ac tanto impares oneri humeros comprobaret, etc. Non dubium quidem, quin ita de se, deque episcopatus onere senserit: non videtur tamen eam lectionem ideo suscepisse, sed consuetudo potius fuit, quæ de adsciscendis ad tale munus viris idoneis essent Ecclesiæ ab Apostolis præscripta, in conventu prælegere, ut Patres non alium ad id cooptarent, nisi qui iis èsset præditus dotibus. Ipsi vero Polycarpo legendi munus vel ab Episcopis injunctum erat, vel ex peculiari aliquo officio incumbebat.
Et talia quidem loquens, ac permanens in doctrina, ædificabat et salvum faciebat seipsum, et auditores suos. Quæ vero de patratis ab eo miraculis ad nos pervenerunt, nunc commemorabo. Contigit ut in a Teo veniret ad thermas quæ dicunturb Lebadiæ, adc Daplhnum quemdam Episcopum, qui post sumptum cibum narravit ei penuriam suam, quodque perquam modicum sibi alimentum agrum colendo pararet, cumque ostenderet dolia sua fere vacua, extendens ad ea manus ait: In nomine Jesu Christi, utere. Et ab ea hora tanta adfuit copia, post semen terræ commissum, ut secure et familiam suam aleret, et aliis largiretur.
26 Post aliquod tempus iterum ad Daplhnum divertit: hie vero gratias pro collato beneficio egit, eoque præsente cibum præbuit multitudini Fratrum, positum vero in medio est vasculum vini aliquantum continens. Dicente vero illo domesticis suis ut intro auferrent ac plus vini infunderent, dixit Polycarpus: Relinque ita, non enim deficiet vinum. Cum ergo promerent ac biberent, vinumque uberius scaturiret; id animadvertens ancilla quædam adolescentula, non cum reverentia et timore, sed juvenili joco exclamavit dicens: O dolium inexhaustum! Post quod dictum abscedente Angelo qui portentum illud patrarat, et vinum ipsum, quod supererat, evanuit. Quare Polycarpus ait: Præclare pronuntiatum est a Davide, Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore.
27 Constituit vero Polycarpus alios quidem Diaconos interque eos unum cui Camerio nomen, qui tertius ab eo, post Papirium nempe, illam rexit Ecclesiam. Eo secum assumpto rus iit, erat enim ei Ecclesiarum quæ in pagis erant curam commissurus. Cum autem in urbem reverteretur, procurrens juxta viam ex agro vidua viro probatissimo obtulit aviculam adhuc parvam, et primum recusanti, ut eam acciperet tandem persuasit, rogans ut ea uteretur pro oblatione. Sero autem vespere, quoniam pedes ut plurimum iter agebat, statuit cum Camerio ad publicum diversorium deflectere, cum locus ille necdum Evangelicæ gratiæ particeps esset factus. Post conam autem paululum quiescens celeriter in somnum incidit, nam voluntarii corporis labores ac cruciatus quietem,
AUCTORE PIONO, EX MS. GRECO.
Angeli cura quietem, dum quis solitarius est, facile conciliant. Post mediam autem noctem adstitit ei Angelus Domini, percussoque ejus latere ait: Polycarpe, et ille: Quid est? Angelus autem: Surge atque e diversorio egredere; ruiturum est enim. Ipse vero experrectus Camerium quoque vocavit, ast ille somno ac lassitudine gravatus, vix tandem obaudiit, tum ei rem exponens suasit ut surgeret. Ille vero: Nondum primus somnus præteriit, sancte Pater. Et quorum properamus? Tu assidue divinas scripturas meditans ita vigilas ut nec ipse dormias, nec alios sinas quiescere. Siluit Polycarpus. Postquam vero Angelus secundo apparens eadem rursum edixit, jussit Camerium surgere. Obtendente eo credere se Deo, quamdiu intus esset Polycarpus, non ruiturum esse murum; respondit Polycarpus: Et ego Deo credo, sed muro non credo. Tertio apparente et eadem inculcante Angelo, et is qui prius neglexisse periculum videbatur surrexit, et ipse quoque celeriter exiliit. Cum exissent autem, nec adhuc tamen longe essent progressi, recordati sunt se aviculam in diversorio reliquisse, cumque abessent circiter jactu lapidis: Ne pigeat, inquit Polycarpus, illam efferre, cum beata illa vidua eam in oblationem donarit. Et reversus eam accepit, cumque exisset, subito totum diversorium a fundamentis corruit, obtritis omnibus qui in eo erant. Stans vero Polycarpus et ad cœlum suspiciens ait: Domine Deus omnipotens, Pater Jesu Christi benedicti Filii tui, qui Ninivitarum subversionem per magnum Prophetam tuum Jonam prænuntiasti, et ut discrimen efflugerent dedisti, vere te benedico, quia per manum Angeli, per quem collapsurum ædificium significasti, ex isto nos periculo exemisti.
