De utilissima Silentii virtute.
Urgebatur idem Discipulus in interiori homine, ut ad veram cordis pacem pertingere niteretur: cui rei Silentium cumprimis suffragari sentiebat. Quamobrem tantam suo ori custodiam adhibuit, ut intra annos triginta numquam ad mensam fregerit silentium, una dumtaxat vice dempta, quando cum multis Fratribus ex capitulo reversus, in navi cum illis edebat. Atque ut linguam strictius domaret, nec esset ad loquendum præceps, in sua meditatione tres sibi præceptores constituit, sine quorum permissu singulari nollet loqui: iique erant sancti Patres Dominicus, Arsenius, et Bernardus. Locuturus igitur in sua cogitatione ab uno ad alium accessit, petens veniam et dicens: Jube Domine benedicere. Et si quidem locutio poterat fleri congruo tempore et loco, putabat se habere copiam a primo: et si ex locutione nullum foris impedimentum acciperet, habebat facultatem etiam a secundo: atque si nullam ex verbis intus inquietudinem ac perturbationem contraheret, jam se credebat loquendi potestatem a tribus illis adeptum: sicque demum loquebatur. Sin vero aliter sensisset, intra silentium sese continebat. Ad portam cœnobii vocatus, his quatuor navabat operam: primo, ut unumquemlibet benigne exciperet: secundo, ut paucis absolveret: tertio, ut consolatum a se dimitteret: quarto, ut sine ulla contagione vel affectus adhæsione intro rediret.
De corporis castigatione.
In adolescentia sua erat natura petulanti, quæ cum vitiis titillari inciperet, sentiens ille gräve onus carnis indomitæ ac proprii corporis sui admodum discruciabatur. Eam ob rem multa callide comminiscens, et diris corpus castigationibus affligens, nitebatur illud spiritui subditum efficere. Cilicium et catenam ferream diu tulit in corpore, donec sanguine erumpente coactus est deponere. Jussit clam sibi conflci subligaculum, et in ipso ligamina quædam, quibus inflixæ erant acus asperæ centum et quinquaginta, eædemque æreæ et lima exacute, quarum acumina semper erant ad carnem versæ. Idem autem subligaculum valde erant angustum, et ab anteriori parte constrictum, quo tanto propius corpus attingeret, et acus acutæ carnem penetrarent: pertingebatque usque ad umbilicum ejus, et in ipso noctibus dormiebat. Æstate calida quando ex itinere defatigatus ac viribus exhaustus, aut lectoris officio perfunctus erat, in illis laboribus ita jacebat constrictus, ut simul etiam vermibus admodum vexaretur: sæpiusque in seipso contrahebatur et contorquebatur, et necessitate adactus huc illucque sese vertebat, perinde ut solent vermes dum acu punguntur. Crebro haud aliter affectus erat ex pediculorum infestatione, quam si formicis multis undique cinctus fuisset. Sive enim dormire cuperet; aut jam obdormivisset, mirum in modum mordebant ac sugendo affligebant eum. Dicere tum quandoque solebat Domino pleno corde: O Deus meus, quam acerba isthæc mors est. Si quem latrones aut feræ perimant, cita morte perit: atqui hic ego inter infestos decumbens vermes et morior semper, nec tamen possum emori. At vero numquam peque noctium hibernarum prolixitate, neque æstatis fervore adduci potuit, ut hinc abstineret. Et ut minus sub hoc cruciatu sentiret levamenti, aliud quiddam addidit: Gutturi suo circumdedit partem cinguli cujusdam, cui arte duos inseruit annulos ex corio confectos, quibus manus insertas et brachia inclusit seris duabus, quarum claves ante lectum posuit in assere quodam, donec ad preces nocturnas surgens, seipsum absolveret. In his vinculis brachia ejus ad guttur sursum versus ita extensa, eademque vincula adeo obfirmata erant, ut etiamsi cubiculum ejus totum conflagrasset, non posset sibiipsi ferre suppetias. Tamdiu hæc continuavit, donec manus ac brachia ex ea constrictione admodum tremere inciperent.
34 Tum demum aliud excogitavit: Chirothecas duas ex corio sibi conflci curavit, qualibus utuntur rustici rustici vel opifices, dum vepres ac sentes extrahunt, his ab artifice quodam æreos ac præacutos omni ex parte jussit claviculos infigi, atque ita eis noctibus inserebat manus. Fecit id ea causa, ut si forte in somno voluisset removere cilicinum subligaculum, aut quovis alio modo ipse sibi opitulari, dum a fedis illis roderetur vermibus, claviculi illi carnem ejus compungerent: quod et factum est. Si enim nonnihil subsidii adferri sibi tentasset, inter dormiendum cum acutis illis claviculis pectus confricans, tam atrociter seipsum lacerabat, ac si ursi cujusdam unguibus fuisset discerptus, adeo ut etiam in brachiis et circa cor ejus caro intumesceret. Quibus post multas hebdomadas curatis vulneribus, denuo se confricans dilacerabat. Hoc genus acerbi valde exercitii, imo martyrii, sedecim annis prosequutus est. Quibus exactis, cum natura ejus frigesceret et misere contraria foret, die sancto Pentecostes cælestium spirituum jucunda visio illi apparens, certiorem eum reddidit, nolle Deum ut diutius id retineret. Tum illico desistens, in flumen cuncta projecit.
CAPUT XVIII. De aspera cruce, quam inter scapulas gessit.
Præ aliis quibuslibet exercitiis, cupide admodum trahebatur, ut aliquod suo in corpore gestaret signum sensibilis condolentiæ erga acerbissimam crucifixi Domini sui passionem. Effecit ergo ipse sibi crucem ligneam, longitudine palmi virilis, et congrua latitudine, eique infixit clavos triginta in honorem vel memoriam omnium vulnerum Christi, quibus in nos suum est testatus amorem. Hanc crucem in dorso inter scapulas extendit in ipsa carne, et annis octo noctes atque dies jugiter eam tulit in laudem crucifixi Domini sui. Deinde extremo anno etiam acus septem eidem impressit, quarum acies per mediam adegit crucem, cui firmiter inhærebant: reliquam partem acuum superius resecabat. Harum cruentationem acuum pertulit ob honorem acutissimi doloris, quo Virginis Matris cor et anima in filii morte penitus confixæ fuere. Quando hanc crucem primum nudo suo corpori adstrinxit, tenera ejus natura exhorruit: quamobrem ad saxum clavorum aciem pauxillum retudit: sed illico hac neutiquam virili mollitie victum se dolens, denuo eos omnes lima exacuit et ad corpus applicavit. Eas quidem dorsi partes, ubi ossa extabant, crux ipsa scarificabat, cruentumque eum reddidit et læsit: ubicumque sive ambularet sive recumberet, videbatur sibi hericii exuviis opertus. Si quis eum imprudens eo loci vel tetigisset vel trussisset, lædebat illum. Ut vero crux eadem ipsi esset tolerabilior, salutiferum Jesu nomen illius tergo insculpsit. Hac cruce longo tempore bis quotidie se flagellabat hoc pacto. Pugno crucem tundebat, moxque clavi in carnem adacti adeo infigebantur, ut cum vestibus eos cogeretur extrahere. Fecit autem hæc adeo recte et provide ut nemo facile id posset animadvertere. Primo se flagellabat in hunc modum, quando in sua mediatione ad eam pervenit columnam, ubi Dominus suus præ filiis hominum forma speciosus, tam immaniter fuit virgis et flagris cæsus; rogabatque eum ut suis vulneribus ipsius vulnera sanaret. Secundo flagellabat se, ubi cum Domino suo venit ad crucem, eique is clavis affixus fuit, ad quam etiam ipse se clavis adstrinxit, eo animo, quod numquam ab illo vellet separari. Solebat etiam tertio se hac ratione cædere, sed non nisi quando nimium sibi inordinatæ delectationis indulsisset in capiendo cibo, vel potu, vel ejusmodi aliis.
