De immani quadam afflictione, quæ illi animarum salutem sicienti evenit.
Hac ratione innumeris ille afflictis hominibus opitulatus fuit. Sed ob hoc genus pietatis officia multas eum oportuit diras cruces perpeti, quas tamen pius Dominus ante illi per visum significavit eo, quo sequitur, modo: Die quadem sero ad hospitium quoddam venit: at altero mane circa diei exortum in visione ductus est ad locum quemdam, ubi erat Missæ sacrum celebrandum, idque illi sorte incumbebat. Cantores autem Missæ Introitum, ut vocant, de Martyribus concinebant, hunc videlicet: Multæ tribulationes justorum. Id ille invitus audiebat, cupiensque aliud decantari officium, ait: Ecquid nobis Martyres obtruditis? Quid ita insanitis de Martyribus cantando, cum nullius hodie Martyris celebris memoria agatur? At illi oculis in eum intentis, porrectisque digitis, dicebant: Etiam hodie suos Deus habet Martyres non minus quam unquam alias. Tu tantum prepares te, et perge canere. Vertebat ille ultro citroque folia codicis, quod Missale vocant, ante ipsum positi, optabatque officium aliquod vel de Confessoribus, vel aliunde dicere, quam de Martyribus dira perpessis. Sed quantumlibet ille folia volveret, omnes paginæ Martyrum officiis plenæ erant. Tum ille videns non posse aliter fleri, cecínit cum illis, sed plane lugubri voce. Deinde post paululum iterum eos alloquens: Est hoc, inquit, mirum satis et insolitum, quod nunc agitis. Cur non potius, GAUDEAMUS, de rebus jucundis cantemus, quam de Martyribus, quæ est materia lugubris? At illi contra respondebant: Nescis amice quid agatur. Cantus iste de Martyribus antecedit: postea quandoque opportuno tempore sequetur festivum GAUDEAMUS. Ubi ille ad se rediit, totus corde contremuit præ his, quæ viderat, atque: Eheu, pie Jesu, rursusne cruces ferendæ sunt? Cumque in itinere mœsto esset vultu, dixit ei socius illius: Quid habes, Pater, quod adeo tristis tristis appares? Respondit ille: Eia, Frater mi, Missa hic mihi cantanda est de Martyribus: indicare volens, a Deo ipsi revelatum esse, quod immaniter esset divexandus. Sed Fratre hoc non intelligente, ipse quoque rem tacitam habuit.
117 Deinde ubi venit ad oppidum ante Christi natalem diem, quando sunt prolixiores tenebræ, pro more suo acerbis coepit afflictionibus discrenciari, adeo ut humano judicio putaret præ dolore cor suum diruptum iri, si cui alii id unquam evenisset. Siquidem tam graviter his erat vallatus afflictionibus, ut prorsus illi miserandum in modum subtraheretur, quidquid habebat reliquum sive commodi, sive solatii, sive honoris temporarii, sive alicujus alterius rei, quæ posset hominem recreare, quo ipse niti potuisset. Porro crux illa acerrima hujuscemodi erat. Inter alios plures, quos cupiebat ad Deum reducere, venit ad eum fallax quædem et versipellis femina, cor lupinum sub honestæ (ut videbatur) conversationis tegmine gerens: idque adeo occultare noverat, ut multo valde tempore Minister id minime posset animadvertere. Ceciderat illa ante in turpe flagitium et probrum cum viro quodam: nec eo scelere contenta, exaggerare illud voluit, prolem ex ipsa natam alteri prorsus innocenti assignando. Verum Minister ob hoc flagitium minime eam a se repellere volens, audivit confessiones illius, præstititque illi necessaria ac honesta officia, plura etiam quam alii ejus regionis religiosi Fratres, quos Terminarios vocant. Sed cum multo id durasset tempore, perspicue tum ipse, tum alii fide digni homines deprehenderunt, clanculo iisdem deditam sceleribus, quibus et ante fuerat. Quod tamen ipse pressit silentio, nolens eam prodere omnibus: At nihilominus subduxit se ab ea, nec solita ei præstitit obsequia. Quod ubi illa persensit, mandavit ei, ne sic ageret: nam si emolumentis, quæ ex ipso caperet, fraudaretur, ipsum poenas luiturum, daturumque se ei puerulum, quem ex seculari viro haberet, cujus ipsum vellet genitorem affirmare, atque eo ipso tantam se illi ignominiæ notam inusturam, ut ubivis locorum pessime diffamaretur. Satis ille his verbis consternatus fuit, stansque secum tacitus, ex imo ingemiscens pectore, intra se dixit: Angustiæ mihi sunt undique et quo me vertam ignoro, si enim hoc egero, væ mihi est: sin autem non egero, iterum væ mihi est: atque ita totum me angustiæ obsident, ut obruere me possint. Interim anxio sustinebat corde, ecquid tandem illi dæmoni adversus ipsum permissurus esset Deus. Cepit autem id consilii apud sese et Deum, præstare et corporis et animæ suæ saluti, ut inter duo mala potius eligeret disjungi a scelerata illa muliere, utcumque accideret famæ illius: idque etiam secutus fuit. Hac illa re adeo permota fuit, ut ultro citroque ad seculares et religiosos cursitans, præ immani improbitate sua seipsam libenter summa notaret ignominia, tantum ut illi misero crucem conflaret: affirmavitque apud omnes ex illo se prolem concepisse. Ea res admodum offendit omnes, qui ejus dietis fidem adhibebant, idque tanto magis, quanto illius pervulgata sanctitas longius percrebuisset. Id vero medullas cordis et animæ ejus penetrabat, ibatque in seipso tabescens præ miseria et angustiæ, duxitque noctes insomnes et molestos dies, brevisque somnus ejus, terroribus permixtus erat. Suspexit ergo lamentabili vultu et profundis suspiriis ad Deum, et ait: En adest, Domine, tempus illud miserabile, adest hora mea, quinam poteræ immensas cordis mei pressuras perpeti? O si mortuus essem, ne hanc calamitatem vel visu vel auditu perciperem! O pie Jesu, tu ipse nosti, ut præstantissimum nomen tuum cunctis diebus veneratus sim, ac longe lateque omnibus amabile reddere conatus sim, honorandumque obtulerim, et tu nomini meo tantam vis adferre ignominiam? Id merito conqueri possim. En celebris Ordo Dominicanus ex me tantam capiet infamiam: quod certe numquam lamentari desinam. O angustias cordis mei! Pii omnes, qui me hactenus ceu sanctum hominem honore prosecuti sunt, quod mihi poterat animum addere, jam non aliter quam fallaciosum hominum corruptorem adspicient, quod certe animam meam diris conficit vulneribus.
118 Sub his querimoniis ac lamentis cum aliquamdiu ita versatus esset Minister, ut vita ac viribus deficeret, mulier quædam ad eum venit, dicens: Cur te adeo maceras? Domine? sume animum: en ego tibi facile opem tulero, modo mihi obtemperare voles, ne quam tuæ existimationis jacturam facias. Sis ergo, obsecro, magno et infracto animo. Suscipiens ille, ait: Qua id ratione efficies? Respondit illa: Puerulum ulnis comprehensum sub veste clam subducam, et nocte vel vivum sepeliam, vel acu in ejus cerebrum impressa occidam. Illo sublato, sopietur omnis hic tumultus et fama tua integra tibi permanebit. Ad hæc Minister indignabundus respondit: O feminarum omnium longe crudelissima, tune innocentem hunc parvulum ita neci dabis? Quid illi imputandum est, quod mater ejus tam flagitiosa est? Tune eum vivum sepelies? Absit, absit, ut id latrocinii meo unquam consensu admittatur. Nihil quidem pejus hinc mihi accidere potest, quam famæ et nominis mei extinctio: et revera si vel totius regni existimatio ex me penderet, libens ego eum hodie omnipotenti Deo offeram ac resignabo, potius quam sinam cruorem hunc innoxium effundi. At illa ait: Non est infans iste ex te genitus: quid te angit si sic pereat? simulque; cultrum acutum proferens, Sine, inquit, alio me eum abducere a conspectu tuo: moxque illi vel guttur praecidam, aut hunc ei cultrum in cor imprimam, ita eo ocius defuncto, pax erit. Tum ille: Tace, inquit, mulier scelesta: cujuscumque demum sit parvulus iste, at formatus est ad imaginem Dei, et sacrosancto Christi sanguine redemptus. Nolim ergo tam crudeliter ejus sanguis fundatur. At mulier atra commotabile respondit: Si non placet ut occidatur, saltem patiaris mane eum in templum reponi, ita ut fit aliis infantibus exposititiis: aut certe intolerabiles feras sumptus necesse est, antequam educatur.