eripitur a subbita ruina diversorii.
Incendium publicum,
28 Aliud factum est per eum istiusmodi miraculum. Cum in urbe omnes sopore obruti essent, jamque ferenox media præteriisset, coquerent vero panem pistores, contigit ut in vicina sarmenta incidens ignis, totam inflammaret officinam, indeque latius exundans magnam partem invaderet civitatis. Concurrente dein multitudine, et tumultu ac clamore magno exorto, Præfectus afferri parata in eam rem instrumenta imperat. Feruntur siphones, aqua, omniaque artis instrumenta. Accurrerunt et Judæi eo prætextu quod ignem possent restinguere, ultro enim sese orto uspiam incendio offerunt, dicentes id alioquin sopiri nisi adstiterint non posse. Id illorum est artificium, ut ea occasione rapiant quæ in domibus sunt. Periclitante igitur civitate dixit Dux: O viri qui adestis ad luctuosum hoc nobis spectaculum, videtis nihil esse remedii, adverso spirante vento: cumque unica fuerit spes in præsentia Judæorum sita, ea quoque excidimus. Quid igitur est quod dico? Audite. Nuper in prætorio noctu consurgens servus quidam meus a dæmone arreptus vociferabatur, neque sui ipse compos erat. Cum lumen intulissemus, reperimus eum omnino furentem, et omnia vorantem. Orto die adfuerunt Judæi, incantare eum cupientes. Ipse vero unicus cum esset, ii vero multi, ita illos verberibus multavit, ut parum abfuerit quin eos interficeret, et dilacerans eorum vestes, nudos et sanguine conspersos dimisit. Unus igitur in domo mea existens Christianus dixit: Si jubes, advocabo quempiam qui ei succurret. Annuente me, venit Christianorum Doctor, quem Polycarpum vocant. Cum autem longe adhuc abesset, alte vociferari copit adolescens: Venit ad me Polycarpus, et fugere debeo. Appropinquante autem. d...
29 consueta ad plures dies nihil proficientes tunc quieverunt. Et vix congregatis Senatoribus, ac dicente Præfecto se neque frumentum habere, neque qua comparetur reperire se qui pecuniam paratam numerare possit; surgens e medio ipsorum senex quidam ait: Viri, quotquot eo tempore præsentes fuistis, quando orto sub mediam noctem incendio urbs erat in discrimen adducta, meministis quod neque nobis neque Judæis valentibus ignem sistere, accersitus a nobis vir quidam vere religiosus, sacerdos eorum qui Christiani dicuntur, stans coram nobis omnibus, et suspiciens in cœlum verba quædam pronuntiavit; et confestim flamma conglobata, et nescio quo modo illius vocem reverita, ipsa in seipsam resedit. At sæpe mihi incidit, revera Deum esse virum illum. Scitis enim, quod poetæ nostri aliique tradunt auctores, Deos quandoque e cœlo descendere forma assumpta humana, ad irroganda injuriam facientibus supplicia, insontes vero vindicandos.