36 Quodam tempore ex quadam negligentia Virginum duarum in loco publico ipsi coram aliis multis affidentium manus arripuit ac tenuit, nihil penitus mali cogitans aut spectans. Sed hujus incuriæ cito eum valde penituit, putabatque eam rem minime inultam abire oportere. Cum ergo discessisset a Virginibus, et in suum venisset sacellum, ad locum quemdam secretum, pro errato illo cecidit sese in crucem, adeo ut acuti clavi dorso ejus infigerentur. Nec hoc contentus, insuper excommunicavit seipsum, ut non auderet ingredi post matutinas preces in domum capitularem ad consuetum orationis suæ locum, seseque jungere Angelicis spiritibus, qui illic meditanti præsentes adesse solebant. Postea vero cum pro hac culpa se penitus reconciliare vellet, multis sese ante penis dire afflixit, procedensque primo ad Judicis pedes, coram illo sese cum cruce flagellavit, deinde circa medium undique ad Sanctos accedens, triginta vicibus sese eodem modo cecidit, ita ut sanguis per humeros dimanaret. Hac ratione dire expiavit delectationem illam, quam sibi inordinatius cepisse videbatur. Absolutis nocturnis precibus, ad capitulare sacellum pergens in secretum locum suum, centies in faciem prostratus, humum exosculabatur, totidemque vicibus flexis genibus idem faciebat, habebatque ad singulas ejusmodi deosculationes, peculiares quadam meditationes suas. Unde nimirum satis afflictus fuit propter crucem. Cum enim crucem ipsam fortiter ad corpus adstringeret, propiusque illi applicaret quam solent ligamina vasorum, atque cum eadem cruce humi pronus collapsus centies terram oscularetur, in ipso casu clavi ejus carni imprimebantur, iidemque, cum resurgeret, rursum extrahebantur, rursumque cadenti nova infligebant vulnera, quod illi revera magnum attulit dolorem et cruciatum. Si uno mansissent fixi loco, erat intolerabile.
37 Ante hanc exercitationem aliam habebat: Confecerat ipse sibi flagellum, quod scutica dicitur, idque jusserat æneis et acuminatis hinc inde obduci aculeis, instar styli acutis, binique aculei verber illud media ex parte antevertebant, adeo ut singuli essent trisulci, qua parte corpus tangebant, vulneraque infligerent. Hujusmodi ergo flagello confecto, ante nocturnas preces surgens ad Chorum templi ibat coram venerabili Sacramento, et sese acriter cædebat aliquam multo tempore, donec id ad Fratrum notitiam pervenisse sentiret; quo cognito, cessavit. Ipsis D. Clementis feriis, quibus hyems adventat, quadam vice generalem fecit confessionem, cumque noctis adessent silentia, in suo se cubiculo includens, nudatum corpus usque ad cilicinum subligaculum simulque brachia et crura aculeato flagello suo usqueadeo cecidit, ut sanguis haud secus ex ejus corpore decurreret, quam si ferro scarificatum esset. Erat in illo flagello recurvus quidam aculeus, unci specie, qui quiquid apprehendisset carnis extrahebat. Percussit tum corpus suum tam pertinaciter, ut flagellum in tres seissum partes, una cum aculeis ad cubiculi parietes volitaret, atque una pars in ejus remaneret manibus. Stans igitur illic totus cruentus, ac seipsum intuens, videbat miserandam sui corporis speciem, adeo ut sæpius quodammodo Christo crudeliter flagellato sibi similis videretur. Deinde ex quadam suirpsius commiseratione flevit acriter, atque in illo hyemis frigore, ita ut erat nudus et sanguinolentus positis humi genibus rogabat Deum, ut sua peccata penitus aboleret. Post hæc in Dominica Quinquagesimæ iterum more suo, dum Fratres essent in mensa, suum ingressus cubiculum, postquam vestes detraxerat, immaniter se verberavit, largiter per corpus manante sanguine. Et cum duriora sibi intentaret verbera, Frater quidam audito flagellorum strepitu advenit, sicque destitit: at nihilominus ut esset acrior cruciatus, aceto et sale vulnera confricavit.
38 Sacro die S. Benedicti, quo ipse in hunc miserabilem mundum fuerat, editus, sub prandio in sacellum suum se contulit: quo obserato, sese exuens, arrepto flagello percutere cæpit, tetigitque in sinistro brachio brachio venam cordis, quæ mediana dicitur, aut aliam vicinam, ex qua tum sanguis ubertim prorumpens, in ima per pedum digitos decurrebat, pavimentum ipsum largiter madefaciens, moxque brachium impendio intumescens, lividum accepit colorem. Unde territus, non audebat amplius percutere. Eodem tempore eademque hora, cum se hoc pacto verberaret, sancta quædam Virgo Anna nomine, in alia urbe in castro quodam orationi incumbens, in visione ducta fuit ad eum locum ubi se cædebat ille, visisque ictibus terrificis, nimium miserta, accessit ad eum propius, cumque jam extento brachio percussurus erat, ipsa se interponens in suum brachium sibi visa est ictum illum recipere. Reddita porro sibiipsi, eundem ictum reperit atro luridoque colore in suo brachio designatum; atque evidens hoc certæ veritatis documentum multo tempore admodum serio retinuit in suo corpore.
CAPUT XIX. De strato illius.
