Sanctissimus Abbas Apollos, sive Apollo, aut Apollonius, (Græcis 'Απολλώς) refertur in Menzis et apud Maximum Cythereum hoc XXV Januarii, diciturque quievisse in pace. Idem 'Απολλώς est, cujus adhuc superstitis Vitam accurate scripsit Timotheus Alexandrinus Episcopus, ut testantur Sozomenus lib. 6, cap. 29, et Nicephorus lib. 11, cap. 34. Verba illius sunt: In istorum monachorum numero Apollos quoque fuit, qui vixit in Thebaide. Hic cum pubescere inciperet, vitæ monasticæ se dicavit: qui cum in solitudine ad quadraginta annos vixisset, divino jussu, speluncam ad radices montis cujusdam, locis ab hominibus habitatis vicini, occupavit: qui etiam præ miraculorum multitudine brevi magnam nominis celebritatem est consecutus, et pluribus præfuit monachis. Nam tam utilibus ad vitam disciplinis utebatur, ut multos alliceret. Sed quænam fuerit ejus institutionis ratio, et quanta quamque stupenda fecerit miracula, Timotheus Ecclesiæ Alexandrinæ Antistes accurate narrat, qui non illius modo, sed complurium, de quibus facta est a me mentio, et aliorum quoque clarorum monachorum Vitas litteris persecutus est. Obiit Timotheus, ut auctor est Socrates lib. 3, cap. 12, ad primum consulatum Arcadii Augusti et Vadonis, sive Bautonis, anno Christi 385, post quem tertio anno, secundo consulatu Theodosii Imperatoris, Alexandriam venit Palladius, qui Sanctum hunc, quem ipse 'Απολλών nuncupat, invisit, et Vitam ejus pluribus descripsit, nulla obitus facta mentione. Eamdem Ruffinus lib. 2, de vitis Patrum cap. 7 refert. Ex Palladio hic damus, a Gentiano versam, cum altera Ruffini collatam, in qua Apollonius appellatur. Hanc Palladium ex Timotheo, ut plurimas aliorum Vitas, maxima ex parte descripsisse, verba Sozomeni cum ea collata confirmant. Duo Menæa in eo præcipue commendant, longævam in eremo vitam, et victoriam de diabolo reportatam, hoc disticho:
Χρηστέν βιώσας μέχρι χαί τέλους, βίον, Θράνει πονηροῦ πᾶν 'Απολλώς τὸ θράσος.
Religiosam cum vixisset usque ad extremum vitam, Frangit inimici omnem Apollo audaciam.
2 Latini quidam cum celebrant XVIII Aprilis cum altero Appollonio Senatore, qui Romæ sub Commodo martyrii palma coronatus est: cui hunc Abbatem subjungit Petrus de Natalibus lib. 4, cap. 63, a quo inter alia dicitur, juvenem, nomine Philemonem, se deridentem ad Christum convertisse, quod a Palladii et Ruffini narratione abest; et sumptum est, nec bona fide, ex alterius S. Apollonii Diaconi Actis, quæ VIII Martii dabimus. Petrum secutus Maurolycus eodem die: Fuit et alius Apollonius Abbas, Pater quingentorum monachorum, qui juxta Hermopolim habitavit in spelunca, miraculis clarus Martyrologium Germanicum: Item in finibus Hermopolis sancti Abbatis et Confessoris Apollonii, qui annos duodecim (in Vita quindecim) natus secessit ad eremum, et quadraginta ibidem annis laudabiliter conversatus, quingentos sub sua disciplina Fratres habuit, multis miraculis clarus. Is germanum suum ob Christi cultum a Juliano Imperatore captum invisit et consolatus est: quapropter et ipse conjectus in vincula. Media autem nocte Angelus Dei eum cum omnibus captivis liberavit. Qui postmodum suis concionibus multos ad Christi fidem convertit. Denique iterum in eremum secessit, et quievit in pace. In margine annotatur annus Domini 360. Martyrologium hoc citat et sequitur Ferrarius: Hermipoli in Ægypto S. Apollonii Abbatis. Baronius tomo 4, an. Ch. 362, num. 159, et sequentibus Apollonii res gestas narrat, et sanctissimum monachum appellat. S. Aldhelmus egregiam vitæ ejus epitomen exhibet libro de laudibus virginitatis, cap. 21, ubi ob præclaram virginitatis gloriam multis miraculorum signis et prodigiis vult coruscasse. De eodem agit Georgius Garnefeltius lib. 1, Elucidationum sacrarum de Vitis antiquorum Eremitarum cap. 8.