quasi Deus a Gentilibus habetur,
30 His auditis, censuerunt omnes convocari amplissimum populi concilium oportere: neque cunctari cives undique frequentes ad theatrum convenere; nam fame pressi, positam ante pedes necessitatem videbant, ut etiam unum Deum esse unanimi voce conclamare cogerentur. Missi igitur ad Polycarpum qui eum obtestarentur, ut ad illum populi conventum adesse vellet: a quibus repertus adductusque est. Tum vociferari populus: Primates vero urbis ita eum affati sunt: Polycarpe, vides urbem, in qua tu quoque moraris, in angustiis esse, atque ipse quoque es particeps, si non morum eorumdem, at certe quidem penuriæ, quam nobis nimia siccitas attulit: rogant igitur te Smyrnæi, ut a Deo tuo pluviam poscas, ut tellus hausta cœlitus aqua, commissa semina colonis reddat. At viro Dei suffundi rubore facies, corpus omne largo sudore fluere, cor validis tremoribus palpitare, et ad cœlum oratione subsilire; et breviter quidem, sed præclare respondit, dicens: Viri pulcherrimæ urbis hujus incolæ, audite me hospitem et advenam; ut est urbs mihi omnis peregrina propter cœlestem civitatem, mundusque hic universus civitas una, Dei qui cuncta fabricatus est, munere. Non equidem, ut vos existimatis, tantum mihi sumo, ut me posse arbitrer gentis totius propter sua delicta ab ultore Deo castigatæ, plagas propulsare. Verum quid fieri possit, ostendam: Sunt mecum congregati Presbyteri religiosi, quos ego si quam rem consequi cœlitus exopto, allegare ad Deum oratores soleo. Hos ergo adducam, ut et ipsi pro vobis preces ad Deum fundant. Vos autem hortor, ut alacri animo sitis, atque universum populum jubeatis et dimittere syngrapham, et meliora sperare. Nam cum Deus longanimis sit, tribuit hominum generi poenitentiæ tempus. Tunc Præfectus tum ex prioribus Polycarpi miraculis, tum ex præsenti ejus sermone sumpta fiducia, ait: Scitis omnes, advenæ ac cives, nos juxta proprias leges atque instituta, Divinitatem venerari cæremoniis, sacrificiis, altaribus erigendis, thurisque suffitu: hic vero, et quos se comministros et sacerdotes habere in secessu profiteur, privatim quietius concipiunt puras ad Deum suum preces. Discedamus igitur nos atque ipsi, atque hunc dimittamus, libertatem ipsi dantes ut cum illis excusso quem hic illi tumultus attulit, pavore, quieto securoque animo sacra pro nobis peragat. Quæ cum dixisset, pópulum dimisit.
adhortatur fideles adpreces cum fiducia fundendas.
31 Polycarpus e vestigio ad templum, in quo congregari Christi Ecclesia solebat, properavit, et Diaconos jussit omnibus quamprimum denuntiare; ut summa animorum contentione una a multis offerretur deprecatio. Illi vero sese jam ad id præpararant a matutino tempore, propterea quod et parasceve erat, et ad theatrum ductus Polycarpus, cui ne quid a populo injuriæ fleret verebantur. Audientes igitur convenerunt. Ille vero, Memores, inquit, simus, fratres, promissorum Domini nostri Jesu Christi, qui ait: Petite et dabitur vobis. Si enim consenserint duo ex vobis de omni re quam petierint, fiet illis a Patre meo qui est in cœlis. Cum fide igitur petamus, non fluctantes animis. Nam precantis oratio quodam modo velut bilance libratur, et suspensa hæret, quo mens inclinet. Manifestum id nobis, quod Petrus ingressus aquas, credens quidem super eas ambulabat, territus vehementiore vento mergi coepit; documentum nobis præbens, ut mentis, veluti libræ, in alter-utram partem inclinationem intelligamus. Tali præditus fiducia Moyses servus Dei, trepidanti populo dixit: State et videbitis magnalia Domini. Stare enim-vero oportet veluti supra petram vere fundatos, ut neutram in partem declinantes immobiles firmique permaneamus, per fidem in Salvatorem et Dominum nostrum Jesum Christum: qui et beato Prophetæ Eliæ petenti pluviam tribuit, cum clausum fuisset celum annos tres et menses sex.