Per idem tempus antiquum quoddam ac rejectitium adeptus ostium, in cubiculo juxta lectum suum reposuit, in eoque dormire solebat, nihil omnino habens operimenti, quo corpusculo subveniret. Texuerat autem ipsemet ex juncis tenue opertorium, quod ostio imposuit, idque non nisi ad genua illius extendebatur. Capiti cervicalis loco supposuit sacculum culminibus avenaceis refertum, cui aliud exiguum pulvinar addidit. Nihil penitus, ut dictum est, habuit eorum, quæ ad lecti usum pertinent, et ut interdiu incedebat, ita noctibus cubabat, hoc solo dempto, quod calceis nudabat pedes, et crasso pallio sese induebat.
40 Erat igitur stratum hoc miserabile. Siquidem duri illi avenæ culmi glomeratim sub ejus capite jacebant, atque crux acutis clavis ejus dorsum compungebat. Brachia erant obseratis stricta nexibus, et lumbos cilicinum vexabat subligaculum. Pallium nimio suo premebat pondere, et ostium erat durum ac rigidum. Jacebat itaque misere affectus, et in trunci morem se movere non poterat absque grandi dolore. Quod si somno pressus in crucem durius incubuisset, clavi in ossa ejus impingebant: interim crebros dabat in celum gemitus. Hiberno tempore admodum male ipsi erat ex frigore. Pedes enim more solito extendens, nudos eos in ostio ponebat, quos frigore confectos, cum ad se retraheret, sursumque erectis genibus ad corpus adduceret, sanguis in cruribus exagitatus dire eum torquebat: ipsique pedes complebantur sanie, et crura intumescebant hydropici in morem: genua cruenta erant et attrita, lumbi ex cilicino subligaculo luridi ac ulcerosi. Dorsum sauciabat crux: corpus exhaustum era rigore nimio, fauces siti arescebant, manus præ virium defectu tremor obtinuit, atque in his cruciamentis noctes exigebat et dies. Ferebat autem hæc omnia ex ingenti ac intimo æternæ Sapientiæ Domini nostri Jesu Christi amore, cujus acerbissimæ passioni sese nonnihil conformare volebat. Tandem relinquens hoc in ostio cubandi exercitium, in cellulam quamdam commigravit, cujus sella, in qua alioqui sedebatur, strati loco usus est. Erat autem tam angusta et brevis, ut in ea se extendere non posset. In hoc igitur ergastulo, atque in ostio ante dicto annis octo somnum capturus recubuit, cum solitis ligaminibus suis.
41 Erat tum illi in more, ut post Completorium, quando in coenobio degebat, in hypocaustum, vel ad Fratrum fornacem se non reciperet caussa corporis calefaciendi, quantumvis acre sæviret frigus, idque annis vigintiquinque observavit, nisi forte quandoque alia ex caussa eo ire debuisset. Iisdem annis numquam balneis usus est, numquam pedes lavit propter levanda delicati corporis sui incommoda.
Deinde sic se continnit, ut æstate juxta ac hyeme non nisi semel in die ederet, nec solum a carnibus, sed etiam piscibus et ovis abstineret. Multis annis tantam dedit paupertati operam, ut neque cum permissu, neque sine permissu ullum vellet nummum recipere vel attrectare. Non parum multo tempore usque adeo studebat cordis et corporis puritati, ut nulla corporis parte sese vel fricare vel contingere vellet, præterquam in manibus et pedibus.
CAPUT XX. De potus parsimonia.
Quodam tempore molestissimum suscepit exercitium, præfigens sibiipsi exiguam sane potus capiendi mensuram: cui ut minus vel foris vel domi admisceret sive adderet, confecit ejusdem capacitatis poculum parvum, idque exiens foras secum tulit. In magna siti non nisi quoddam aridi sui oris erat refrigerium, ac si ægroto magno ardore æstuanti pauxillum liquoris instilletur. Deinde admodum diu vino abstinuit, solo Paschatis die, in tantæ solennitatis honorem, ejus usum sibi permittens. Cum jam siti ejusmodi diu laboraret, nec tamen præ animi rigore, neque aqua, neque vino sibi mederi vellet, simulque miserandum in modum in celum respiceret, contigit ut quadam vice ejusmodi Dei instinctum vel responsum intus sentiret: Animadverte, ut ego olim mortis angoribus correptus, sitim aridissiman modico aceto et felle tolerarim, cum tamen mei essent omnes fontes aquarum, utpote a me conditi, sicut et cetera omnia in usum ac sustentationem hominum. Ita ergo tu quoque, si meis vis ingredi vestigiis, penuriam et subtractionem feras moderate ac benigne.
43 Quodam tempore ante natalem Christi omnibus corporis commodis ac fomentis prorsus valefaciens, præter communia illa diu usitata exercitia, tres insuper alias corporalis exercitationes vel afflictiones assumpsit. Prima ex his erat, quod noctibus post Matutinas preces coram summo Altari stetit nudis plantis in lapidibus donec adventaret dies. Idque faciebat, quando sunt noctes longissimæ, et citius ad nocturnam Synaxim fratres excitantur. Altera erat, quod neque noctu neque interdiu ad calida accessit loca, nec ad altare voluit manus igni calefacere: quamquam id temporis, quod essetacerrimum frigus, manus ejus immaniter intumuerant. Post Completorium ita totus frigore correptus, in suam sedem dormitum se reposuit. Post nocturnas preces mansit, ut dictum est, nudis pedibus coram altari in pavimento lapidibus strato, donec appropinquaret dies. Tertia erat, quod per diem omni sibi potu interdixit, quamlibet vehemens cum teneret sitis: sola prandii hora dempta, ubi tum non patiebatur sitim. Atqui advesperascente die, tam dira cruciabatur siti, ut omnis ejus natura potui inhiaret: quod tamen premebat ipse, et obluctabatur non nisi multiplici eodemque acri dolore. Os ejus foris et intus perinde arescebat, ut solet ægris morbo correptis: lingua scindebatur, adeo ut postmodum uno et eo amplius anno non posset refici. Quando stabat ad Completorium siti aridus, atque ex more aqua benedicta adspergeretur, magno desiderio hianti ore ad aspergillum se vertebat, si qua fortasse guttula arescenti linguae ejus præberetur, unde pauxillum caperet refrigerii.
44 Deinde cum ad Collationem, ut vocant, in mensa sedens, licet valde sitibundus, vinum a se removeret, nonnumquam erectis sursum luminibus, ait: Accipe Pater coelestis in sacrificium sanguinis cordis mei, hunc vini potum, et præbe illum filio tuo nimia siti affecto jam jamque in cruce morituro. Quandoque tam acri vexatus siti, ad fontem accedens, contemplabatur aquam leni susurrio inde scaturientem, atque in cacabum stanno intrinsecus obductum exilientem, exilientem, simulque oculos erigebat ad Deum, alta imo ex pectore trahens suspiria. Interdum plus nimio gravatus, ex intimo cordis ait ad Dominum: O bonitas sempiterna, quam occulta sunt judicia tua, ut cum mihi tam propinquus sit vastus ille lacus Constantiensis, itemque præterfluentis Rheni unda perspicua, nihilominus haustus aquæ unicus mihi contingere non possit. Id vero miserrimum est. In hoc instituto perseveravit ad id usque temporis, quo recitatur Evangelium, ubi Dominus fertur aquam in vinum commutasse.