Vita ex Palladio.
S. Apollonii exercitatio anachoretica.
Vidimus autem alium quoque virum sanctum in a Thebaide, in finibus Hermopolis, in quam Servator venit cum sancta Maria et Joseph, implens prophetiam Isaiæ, quæ dicit: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Ægyptum; et quatientur manifacta Ægypti a facie ejus, et cadent in terram. Vidimus enim illic quoque templum, in quo,b ingresso urbem Servatore, ceciderunt omnia simulacra in faciem super terram.
2 Vidimus autem illic in solitudine virum, Apollo nomine, qui monasteria habebat super montem. Erat enim Pater monachorum circiter quingentorum, qui erat valde clarus et celebratus in Thebaide; erantque ejus
Ex MST. LAUSIAC. ejus magna opera, et magnas virtutes per eum faciebat Dominus, et plurima signa et admirabilia per eum efficiebantur. Hic enim cum a pueritia multam ostendisset exercitationem, in perfecta ætate talem est consecutus gratiam. Cum enim essetc octogenarius, sibi magnum congregavit monasterium virorum perfectorum, qui poterant omnes fere signa efficere. Is cum quindecim annos natus a mundo secessisset, et quadraginta annos in solitudine transegisset, et in ea omnem virtutem exercuisset; visus est postea audire Dei vocem, dicentis ei: Apollo, Apollo, per te sapientiam sapientum in Ægypto, et prudentiam gentium prudentium abolebo. Perdes autem mihi cum eis etiam sapientes Babylonis, et de medio tolles omnem cultum dæmoniacum: et nunc vade in eam quæ habitatur regionem: generabis enim mihi populum peculiarem, æmulatorem bonorum operum.
c Is autem respondens, dixit: Aufer a me, Domine, arrogantiam: ne forte elatus supra fraternitatem, priver omni bono opere. Ei autem rursus dixit vox divina: Mitte manum tuam super collum tuum, et deinde comprehendes, et infodies arena. Is autem cum statim manum misisset super collum, apprehendit parvum Æthiopem: et eum infodit in arena clamantem et dicentem: Ego sum dæmon superbia. Et rursus facta est vox ad eum, dicens: Vade, quoniam quod a Deo petieris, accipies. Is autem cum primum hoc audisset, profectus est in eam quæ habitatur regionem, tempore Juliani tyranni: et tunc venit in propinquam solitudinem.
ejus preces, ilc Cum quandom autem parvam occupasset speluncam, manebat subter montem. Ejus autem opus erat,d toto diurno spatio preces edere; noctu quidem centies, interdiu autem toties, flexis genibus.e Ejus autem alimentum tunc quoque sicut prius, admirabili et præter opinionem ratione a Deo suppeditatur. Ei enim in solitudine per Angelum afferebatur nutrimentum. Ejus autem indumentum eratf lebiton, quod nonnulli colobium appellant, etg parvum linteum in ejus capite. Hæc enim ei manebant in solitudine, nec veterascebant.
miracula,h Erat autem in solitudine propinqua terræ quæ habitatur, faciens signa et virtutes admirabiles in virtute Spiritus: quas propter miraculi insignem magnitudinem nemo potest omnes dicere, sicut audivimus asenibus qui cum eo versabantur, qui ipsi quoque erant viri perfecti, et præerant multis Fratribus. Fuit itaque protinus clarus ac celebratus, tamquam novus aliquis Propheta vel Apostolus, qui venisset nostro sæculo: et cum magna fama de eo sparsa esset, omnes qui circumcirca dispersi habitabant monachi, semper ad eum veniebant, et tamquamh patri germano, dona suas offerebant animas. Is autem alios quidem hortabatur ad contemplationem; alios vero instituebat, ut persequerentur virtutem, quæ versatur in actione; primum ostendens opere ea quæ ipsos facere admonebat sermone. i Sæpe enim eis ostendens exercitationem, Dominica solum cum eis versabatur; ipse quidem non amplius sumens, quam olera quæ sua sponte nascuntur in terra; non panem interim vel legumen, non ex fructibus arborum aliquid comedens, nec quæcumque igni admota veniunt in usus hominum.
Hermopolis. a Thebaidem eo ævo aliam fuisse Inferiorem, aliam superiorem, diximus XVII Januarii ad Vitam S. Antonii num. 4, in Prolegomenis; atque inferiori adscribi Hermopolim, quam oppidum Thebaidos etiam appellat Sozomenus lib. 8, cap. 20. Nicephorus lib. 10, cap. 31, qui ambo Christum isthic vixisse tradunt.