119 Ait Minister: Equidem confido omnipotenti Deo, qui mihi hactenus providit, facile eum etiam et mihi et huic parvulo necessaria præbiturum. Perge igitur, et ad me infantem huc clam adducito, ut eum inspiciam. Cum ergo puerulum in suum reposuisset sinum, arrisit illi parvulus. Unde ille ex imo pectore ingemiscens, ait: Egone mihi arridentem ejusmodi formosum infantulum perimam? Absit. Equidem libens patiar, quidquid ejus causa mihi acciderit. Versoque blande vultu ad infantem, ait: O te puelum miserabilem, quam miser es orphanus. Siquidem qui te genuit, non te vult habere pro suo: infida genitrix tua exponere te voluit ceu canem prorsus rejectitum. At Dei permissu mihi donatus es, ut ego tuus sim parens. Et id ego libens faciam, nec tamen aliunde, quam ex ipso Deo te suscipiam. Tu quidem, dulcissime infans, in meo resides sinu, et quamvis sermonis sis inops, tamen placidis me oculis intueris. At ego te saucio contemplor corde, oculisque lacrymantibus, et piis oris osculis. En perfundo ego tenellam faciem tuam calidis lacrymis meis. Ast ubi sensit elegantissimus infans Ministri profusas lacrymas suam irrigare faciem, etiam ille acriter flevit, atque ita pariter plorabant. Cernens autem Minister plorantem infantulum, suo eum pectori amanter appressit, dicens: Cessa jam fili mi carissime. Egone te occidam, quod non sis ex me genitus, meque oporteat tua causa duros perpeti labores? Non posum ego ullo pacto te affligere, quandoquidem meus eris et Dei flius, et quamdiu Deo procurante ulla mihi buccella supererit, tibi eam impartiar in laudem
Dei, feramque libens, quicquid hinc mihi acciderit. Has ubi voces lamentabiles audivit ferox mulier, quæ infantem occidere instituerat, tota corde compuncta, in altos prorupit ejulatus, ita ut eam compesci oporteret, formidante Ministro, ne res in publicum divulgaretur. Postquam illa satis flevit, reddidit ei infantulum, illique bene precatus, ait, Benedicat tibi Deus, et sancti Angeli ejus ab omni te malo tueantur: jussitque ut suis sumptibus bene curaretur.
120 Post hæc detestabilis mulier hujus infantis mater, Ministrum magis ac magis ubique diffamare perrexit, maxime ubi id illi obesse potuisset, adeo ut perplures honesti homines ejus vicem miserarentur, sæpius mortem a justo Judice Deo illi mulieri imprecarentur. Quandoque adiit eum quidam cognatus ejus, et dixit: Væ mulieri illi sacrilegæ, quæ tantum in te facinus admisit. Profecto ego te de illa ulciscar. Latitabo uspiam in longissimo illo fluminis ponte, eamque transeuntem e ponte in flumen demergam, ut sic ejus immanis crudelitas vindicetur. Cui Minister: Ne sic, inquit, feceris amice. Absit ut mea causas quisquam perimatur. Novit Dominus secretorum omnium cognitor, istum infantem injuria mihi eam obtrusisse. Ergo causam hanc illius ego manibus commendo, ut ipse eam vel occidat, vel vivere permittat pro suo arbitratu. Et quamvis animæ meæ periculum in illius procuranda nece dissimulare vellem, tamen honorarem in illa castas omnes et honestas feminas, sineremque eam vita frui. Ad hæc ille indignabundus respondit: Apud me sane nihil interest, utrum feminam jugulem an virum, si me hujusmodi contumelia affecisset. Cui Minister: Noli, inquit, id enim immanis quædam feritas et barbara temeritas fuerit. Cessa igitur, sinasque evenire mihi cruces omnes, quas me pati volet Dominus.
121 Increscente autem ipsa afflictione, quodam tempore victus animi infirmitate, cum nimium esset prægratiatus, volebat aliquid captare recreationis et levamenti. Itaque ad duos abiit amicos suos, ex eis consolationem petiturus: qui dum fortuna arrideret, ei se familiares ac fidos exhibuerant. At ibi permisit eum Deus reipsa experiri in utrisque quam nihil sit solidum ac integrum in creaturis. Siquidem ab aliis duobus eorumque sociis longe gravius depressus fuit, quam a vulgo. Alter eorum duris eum excepit verbis, faciemque ab illo indigne avertit, non abstinens a conviciis et contumeliis. Inter alia, quæ in eum injuriose dixit, jussit eum a sua cessare amicitia et familiaritate, quod illius consuetudinis ipsum puderet. Ea verba per intimas cordis ejus medullas ferebantur, dixitque ad illum voce miserabili: O Frater mi, si te Deus permisisset in hoc densum demergi cœnum, ut me permisit, equidem ad te alacriter prosilirem, et comiter inde extraherem. Tibi vero, proh dolor, non id satis est quod me cernis profunde demersum, sed ipse etiam me conculcare niteris. Id ego conqueror afflictissimo quodam corde piissimo Jesu. Ille autem tacere eum jussit, dicens cum convicio. Actum est de te. Non solum conciones tuæ, sed etiam quos fecisti codices, rejicientur. At ille erectis ad cœlum oculis, suaviter respondit: Confido omnipotenti Deo, libellos et scripta mea opportuno tempore longe gratiora carioraque fore, quam unquam antehac. Ejusmodi ille consolationem certe lamentabilem ex præcipuis suis sodalibus et amicis recepit. Eodem in oppido ad id usque temporis homines pii satis illi de necessariis rebus providerant. Sed cum falsi isti rumores ad illos perlati essent, quotquot illis fidem adhibebant, opem et amicitiam ab illo retraxerunt, donec certa edocti veritate, rursus sese ad illum contulerunt.
122 Die quadam nonnihil quieturus resedit. Atque interim sensibus subductus, videbatur sibi in regionem quamdam intelligibilem abductus: ibi tum quispiam in ejus animæ fundo loquebatur hoc pacto:
Januarii Tom. III.
Audi, audi verbum consolatorium, quod tibi jam legam. Ille arrectis auribus auscultabat. Legit ergo illi Latine verba illa Isaiæ: Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata, sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te. Hæc cum perlegisset, iterum ea tertio quartoque repetit. Quod ille admirans, ait: Quid sibi vult quod toties hæc mihi commemoras? Ea, inquit, ex causa id ago, ut animo in Deum confirmato illi fortiter confidas, quando ille etiam terrae amicorum suorum, id est, mortalibus eorum corporibus necessaria providebit, et si quid uno loco detractum eis fuerit, id alio suppeditabit. Ita etiam pro sua benignitate tibi faciet Deus. Totum hoc revera postmodum evenit, tamque evidenter, ut plures præ gaudio riderent, laudarentque Deum, quorum prius oculi ex nimia commiseratione lacrymas fuderant. Haud secus tum agebatur cum hoc afflicto homine, quam cum bestiola quadam a feris belluis lacerata ac depasta, quæ adhuc nonnihil odoris exhalet, quo afflicti famelici crabrones, toto illuc agmine advolant, et reliquias ossium penitus depascunt, extractasque medullas secum in aera absportant. Eum namque in modum misere ille longe lateque divulgatus fuit, idque ab hominibus specie religiosis, quique id facerent sub tegmine quodam piarum querelarum et piarum collocutionum, ut sese tamquam ex amicitia mutuo recrearent, cum tamen nulla in eis inesset fidelitas. Inde vero nonnumquam infestos quosdam incidentium cogitationum malorum aculeos persensit in hunc modum: Si quis pie Jesu a Judæis aut Ethnicis, vel publice flagitiosis quippiam patiatur, potest id utcumque tolerari. At isti tui videntur amici, qui me tam atrociter cruciant, atque eo ipso crux ista intolerabilior est. Porro sibiipsi redditus, ubi recta ratione cuncta expendit, nullam eis assignavit culpam, sed Deum per eos id effecisse sentiebat, quodque ipse ita perpeti deberet, Deumque suos amicos per hostes suos ad ipsorum præcipuam salutem adoptare. Speciatim vero ejusmodi impatientiæ aculeis permoto ita intus responsum fuit: Memor esto Dominum Jesum in sua sodalitate nedum D. Joannem carissimum discipulum suum, et D. Petrum fidissimum sibi habere voluisse, sed etiam impurum illum Judam sustinere. Tu ergo, qui Christi sectator esse cupis, cur invitus Judam tuum pateris? His subito incidens quædam cogitatio sic respondit: Eheu pie Jesu, si afflictus amicus tuus non nisi unum haberet Judam, tolerabile foret: at nunc anguli omnes his abundant, adeo ut uno discedente, quinque alii existant. Ad hæc autem intus ita responsum est: Quisquis animo bene constitutus est, neminem debet existimare Judam suum, sed potius Dei cooperatorem, per quem ipse pro sua præcipua salute exercitari debeat. Nimirum quando Judas Christum osculo prodidit, Christus eum suum appellavit amicum, Amice, inquiens, ad quid venisti?