45 Eadem Dominica vesperi ad mensam residens miseria confectus, cibum capere non poterat ob sitis nimietatem. Simul autem ut gratiarum actiones dicebantur, actutum properabat ad sacellum suum: neque enim præ afflictionis intolerabili vehementia ultra se cohibere poterat: fuditque ingentem lacrymarum vim, dicens ad Dominum: O Deus æterne, qui solus laborem et dolorem consideras, quam plane miser editus sum in hanc lucem, ut cum mihi abunde supetant vitae sustentandæ necessaria, tantam nihilosecius, tamque diram me oporteat penuriam perpeti. Sub his querimoniis visus est sibi in anima hujusmodi audire vocem: Bono sis animo, propediem divinitus gaudio et consolatione afficieris. Facessant lacrymæ, fortis athleta Dei, sume animum, ac probe te geras. His verbis corde ita est confirmatus, ut a lacrymis nonnihil cessaret, nec tamen poterat omnino lætus esse: sed simul ut lacrymarum stillæ ex oculis profluerent, intus aliquid eum ridere compellebat ob eventurum ipsi brevi divinitus jucundum quiddam et prosperum. Ita affectus, ivit ad Completorium. Os quidem psallebat, sed corde tremulo, atque interim videre sibi videbatur citius ab hac cruce se liberatum iri: quod etiam paullo post accidit, eademque nocte id aliqua ex parte coepit in hunc modum: In visione contuitus est Virginem Matrem cum puerulo Jesu ea specie, qua erat septennis in terris, ad se venire, eumdemque infantulum habere in manibus, poculum aqua plenum, paullo majus quam erat scyphus cenobio usitatus. Porro idem poculum beatissimam Virginem in manus sumere, atque ipsi offerre, ut biberet. Quod ille accipiens, avide bibit, et pro voto sitim omnem profligavit.
46 Ibat tum temporis in agro per angustam semitam, et ecce pauperem quamdam, at honestam, sibi vidit feminam venire obviam, quæ cum propius accessisset, ex itinere sicco secedens, in lutum se demisisit, donec pertransiret. At illa se vertens, ait ad eum: Quid sibi vult, Domine venerande, quod ipse quamvis sacerdotii honore præditus, mihi inopi tanta humilitate cedere voluisti, cum tamen ego potius tibi deferre debuerim? Respondit ille: Equidem consuevi cunctis feminis honorem præstare ac reverentiam, ob illustrissimam Dei matrem coli Reginam. Levatis illa in coelum oculis ac manibus, Oro, inquit, et obsecro præstantissimam illam Dei genitricem, ne ex hac emigres vita, quin peculiari quoddam ab illa consequaris beneficium, quam tantopere in nobis omnibus veneraris. Ad quod ille, Præstet, ait, id mihi præclarissima ea coli Imperatrix.
47 Paullo post contigit, ut tametsi potus ei multiplex affatim adfuisset, nihilo secius pro more sitibundus a mensa abscederet. Nocte proxima in visu coelestis quædam miri decoris persona illi apparens, Ego inquit, sum Virgo Mater, quæ nocte præterita potum tibi præbui ex poculo testaceo, et quoties iterum tam infesta cruciaris siti, ego itidem te reficiam miserta tui. Tum ille magna fiducia ait ad eam: Nihil tamen Virgo intemerata in manibus habes, quo meam possis levare sitim. At illa: Potum, ait, salutiferum tibi præbebo ex ipso corde meo manantem. Quibus verbis sic ille perterritus est, ut responsum reddere non posset, utpote qui eo se indignum putaret: Atqui Virgo sacratissima benigne eum consolans, dixit: Quandoquidem Dominus Jesus tam suaviter tuo se cordi immersit, idque ariditate oris tui tam cruciabiliter emeritus es, singulari hac a me consolatione afficieris: neque vero corporali te potu reficiam, sed salutari quodam præstantique ac spiritali intimae ac integræ puritatis. Tum ille consensit ut verae interim secum ita cogitans: Jam plane satis superque potavero, quo tandem liceat ingentem propulsare sitim. Ubi vero coelico illo est potu abunde recreatus, mansit ei in ore quasi molle granum quoddam nivei coloris, cujusmodi manna fuit. Idque in veritatis argumentum diu satis in ore retinuit. Hinc in ardentes lacrymas solutus, gratias egit medullitus Deo et ejus sacratissimæ genitrici pro tanto sibi ab ipsis præstito beneficio. Eadem nocte Dei genitrix sancto cuidam homini alibi moranti sese visibilem exhibens, qua ratione potum illi præbuisset, significavit: hæque addidit: Vade ad filii mei Ministrum, et dic ei verbis meis, quemadmodum litteris proditum est de præclaro illo Doctore Joanne Chrysostomo, quod cum puer scholasticus esset, et ante aram se demitteret in genua, ubi ego ipsa in lignea imagine filium meum in sinu meo lactavi, per eamdem imaginem dixi Filio, ut paullisper cessaret, sineretque puerum ante dictum mea ubera sugere: dic illi, inquam, eamdem gratiam in visione ipse quoque per me præstitam esse. Atque in veritatis argumentum, si animadverteris, senties deinceps doctrinam ex sancto ejus ore proficiscentem, auditu longe quam antehac gratiorem et ferventiorem, ac magis esse desiderabilem.
48 Hæc cum ad illum relata essent, sublatis sursum manibus, corde et oculis, ait: Benedicta sit vena perpetim scaturientis divinitatis, itemque benedicta sit dulcissima totius gratiæ mater pro hoc coelesti munere mihi indigno exhibito. Hujus simile quiddam Lector offendet in prima parte Speculi Vincentii. Porro idem sanctus homo etiam hæc addidit. Est præterea aliud, quod tibi significem. Hac nocte Virgo cum puerulo suo mihi per visum apparuit, habens in manu elegans poculum aqua plenum. Ipsa vero et puerulus honorificam et benignam tui habuere mentionem. Deinde Mater Filio obtulit poculum, rogans ut illi benediceret. Fecit ille ut mater voluit, et confestim aqua transiti in vinum: dixitque: Sufficit jam: nolo ut deinceps Minister meus hoc genus exercitii prosequatur, ut vino abstineat. Utatur posthac vino ob naturam suam exhaustam et confectam. Hac igitur illi potestate facta a Deo, deinceps (ut ante solebat) vino usus est. Eadem tempestate admodum fractus erat ex antedictorum exercitiorum et castigationum, quibus tam multis sese afflictarat annis, nimietate.