Exod. 14. 13.
3. Reg. 18. 43.
invocat Deum, pluviam im-petrat.
32 Hæc cum dixisset Polycarpus, primus genibus flexis, cum ceteris ita diu precatus est: O Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi! O Deus omnipotens et benedictus in secula seculorum, amen. Cui serviunt Angeli, Gloriæ, et Virtutes cælestes, Throni, Dominationes, Seraphim et Cherubim! O Deus, qui creasti celum, terram, mare, et omnia quæ in eis sunt: qui finxisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam; propter quem dignatus es mittere Verbum tuum ad terram, ut carne assumpta ex Virgine et Spiritu sancto, salvaret et suscitaret per Passionem suam hominem ad flagitia prolapsim; exaudi Domine, respice Sancte, Attende ad preces sanctæ tuæ Catholicæ Ecclesiæ, et da pluviam super faciem terræ et semen seminanti et panem ad manducandum; ut in diebus necessitatis agnoscant gentes, quoniam servi tui sumus. Quærunt a nobis justitiam, et nunc Domine cognoscant omnes adversarii nostri. Hæc eo precante celum imbrem dedit, atque universi gloriam Dei prædicarunt, qui mirabilia facit per servos suos, cui gloria et imperium nunc et in infinita secula, Patri, Filio, et Spiritui sancto, Amen.
a Teos urbs est Ionix et peninsula, Anacreontis poetæ patria.b Ita MS. Alii Lebedias vocant. Αἰέωσς urbs est in eadem Ionia, Smyrnæ vicina.c Hunc Daphnum esse conjicit probabiliter Halloix, cujus me-minit S. Ignatius in epistola ad Smyrnæos ita scribens: Saluto Alcen, amabile mihi nomen, et Daphnum incomparabilem, et Eutecnum, et omnes nominatim.d Quæ in nostro desunt MS. ita supplet Halloix: Quando ergo, inquit Præfectus, neque per nos neque per Judæos restingui incendium potest, is nobis accersendus est, si forte huic malo mederi queat. Ne multa. Inventus et invitatus adfuit, preces fudit, ignes inhibuit.
Alteri quoque malo partim presenti, partim impendenti, eodem remedii genere obviam ivit. Cum enim civilias magna annonæ penuria premeretur, atque ingens et permolesta fames timeretur, congregatis super hac re primoribus, et Præfecto palam exponente, etc.
MARTYRIUM ex Ecclesiæ Smyrnensis epistola.
§ I. S. Germanici et aliorum constantia.
a Ecclesia Dei quæ Smyrnam incolit, Ecclesiæ Dei quæ estb Philadelphiæ, et omnibus ubique locorum sanctæ et Catholicæ Ecclesiæ paræciis, misericordia, pax, et caritas a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo multiplicetur.
Illustre S. Polycarpi martyrium, dem fortitudinis præ ceteris tribuetis. Quis enim animi illius magnitudinem, quis constantiam, quis erga Deum caritatem non admiretur?
2 Alii quidem flagris ita alternis dire cæsi sunt, ut ipsam internam venarum arteriarumque et carnis constitutionem contemplari oculis fas esset: ita tamen tulere fortiter, ut ipsi circumstantes eos miserarentur ac deflerent. Alii eo pervenere constantiæ, ut nec mutiret, nec gemeret eorum quisquamc: ostenderuntque nobis omnibus generosissimi Martyres Christi, se eo tempore quo caro tormentis subjiciebatur, veluti peregrinari animis, aut potius adstantem Christum cum iis interea conversari; seque divinæ gratiæ obtemperantes, mundanos contemnere cruciatus, atque unius horæ momento æterna redimere supplicia. Erat iis ignis veluti refrigerium immitis carnificinæ: habebant enim unum illud ante oculo propositum, æternum et inextinguibile incendium effugere, ac visu mentis prospectabant quæ perseverantibus reservata sunt bona, quæ neque oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, iis vero erant a Deo commonstrata, veluti non homines, sed jam Angeli essent. Similiter et ad bestias damnati, graves sustinuere cruciatus, gladiis quoque expositi, aliisque acerbis suppliciis, ut si fieri posset, ipsa pœnarum duiturnitate eos tyrannus ad fidem negandam induceret.