123 Hunc in modum posteaquam Minister satis superque vexatus, ejusmodi calamitatem non parum diu pertulerat, exigua quædam illi remansit consolatiuncula, qua sola adhuc erigebatur, quod rumor de ipso sparsus, necdum ad instituti Dominicani præcipuos Prælatos pervenisset. Sed hanc ipsam consolatiunculam repente illi subduxit Deus. Nam qui toti præfectus erat Ordini, et Provincialis, ut vocant, Germaniæ, simul in eam advenerunt urbem, ubi mulier flagitiosa Ministrum falso detulerat. Quod cum miser ille alibi habitans didicisset, animo plus satis perterritus, ita secum cogitabat: Fortassis Superiores tui fidem commodabunt improbæ illi feminæ: quod si fecerint, actum est de vita tua. Namque in ejusmodi te ponitentiæ ergastulum conjicient, ut satius sit mortem ipsam perpeti. Hæc angustia totis continnis duodecim diebus et noctibus eum corripuit, ita ut semper hanc expectaret sui castigationem. Quadam die ex humana imbecillitate foras prorupit ge stibus quibusdam minus compositis, victus nimia, qua tum tenebatur, angustia, atque sub hac lamentabili interioris et exterioris hominis constitutione, seorsim ab hominibus secretum quemdam locum petiit, ubi a nullo nec videri nec audiri posset, atque nonnumquam alta traxit suspiria: quandoque lacrymis humescebant oculi, mox impetu per genas ferebantur. Non poterat præ nimio cordis angore uspiam secum consistere, modo repente residebat, mox celeriter exiliens ultro citroque per cubiculum cursitabat, quasi cum mortis angoribus colluctaretur. Quandoque ejusmodi voces per cordis ejus viscera perferebantur: Eheu piissime Jesu, quid ex me facturus es? Cum ergo ita misere se haberet, divinitus ei inspiratum fuit: Ubi nunc est tui resignatio? ubi eodem permanere animo in adversis et prosperis? quod ipse quidem aliis hilariter consuluisti et persuasisti, uti se debeant expedite resignare Deo, nec hærere uspiam. Ad quæ ille lacrymabundus respondit: Itane percunctaris ubi mei sit resignatio? Ego vero ex te sciscitor ubinam sit inexhausta in suos amicos Dei misericordia. En nihil nisi extremam calamitatem expecto, et jam in me ipso perii, tamquam qui capite damnandus sit, et facultatum ac existimationis suæ jacturam fecerit. Putabam ego Deum esse benignissimum, et clementissimum ac fidissimum erga eos omnes, qui se ipsi permittere ac resignare auderent. At proh dolor in me ille defecisse videtur. Eheu fons ille pietatis, qui numquam potuit obstrui, erga me miserum sese retineri patitur. Ah cor illud indulgentissimum, cujus benignitatem totus testatur et prædicat mundus, me miserum extreme dereliquit. Avertit a me lucidissimos oculos suos et vultum serenissimum. O facies Dei mei! O cor piissimum, non ego credidissem unquam, non de te sperassem, ut me usqueadeo rejiceres. O abyssus inexhausta, succurre misero jam tamen præmortuo ac perdito. Tu scis omnem spem et consolationem mean in te uno collocatam, nec in ullo alio in terris commorante. Eia quotquot afflicti estis, queso me auscultate hodie. Non est certe, quod quisquam scandalum accipiat ex hac mea lamentabili perturbatione et incompositis gestibus. Nam donec in ore mihi versabatur resignatio, jucundum erat de ea dicere. At nunc totus sum corde saucius, et sagittæ Comini intimas venarum omnium medullas conflexerunt, atque ipsum exhauserunt cerebrum meum, adeo ut nullum sit toto corpore meo membrum, quod non penitus dolore et cruciatu confectum sit: et qui tandem possim esse resignatus? Hunc in modum cum tam misere se habuisset ad medium usque diem, essetque admodum debilitato cerebro, tandem quietus resedit, atque a seipso aversus, ad Deum se convertit, ejusque se voluntati permittens ac resignans, ait: Fiat voluntas tua.
124 Cum ergo ita sederet, in mentis excessu vidit unam ex spiritalibus filiabus suis sanctam virginem coram se adstare, quæ cum adhuc esset in humanis, prædixerat ipsi multa eum passurum, sed Deum ex omnibus eum extracturum. Hanc, inquam, virginem sibi adesse perspexit, ipsumque blande consolari. At ille hoc indigne accepit, eamque mendacii arguit. Tum virgo subridens, accessit propius, porrigensque illi sacram manum suam, ait: En fidem tibi do verbis et nomine omnipotentis Dei, neutiquam te ab illo derelictum iri, sed ope illius ac benignitate te et hanc et quasvis alias molestias superaturum. Respondit Minister: Tam immanis est præsens dolor et angustia mea, ut tibi deinceps fidem commodare non possim filia, nisi hujus evidens mihi præstes documentum. Cui illa: Ecce, inquit, Deus apud pios et bonos omnes per seipsum te purgabit ac excusabit: improbi vero, pro sua improbitate, cuncta judicant: quod sapiens et cordatus Dei amicus debet nihilipendere. Porro Dominicanus Ordo, quem tu lamentaris hac ignominia affectum, tum Deo, tum cunctis ratione utentibus tuo nomine tanto erit gratior. Quod quidem certo me affirmare, hoc poteris nosse argumento: En Deus justus et terribilis propediem te ulciscetur, furoremque suum in execrandam illam effundet feminam, quæ tibi hujus calamitatis est auctor, eamque subito extinguet. Et quicumque ei speciales fuere adjutores mala de te spargendo, itidem omnes brevi peribunt. His auditis, Minister de sui liberatione hilarior factus, expectabat quem finem illi tragoediæ Deus impositurus esset.
123 Paucis post diebus cuncta hæc revera acciderunt. Siquidem mulier illa sacrilega subito expiravit, Deo eam puniente, et ex aliis permulti, qui gravius eum infestarant, etiam cito vita functi sunt, partim sine ratione, partim sine confessione et Eucharistia. Ex his unus fuerat Prælatus, qui dire ipsum afflixerat. Is Ministro per visum apparuit, cum esset defunctus, aitque illi ea caussa vita et dignitate privatum se esse, dirosque illi multo tempore perferendos cruciatus. Ubi autem insolitam hanc vindictam et mortem subitariam adversariorum illius cernerent quidam ejus amici, horum omnium conscii, laudabant Deum, dicentes: Profecto Deus huic adest bono viro, estque perspicuum, injuriam ei irrogatam esse: quamobrem merito posthac et apud nos et cordatos omnes majori erit in pretio et existimatione ac opinione sanctitatis, quam si ista non esset perpessus. Inde vero, Deo efficiente, tempestas illa sopita est, ut erat a Virgine in visione prædictum. Sæpius postea cogitabat: Verissimum est, Domine, quod vulgo fertur, Cui Deus bene cupit, illi nemo potest officere. Contubernalis etiam illius, qui hac in caussa non se amicum declararat erga ipsum, ut est supra dictum, nec diu post supervixit, post obitum suum, omni illo ablato impedimento, quo a vultus Dei contemplatione distinebatur, in veste luculenta et aurea ipsi apparens, amanter eum complexus, faciem ejus ad suas genas blande appressit, et, ut quod ipsum offendisset sibi condonaret, essetque inter ipsos sempiterna amicitia, obsecravit. Pergratum hoc fuit Ministro, eumque rursus amplexatus est amicissime. Mox ille evanuit, et ad colestia migravit. Postea, ubi Domino visum est opportunum, Minister multa perpessus, divinitus est ab omni sua afflictione recreatus, idque interna cordis pace, tranquilla requie, et gratia luculenta. Laudabat ille Deum medullitus pro transacta hac præsertim afflictione, dicebatque se nec pro toto mundo velle, quin esset hæc omnia perpessus. Facile tum ex Dei illustratione cognoscebat præclarius se erectum ac recreatum et in Deum sublevatum ex hac sui humiliatione, quam ex cunctis aliis, quas a puëro esset perpessus ad id usque temporis, afflictionibus.