Christi ingressus in Ægyptum.b Sozomenus et Nicephorus loco citato, ex Ægyptiis istarum rorum testibus locupletibus referunt, arborem Perildem, seu Perseam, licet maximam, ulbi Christus portæ Hermopolis appropinquavit, ad solum usque se inflexisse, et Christum adorasse: quo significabatur, inquit Sozomenus, omnes Ægyptiorum statius Christo adventante fuisse commotas. Ejus porro arboris fructus, aut folium, aut particula aliqua corticis egrotis admota, morbos a compluribus depulit, ut idem scribit.c Ruffinus: Erat enim annorum fere octoginta. At Græce hic, ἐγδοκροετού γὰρ ἐν τρους.
d Ruffinus, indesinenter die ac nocte. Græce, ἄμεριευς τος ας ἀποδούνατα Θεῖ, diurnas preces offerre Deo. e Hæc paucis a Ruffino efferuntur. Cibo autem magis coelesti, quam humano utebatur.f Lebiton, seu colobium monachorum, quod hic Ruffinus stuppeum dicit, fere lineum fuisse diximus ad Vitam S. Antonii nu. 66, in prolegomenis. Aldhelmus quo id modo textum esset exponit.g Ruffinus: et linteum, quod collum et caput obvolveret. Cassianus Cucullum vocat lib. 1, Instit. cap. 4, quo usque ad cervicis humerorumque confinia demisso, caput indesinenter diebus ac noctibus contegebatur; ut ad S. Simeonis Stylitæ Vitam V Januarii diximus.h Ruffinus, pio Patri. Græce est, πατρί γηνού. i Interponit Ruffinus: Aliis quidem diebus unumqueque apud semetipsum exercere abstinentiam, quam posset, sinebat: die vero Dominica, etc.
Tolerata vincula; cænobii cura.
Cum autem a tempore Juliani aliquando audiisset,b Fratrem in exercitu captum vinctum teneri in custodia, accessit ad eum cum fraternitate, rogans eum et admonens, ut esset fortis et constans in laboribus, et despiceret pericula sibi imminentia. Dicit enim esse sibi tempus certaminum, ut tunc quoque mens ejus probetur insultu tentationum. Postquam autem his verbis ejus animum confirmavit, adveniens Tribunus, qui quodam sceleris ferebatur impetu, cum quidam ei de ipsis significasset, clausis portis custodiae, et ipsum, et omnes qui cum eo erant monachos, inclusit, tamquam futuros aptos ad militiam: et cum eis quot satis esset custodes constituisset, domum reddit, nec auditione quidem ab eis rogari sustinens.
7 Media autem nocte,c lampadem ferens Angelus apparet custodibus, lumine illustrans omnes qui erant in carcere, adeo ut præ stupore hiantes starent custodes. Qui cum surrexissent, eos rogarunt ut omnes abirent, eis apertisd januis: fatebantur enim, esse satius pro iis mora, quam quæ ad eos divinitus venisset libertatem, qui citra rationem detinebantur, despicere. Tribunus itaque cum magistratibus mane veniens in custodiam, contendebat ut viri egrederenture civitate: dicebat enim, domum suam cecidisse terræ motu, ete suis servis optimos oppressos fuisse. Ii autem hæc audientes, Deo gratias agentes, abierunt in solitudinem: erantque omnes sifnul, ut dicit Apostolus, habentes cor unum et unam animam.
8 Docebat autem quotidie ornari virtutibus, et machinas diaboli in cogitationibus in principio protinus propulsare. Contrito enim capite serpentis, totum corpus est mortuum. Jubet enim Dominus, ut observemus caput serpentis: id autem est, ne in principio admittamus malas et turpes cogitationes, e non solum ut obscenas animi nostri phantasias deleamus: conari autem nos invicem superare virtutibus: et ne quis in his laudibus altero videatur inferior. Hoc autem, inquit, sit vobis argumentum profectus virtutum, quando fueritis vacui affectionibus et appetitionibus: hæc enim sunt Christi donorum principium. Quando autem a Deo habuerit aliquis ostensionem miraculorum, ne nimium intumescat, quasi sufficienter profecerit; nec efferatur cogitatione, tamquam sit jam magis honoratus quam alii; neque ut ostentans quod talem gratiam acceperit: sin minus, seipsum decipit mente captus, et gratia mulctabitur. Habuit ergo hanc magnam doctrinam in sermonibus, quam nos quoque sæpe postea ab ipso audivimus: in operibus autem, efficiebat majora; omnis enim petitio ei statim dabatur a Deo.
