Extat S. Surani Martyrologii Romani tabulis inscriptum nomen XXIV Januarii his verbis: Item B. Surani Abbatis, qui tempore Longobardorum sanctitate floruit. Ejusdem meminit Menardi Benedictinum Martyrologium, ac Wionii. Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ Martyrem appellat, uti et Petrus de Natalibus lib. 11, c. 113, ac Trithemius lib. 3, de viris illustrib. ord. S. Benedicti cap. 20. Nec sane immerito, cum ei sua beneficentia cædis occasioni fuisse videatur, et Catholicæ pietatis Barbaris exosæ professio. Vitam illius mortemque gloriosam ita breviter perstringit S. Gregorius lib. 4, dialogorum cap. 22.
2 Quibusdam religiosis quoque viris attestantibus adhuc in monasterio positus agnovi, quod hoc Longobardorum tempore, juxta in hac provincia quæ Sura nominatur, quidam monasterii Pater, vitæ venerabilis, Suranus nomine, fuerit; qui captivis advenientibus, atque a Longobardorum deprædatione fugientibus, cuncta quæ in monasterio videbatur habere, largitus est. Cumque in eleemosynis vestimenta sua ac Fratrum omnia et cellarum consumpsisset, quidquid habere in horto potuit, expendit.
Expensis vero rebus omnibus, Longobardi ad eum subito venerunt, eumque tenuerunt, et aurum ab eo petere ceperunt. Quibus cum ille diceret se omnino nihil habere, in vicino monte ab eis ductus est, in quo silva immensæ magnitudinis stabat: ibi captivus quidam fugiens in cava arbore latebat, ubi unus ex Longobardis educto gladio prædictum venerabilem occidit virum. Cujus corpore in terram cadente mons omnis protinus et silva concussa est, ac si se ferre non posse pondus sanctitatis ejus diceret terra, quæ tremuisset.
3 Hæc S. Gregorius. Quid sit Sura, fatemur nos ignorare. Ferrarius in Umbria putat fuisse: in Umbria enim, inquit, Suerani populi a Plinio memorantur. Plinius lib. 3, cap. 14, Suazanos habet, licet quædam exemplaria Suaranos, alia Suarranos, alia Suareanos vocent. Ptolemæus Σευάσαν locat inter Forum Sempronii et Petram Pertusam. Sed videtur S. Gregorius Urbi propiorem locum indicare, dum ait, juxta in hac provincia, si illud juxta non ad urbem Romam, sed præcedentia referatur; at prius de provincia Valeria egerat cap. 21, quæ et ipsa Marsorum fuit, Urbi quoque vicina.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.