De internis quibusdam vexationibus.
Filia spiritalis Ministri cum jam memoratam legiset afflictionem, et præ condoientia satis plorasset, oravit eum, ut etiam de internis diceret vexationibus. Respondit ille se de internis molestiis duo quadam recitaturum. Fuit, inquit, in ordine quodam monastico vir quidam celebris nominis, cui Deo permittente crux quædam interna acciderat. Sub hac cruce adeo totus animo conciderat, ut noctu diuque lacrymis et ejulatu se affligeret, ac misere cruciaret. Ille ergo idem venit ad Ministrum Sapientiæ, eique magna cum devotione suam explicavit vexationem, obsecrans, ut suis precibus ipsi a Deo opem flagitaret. Mane quodam cum pro ipso oraret Minister, sederetque in sacello suo, in visione adstitit coram ipso diabolus speciem præferens nigerrimi Æthiopis, flammantibus oculis, et tartareo ac terribili adspectu, arcum manu gestans. Cui Minister: Adjuro te, inquit, per Deum vivum, ut quis sis, aut quid hic velis, explices. Respondit ille prorsus diabolice: Ego blasphemiæ spiritus sum, experierisque tu ipse quid velim, velim. Ministro autem se ad chori ostium avertente, ecce Frater supradictus per idem intrans ostium, volebat in chorum ob Missam cantandam ingredi. Illico teter cacodæmon suum intendens arcum, ignitum misit telum in cor Fratris illius afflicti, ita ut pene supinus corrueret, nec posset in chorum pertingere. Qua re offensus Minister, dure illum dæmonem objurgavit. Quod indigne ferens superbus dæmon, intento arcu volebat etiam in ipsum jaculum ignitum emittere, sed Minister actutum se ad beatam Virginem convertens, ait: Nos cum prole pia benedicat virgo Maria. Mox dæmon fractis viribus evanuit. Mane facto, exposuit hæc Minister Fratri memorato, indicavitque ei certa remedia, non alia quam quæ in concione illa sua conscripsit, cujus est initium, Lectulus Noster floridus, etc.
127 Inter alios multos internis crucibus prægravatos, quadam vice accessit ad Ministrum homo quidam secularis alterius regionis, dixitque ei se longe omnium gravissime vexari, nec tamen a quoquam posse referre consilium. Non ita pridem, inquit, desperaveram, et præ doloris vehementia meipsum volebam interficere. Hoc angore correptus, cum jam jamque in aquam me vellem præcipitem dare, et facto impetu in me ipsum homicida insurgerem, supra me vocem audivi ejusmodi: Cessa, Cessa, ne teipsum tam turpiter perdideris. Inquire Fratrem illum Dominicanum, (expressit autem ei nomen Ministri, quod ille numquam audierat) isque te relevabit ac instituet. His ille exhilaratus, noluit seipsum extinguere, perquisivitque Ministrum, ut jussus erat. Videns autem Minister lamentabiles hominis querimonias, placide ad eum conversus, tanta ejus animum consolatione et hilaritate affecit, docuitque quid ageret, ut deinceps Dei fretus gratia, in ejusmodi tentationes non inciderit.
Quænam afflictiones homini plus utilitatis, et Deo majorem gloriam adferant.
Post hæc Virgo illa sancta his Ministrum quæstionibus pulsavit: Vellem, ait, nosse, quæ cruces homini imprimis conducibiles, Deo maxime sint laudi et honori. Ad quam Minister: Multi variæ, inquit, sunt afflictiones, quæ hominem præparent, eique viam muniant ad ipsius æternam beatitudinem, si modo recte eis uti norit. Interdum permittit Deus evenire homini diras vexationes absque illius demerito: quibus sane vel probare eum vult, quam sit constans, aut illi indicare quid habeat ex seipso: cujusmodi multa leguntur exempla in veteri Testamento. Aut certe in iis Deus suam dumtaxat laudem spectat et gloriam, ut habet Evangelium de cæco nato, quem Christus innoxium affirmavit, et illi visum dedit. Quidam ita affliguntur, ut tamen bene comerruerint, quemadmodum latro ille cum Christo crucifixus, cui Dominus beatitudinem promisit ob integram illam sui ad ipsum in cruce conversionem. Quorumdam afflictiones immeritæ sunt, quantum ad præsentis vexationis caussam attinet, et tamen culpa non carent, propter quam Deus eis permittit adversa accidere, ut est frequens admodum et usitatum, ut omnipotens Deus nimiam superbiam premat, hominemque ea infectum, ad seipsum reducat, ejus animi tumorem graviter compescendo ac humiliando, idque ejusmodi aliqua re, in qua ille nihil fortassis mali comerruit. Aliæ sunt afflictiones, quas Deus ex sua benevolentia quibusdam occurrere patitur, ut per has a majoribus serventur, ut fit illis, qui hic suum ferunt purgatorium, dum morbis, ac inopia, aut aliis id genus malis castigantur, quo careant pœnis molestioribus: vel quos sinit Deus a diabolicis exercitari hominibus, ut in morte nihil necesse habeant monstrosos illos dæmonum intueri vultus. Nonnulli ex ardentissimo amore patiuntur. Sunt etiam in hoc seculo complures inanes ac desolatæ afflictiones, quas illos ferre necesse est, qui mundo in illis quæ mundi sunt, volunt satisfacere, qui proculdubio pœnas inferorum multo sibi dolore et labore mercantur, quod sane possit consolari homines pios in ipsorum afflictionibus. Sunt alii, quos crebro Deus intus admonet, ut se integro corde ad ipsum convertant, quod ipsis cupiat familiarem se exhibere, qui tamen sua incuria illi resistant. Hos interdum Deus per afflictiones ad se trahit, ut quocumque se vertant, quo Deum possint effugere, Deo permittente non nisi adversam fortunam multaque seculi incommoda, illius commodis permixta, experiantur: atque hoc ipso ceu per capillos apprehensos adeo retinet, ut ex ejus manibus elabi non possint. Denique multos reperias licet, qui nihil patiantur adversi, nisi quatenus ipsi sibi crucem fabricant, dum magnipendunt ea, quæ nullius sunt momenti. Id quod reipsa didicit olim quidam graviter afflictus, dum transiret aedes quasdam, et audiret feminam misere lacrymantem. Cum enim illius consolandi gratia in domum ingressus esset, percunctabatur, quid ita graviter ipsam cruciaret. At illa respondente, quod acum perditam recuperare non posset, ille mox egressus, ita secum cogitabat: O fatua mulier, si unam ex meis fascibus in tuos levasses humeros, non plangeres amissam acum. Ita delicatuli quidam diversis ex caussis sibi crucem fingunt, ubi tamen non est. Præclarissima vero et præstantissima crux est afflictio Christiformis, qualem suo imposuit Filio Deus Pater, hodieque imponere solet carissimis amicis suis: non quod quisquam præter solum Dominum Jesum omnino sit absque culpa; sed quemadmodum Christus sua passione instar ovis a lupis circumdate mansuetissimum se exhibuit: ita etiam præcipuis amicis suis immanes imponit cruces, ut nos impatientes, ex illis præclaris hominibus discamus pati equanimiter, et benigno corde vincere in bono malum. Hæc ergo omnia confideres filia, nec invita feras cruces tuas. Nam undecumque accidat crux, potest homini esse utilis, si rite eam omnem norit ex manibus Dei suscipere, in Deimque referre, et per illum superare.
129 Ait autem ad illum Virgo: Crux illa præstantissima, de qua jam postremo dixisti, Pater, cum quis præter culpam suam patitur, paucorum sane est: velim igitur institui, ut homo culpis obnoxius et reus afflictiones suas ex Dei auxilio debeat vincere: is enim dupliciter affligi videtur, tum quod Deum offenderit, tum quod foris cruciatur. Respondit Minister: Id quoque nunc expediam: Novi ipse hominem quemdam, qui hunc servabat morem, ut si ex humana fragilitate culpam pœna dignam admisisset, lotricem sedulam imitaretur, et sicut hæc vestes lineas prius smigmate lotas, postmodum ad mundas adducit aquas iisque sordes omnes prorsus eluit; ita et ipse numquam quiesceret, donec pretiosi sanguinis Christi pro consolatione et subsidio reorum omnium ineffabili cum amore profusi, ac ex ejus vulneribus decurrentis, copiosum sibi spiritaliter obtineret profluvium. Atque in eodem ferventi sanguine se sordesque suas abluebat, atque in illo salutari cruentoque rivulo totum se lavabat, perinde ut solent infantuli in calidis lavari balneis: idque faciebat magna animi devotione, cum firma et indubitata fide catholica conjuncta: confidens in illo pretioso sanguine ejus omnipotenti virtute ab omni se peccato et reatu expiatum ire. Sive ergo cum suo demerito, vel præter demeritum, pateretur, semper hunc ille tenebat morem apud Deum.