49 Apparuit autem Dominus Jesus cuidam amico suo, ferens pyxidem in manibus. Interrogatus ab eodem sancto homine, quid sibi vellet illa pyxide: Ex hac, inquit, mederi volo Ministro meo ægre affecto. Et ecce ipsum adiit Ministrum, aperuitque pyxidem recenti plenum sanguine, eodem tinxit, sive linivit cor Ministri, adeo ut prorsus cruentum redderetur: deinde manus, pedes, cunctaque ejus membra eodem sanguine perunxit. Tum sanctus ille homo, qui hæc in visione conspiciebat: Quamobrem, ait, Domine ita eum sanguine consignas? Visne illi quinque vulnerum tuorum similitudinem imprimere? Respondit Dominus: Ita nimirum: siquidem cor totamque naturam ejus cruce et afflictione signabo, eumque adhibitis medicamentis curabo, faciamque eum hominem juxta omne cor meum. Cum igitur Minister ejusmodi duris corporis afflictionibus, quales superius partim commemoratæ sunt, deditam egisset vitam a decimo octavo usque ætatis suæ anno ad quadragesimum, omnisque natura sive corpus ejus plane confectum et consumptum esset, nihilque præter mortem superesse superesse videretur, nisi a talibus abstineret, deinde missas illas fecit. Significatum est autem illi a Domino, eum vivendi rigorem et austeritatem, cunctaque illa instituta et exercitia, non nisi bonum quoddam initium fuisse, et indomiti corporis sui mortificationem atque edomationem: porro adhuc alia ratione eum premi et exercitari oportere, si modo recte cum ipso agi deberet.
Ut ad rationalem quamdam veræ resignationis scholam missus sit.
Post hæc sedens quadam nocte post matutinas preces in sedili suo, inter meditandum factus est in ectasi, putavitque se in visu illo interno egregium quemdam juvenem superne venientem conspicere, sibique adstantem hunc in modum proloqui: Diu satis in minoribus ac trivialibus versatus et exercitatus es scholis, jam tempus, ut ad altiora contendas. Age igitur, mecum perge. Equidem ad præcipuum hujus temporariæ vitæ gymnasium te perducam, ubi præclarissimæ dabis operam scientiæ, quæ veram tibi præstabit pacem, et bona initia ad felicem deducet exitum. His ille lætior effectus, surrexit. At vero Juvenis apprehensa manu ejus, duxit eum (ut ipsi videbatur) in regionem quamdam spiritalem, ubi erat insignis domus, habitu ac specie coenobii cujusdam, in quo spiritales homines degerent. In hac domo illi morabantur, qui jam dictæ scientiæ studiose vacabant. Ingressus autem intro, comiter ac benigne receptus et salutatus est ab illis. Moxque properarunt ad illius pædagogii præfectum sive Rectorem, certiorem eum reddentes de cujusdam adventu, qui se in ejus disciplinam tradere, et artem memoratam perdiscere statuisset. At ille se faciem ejus contemplari velle respondit, et quid eo sperandum foret perspicere. Viso igitur illo, suaviter arrisit, aitque: Poterit profecto hospes hic noster in insignem hujus præcellentis scientiæ Magistrum evadere, si æquanimiter sese velit offerre ergastulo; in quod eum conjici necesse est. Verba hæc obscurius prolata Minister necdum intelligens, vertit se ad juvenem illum, qui ipsum introduxerat, hunc in modum sciscitans ex illo: Dic mihi, inquit, carissime, quænam est hæc præcipua academia, ejusque disciplina, cujus apud me mentionem habuisti? Respondit juvenis Angelicus: Excellentissima hujus gymnasii disciplina non alia est, perfecta sui abnegatio et resignatio, qua quis usque adeo a seipso deficiat et moriatur, et qualemcunque se illi Deus exhibuerit sive per seipsum, sive per creaturas, et tam in adversis, quam prosperis, semper æquabili et eodem esse animo nitatur, cum abnegatione sui et quicquid ipsius est, quatenus quidem humana id potest præstare imbecillitas, solamque Dei laudem et honorem spectet: quemadmodum Christus Jesus erga colestem Patrem suum perpetim sese gessit. Placebant ista Sapientiæ Ministro, dicebatque omnino se huic velle studere scientiæ, nec quicquam tam molestum ipsi posse occurrere, unde ab hac sententia retraheretur: jamque incipiebat moliri domicilii cujusdam ædificium, et multis sese inquietis occupare actionibus. Quod juvenis prohibens, ait eam artem tranquillum et religiosum expetere otium: quantoque minus quis ageret, eo revera plus eum facere: de ea videlicet actione loquens, qua quis seipsum impedit, nec pure spectat honorem Dei.
51 Hoc finito sermone, illico ad se rediit Minister, sedensque tacitus alta coepit mente revolvere quæ audierat, advertitque vero prorsus esse consentanea, et quæ ipse Christus docuerit. Itaque ipse secum intus colloquens, ita ait: Introrsus adspice, et vide quam re ipsa tete modo deprehenderis, utque cum omnibus ante memoratis externis exercitiis, quæ ex tuo tibi arbitratu adhibuisti, etiamdum irresignatus sis ad externam sive ab aliis irrogatam perferendam adversitatem. Adhuc lepusculi trepidantis, atque alicubi inter arbusta latitantis, et ad omnem cujuslibet folii strepitum extimescentis in morem, ad aliunde occurrentes afflictiones quotidie expavescis, ad adspectum eorum, qui tibi contrarii sunt colorem mutas: ubi emori ac succumbere deberes, fugis: ubi teipsum paratum simpliciter offerre, latitas: si quidem laudibus veharis, rides: si vituperaris, doles. Quamobrem facile crediderim, sublimioris scholæ exercitationibus opus tibi esse. Mox profundo pectoris suspirio tollens oculos ad Deum, ait: O Deus æterne, quam liquido veritas ipsa mihi explicata est? Heu me, quando tandem vere resignatus ero?
De quibusdam molestis sui abnegationibus.
