Surrentini in Campania quinque publica celebritate venerantur urbis suæ Patronos as Protectores, S. Valerium Episcopum XVI Januarii, S. Athanasium Ep. XXVI ejusdem, S. Baculum Ep. XXIX ejusdem, S. Antonium Abbatem XIV Februarii, S. Renatum Ep. VI Octobris. Meminit. S. Athanasii hoc die Ferrarius in generali catalogo Sanctorum his verbis: Surrenti in Campania, S. Athanasii Episcopi. Ast in catalogo Sanctorum Italiæ de eo scribit: Athanasius Episcopus Surrentinus inter S. Valerium, et S. Baculum ejusdem urbis Episcopos et patronos effulsit: de quo nihil apud Scriptores memoriæ proditum est. Illud tantum ex antiquis picturis habetur, illum senem fuisse, calvitio venerabilem, et barba abrasa. Fuit Athanasius alter Episcopus Neapolitanus sanctitate celebris, quem eumdem cum Surrentino quidam faciunt. Verum Surrentipi ex antiqua traditione hunc Athanasium a Neopolitano diversum, et suum Episcopum, agnoscunt et venerantur. Hæc Ferrarius.
2 Paulus Regius Episcopus Vicoaquensis parte 2, operis de Sanctis regni Neapolitani in vita S. Antonini Abbatis cap. 11, refert quamdam S. Athanasii apparitionem, qua senem se, calvum, barba rasa conspiciendum exhibuit: unde concludit non esse eumdem cum Neapolitano Athanasio, qui annos tantum 41 natus decessit. De quo agemus XV Julii.
3 Aliter sentit David Romæus in libello De quinque Divis custodibus ac præsidibus urbis Surrenti, ubi de S. Athanasio ista scribit: De Athanasio quoque nihil adhuc certi habere potuimus. Scrutati sumus quæ potuimus, et quæsivimus omnia quæ nostro more certa perscriberemus; nihil invenimus; nihil enim de hoc Surrentini scriptum habent. Ejus sacra anniversaria conservantur, et deinceps familiis a patribus accepta produntur, et ita perpetua sunt: ut Neapoli Agrippini et Euphebii sacra. Quare ab ejus nomine commoniti Athanasium custodem Neapolis, et Surrenti eumdem esse suspicabamur: et Baculus fuit Neapolitanus. Quod autem Neapolitani Idibus Quintil. suo Athanasio, Surrentini vero VII Kal. Februarii suo sacra conficiant, id tanti non est. Hæc mihi veniebant in mentem, cum Athanasius Pontifex Neapolit. mansisset Surrenti aliquot menses (quod in ejus vita diximus) apud Stephanum id temporis Pontificem Surrentinum. Et eo fortasse die Athanasius vel Surrentum pervenit vel inde discessit, vel aliquo divino beneficio Surrentinos complexus est: qui pro divinis ejus beneficiis in suam civitatem, divinos diuturnosque honores ei haberi gratiamque referri voluerunt, ut memores et grati esse cognoscerentur. Quare aliquo colesti immortalique beneficio ab eo affecti; scientes se et Stephano suo gratificaturos et Deo satisfacturos, pie tanti viri memoriam conservare voluerunt. Præterea demonstrant singulorum custodum sepulchra, Athanasii vero nusquam monstratur. Quod autem in Antonino scribemus Athanasium Surrentinum fuisse senem calvitio, barbaque abrasa; Athanasium vero Neapolitanum uno et quadragesimo anno mortuum esse, hic fortasse fuit senex ante quam esset, et præcanus (ut verbum Horatianum usurpem) fuit: vel quia numquam per Sergium fratris filium quietus fuit, qui patruum exercent, ut mature non suo tempore Athanasius factus sit senex, et animi corporisque doloribus, mœrore curisque non ætate, nec senectute sit confectus: fuitque imbecillis et incommoda, tenui, aut nulla potius valetudine, ut ibi diximus pag. 24, et corpus nostrum tenuissima sæpe de caussa conficitur. Hæc nonnullis Surrentinis narravimus, qui partim in eadem erant opinione, qua ego, partim contra eam ratione pugnare non poterant. Satis est, Christiane lector, te de iis admonuisse. Ego vero utrum falsa an vera sint, non magnopere pugno, cum nihil affirmare possim, nisi sententiam et opinionem meam, quam si sequi malueris, quia nos satis multa de hacre in Athanasio Neapolitano diximus, quæ ad hunc locum pertinebunt, illine assumes.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.