Ut quosdam mundo addictos, ab rerum labentium amore abstraxerit, et ad Dei amorem pertraxerit.
Eo tempore, quo se Minister serio accommodabat, ut ut homines ab amore caduco ad Deum revocaret, advertit in quibusdam cœnobiis ejus generis versari homines, qui sub habitu religioso corda gererent mundana. In his una erat amori illicito admodum dedita, habebatque amicos suos, vel amasios: quod est totius religionis toxicum. Huic Minister ait, si quidem spiritalem ac tranquillam cuperet obtinere vitam, ut his valefaceret, et amicorum suorum loco æternam Sapientiam sibi amicam sumeret. Id vero illi perquam molestum fuit, quod eleganti corpore et ætate juvenis esset, seseque ejusmodi hominibus implicuisset. Tamen eo illam adduxit, ut jam prompta esset voluntate ipse obtemperandi. Sed ubi hæc bona voluntas aliorum studio mutata fuit, dixit illi Minister: Omitte hæc filia: en prædico tibi, nisi sponte id egeris; facies vel invita. At illa fidissimos ejus sermones floccipendente, Deum pro ea serio obsecravit, ut eam inde retraheret sive prosperis sive adversis rebus. Quodam die abiit juxta morem suum ad pulpitum sub crucifixi imaginem, nudatosque humeros suos dire flagellavit, ut sanguis ubertiim succederet: oravitque Deum ut illam edomaret. Idque factum est. Cum enim esset domum reversa, mox fœdus quidam in ejus dorso excrevit gibbus, qui eam deformem reddidit. Sicque coacta est necessario omittere, quod nolebat caussa Dei.
134 In eodem minime clauso cœnobio alia erat virgo juvenis, nobilis genere, quæ multis annis cor et tempus suum ejusdem dæmonis irretita laqueis, cum omnis farinæ hominibus misere detriverat: eaque jam ita erat excæcata, ut Ministrum haud secus quam silvestris bestiola fugeret. Timebat enim, ne ab ejusmodi instituto per illum revocaretur. Oravit autem Ministrum ejusdem virginis germana soror ut suam in ea fortunam perclitaretur, si qua ratione ab illa perniciosa vivendi consuetudine ad Deum ipsam posset reducere. Quod cum ille putaret vix possibile, dixit ei: Sentio equidem facilius posse inclinari coëlos, quam illam hinc recedere, solaque morte eam posse retrahi. Tum illa obnixe admodum rogabat, dicens: eam se de illo concepisse fidem, quidquid serio a Deo peteret, non posse illum pati repulsam. His Minister victus sermonibus, addixit illi suam operam. Cum autem illa semper eum fugeret, nec posset cum ea colloqui, circa ferias D. Margareta virginis advertit eam cum aliis virginibus egressam foras in agrum lini curandi caussa. Itaque clanculum eas secutus, circumibat agrum ut commode posset ad eam accedere. At ubi illa ejus sensit adventum, improbe ille tergum vertit, igneum ac furibundum præ se ferens vultum, importunisque clamoribus eum compellavit, dicens: Quid huc ad me accedis, Domine: Perge quo cœpisti: nec enim in me quidquam efficies. Malim equidem çapite truncari, quam confiteri tibi: potiusque me vivam sepeliri patiar, quam tibi obtemperans, meo amori renuntiem. Hæc dicentem sodalis, quæ illi proxima assistebat, objurgavit et compescuit, dicens eum non nisi salutis ejus caussa fecisse. Sed illa caput furibunde agitans: Non ego, inquit, illum fallam, sed verbis et factis totum illi pectus meum aperiam. Procacissimis hisce sermonibus et incompositis gestibus perterritus Minister, erubuit adeo, ut nec verbum posset eloqui. Reliquæ virgines moleste ferebant sodalis suæ temeritatem, eamque non recte agere proclamabant. Confestim Minister ab illa recessit, suspiciensque in cœlum, ingemuit: volebatque ab illa cessare penitus, nisi quod intus semper a Deo urgebatur hujusmodi ferme sententia: Si quis erga Deum et mundum quidquam velit efficere, non debere illum ita facile quiescere. Contigit istud post meridiem. At ubi cona peracta vespertinum aderat tempus, Virginesque in hortum pro lino expediendo essent ituræ, abiretque cum illis Virgo jam dicta, et transituræ essent hospitale, ubi Minister morabatur, oravit unam ex consodalibus ejus, ut arte quadem eam ad se adduceret, ac deinde ipsa rursum exiret. Quod et factum est, quamvis ægre. Ubi illa ad Ministrum ingressa est, asseditique juxta eum in loco publico, sermonem suum Minister non sine profundis suspiriis ita auspicatus est ex redundanti pectore: Eia pulcherrima et Dei electa virgo, quo usque tandem elegantissimum corpus et cor tuum malo permittes dæmoni? En adeo te modis omnibus Deus fecit amabilem et gratiosam, ut indignum sit tam bene constitutam ac nobilem virginem ulli alii præterquam Deo longe omnium præstantissimo amico addictam esse debere. Ecquis, oro, justius vernantes carpat, rosas, quam cujus illæ sunt? Quæso, virgo nobilis et formosa, nitidos illos tuos obtutus aperi, et præcipue illius recordare amicitiæ, quæ hic inchoatur, et æterno perseverat. Adverte quas calamitates, quam infidelitatem, quos dolores et cruces, quæ corporis, facultatum, animæ et existimationis incommoda, velint nolint, ferre oporteat pernicioso amori deditos, quamquam dulce illius amoris venenum ita eos dementet, ut tot immanium incommodorum obliyiscantur, quæ tamen eos et in ista et futura vita consequuntur. Age ergo filia longe pulcherrima et amabilissima, quidquid in te est naturalis ingenuitatis, ad illum transferas, qui est ab omni æternitate omnium multo nobilissimus, cessesque ab hac stultitia. En polliceor tibi fide mea, Deum te in suam recepturum amicam, ac integram tibi et in præsenti et futuro seculo fidem et amicitiam præstiturum. Felix illa erat horula. Verba hæc illius virginis penetrabant pectus, adeoque id emolliebant, ut mox sursum erectis luminibus, medullitus ingemisceret, ac fidenti et plane virili ad eum sermone uteretur, dicens: Eia, Domine et Pater mi, en hodie me Deo et tibi permitto, parata hac ipsa hora dissolutæ ac vanæ vitæ meæ nuntium prorsus remittere, et ex tuo consilio et auxilio totam me Deo dedere, eique soli deinceps ad mortem usque famulari. Ait Minister: Nihil mihi possit referri jucundius: sit benedictus Deus, qui omnes ad se revertentes hilariter excipit. Cum autem duo isti inter se de Deo colloquerentur, lascivæ sodales virginis foris stabant ad ostium, quæ tam prolixi sermonis pertæsæ, quod vererentur eam ab ipsarum lubrica familiaritate abstrahendam, clamare cœperunt, ut tandem finem faceret. Surrexit ergo illa, et abiit cum eis, dixitque: Æternum valete sodales meæ: ego et vobis et cunctis nostris consodalibus valefacio, utpote cum quibus ego, proh dolor, tempus meum perdite transegi. At nunc uni omnipotenti Deo me dedo et offero, et aliis omnibus renuntio. Atque hoc pacto cœpit noxiam omnem vitare familiaritatem, et abstractam ducere vitam, et quamvis crebro postmodum tentaretur, si ad pristinum posset vivendi morem traduci, nihil poterat effici. Ita illa se gerebat, ut summa honestate et omnigenis ornata virtutibus Deo ad finem usque constans perseverarit.