9 Quinetiam videbat quasdam revelationes: vidit enim suum fratrem natu maximum, qui ipse quoque fuerat consummatus in solitudine, et ipso pulchro vite instituto eum superaverat, cum quo ipse quoque longo tempore vixit in solitudine. Videbatur ergo eum videre sedentem in eodem throno cum Apostolis, cum ei reliquisset suarum virtutum hereditatem: et sic pro se ipso intercedebat, Deum rogans, ut esset velox ejus translatio, et cum ipso sibi requiem præstaret in coelis. Visus est autem ei dixisse Servator, oportere oportere eum adhuc parvo tempore esse in terra ad multorum perfectionem, donec multi fiant ejus virtutis æmulatores. Magnus enim monachorum populus redetur ejus fidei, et pius exercitus, ut gloriam dignam laboris consequatur apud Deum.
9 Hæc vidit, quæ etiam evenerunt, nam cum multi undique ex auditione ad eum convenissent monachi, et per ejus doctrinam et conversationem plurimi omnino mundo renuntiassent, facta est Fratrum cohahitatio, cum ad quingentos Fratres simul apud ipsum communem vitam habent, et unam mensam,f tota veste candidati: et in eis impleta est Scriptura, quæ dicit: Lætare desertum sitiens, erumpe et clama quæ non parturis; quoniam multi sunt filii desertæ, magis quam virum habentis. Nam impletum quidem est hoc eloquium propheticum ex Ecclesia quæ congregata est ex gentibus: perfectum est autem in hac etiam Ægyptiaca solitudine, quæ plures filios Deo exhibitet, quam terra quæ est habitata. Ubi enim sunt in urbibus tot greges eorum qui salvi fiunt, quot Deo exhibitent quæ sunt in Ægypto solitudines? Quot sunt enim hic populi, tot sunt illic in desertis monachi. Ac mihi videtur dictum Apostoli, etiam in ipsis esse impletum: Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Abundavit enim quondam ing Ægypto multus et impius idolorum cultus, adeo ut in nulla gente magis: canes enim et simias quidam colebant, alii allia et cæpe, et ex vilibus oleribus multa deos existimabant, ut ipsum sanctum Patrem hæc narrantem audivimus, et reddentem caussam prioris ignorationis. Nam bovem quidem, aiebat, in deos referebant Gentiles qui prius apud nos habitant, quoniam per ipsum exercentes agriculturam, victum sibi parabant: aquam autem Nili, quoniam irrigat omnes agros: terram quoque colebant, ut quæ esset aliis omnibus regionibus fertilior. Reliquas autem abominationes, canes et simias, et reliquam omnem animantium et olerum colebant turpitudinem, quatenus eorum usus fuit eis occasio salutis, qui tempore Pharaonis homines occupatos tenuit, quando ille Israelem persequens, submersus est. Unusquisque enim id, in quo fuit occupatus, cum Pharaonem non esset secutus, hoc in deos retulit, dicens: Hoc fuit mihi deus hodie, per quod effectum est, ut non perirem una cum Pharaone. Hæc quidem in sermonibus habuit S. Apollo. a Julianus imperavit ab anno Ch. 361 ad 26 Junii 363.b Ruffinus, Fratrem quemdam, et recte a Baronio et Aldhelno monachus intelligitur; (cogebat enim impius Apostata monachos et Clericos militare) licet fratrem ejus germanum interpretentur Petrus de Natalibus et Martyrol. Germanicum.c Grace, λαμπαδεφρός. Ruffinus, ingenti luce resplendens.d Ab Angelo, ut ait Ruffinus.e Ruffinus quanto ergo magis diffundi non convenit in sensibus nostris cogitationum phantasias, quas etiam initio recipi vetat? f In Grace additur: Και ὑπείδειν αὐτοῖς Ἀγγείοιν τοῦ χερομετρών χρόμα πατρι λευχογροῖντων: quæ ita apud Ruffinum efferuntur: Et Angelicum cernebamus exercitum, in omnibus virtutibus adornatum. Nullus sane in eis sordidis utebatur indumentis, sed splendore vestium pariter atque animorum nitebant. De ependyte, sive melote, candidi coloris, exteriore veste monacho-rum, egimus ad Vitam S. Antonii num. 67, in Prolegom.g De diis Ægyptis præler S. Augustinum, Eusebium, Lactantium, Arnobium, aliosque scriptores, egregie disputat S. Antonius cap. 17. Vitæ, supra 17 Januarii.