3 Multa sane adversus eos machinatus est diabolus. Sed grates Deo debentur, quod adversus omnes non prævaluerit. Nam generosissimus Germanicusd eorum pusillanimitatem sua constantia confirmavit, qui et splendide adversus feras depugnavit. Volente enim Proconsule ei persuadere, et dicente ut ætatis suæ misereretur; ipse ultro vi illata in se bestiam provocavit, citius ab hac injusta et impia vita liberari desiderans. Ex eo omnis multitudo magnanimitatem piæ et religiosæ gentis Christianorum mirata, exclamavit: Tolle impios. Quæratur Polycarpus. Quidam vero Phryx, nomine Quintus, qui recentere Phrygia advenerat, feras conspicatus, fractus animo est: hic vero se et alios quosdam ad spontaneum martyrium obtruserat. Hunc Proconsul multa obtestatus induxit, ut juraret ac sacrificaret. Ideo, fratres, non laudamus eos qui sponte se ingerunt, quandoquidem nec ita nos Evangelium docet.
a Hujus epistolæ pariem recitat Eusebius lib. 4, cap. 14.
b Eusebius Philomili, et ante dixerat hanc epistolam scriptam Ecclesiis Ponti. Est Φιασκλίον Πρυγγίω magnæ urbs apud Ptolemæum lib. 3, cap. 2. et tabula 1, Asiæ. At Philadelphia ibidem Μαξονίω urbs inter Smyrnam et Philomelium. Ex varicate inscriptionis recte conjicit Halloix ad diversas Ecclesias missa fuisse epistolæ exemplaria, quod et ex fine ejusdem epistolæ colligere licet.
c Addit Eusebius: Marinas cochleas, quos muriges vocant, et acuta quædam fragmenta in dorsum suplinatis Martyribus substernebant, in quibus omne tormenti genus et pœnæ speciem consumentes, etc. ita vertit Ruffinus.
d Ita MS. Græcum: 'Επερβόνουσεν αὐρῶν τῆς δειλίων. Ast Eusebius: 'Υπορβονώστα εῖν βιας χαρίει τῆν Ιμφυσεν περ! τῆς θάνατον τοῦ σώματος δειλίων, qui divina gratia ingenitam animi imbecillitatem, quæ efficit ut mortem corporis perhorrescamus, erexit ac recreavit. Suffragatur Iuffinus: Qui per gratiam divinæ virtutis, inquit, metumcorporæ fragilitatis exclusit.
Philomelium. Philadelphia.
§ II. S. Polycarpi latebræ, apprehensio.
Admirabilis autem Polycarpus ut primum hoc audivit, minime est animo perturbatus: sed voluit in urbe permanere. Plures vero ei auctores fuerunt ut secederet. Et secessit in prædiolum haud procul ab urbe remotum, ibique cum paucis substitit, nihil aliud agens die ac nocte, nisi preces pro universis per totum orbem terrarum Ecclesiis fundens, uti erat solitus. Cumque precationi vacaret, triduo antequam comprehenderetur, mente a sensibus avocata, a videre sibi visus est cervical suum igne comburi. Et conversus ad præsentes, prophetice dixit: Oportet me vivum comburi.
5 Dumque expectantur qui eum quærebant, in aliud prædium transiit: et statim adfuerunt qui eum vestigabant: eoque non juvento,b duos adolescentulos comprehenderunt, et quibus alter tormentis adactus confessus est, neque enim latere jam poterat; quando et qui eum prodebant domestici erant: et Irenarchus, hoc nomen sortitus, Herodes cognominatus, festinabat in stadium illum introducere, ut et ipse propriam consequeretur hereditatem Christi consors effectus, qui autem illum prodiderant, Judæ mactarentur supplicio. Habentes igitur secum illum adolescentulum, die parasceves, hora prandii, exiverunt persecutores et equites cum consuetis armis, veluti ad latronem capiendum properantes. Et sub noctem eo pervenientes illum invenerunt in domuncula quadam in superiori contigatione absconditum. Poterat quidem inde in alium locum fugere, sed noluit, dicens: Fiat voluntas Dei.