132 Accidit postea, ut Minister novam hanc filiam suam invisendi, et in vita religiosa confirmandi, atque etiam afflictam consolandi caussa, extra monasterium suum egrederetur. Et quia adversa tum laborabat valetudine, non parum afflixit sese illo carpendo itinere, dum per densum pergeret lutum, et altos scanderetmontes. Interim crebro ad Deum sublatis oculis, aiebat: Misericors et miserator Domine, admoneo te miserabilium illorum gressuum tuorum, quos tu salutis nostrae caussa tolerasti, obsecroque ut serves filiam meam. Porro socius ejus, ad quem subinde se reclinabat, præ miseratione ait ad eum: Decet plane bonitatem Dei, ut multæ tua opera animæ serventur. Cum autem longius progrederetur, donec fractis viribus non posset ultra procedere, rursus ad eum ait socius ejus: Certe, Pater, merito respiceret Deus gravem infirmitatem tuam, et sua virtute quemdam tibi mitteret equum, qui te tantisper veheret, donec ad homines pertingamus. Ad quæ sic respondit Minister: Si pro hac repariter Deum precabimur, confido ego illum, ob virtutis tuæ meritum, hoc quod dixisti præstiturum. Deinde circumspiciens Minister, vidit ad dextram e silva quadam elegantem prodire equum, valde mansuetum ac edomitum, et ephippio instructum, ac penitus solum. Tum socius Ministri cum gaudio exclamavit: Age, Pater carissime, vide ut non sit tui oblitus Deus. Cui ille: Vide, inquit, fili et lustra oculis undique latissimum hunc campum, si quis forte uspiam existat cujus sit equus. Sed cum ille longe lateque prospiceret, neminem præter illum equum ad ipsos suaviter adventantem vidit, aitque Ministro: Profecto, Pater, tibi hunc equum Dominus misit. Sede ergo et equita. Respondit Minister: Si quidem, fili constiterit equus ubi ad nos pervenerit, confido Dominum nobis subsidio eum misisse. Accessit autem placide et modeste equus, et coram Ministro substitit. Quod ille cernens: Age, inquit, in Christi nomine, socioque adjuvante, insedit equo, et cepto perrexit itinere, socio illum diu satis comitante donec lassus refovisset vires. Ubi autem non longe aberant a pago quodam, descendit ab equo Minister, taxatisque habenis, dimisit equum eo, quo venerat itinere. Porro quo ille abierit, aut cujus fuerit, numquam deinceps comperire potuit.
133 Cum ergo venisset Minister ad locum destinatum, et sero cujusdam diei apud filias suas residens, amorem labentium rerum eis cuperet exosum reddere, et divinum eis commendaret amorem, illis tandem recedentibus, cor ejus ex illo ardenti sermone divina erat inflammatum caritate. Putabat enim dilectum suum, quem ipse spectabat, aliisque amandum praedicabat et persuadebat, infinito præstantiorem cunctis mundi amicis. Atque sub hac meditatione raptus in spiritu, in visu sibi duci videbatur in pratum amennissimum, comitante eum egregio quodam ac plane coelesti adolescente, ac per manum ipsum ducente. Cepit autem idem adolescens in anima Fratris cantionem quamdam tanta vocis suavitate, ac hilaritate, ut præ numia melodiæ illius dulcedine extra sensus omnes abduceretur: videbaturque ipsi cor suum usque adeo repleri flagrantissimo erga Deum amore et desiderio, ut cor ipsum in pectore agitaretur ac æstuaret, perinde ac si præ nimia vi ærumpendum foret. Ea re compulsus fuit manum dextram cordi admovere, ut illi ferret subsidium. Oculi vero intantum redundabant lacrymis, ut per ora decurrerent. Decantata autem ea cantione, quædam illi imago objecta fuit, ex qua disceret eam cantilenam, nec unquam ejus oblivisceretur. Inspexit itaque imaginem, et vidit beatissimam virginem Mariam suum parvulum Jesum æternam Sapientiam, ad maternum pectus suum apprimentem. Initium autem carminis hujus supra caput pueruli scriptum erat pulcherrimis characteribus: eratque ea scriptura adeo subtilis et abdita, ut non posset legi ab omnibus, præterquam ab illis qui per exercitationum experimenta id obtinuissent. Erat autem haec scriptura Germanice (Hertzen traut) quod potest Latine utcumque reddi, Amici fidissime, tamquam ille solus verum sit cordis gaudium et amicus sincerissimus. Scripturam ipsam Minister celeriter legit: eumque puerulus Jesus blande respiciebat. Unde ille quasi certo experiebatur, ut solus dulcissimus puer Jesus revera intimus sit amicus, in quo et læta et tristia superantur. Atque ita suo eum impressit cordi penitus, moxque cum adolescente carmen illud ad finem usque decantavit. Interim dum sic ardenti flagraret amore, sibi redditus est, invenitque dextram manum suam cordi impositam, uti eam illius adjuvandi caussa sub illa impetuosa agitatione collocarat.
Ut quadam vice Ministri meritis Deus potum suis amicis auxerit.
Quodam tempore longiori itinere nimium fatigatus Minister, sero in extero quodam loco ad inclusorium venit, ubi ea nocte hospitio uti constituerat. Cum autem neque in pago, neque in inclusorio vinum esset, honesta quædam virgo lagunculam vino plenam se habere affirmavit. Sed quidea est, inquit, inter tantos? Nam plus minus viginti ibi aderant homines pii, cum aliis qui eo confluxerant, audire cupientes Ministrum concionantem. Jussit autem Minister proferri lagunculam, et mensæ imponi. Quo facto, rogabant eum ut illi benediceret. Fecit ille in omnipotenti virtute salutiferi nominis Jesu, primusque ipse inde bibit, eo quod sitiret ex itinere: præbuitque etiam aliis, qui inde omnes biberunt. Reponebatur autem publice in mensam laguncula cunctis cernentibus; nec quidquam infundebatur vel aque, vel vini, quod nullum ibi erat aliud: iterumque atque iterum ex eadem bibebant laguncula: sed quia vehemens eos tenebat desiderium audiendi verbum Dei, divinum illud miraculum nemo advertebat. Tandem ubi ad se redierunt, Deique potentiam in illius vini augmentatione perspicue deprehenderunt, laudabant Deum, et id miraculi sanctitati Ministri assignare volebant. Quod ille nulla ratione ferens, ait: Non est, filii, quod me hujus rei auctorem putetis: sed omnipotens Deus castam hanc hominum sodalitatem pro ipsorumpia fide et corporali et spiritali potu recreavit.
De quibusdam afflictis hominibus, singulari fide Ministro devinetis.
Erant in urbe quadam duæ haud mediocris sanctitatis personæ, Ministro familiares, quæ tamen secundum spiritum diversa admodum ratione traherentur. Altera erat celebris apud homines existimationis divinaque affluebat suavitate. Altera nullius erat nominis, Deusque perpetuis eam exercebat afflictionibus. Utraque autem mortua, nosse cupiebat Minister, quam dispar earum esset præmium in illa futura vita, quandoquidem tam dissimili hic vixissent modo. Itaque mane cujusdam diei apparuit ei illa celebris opinionis, dixitque se etiamnum in purgatoriis retineri locis. Illo interrogante, qui id fleri posset: Respondit se nullam aliam ob culpam id perpeti, quam quod ex illa sui existimatione quædam ejus animo spiritalis superbia obrepsisset, cui non satis celeriter restiterat: attamen poenam ejus brevi finiendam. Altera que hic abjecta et depressa fuerat, sine medio evolavit ad Deum.
136 Ipsa quoque Ministri genitrix toto vitæ suæ tempore gravissimis laboravit afflictionibus: id quod accidit ex diversa illa vivendi ratione, qua tum ipsa, tum ejus maritus utebatur. Ipsa quidem Deo plena erat, optabatque omnino secundum Deum vivere. Porro maritus ejus plenus erat mundo, et dure illi resistebat: inde tum cruces oriebantur. Consuetudinem sibi fecerat matrona illa, omnes suas perpessiones in Christi passionem demergendi, atque ita eas superabat. Narravit Ministro filio suo ante obitum suum, triginta annis numquam se Missæ sacro interfuisse, quin ex intima compassione erga Christi cruciatus et matrem ejus condolentissimam acerbe fleret. Ait etiam se ex immenso adversus Deum amore quandoque morbum incidisse, et duodecim hebdomatibus lecto decubuisse tam flagranti in Deum desiderio, ut id etiam medici deprehenderent, ac inde ædificarentur. Aliquando sub ineuntem quadragesimam ad templum quoddam abiit, ubi Christi de cruce depositio exsculptis figuris in altari quodam expressa erat. Coram his imaginibus sensibili quodam dam modo nonnihil percepit acerbissimi doloris illius. quem pertulit Virgo mater sub cruce. Atque ex hac angustia pia hæc mulier præ condolentia tàntos sensit dolores, ut cor illius propemodum creparet, adeo ut præ defectu in terram collabens, nec videret quidquam, nec diceret. Sic igitur domum relata, in lecto suo jacuit tacita usque in sanctam Parasceven, qua die cum Passio in templo caneretur, circa horram nonam expiravit. Eo tempore Minister filius ejus studii causa Coloniæ degebat: cui mater in visu apparens, cum ingenti gaudio dixit: Quæso fili mi, dilige omnipotentem Deum, certus quod numquam ille te deseret qualibet adversitate laborantem. En ego ex hoc migravi seculo, nec tamen mortua sum, sed perenniter vivam apud Deum: blandeque filium exosculans, et ei ex animo benedicens, ab ejus oculis evanuit. Ille in lacrymas solutus, clamavit post earn, dicens: O sancta et fidissima mater mea, sis mihi fidelis apud Dominum: atque ita flens et ingemiscens, sibi est restitutus.