Posteaquam Deus externa illa partim ante jam dicta exercitia, quæ illi vitam pene extinxissent, Ministrum omittere jussit, usque adeo hoc ipso delassata et exhausta ejus natura exhilarata est, ut præ gaudio fleret, cum in memoriam rediret asperrimorum ligaminum ac vinculorum, et aliorum, quæ dure et acerbe tulisset. Volvebantur tunc ejus in animo hujusmodi cogitationes: Deinceps Domine Deus vitam quietam agam, mihique indulgebo: sitim aqua et vino propulsavero: absque vinculis in sacco stramineo cubabo: quod mihi commodi vel ante mortem præstari sæpius expetii. Satis superque viros attrivi meas: jam requies captanda est. Id genus temerariæ cogitationes ejus sensibus illabebantur: atqui nesciebat ille, quid de ipso statuisset Deus. Cumque jam aliquot hebdomadibus hujuscemodi cogitationibus sensus ejus pulsarentur ac velut recrearentur, more solito residens in sella sua, mente tractabat verissimam illam D. Job sententiam: Militia est vita hominis super terram: interim rursus ecstasim patitur, videreque sibi visus est quemdam spectata forma ac virili habitudine juvenem ad se ingredi, duasque sibi ocreas militares inferre, itemque vestes alias, quibus utuntur strenui equites: deinde ad ipsum accedere, et vestibus his indutum ita affari: Noveris miles, hactenus te pedibus militasse, at nunc equitem te gerere vult Deus. Intuebatur ille ocreas suas, et cum grandi cordis admiratione ait: Papæ, quid mihi accidit, quid me factum est? Itane eques ero, qui hactenus libentius otio et quiete perfrui consuevi? Dixitque ad juvenem: Quando ita visum est Deo, ut sim equestris ordinis, si quidem aliquo in conflictu vel concertatione id mihi dignitatis cum laude peperissem, foret eo nomine mihi optatius, juvenis averso parumper vultu subridens: Noli, inquit, hac in parte esse anxius, satis superque multa tibi præbebitur dimicandi occasio. Nimirum quisquis spiritalem ac strenuum Christi militem præstare se appetit, multo illi plures immanioresque eluctandæ ac subeundæ erunt pugnæ et angores, quam olim illustribus illis eximiisque Ducibus ac heroibus, quorum res bellicas insignesque triumphos homines mundani verbis et carminibus celebrant. Persuasum tute habes, Deum jam tuo te absolvisse jugo, et vincula albjecisse: ac deinceps vacandum tibi esse commodis et quieti. At secus multo sese res habet. Non vult Deus vinculis te liberare, sed ea mutare dumtaxat, longeque efficere graviora, quam antehac unquam fuerint. Territus his valde Minister, ait ad Dominum: Ecquid tandem me facturus es Domine? Putabam ego certamina cuncta me jam superasse, et ut video, nunc demum inchoanda sunt, jamque acrius urgeri et angi mihi videor. Quid hoc sibi vult Deus meus? Solusne ego peccator sum, et alii omnes justi sunt, ut in me miserum tam severe animadvertas, ceteris parcas? Ita mecum agis ab ineunte ætate mea, semperque juvenile corpus meum duris ac diuturnis excruciasti morbis, videbarque mihi jam multa satis perpessus. Ait ad eum Dominus: Minime vero: necdum satis exercitatus es. Si vis recte tecum agi, modis omnibus funditus ut proberis, necesse est. Tum ille: Quæso, inquit, Domine, quot mihi etiamdum perferendæ sint cruces, indicare ne graveris. Cui Dominus: Suspice, ait, cœlum, et si potes innumeras numerare stellas, poteris etiam adhuc eventuras tibi afflictiones numero complecti. Atque ut stellæ quamvis prægrandes sint, tamen exiguæ videntur; ita etiam cruces tuæ parvæ videbuntur hominibus non exercitatis, quastamentu duras et acerbas admodum experieris.
53 Et Minister ad Dominum: Precor, inquit, cruces ipsas ante mihi significes, ut eas cognitas habeam. Ad quod Dominus: Minime, ait, id opus est, imo vero præstat eas ut ignores, ne ante animo collabaris. Attamen ex innumeris, quas oportebit perpeti, crucibus non nisi tres commemorabo: Prima est, quod hactenus quidem ipse te cecidisti manibus tuis, ac tui misertus cessabas dum volebas: at nunc e tuis manibus ereptum aliis te absque ulla tui defensione male tractandum objiciam, ubi necesse erit, ut in quorumdam cæcutientium cordibus famæ et existimationis tuæ magnam patiaris jacturam, quæ res longe tibi erit toleratu acerbior, quam crux illa acutis referta clavis dorso tuo fuerit. Enimvero ex superioribus exercitiis tuis laudem et gloriam apud homines obtinuisti, atqui hic deprimeris, planeque habeberis pro nihilo. Altera est, quamvis numerosis dirisque tete mortibus afflictaris, nihilominus Dei permissu natura tibi permansit amicabilis, et quæ cupiat amari: sed nunc quibus in locis peculiarem quamdam fidem et caritatem aucupaberis, grandem experieris infidelitatem, et dire affligeris ac vexaberis, idque tam multis modis, ut qui te sincera fuerint complexi fide et benevolentia, iisdem tecum molestiis ex commiseratione involvendi sint. Tertia est, hucusque ubera suxisti velut infantulus necdum ablactatus, atque in divinæ dulcedinis affluentia tamquam in pelago natasti. Idque posthac neutiquam tibi præstitero, sed præ interna paupertate arescere ac tabescere te sinam, erisque et a Deo et ab hominibus derelictus, pariterque et ab amicis et ab inimicis immaniter divexaberis. Et ut paucis multa complectar, quiequid pro tui consolatione et commodo molitus eris, prorsus in contrarium abibit.
54 Fuit his verbis ita consternatus Minister, ut totus corpore contremisceret, exiliensque cum impetu, Crucifixi specie se humi abjecit, clamansque ad Deum lugubri corde et voce lacrymabili, precabatur, si fieri posset pro sua paterna benignitate his ipsum calamitatibus non pateretur involvi: sin minus id posset, æternæ suæ definitionis voluntas in ipso perficeretur. Cumque aliquamdiu his angustiis correptus, iisdemque precibus intentus jaceret, audivit quamdam intra se vocem ejusmodi: Sis bono animo: ego ipse tecum ero, efficiamque ut cuncta hæc feliciter superes ac elucteris. Surrexit ergo, seseque Dei manibus permisit. Porro mane exoriente, cum in cubiculo suo post Missæ sacrificium sederet tristis, atque hæc animo pertractaret, simulque ob hiemis asperitatem frigore correptus esset, vocem cujusdam intra se loquentis sensit, ipsique dicentis, ut fenestra patefacta prospiceret ac disceret. Aperuit ille et prospexit. Ecce autem canis quidam per medium cœnobii ambitum cursitans, ore gestabat pannum detritum, quo pedes obvolvuntur, mirumque illo panno ludum exercebat, modo sursum, modo deorsum eum jactitans, unguibusque lacerans. Suspexit in cœlum Minister, et ex profundo ingemiscens pectore, audit hæc intra se verba edi: Eodem plane modo tu quoque Fratrum tuorum ore tractaberis. At ille ita secum cogitabat: Quando aliter fieri non potest, resignes tete, et ut pannus iste vexationes omnes tacitus suffert, idem ipse quoque facias. Descendit autem, tulitque pannum illum, et multis annis ut rem pretiosam asservavit, ac si quando ex impatientiæ vitio prorumpere voluisset, protulit pannum, ut ejus contemplatione rediret ad sese, seque cognosceret. Si forte quandoque faciem ab ipsum prementibus cum quadam dedignatione avertisset, intus objurgabatur cum his verbis: Memineris ut ipse Dominus tuus elegantissimam faciem meam non averterim ab increpantibus et conspuentibus me. Mox ille acriter dolens, benigne ac placide ad illos sese convertebat.