6 Audiens igitur eos adesse, ultro descendit, eosque allocutus est,c mirantibus quí spectatores aderant ætatem ejus, est constantiam, quodque tanto studio illi ad virum senem comprehendendum uterentur. Continuo igitur iis cibi potionisque jubet apponi quantum iis collibuisset: rogavit vero eos ut sibi horam ad libere precandum largirentur. Quibus annuentibus, plenus gratia Dei, stans ita oravit, ut vix intra duas horas finem fecerit, stupentibus qui audiebant, multisque eorum animi pœnitudine tactis, quod ad pium hunc senem exissent. Ut precationem absolvit,d memoriaque repetiti universa quæ illi unquam acciderant sive parva sive magna, sive gloriam illi sive dedecus afferentia, et totam Ecclesiam Catholicam per universum orbem dispersam commendavit Deo; cum hora jam abeundi adesset, asino eum imponentes versus urbem duxere die sabbati.
7 Occurrere eic Irenarchus Herodes, et pater ejus Nicetas, carpento vecti, inque hoc eum assumentes, et ei assidentes, persuadere conabantur, dicentes: Quid enim mali est dicere,f Dominus Cæsar, et consequenter sacrificare, et salvum evadere? Ipse primum nihil eis dedit responsi. Sed cum magis instarent, dixit: Non sum quod suadetis facturus. Illi vero ejus in suam sententiam pertrahendi spe frustrati, contumeliosa in eum verba jaciunt, et tanta cum celeritate e curru deturbant, ut inde delapsus, tibiam haud leviter sauciaret. At neutiquam commotus, quasi nihil percepisset incommodi, prompto animo, citato etiam gressu proficiscebatur ad stadium deductus.
8 Tumultus in stadio erat maximus, ut nemo quidquam audire posset. Polycarpo vero ingrediente in stadium, vox e celo missa est: Fortis esto, et viriliter carta Polycarpe, atque eum quidem a quo vox esset profecta nemo vidit, vocem ipsam multi e nostris qui præsentes aderant audivere. Ceterum eo producto tumultus ingens erat, cum audisset multitudo Polycarpum esse comprehensum. Ad se deductum interrogat Proconsul, num ipse Polycarpus esset. Id confitentem hortatur ut Christum neget, dicens: Reverere ætatem tuam; et alia his similia, ut iis moris est dicere: Jurag per Cæsaris fortunam. Resipisce; dic, Tolle impios. Polycarpus gravi et sodato vultu universam impiorum gentilium, quæ in stadio erat, multitudinem intuens, intenta in eos manu, simulque cum gemitu in celum suspiciens, dixit: Tolle impios. Instante deinde Proconsule et dicente: Jura et dimittam te. Conviciis Christum incesse; Polycarpus dixit: Octoginta et sex annosh ei servivi, et nullo me unquam affecit incommodo; et quomodo potero blasphemare Regem meum qui me salvavit?
9 Urgenti rursus Proconsuli et dicenti, Jura per Cæsaris fortunam; i respondit: Absit ut per fortunam Cæsaris jurem, ut tu dicis. Simulas te ignorare qui sim: audi, libere eloquar: Christianus sum. At si animus est Christianæ professionnis rationem cognoscere, da diem, et audi. Dixit Proconsul: Id populo persuade. Polycarpus respondit: Tibi rationem dare dignum censui. Docti enim sumus Magistratibus et potestatibus a Deo constitutis, subjici in eo quod honestum est, iisque honorem deferre, qui animarum nostrarum saluti nihil afferat detrimenti. Sed multitudinem hanc vulgi nequaquam dignam judico, cui ratione fidei reddenda satisfiat. Proconsul dixit: Feras habeo; iis te objiciam, nisi pœnitentia ducaris. Evoca eas, inquit Polycarpus. k Nec enim recipienda pœnitentia est, quæ a melioribus ad deteriora impellit. Pulchrum vero mihi erit a duris ad æqua transferri. Ille rursus: Igni te l consumi faciam, cum bestias contemnas, nisi resipiscas. S. Polycarpus, Ignem minitaris, inquit, qui ad horam ardet, et brevi extinguitur. Ignoras enim futura supplicia, atque æternæ damnationis parata impiis incendia. Sed quid moraris? profer quod vis.