Multorum Gentilium conversio.
Ante sermones autem scribendum est quæ possedit in operibus. Fuerunt enim aliquando Gentiles prope accolentes in locis omnibus: et decem pagi qui erant ei propinquiores, magis colebant dæmones. Erat autem templum maximum in uno vico, et simulacrum maxime insigne: lignea autem erat hæc statua. Pompam autem ducebant, eam per vicos circumferentes, nefarii sacerdotes, qui bacchabantur cum multitudine, veluti a pro aqua fluviatili celebrantes mysteria. Accidit autem, ut illo tempore illic adesset Apollo cum paucis quibusdam Fratribus: postquam autem vidit multitudinem repente dæmoniace furentem per regionem, flexis Servatori genibus, fecit omnes Gentiles repente immobiles. Cum autem non possent ex illo loco progredi, alius alium trudentes, et æstu toto die torrerentur, ignorantes unde hoc eis evenisset, sacerdotes eorum dixerunt esse quemdam Christianum habitantem in eorum finibus sub solitudine, qui hæc faceret, dicentes de Apollo; et oportere ei supplicare: sin minus, fore ut veniant in periculum. Postquam autem qui procul habitabant, auditis clamoribus et lamentationibus, accesserunt, et eos rogarunt. Quidnam est, dicentes, quod vobis, repente accidit? quo pacto hoc factum est? Illi autem dixerunt se nescire, nisi quod virum habebant suspectum, dicentes oportere illum placare. Alii vero testabantur se eum vidisse prætereuntem: et sic rogarunt eos, ut eis cito daretur auxilium: adductis bobus conati sunt movere simulacrum; id autem manebat tamquam immobile cum ipsis sacerdotibus. Cum nullam ergo evadendi rationem invenissent, miserunt per accolas legationem ad Apollo, ut illinc liberati ab errore recederent. His autem Apollo significatis, celerrime descendit homo Dei: et cum orasset, omnes solvit a vinculo. Hi autem omnes uno animo ad ipsum processerunt, universorum Servatori credentes, et Deo qui facit admirabilia, idolo protinus igni mandato. Quos omnes catechesi institutos adjecit Ecclesiis. Multi autem ex his in hodiernum usque diem degunt in monasteriis. Hujus autem rei fama pervasit in omnes partes, et multi crediderunt in Dominum; adeob ut nullus amplius Gentilis nominetur in ejus finibus.
11 Non multo post autem tempore, duo pagi inter se bellum incipiunt committere, proc agris decertantes. Postquam autem est Apollo renuntiatum, statim ad eos descendit, inter eos pacem conciliaturns.
Qui erant autem ex parte adversa non parebant, sed contra dicebant, freti uno latronum principe, ut viro ad bellum præstantissimo. Cum eum ergo Apollo vidisset contra dicentem, dixit, ei:: Si parueris, o amice, rogabo Dominum meum, ut tua peccata remittantur. Is autem ubi hoc audivit, non cunctatus, abjectis armis, ejus genibus advolutus supplicavit: et pace facta ejus intercessione, suos remisit ad propria. Cum ii autem pacem egissent, et abiissent, insignis eorum propugnator Apollo de cetero sequebatur, promissum aperte exigens. Quem cum assumpsisset B. Apollo in propinqua solitudine, admonuit et hortatus est, ut patienti et constanti esset animo, posse enim Deum ei condonare. Ubi autem nox advenit, ambo viderunt in somnis se astare ante tribunal Christi: utrique autem contemplabantur Angelos Deum una cum justis adorantes. Cumque ipsi una cum eis procubuissent, Patrem adoraverunt: et vox ad eos facta est Dei dicentis: Quæ est societas luci cum tenebris? aut quæ pars est fidelis cum infideli? Quid vero stat cum justo homicida, cum sit indignus tali contemplatione? Tu autem abi, o homo: tibi enim est concessus hic tarde natus perfuga. Qui cum alia multa vidissent et audiissent admirabilia, quæ neque audet oratio dicere neque auris audire, excitati annuntiarunt iis qui cum eis conversabantur. Omnes autem maxima invasit admiratio, utrisque unam narrantibus visionem. Permansit autem cum exercitatoribus, is qui non erat amplius homicida, usque ad mortem, vitam suam corrigens, ex lupo in simplicem et innocentem agnum mutatus. In eo quoque impleta est Isaiæ prophetia, dicentis: Lupi et agni simul pascerentur; et leo et bos simul comedent paleas. Licebat enim illic quoque videre Æthiopes cum monachis se exercentes. et multos virtutibus superantes, et Scripturam in eis impletam, quæ dicit: Æthiopia præveniet manum ejus Deo.