35 Principio si qua illi crux accidisset, hoc pacto cogitabat: Utinam Deus bone ab hac afflictione absolutus essem! Apparuit autem illi puer Jesus in visione ipso Purificationis die, reprehensoque ait: Necdum bene perpeti nostri: equidem hoc te docebo. Cum aliqua laboras eruce, non debes illius spectare finem, quasi tum requie sis potiturus, sed dum crux ipsa perseverat, submittas tete, atque ad aliam æquanimiter excipiendam præpares. Sic prorsus decet. Imiteris virginem rosas carpentem, quæ non statim contenta est unam e sentibus decerpsisse rosam, at plures colligere statuit. Ita, inquam, et tu facias. Sis animo præparato, simul atque præsens crux finem acceperit, ad aliam e vestigio capessendam.
36 Inter alios Dei amicos, qui ipsi eventuras propediem cruces ante significabant, præcipue cujusdam sanctimoniæ Virgo ipsum adiit, dicens se in Angelorum solennitate post nocturnas preces multum serio Dominum pro ipso deprecatam fuisse. Visa autem sibi est, ut aiebat, in visione duci ad locum, ubi erat ipse Minister: perspexitque supra ipsum excrescere rosarium latum et amplum ac peramcenum, vernantibus plenum rosis, iisdemque rubicundis. Porro ad cœlum tollens oculos, vidit Solem miro splendore nullis impeditum nubibus oriri: atque in ipsis radiis sive lumine pulcherrimum stare puerulum, forma Crucifixi: ceterum ex ipso Sole radium quemdam in ipsius Ministri cor proficisci, tantæ virtutis et efficaciæ, ut cuncta ejus membra et venæ omnes inflammarentur. Atqui rosarium illud densum rosis refertum, sese interponens nitebatur ab ejus pectore solis splendorem movere et excludere; sed nequibat: quandoquidem micantes illi radii magna vi frutices omnes penetrabant, seseque in cor Ministri infundebant. Post hæc intuita est puerulum illum ex Sole prodeuntem, aitque illi: Quorsum tendis bone puer? Ad mihi carissimum, inquit, ministrum meum. Et illa: Quid sibi vult, ait, puer dulcissime splendor ille Solaris in ejus pectore? Respondit puer: Tanta cor illius perfudi lucis claritudine, quod ejusdem luminis repercussus quidam ex illo erumpens, multorum ad me corda reducet ac pertrahet: neque id præpedite poterit densum hoc rosetum, multi varias ipsi adhuc perferendas cruces significans, quo minus præclare ac excellenter in ipso perficiatur. Quando vero abstracta vita homini incipienti cumprimis utilis est, consultissimum sibi fore visum est, ut in suo cœnobio decem et eo amplius annos permaneret, ab omni hominum familiaritate atque toto mundo separatus. Surgens a mensa, in suo se inclusit sacello, ibique permansit, et neque ad cœnobii portam, neque alibi sive cum feminis, sive cum viris sermonem protrahere, aut eos adspicere voluit. Præfixerat certos eosque angustos suis oculis limites, quos excedere non deberent, nempe spatium pedum quinque. Semper hæsit domi, nusquam neque in oppidum, neque in loca finitima progrediens, sed uni dumtaxat sibi suæque solitudini vacans. Quæ tamen omnia nihil illi contulere, quin eodem anno tam diri infestaretur crucibus, ut et ipsum sui et alios miseresceret.
57 Ut autem sacelli illius solitudinem, in quam sese velut in carcerem toto illo decennio sine ferro recluserat, suavius ac moderatius ferret, precibus contendit a pictore quodam, ut Patres antiquos, et eorum sententias quasdam itemque nonnulla alia prorsus pia, quæ hominem afflictum excitarent ad patientiam, ad parietes depingeret. At hic quoque Deo permittente non statim est voto potitus suo. Simul enim atque pictor Patrum imagines carbone delinearat, oculis laborare cœpit, nec potuit præ caligine cœptum opus prosequi. Quam ob rem discedendi copiam petiit, asserens opus ita dimitti oportere, quoad revalesceret. Interrogans vero quantum necesse esset temporis intercedere, dum melius haberet, respondit, menses tres. Tum jussit eum minister scalam denuo erigere, quam ascendens manus ad imagines applicuit, iisdemque ægros pictoris contingens oculos, dixit: In virtue Dei et sanctitatis Patrum istorum præcipio tibi pictor, ut cras huc oculis omnino sanis revertaris. Mane facto lætus et incolumis rediit, gratias agens Deo et ipsi pro reddito oculorum usu. Atqui Minister non sibi, sed sanctis Patribus, quos manibus contrectarat, hoc acceptum retulit.
58 Videbatur illis temporibus Deus cunctis et dæmonibus et hominibus ipsum affligendi facultatem præbuisse. Innumeras tum dæmonum vexationes tulit, utpote qui exquisitis ac acerbis eum modis petulantissime ac procacissime noctu diuque vigilantem, dormientemque cruciarent, ac immaniter affligerent. Contigit quandoque ut edendi carnes eum cupido incesseret: siquidem multis annis illis abstinuerat. Ut autem sumptis carnibus satis fecit desiderio, in visione teterrimus quidam cacodæmon coram illo assistens hunc recitavit versum: Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos; gravique latratu dixit ad circumstantes: Monachus iste reus est mortis, que ego nunc illum mulcetabo. Quod cum alii nollent permittere, immanem protulit terebram, aitque ad illum: Quando aliud tibi irrogare non sinor, corpus tuum hac terebra torquebo, oreque perforato tantum tibi inferam doloris et supplicii, quantum ex carnibus voluptatis cepisti: moxque ad os terebram adegit, unde confestim maxillæ et dentes atque os adeo intumuerunt, ut toto triduo neque carnes, neque aliud quicquam per os inferre posset, quantum fugendo perciperet.
De quibusdam vexationibus internis.