137 Tempore juventutis suæ cum studendi gratia alio proficisci cogeretur, Deo procurante, religiosus admodum et fidus ipsi quandoque obtigit sodalis. Is quodam tempore cum de Deo plurimum essent collocuti, secreto per mutuam fidem Ministrum oravit, ut salutiferum Jesu nomen in ipsius pectore exaratum sibi demonstraret. Sed hoc ille recusabat. Tandem illius ingenti animadversa devotione, fecit ei satis, detectaque ad pectus veste, pretiosum illud cordis monile, quantum vellet, ei inspicere permisit. At ille hoc minime contentus, cum satis idem nomen esset contemplatus in ejus cordis medio perspicue exculptum, etfam manum faciemque eo applicuit, admotoque ad ipsum ore, cepit lacrymari acriter præ devotione, ita ut decidentes lacrymæ per Ministri pectus dimanarent. Deinceps adeo id nomen Minister habuit recommendatum, ut ejus videndi nulli unquam potestatem fecerit, nisi uni dumtaxat singulari Dei amico, cui id Deus videre permiserat. Ille simili, ac iste, devotione id contemplatus est. Cum autem duo isti consodales multis annis spiritali essent usi familiaritate et amicitia, jamque ab invicem discedere deberent, vicissim sibi ex animo valedicentes, hoc inter se pactum inierunt, ut qui prior obiisset, pro illo alter ex fraterna amicitia anno uno singulis hebdomatibus duas Missas diceret, alteram feria secunda de defunctis, alteram sexta feria de Domini passione. Post multos annos defunctus est Ministri sodalis, et quia jam oblitus erat Minister datae fidei de persolvendis Missis, non legit eas, at nihilominus fidelem illius egit memoriam. Sedente igitur illo mane quodam in suo saccello quasi in mentis excessu, sodalis ejus per visum ad eum venit, voceque lamentabili dixit: Proh infidelitatem tuam, Frater! Eheu, quam mei oblitus es! Dicente illo, quod ipsius in suis Missis quotidie esset memor, alius respondit id non sufficere, sed debere eum Missarum debitum persolvere, ut sanguis Christi innoxius in purgatorium descendens, ipsius dira extingueret incendia: ita fore, ut brevi ex purgatoriis locis educeretur. Fecit id Minister fide integerrima, et ingenti ob suam oblivionem dolore: atque propediem alius e pœnis liber evolavit.
Ut Christus sub figura Seraphim Mini- nistro apparens, pati eum docuerit.
Convertit sese aliquando Minister ad Deum perquam serio, orans ut ipsum pati doceret. Apparuit ergo illi per visum similitudo Christi crucifixi in forma Seraphim, qui sex habebat alas, et duabus quidem tegebat caput, duabus pedes, et reliquis duabus volabat. In duabus infimis aliis scriptum erat: Afflictionem sponte suscipe. In mediis hæc habebantur: Feras crucem æquanimiter. In supremis expressum erat: Disce pati Christiformiter. Hanc visionem ubi ille sanctæ cuidam Virgini enarravit, illa respondit: Noveris, Pater, novas tibi impendere cruces, quas ferre oportebit, Deo sic volente. Illo percontante, cujusmodi illæ cruces forent, Virgo ait. En cuidam cenobio præficieris, ut æmuli tui propius te possint attingere, et gravius deprimere. Ergo amplectere patientiam, ut es in illo Seraphim edoctus. Ille ingemuit, futuram expectans tempestatem: quæ revera illi accidit, ut erat a Virgine significatum. Per id tempus tribus annis cenobium ubi tum morabatur, neque frumentum, neque vinum acceperat, qua re magnis erat debitis obstrictum. Ejus cenobii Fratres consilio inito, Ministrum Sapientiæ, quantumvis renitentem, eo quod nonam sibi conflatam crucem cerneret, tanta annonæ caritate, sibi Priorem elegerunt.
139 Primo igitur die jussit pulsato tintinnabulo Fratres convocari, quibus collectis dixit, ut D. Dominicum implorarent, quandoquidem ille suis promisisset Fratribus, quod ipsis opem ferret, si in suis necessitatibus ejus fidem implorarent. Atque ecce Duo juxta se assidebant Fratres in loco ubi erant congregati, e quibus unus alteri susurrans dixit perridicule: En quam fatuus est hic Prior, dum jubet nos necessitatem nostram ad Deum referre. Forte putat Deum cælo patefacto cibum potumque nobis missurum. Alius respondit: Non modo ipse delirus est, sed nos omnes dementes sumus, qui eum nobis præesse voluimus, cum tamen ante cognitum haberemus imperitum eum esse rerum temporalium, et non nisi in colum suspicere. Ita multis ille lacerabatur judiciis iniquis et scommatibus. At ille in sententia perseverans, facto mane, jussit Missam cantari de S. Dominico, ut is ipsis provideret. Stante autem illo in choro cogitabundo, ostiarius eum evocavit ad opulentum quemdam Canonicum ipsius singularem amicum, qui sic ait ad eum: Novi, mi Domine, non habere te usum rerum secularium: atque hac nocte divinitus sum admonitus, ut Dei loco ipse tibi opituler. Quamobrem initio viginti libras Constantienses tibi offero. Confidas Deo, quod is te non deseret. Ille gaudio affectus, pecuniam recepit, jussitque vinum et frumentum comparari. Dei autem et B. Dominici adjutus ope cenobio illi, quamdiu ipse Prior fuit, necessaria procuravit, effecitque ut nihil ipsi solvere cogerentur.
140 Idem Canonicus in extremis fere constitutus, largissimas legavit eleemosynas diversis in locis, quibus ipse magis faveret. Deinde Ministrum, qui inibi Prioris fungebatur officio, ad se accersens, aliquam multos ei aureos commendavit, ut eos alibi inter indigos Dei amicos, qui vires suas asperis et severis exercitiis confecissent, distribueret. Quod cum ille inuitus in se reciperet, timens eas, quæ post evenerunt, vexationes, tandem victus acquievit, forasque proficiscens dispertiit hinc inde pecuniam, ut erat pollicitus, ubicumque sperabat ejus animæ commodissimum fore: fecitque id coram fide dignis testibus, et exacta apud suos Superiores ratione. Sed acres hinc illi cruces evenerunt. Namque Canonicus ille filium nothum habuit, qui jam consumpserat bona a domino illo ipsi assignata: et cum esset totus dissolutus, rebus perniciosis animum dedit. Idem totus illi pecuniæ Ministro commendatæ inhiabat: quam cum obtinere non posset, sub jururando renuntiavit Ministro, ubicumque illum deprehendisset, se eum neci daturum. Periculosum ac infestum hoc odium nemo sopire potuit, quamvis crebro tentaretur. Omnino ille Ministrum extinguere voluit. Quibus angustiis non parum diu correptus Minister, præ mortis formidine non erat ausus libere hac illaque proficisci. Elevatis autem ad Deum oculis, ait cum gemitu: Quod genus calamitosæ mortis, te permittente, mi Domine, jam passurus sum? Erat ille hoc ipso magis afflictus, quod paullo ante in alia urbe quidam venerabilis Frater ob similem caussam misere jugulatus fuerat. Neminem habere potuit Minister, qui hanc ab ipso molestiam aut vellet aut auderet propulsare, ob illius feri hominis audacem temeritatem. Tandem ille ad Deum se contulit, qui eum ab illo liberavit, celeri morte corpus ejus adhuc juvenilel ac robustum perimens.