12 Aliquando autem decertabant Gentiles adver-
sus Christianos rusticos pro suis finibus: erat autem multitudo utrorumque armatorum, quibus adstitit Apollo, pacem inter eos concilians. Ei autem restitit Gentilium in pugna antesignanus, qui erat vir gravis et sævus; affirmabat autem et dicebat se non esse daturum pacem usque ad mortem. Is autem ei dicit: Atque adeo tibi fiat quod elegisti, nullus enim præter te occidetur. Tîbi autem mortuo non erit terra sepulchrum, sed ventres ferarum et vulturum te implebuntur. Atque adeo oratio effectum protinus est sortita, cum ex utraque parte nullus sit interfectus præter antesignanum. Quem etiam cum in arena tumulassent, mane invenerunt membra laniata ab hyënis et vulturibus. Illi autem cum vidissent miraculum, et eventum ejus quod dixerat, omnes Servatori credentes eum prædicabant Prophetam.
a Ruffinus, pro aquis pluvialibus. Sed alteri lectioni favet oplata Ægyptis Nili inundatio.
b Idem, ut nullus jam-pene Gentilium remanserit.
c Nilus enim auctus continuas finium confusiones efficiebat, aliis addens, aliis adimens, immutans figuras, et signa obruens, quibus proprium discernebatur ab alieno. Ita Strabo lib. 13 Geographia.
Annona divinitus procurata. Hospitalitas. Eucharistia.
Erat autem adhuc antea in montis spelunca S. Apollo, cum quinque aliis Fratribus, qui primi fuerunt ejus discipuli, cum recenter venisset e solitudine. Cum autem adventasset dies festus Paschæ, et Dei cultum implessent, erant esuri ca quæ inveniebantur: erant autem aliquot sicci panes, et quædam olera reposita. Eis autem dixit Apollo: Si sumus fideles, o filii, et germani Christi filii, petat unusquisque vestrum a Deo id quod ejus animo gratum est ad vescendum. Illi vero ei universum permiserunt, existimantes se esse indignos tali gratia. Cum læto autem vultu orasset, et omnes dixissent, Amen; protinus noctu venerunt in speluncam quidam viri penitus incogniti, qui dicebant se venire a longinqua regione; et omnia ferebant, ea etiam de quibus ne auditione quidem acceperant, et quæ non nascuntur in Ægypto, horti fructus omnis generis, uvas et mala punica, et ficus et nuces, omnia intempestive: quinetiam quosdam inventos mellis favos, et urnam recentis lactis: et a nicolaos maximos, et panes mundos et calidos e regione externa. Ii autem qui ea attulerant, cum solummodo tradissent, tamquam missi a viro magno et divite, protinus propere recesserunt. Cum autem quæ erant esculenta percepissent, ea illis suffecerunt usque ad Pentecosten: adeo ut ipsi quoque mirarentur, et dicerent, fuisse ea vere a Deo missa.
14 Quidam autem ex monachis rogabat Patrem, ut statim Deum pro ipso oraret, ut gratiam aliquam consequeretur. Cum ipse autem orasset, ei dabatur gratia humilitatis et mansuetudinis, adeo ut mirarentur omnes eum esse tam mansuetum. Has autem ejus virtutes narrarunt nobis qui cum ipso erant Fratres, hæc multis quoque attestantibus Fratribus.
15 Etenim cum non multo ante tempore fuisset aliquando fames in Thebaide; qui autem ea loca accolebant populi audiissent, quod qui erant apud eum monachi, præter spem omnem et opinionem quotidie alerentur; uno animo apud ipsum accesserant cum uxoribus et liberis, simul benedictionem petentes et alimentum. Is autem nihil veritus, ne cibus ei aliquando deesset, dabat omnibus venientibus, unicuique quod in diem sufficeret. Relictis autem tribus solis magnis sportis cum panibus, et fame invalescente, jubet sportas afferri in medium, quas ipso die erant esuri monachi: et audientibus omnibus Fratribus et populi multitudine, dixit magna voce: Non potens est manus Domini hæc implere? Hæc autem dicit Spiritus sanctus: Non deficiet panis ex his sportis, donec novo frumento fuerimus satiati. Et affirmarunt omnes qui tunc aderant, eis panes suffecisse quatuor menses. Similiter autem et in oleo et frumento: adeo ut veniret Satanas, et ei diceret: Num tu es Elias, aut alius ex Prophetis et Apostolis, quod hæc facias? Is autem dixit ipsi: Quid enim? non homines, sancti fuerunt Apostoli et Propheta, qui hæc nobis tradiderunt? An tunc quidem aderat Deus, nunc autem peregre est profectus? Potest autem Deus hæc semper facere, et nihil erit quod ipse non possit: si ergo Deus est bonus, cur tu malus? Quid vero non oportet nos quoque dicere ea quæ vidimus? nempe quod Fratres ingrediebantur cum sportis, ad mensas panes afferentes, et cum comederent quingenti Fratres ad satietatem, eas rursus plenas accipiebant?