10 Hæc et alia plura dicens, fiducia et gaudio repletus est, eaque vultui ejus gratia inerat, ut non modo non concideret ac perturbaretur ob ea quæ ei dicta erant, sed ipse e contra obstupesceret Proconsul, m qui dein præconem in medium stadium misit, jussitque tertio proclamare: Polycarpus se Christianum esse confessus est. Id cum præco proclamasset, omnis multitudo Gentilium et Judæorum Smyrnæ habitantium, effreni animi impetu altissime vociferatur: Hic est magister impietatis, hic pater Christianorum, hic nostrorum Deorum exterminator, qui multos a sacrificiis et veneratione Deorum avertit. Hæc dicentes vociferabantur, rogabantque n Asiarcham Philippum, ut in Polycarpum leonem immitteret. Respondit Philippus id sibi integrum non esse o cum jam venationes absolvisset.
a Eusebius scribil, noctu orantem oppressum esse somno, et vidisse cervical igne accensum consumi, caeque re e somno excilatum. Eodem modo exponit Ruffinus.
b Eusebius videtur significare pueros hos comprehensos esse in secunda villa, quem ex fide ita vertit Ruffinus: Rursum fratrum caritate compulsus, commigravit in alium locum. Quo non multo post inquisitores ejus ingressi, correptis duobus pueris, et altero ex his verberato, per indicium ejus ad Polycarpum perveniunt. Græce est: μεταδήναι φασεν εἰς εἰτερὸν ἀγρὸν, ἐνυα μετ οὐ πείεστον τοὺς συνελαύοντας ἐπελδείν, δύο τε τῶν αὐτόι συλλαβεῖν παίδων. In aliam ferunt villam migrasse, et non multo post eos, qui illum insequebantur, eo venisse, et duos pueros qui ibi erant comprehendisse.
Clia Græce: ἀκούσας οὖν αὐτοὺς παρόντας, καταβάς διελέχθη αὐτοίς, θαυμαζόντων τῶν παρύντων τὴν ἡλικιαν αὐτού καί τὸ εὐταδοίς, καί δει τοσαύτη σπουδὸς, ἐχρήσαντο τὸν συλληφθήναι τοιότον πριτδότην αὐδρα. Ast Eusebius: Καί δη μαθὸν παρόντας, ὡς λόγος φησι, καταβάς αὐτοίς διελέχατο, εὐ μὲλα φαιδρὸς καί πραστάτω προσώπω ὡς καί θαύμα δοκείν δργν τοὺς πάλαι τού ἀνδρος ἀγγώτας, ἐν ἀποβλέποντας τῷ τῆς ἡλικας αὐτού παλιαιὸς, καί αειμνὸς, καί εὐταβεῖ τού προσάπου, καί εἰ τοσαύτη γίνοιτο τσουδὸ ὑπερ τού τοιότο συλληφθήναι πριτδότην. Simul atque adesse eos intellexit, ut traditur, descendens, cum illis collocutus est, admodum sereno et placido vultu: ut perquam mirum videretur iis qui virum antea non noverant, ejusque nunc cernebant provectam ætatem, et gravem ac reverendam vultus moderationem, cur tanta adhiberetur festinatio ad senem sic comprehendendum. Ruffinus: Quin imo et cum comperisset adesse comprehensores suos, in occursum eis progressus, leto admodum vultu ac placido compellare viros cepit cum ingenti oris gratia, ita ut illi mirarentur et stuperent, quid tantum studii fuerit, ut vir illius gravitatis et honestatis in tam longova ætate et tanta vitæ auctoritate positus, perquiri et comprehendi jussus slit.d Græce: μηνμονύεις ἀπάντων καί τῶν πώποτε συμβεδεκότων αὐτὰς μεράντε καί μεγάλων. Ruffinus: Memoriam faciens omnium quoscumque nosso potuit, majorum, minorumque. elc.: al Christophorsonus, ut nos, vertii.e Ruffinus: Occurrit ei Prefectus pacis Herodes nomine. Christophorsonus: Herodes, qui Prefectus pacis dicebatur. Multa de hac voce et officio disserit Halloix noster.f Ita MS.: ast Eusebius. Domine Cæsar. Ruffinus: Quid enim mali est dicere Deum Cæsarem? g Multa exempla affert Halloix et testimonia, de hoc juramento per genium aut fortunam Cæsaris: quod algominabantur Christiani, ne genio illi, sive dxemoni, divinitatem viderentur more sensuque Gentilium tribuere.h Hinc in Chronico Alexandrino et variis Martyrologiis dicitur S. Polycarpus natus fuisse, cum martyrium subit, 86 aut 87 annos, at non dixit Sanctus tot se annos habene ætatis, sed Christianæ professionis, quam forlassis non nisi 16 aut 18, annos natus, jamque Callistus in familia susceperat. Multa de ejus ætate Halloix: nos quædam supra. i Ita MS. ἀπαρίνατο. Mh mei gñoito ēva δμόζω την Καίσαρος τῶχη, ὡς σὺ λήγεις πρεσποῖ δὲ ἄγρατιν με, τίς εἰις, asd Eusebius: ὁ Πολύκαρπος, αι πεοδοξείς, γναρ, ἐνα δυδεω την Καίσαρος τῶχη, ὡς λήγεις, πρεσποιούμενος ἄγρατιν δὲ τίς εἰμι. Polycarpus, Si, inquit, ad inanem ostentationem requiris, ut per Cesaris fortunam jurem, (sic enim vocas) et me; qui sim, ignorare præ te fers, eic. Ruffinus: Si hanc, inquit, jactantiam quæris, ut ego fortunam Cesaris jurem, et quis sim ignorare te simulas. k MS. ἀπαράδεκτος γὰρ ὁ ἀπὸ τῶν χριστοῦν ἐπὶ τὴ χείρω μετάνοια· χαλον δὲ μετατιβεθωί με ἀπὸ τῶν χαλεπῶν ἐπὶ τὰ δόξαια. Eadem habet Eusebius, nisi quod pro ἀπαράδεκτος, scribit ἀμεάλετος. Vertit Christoforsonus: Nam nobis rata ac decreta stat sententia: et multum ab eo absumus, ut aliquando animo mutato, nos meliorum poeniteat, quo deteriora sequamur. A scevitia et crudelitate ad requitatem et modestiam traduci, est pulchra sane mutatio. Sed in hoc posteriori membro Eusebii textus με non habet, sed solum μετατιβεθωιάπο τῶν χαλεπῶν. Eodem fere sensu Ruffinus: Nobis enim immobilis stat sententia: Nec possumus de bono ad malum per poenitudinem mutari. Melius autem erat, si hi mutarentur ad bona, qui perseverant in malis i Ita MS. δαπαιηθεναι. Eusebius: δαμασθεναι, et vertit Christophorsonus: domitum et mansuetum reddam. Ac Ruffinus quoque: Igni te, inquit, faciam consumi. m Ruffinus: Misso igitur Curione ad populum, jubet voce maxima protestari, Polycarpum tertio confessum Christianum se esse; at bene observat Halloix, tertio jussum proclamare, Polycarpum sese Christianum esse confessum, non vero hunc tertio confessum, tum de Curionis voce multa disputat. n MS. 'Δειάχην Φιλιππον, consonant Latina MS. Ruffinus, Christophorsonus, munerarium Philippum vocant; sequitur Halloix, putatque ἀγναῖχην legendum. o Ruffinus: Quia jam editionis suæ munus explesset. Christophorsonus: quoniam jam ferarum certamina confecta erant; atqui editiones illæ, munera, certamina, venationes dici solent; ut fuse docet Halloix.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.