141 Ad hujus mali cumulum accessit alia peracerba crux. Erat totum collegium quoddam, cui multa dederat Canonicus ante dictus: sed illi his non contenti, infestis animis in Ministrum incurrerunt, eo quod nollet eis memoratos aureos tradere, misereque eum omnibus vexandum objecerunt. Siquidem et apud religiosos et seculares eum traduxerunt, et quae ille gesserat passim apud omnes longe lateque in pejorem partem interpretando divulgarunt: sicque factum est, ut qua in re apud Deum ab omni culpa esset immunis, tamen apud homines male audire cogeretur. Hoc negotium si quando ad tempus intermissum fuisset, mox denuo repetebatur: idque agebant multis annis donec Ministrum bene exagitassent.
142 Per id temporis in visione apparuit illi sæpe dictus Canonicus egregio indutus habitu viridis coloris, qui omni ex parte rubicundas habebat rosas: dixitque Ministro, recte se habere in illo seculo, oravitque ut æquanimiter ferret tam immanem, quæ ipsi inferebatur, injuriam, certus quod Deus ipsum abunde solaretur. Interroganti autem Ministro, quid ejus tam præclarus habitus significaret, respondit: Rosæ illæ rubicundæ in panno viridi tuam designant patientem perpessionem, qua tu me sic ornasti: cujus causa seipso te omnipotens Deus æterno vestiet.
Quam illum oporteat viriliter dimicare, qui spiritalem velit referre palmam.
Sub initio conversionis suæ summopere optabat Minister haud vulgariter placere Deo, attamen absque labore et dolore. Quodam ergo tempore forte profectus est concionandi gratia in regionem: veniensque in navim quamdam in lacu Constantiensi, offendit ibi inter alios egregium quemdam juvenilem splendidis indutum vestibus. Ad quem cum se adjunxisset, percunctari coepit quis esset, vel quid negotii gereret. Ille se ejusmodi ait hominem esse, qui nobiles inter ipsos committeret, ut hastis congrederentur, et id genus ludos palæstricos exercerent. Tum vero ait etiam speciosis eos feminis dare operam, et qui cæteris esset magis strenuus, eum honoris referre palmam et præmium. Percunctanti Ministro quid id esset præmii, respondit: Feminarum omnium, quæ illic adsint, pulcherrima ejus digito annulum aureum inserit. Illo adhuc ulterius inquirente, quid faciendum incumberet id honoris eumque annulum adipisci volenti, ait juvenis: Qui præ ceteris acriores plagas et angores sustinet, nec sub his animo lassescit, sed fortem ac virilem sese exhibitet, sedetque immotus et ictibus aliorum tundi se sinit, is honore potitur. Dicente autem Ministro: Dic mihi obsecro, si quis primo conflictu audax sit, satisne id est? Ille ait: Minime, sed certamen ad finem usque tolerandum est: et quamvis adeo verberibus prematur, ut ex oculis ejus scintillæ emicent, et ex ore ac naribus sanguis erumpat, id totum ferat necesse est, si velit referre gloriam. Iterum Minister omnia exploraturus: Quæso te, inquit, licetne illi lacrymas fundere, aut vultum in rugas contrahere dum ita male cæditur? Neutiquam, ait juvenis, etiamsi, ut fit plerisque in ejus pectore cor deficiat, hilari sit vultu oportet: alioqui patebit ludibrio, amittetque honorem et annulum.
144 His auditis, Minister in sese descendere, compulsus, medullitus ingemuit, et ait: Eia, Deus præstantissime et longe omnium dignissime, si mundi hujus milites talia perpeti coguntur pro tam vili stipendio, quod tamen in seipso nihil est, quam ergo æquum est, ut pro æterna gloria duriores toleremus labores? O si dignus ego essem, Deus piissime, in spiritalium militum tuorum numerum ascribi. O speciosissima et æterna Sapientia, cujus amabilitati nihil usquam potest comparari, si posset animæ meæ abs te præstari annulus, hoc ego nomine pati vellem, quidquid tibi visum foret: coepitque præ nimio fervore lacrymas edere. Ubi autem ad destinatum pervenit locum, omnipotens Deus immanes illi permisit afflictiones inferri, easque tam multas, ut pene erga Deum desperaret, multique ex compassione propter illum plorarent. Tum ille omnis strenuæ ac infatigabilis militiæ oblitus, mærens et impatiens nonnihil erga Deum, cogitavit cur eum ejusmodi molestiis affligeret. Mane sequenti sub diei exortum anima illius suaviter quiescente, et a sensibus sublata, quiddam in ipso hunc in modum loquebatur: Ubi jam est illa præcellens militia et strenuitas? Itane miles stramineus, et vir panneus vel pannis molliter vestitus, præfidenti erit animo, modo quidem in prosperis, at paulo post in adversis fracto et femineo? Hac sane ratione non potest perennis ille obtineri annulus, quem tu concupiscis. Respondit Minister: Atqui Domine certamina illa, in quibus oportet se tibi resignare et permittere, teque perpeti, nimium diuturna sunt. Ad quod illi mox ejusmodi datum est responsum: Sed et honor ipse et gloria et annulus militum meorum, quos ego honoravero, perennis est. His Minister in sese rejectus ac convictus, submisse admodum dixit: Fateor, mi Domine, culpam meam. Tantum oro, ut afflicto mihi liceat lacrymas fundere: siquidem cor meum omnino redundat. Cui Dominus: Proh pudor, inquit, visne in feminæ morem lacrymari? Certe tibipsis apud omnes celi cives ignominiæ notam inures. Terge oculos, et hilarem vultum exhibe, ut neque Deus neque homines animadvertant afflictionis causa te plorare. Coepit ille ridere nonnihil, ac nihilominus per genas fluitabant lacrymæ, promisitque Deo nolle se deinceps flere, quo posset spiritalem illum annulum adipisci.
Ut Ministro quandoque concionante, facies ejus ter instar Solis radiaverit.
Cum vice quadam apud Coloniam Agrippinam Minister serio admodum et ferventer concionaretur, quidam novus Christi tiro recens ad Deum conversus, illi concioni intererat. Erat idem ille satis afflictus. Cum ergo studiose in Ministrum intenderet, in ternis oculis videt faciem ejus in jucundissimam mutari claritatem, ac tribus vicibus usque adeo splendidam effici, ut solet esse Sol, cum est aer serenissimus: potuitque nullo negotio in ejus vultu suam faciem contemplari. Ex hac ergo visione satis ille in sua afflictione animatus et recreatus atque in sancta vita confirmatus fuit.
De salutifero nomine JESU.
Quandoque Ministro ex superiori Germania Aquisgranum ad invisendam beatissimam Virginem proficiscente, cum esset in reditu, sanctæ cuidam virgini beatissima Maria apparens, ita dixit: En Minister filii mei rediit, nomenque ejus suavissimum flagranti pectore longe lateque divulgavit, quemadmodum olim Apostoli ejus. Atque ut ii nomen illud fidemque fidemque Christianam omnibus propalare ac insinuare optabant, ita et ipse totus in hoc incumbit, ut idem sacratissimum nomen novo cum fervore amore cunctis egelidis cordibus inferat, in iisque excitet et accendat. Unde etiam cum sanctis Apostolis post obitum suum præmium æternum consequetur. Post hæc eadem sancta Virgo in Beatam Mariam oculos referens, vidit eam manu tenentem candelam elegantem, usque adeo flagrantem, ut totum illustraret orbem. In ipsa autem candela undequaque exaratum erat nomen Jesu. Dixit autem Dei genitrix ad Virginem: Isthæc candela ardens nomen Jesu designat, qui revera omnium corda illuminat, qui tamen ejus nomen devote recipiant, idque venerentur; et apud se pio affectu circumferant. Porro idem filius meus ad hoc sibi Ministrum suum delegit, ut ejus opera nomen suum in multorum cordibus cupide accendatur, et ipsi inde æternæ suæ salutis profectum recipiant.
Eadem ipsa sancta Virgo ubi multis advertit modis, Ministrum, qui illius erat spiritalis Pater, miram habere fidem et devotionem erga dulcissimum Jesu nomen, ut quod etiam suo inscripsisset pectori, cœpit etiam ipsa magno illius amore corripi, piaque cum devotione idem nomen rubicundis filis sericis exiguo panno assuit, volens id clanculo apud se deferre: atque ejus formæ innumera alia confecit Jesu nomina, effecitque, ut ea omnia suo Minister pectori applicaret, et divina benedictione addita, filiis suis spiritalibus ultro citroque transmitteret. Fuit autem illi eidem Virgini revelatum a Deo, quisquis illud nomen hoc pacto apud se circumferret et quotidie in ejus honorem diceret orationem Dominicam, illi Deum in hac vita benigne facturum, et in ejus morte propitium ipsi futurum. Quod nobis omnibus præstet Christus Jesus. Amen.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.