16 Aliud quoque miraculum, quod videntes obstupuimus, par est dicere. Cum enim ad eos venissemus spatio trium dierum, cogniti sumus, procul visi a Fratribus, qui ex eo audierant de nostro ad eum adventu: qui quidem propere accurrentes nobis venerunt obviam, psallentes: est enim hic mos apud omnes monachos, et cum proni in terram adorassent, nos deosculati sunt, nos sibi invicem ostendentes, et dicentes: Ecce venerunt Fratres, de quibus Pater noster dixit tribus ante diebus, dicendo: Post tres dies venient ad nosb tres Fratres, venientes Jerosolymis, Et alii quidem nos deducebant, alii vero nos retro sequebantur, psallentes, donec prope ipsum venimus. Cum autem audiisset Pater Apollo vocem psallentium, venit nobis obviam, ut mos ei erat erga omnes Fratres: et cum nos vidisset, adoravit primus se in terra extendens; et cum surrexisset, est osculatus; et postquam introduxisset, oravit, et pedes nostros manibus lavit propriis, et hortatus est ad refectionem.
17 Hoc autem faciebat omnibus Fratribus qui ad ipsum veniebant. Qui enim cum ipso erant Fratres, alimentum non prius accipiebant, quam Eucharistia Christi communicassent: hoc autem faciebant hora nona diei. Deinde cum sic comedissent, sedebant audientes eum docentem omnia præcepta, usque ad primum somnum. Illine alii quidem expsis secedebant in solitudinem, Scripturas tota nocte memoriter expromentes: alii vero illic perseverabant, assiduis hymnis Deum laudantes, ad diem usque: quos ego vidi his oculis, cum vespere hymnos coepissent, usque ad matutinum non cessasse a cantu. Multi certe ex iis hora nona solum descendebant de monte, et Eucharistiam sumentes, rursus ascendebant, contenti spiritali nutrimento usque ad aliam nonam. Hoc autem multi ex iis faciebant multos dies. a Nicolaus Damascenus, qui ad Herodem Judaxorum Regem scripsti de Gentibus mirabilibus, misit Augusto Imperatori dona, quæ ipse ab eo nicolaos vocabat. Hæc placentas interpretantur Photoius in Bibliotheca Tmenate 189, Suidas et Hesychius, palmulas Atheneus lib. 14. Plutarchus lib. 8. Convival. cap. 4. Plinius lib. 13, cap. 4. Isidorus lib. 17. Originum cap. 7. Consule Rosweydi Notationes in Ruffinum, num. 21.
Varia monita. Discipulorum sanctitas.
Licebat autem eos videre exultantes in solitudine, adeo ut nullam ejusmodi aliam exultationem in terra videre liceat, nec lætitiam corporalem. Neque enim erat inter eos aliquis mæstus aut tristis: sed si quis videbatur præ se ferre tristitiam, statim Pater Apollo ex eo rogabat caussam, et quæ erant in occulto uniuscujusque cordis, renuntiabat. Dicebat autem: Non oportet esse tristes propter salutem, cum futuri simus heredes regni colorum. Tristes autem, inquit, erunt Gentiles, flebunt Judæi, lugebunt peccatores; justi autem lætabuntur: et qui terrena quidem animo agitant, lætantur in rebus terrenis: nos autem qui tanta spe digni sumus habiti, quomodo non lætamur perpetuo? cum nobis Apostolus suadeat, ut semper lætemur, lætemur, et in omnibus gratias agamus. Quis autem dixerit ejus in sermone gratiam, et reliquas ejus virtutes, quas propter summum miraculum siluimus, auditas utique ex ipso et ex aliis?