Inter alias afflictiones suas, tres internas perquam molestas pertulit; quarum una erat, cogitationes impiæ contra fidem. Incidebant animo illius id genus susurria: Qui tandem Deus potuit homo fieri? atque his similia multa, quibus quanto amplius sese volebat argumentando opponere, eo magis implicabatur. Hac tentatione annis novem laboravit, flens interim atque ejulans oculis et corde ad Deum et Sanctos omnes pro impetrando auxilio. Tandem ubi Domino visum est opportunum, penitus hac eum liberavit, ingensque illi divinitus collata est firmitas fidei illuminatæ. Altera erat inordinata tristitia. Ferme continue tanto animi pondere premebatur, quasi montem totum in suo gestaret pectore. Id illi hinc partim accidit, quod subita ejus ad Deum conversio tam fuerat vehemens, ut corpus ejus admodum inde augeretur. Hanc molestiam annis octo sustinuit.
60 Tertia fuit, tentatio quædam illi persuadere volens numquam eum posse salvum fieri, sed æterno apud inferos cruciandum esse: quantumvis bene ageret, quantumcumque sese exercitaret, non posse illi conferre quidquam, ut ad electorum numerum pertingeret; sed omnem se operam atque oleum perdere. His cogitationum aculeis pungebatur noctes atque dies: accedentem ad templum, aut aliud quippiam boni molientem, ista mox tentatio invasit, satisque misere compellavit his verbis: Ecquid prodest tibi servire Deo? tamen maledictus es, numquam tamen poterit tibi consuli: jam maturius desine, actum est tamen de salute tua, utcumque te gesseris. Quæ cum sentiret, ita quandoque cogitabat: Heu me miserum, quo me vertam? Si cucullum excussero, certa me manet damnatio; sin autem hic permaneo, nec sic tamen potero salutem consequi. O Deus æterne quis me unquam vixit infelicior? Stabat quandoque in seipso attonitus, crebrosque ex alto pectore trahebat gemitus, manantibus per ora lacrymis: tundebat interdum pectus, dicens: Itane Domine Deus perire me omnino necesse est? Quid hoc potest esse calamitosius? Adeone et in isto et futuro seculo miser ut sim oportet? Heu mihi, quod unquam in hanc lucem editus sum. Hanc tentationem ex inordinato quodam contraxit metu. Dictum namque illi erat, ad cænobium receptum eum fuisse pro quibusdam bonis temporariis, quod est simoniæ vitium, ubi spiritalia temporalibus comparantur. Hoc alto illi mansit fixum pectore, donec in hanc vexationem incideret. Cæterum posteaquam annis decem teterrimam hanc afflictionem tolerarat, atque toto illo tempore non nisi ceu damnatam se respexerat, venit tandem ad virum sanctissimum D. Eckardum theologiæ Doctorem, cui cum suam explicasset molestiam, illius consiliis liberatus est, evasitque ex Tartari carcere, in quo tot annis fuerat demoratus.
Ut ad proximorum procurandam salutem sese transtulerit.
Cum annis plurimis non nisi suo vacasset interiori homini, itemque silentio ac solitudini, deinde multis revelationibus divinis compulsus est ad aliorum promovendam salutem animum applicare. Quæ vero illi in hoc officii ac pietatis genere adversa occurrent, neque numerum, neque modum habent. Atque e diverso quam innumeras Domino lucratus fuerit animas, quandoque ostensum fuit spectatæ religionis Virgini cuidam, quæ et ipsa spiritalis ejus filia erat. Namque inter orandum in spiritu rapta, vidit hunc Fratrem in alto quodam monte Missæ sacrificium peragere, atque innumerabiles homines ipsi adhærere, diversos inter se, singulos quosque, ut erant Deo conjunctiores, ita et ipsi quoque propinquiores: quantoque illi essent propius uniti, tanto etiam Deum ipsos ad se familiarius adjungere. Adspiciebat eum multum serio pro cunctis illis deprecari Deum, quem manibus tenebat. Petiit autem divinitus hanc sibi visionem explicari: quod illi præstitum est, dicente ad eum Domino: Innumeram hanc hominum frequentiam, quos illi inhærere conspicis, eos significare noris, qui illi confitentur, in ejusque disciplinam sese tradiderunt, aut citra hoc speciali cum fide et benevolentia complectuntur, quos omnes adeo ille mihi commendavit, ut vitam eorum sim fine beato clausurus, nec a me unquam eos separari patiar. Quidquid autem hujus caussa illi vel alienæ vel spontanæ afflictionis erit illatum, satis abunde meis consolationibus compensabitur.
62 Antequam hæc jam dicta eximiæ sanctitatis Virgo Ministrum hunc æternæ Sapientiæ agnosceret, intus a Deo mota ac instigata fuit ad videndum eum. Contigit autem, ut mentis excessum patiens, per visum audiret dicentem sibi quemdam, ut eo veniret ubi erat Minister, eumque conspiceret. Quæ cum respondisset, se præ Fratrum multitudine eum non posse internoscere, mox dictum est illi: Haud difficile inter alios agnosci potest, quod vernantem in capite coronam gerat, rubentibus et albicantibus intermixtam rosis, perinde ut sertum rosaceum; significantque albae rosae ejus puritatem, et rubrae ejus inter multijuges perpessiones tolerantiam: atque, ut aureus ille circulus, qui in Divorum capitibus pingi solet, eorum designat æternam, qua in Deo perfruuntur, beatitudinem; ita corona hæc rosacea multi varias exprimit afflictiones Dei amicis perferendas, dum in hac vita strenuis exercitationibus Deo ac Dimino suo militant. Post hæc duxit eamdem Virginem Angelus Dei in visione ad id loci, ubi degebat Minister, statimque ex corona rosaceo agnovit eum.
63 Hisce temporibus, quibus dire ac multifariam affligebatur, præcipua ei erat intus animi corroboratio, perpetua angelicorum Spirituum consuetudo et familiaritas. Quadam vice sensibus externis destitutus, in spiritu se duci vidit ad locum quemdam angelicorum Spirituum frequentia confertissimum, ex quibus qui illi erat proximus, ait ad eum: Profer manus tuas et adspice. Protulit ille manum, et respiciens vidit in media manu eximiam rubicundo colore prodire rosam, vernantibus cinctam foliis: adeoque rosam illam excrescere, ut manum totam ad digitos usque operire, tantamque contrahere venustatem et gratiam, ut magnam oculis adferret voluptatem. Vertit ille manus in utramque partem, et erat utrobique adspectus longe gratissimus. Itaque vehementer admirans, ait: Quid sibi vult, optime juvenis, isthaec visio? Respondit ille: Nimirum cruces atque cruces, itemque alias atque alias cruces a Deo præstandas tibi significant quatuor istæ rosæ utriusque manus ac pedis. Ingemuit Minister, atque, o benignissime Deus, inquit, tam molestam esse homini crucem, et nihilo minus tantum eidem conferre decorem spiritalem, id vero admiranda quædam tua permissio ac dispensatio est.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.