19 Cum autem de exercitatione et vitæ instituto nobiscum sæpe seorsum disseruisset, sæpe etiam dixit de suscipiendis monachis, quod oportet adorare Fratres advenientes: Non enim ipsos, aiebat, sed Deum adorasti. Vidisti enim, inquit, Fratrem tuum? vidisti Dominum Deum tuum: et hoc, inquit, ab Abraham accepimus: et quod oporteat, inquit, nonnumquam cogere Fratres ad refectionem, a Lot accepimus, qui coegit Angelos: et quod oportet, si fieri potest, monachos quotidie communicare Sacramentis. Qui enim se ab eis procul amovet, Deus quoque procul ab eo recedit. Qui autem hoc facit assidue, assidue suscipit Servatorem. Est enim, inquit, vox salutaris: Qui comedit carnem mean, et bibit meum sanguinem, manet in me, et ego in eo. Hoc confert monachis salutaris passionis commemorationem continenter facientibus, quotidie etiam se præparare, ut omni tempore digni sint, qui suscipiant cælestia Sacramenta: quandoquidem sic quoque consequitur remissionem peccatorum. Catholica autem et generalia jejunia non licet solvere sine ingenti necessitate: in quarta enim feria traditur Servator, et in parasceve crucifigitur: qui ea ergo solvit, Servatorem una tradit, et una crucifigit. Sed si ad vos veniat Frater, qui opus habet ut reficiatur cum sit jejunium, ipsi soli mensam apponite: sin autem nolit, ne cogatis, habemus enim communem traditionem.
20 Multum autem reprehendebat eos qui ferrum a gestabant, et comam nutriebant. Hi enim, inquit, se ostentant et quærunt placere hominibus, cum oporteat ipsos potius corpus solvere jejuniis, et quod bonum est facere in occulto: ii vero non sic, sed se propalant omnibus. Et quid opus pluribus? Omnis enim ejus doctrina est ejus vitæ instituto similis, quam nec quis scribere potuerit nec dicere.
21 Plurima ergo nobiscum seorsum, tota sæpe hebdomada disserendo, tandem dimittens dixit: Habete pacem inter vos, neque separemini in via. Cum autem dixisset iis qui cum ipso erant Fratribus, quisnam ex ipsis vellet nos deducere ad visitandos alios Patres, S. Apollo tribus viris delectis, qui valerent et sermone et vitæ instituto, erantque periti linguae Græcæ et Romanæ et Ægyptiacæ, cum eis nos dimittens, jussit eis ne nos prius relinquerent, quam satisfactum esset nostro videndorum Patrum desiderio: quos si quis vellet omnes videre, ad eos adspiciendos tota vita non sufficeret. Cum nobis ergo benedixisset, amandavit, dicens: Benedicat vos Dominus ex Sion, et videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitæ vestræ.
22 Nobis autem ambulantibusb meridie per solitudinem, videmus tractum magni draconis, qui tamquam trabes erat protractus per arenam: quem cum vidissemus, nos magnus timor invasit. Qui autem nos ducebant Fratres, hortati sunt ne timeremus, sed essemus bono animo, et sequeremur draconis vestigium: Videbitis enim fidem nostram, cum ipsi simus eum manu nostra superaturi. Multos enim, inquiunt, et dracones et cerastas manu interfecimus, sicut scriptum est. In eis enim implebatur illud: Dedi vobis potestatem ambulandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici. Nos autem qui ferebamur incredulitate, et qui majori eramus affecti formidine, rogabamus eos ne iremus per vestigia draconis, sed recta via. Unus autem Frater ex ipsis, magna animi alacritate, cum nos eo in loco dimisisset, profectus est in solitudinem quærens belluam. Quam cum invenisset, non procul ab antro, magna voce exclamabat draconem esse in spelunca; et vocabat ipsos, ut ad se venirent visuri quid esset eventurum: et hortantibus nos aliis Fratribus ne timeremus, cum magno metu abiimus visuri belluam. Nobis autem repente occurrens Frater unus, manu nos traxit in suum monasterium, dicens nos non posse ferre impetum belluæ, et maxime quod nondum vidissemus talem, se vero sæpe vidisse ipsam belluam tam vasta magnitudine, ut quæ sit plus quam quindecim cubitorum. Cum nos ergo jussisset manere in loco, abiit ad Fratrem, dicens ei ut recederet a caverna: conabatur enim ille a loco non recedere, priusquam interfecisset draconem. Cui cum persuasisset, eum ducit ad nos increpantem modicam nostram fidem. Quiescentes autem apud illum Fratrem, qui circiter unum milliare remotum habebat monasterium, satis refecti sumus.
a Ruffinus, in collo circumferunt.
b Ruffinus. ad meridianum. Sequentia ipse refert cap. 8, ad Vitam Ammonis sive Amun.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.