Collactanea S. Agnetis Emerentiana fuit, quæ necedum lustrata baptismo, cum ad sanctæ sodalis suæ tumulum preces funderet, Ethnicisque stolidum furorem, quo in innoxios bacchabantur, exprobraret, ab illis lapidata, martyrii palmam obtinuit, ut in S. Agnetis Actis 21 Janu. cap. 3, narratum est. Celebratur ea peculiari officio trium Lectionum 23 Januarii; quo die Usuardus: Romæ natalis S. Emerentianæ Virginis et Martyris, quæ dum oraret ad sepulchrum S. Agnetis, et simul orantes a Gentilium læsione defenderet, lapidata est ab eis. Eadem fere Beda vulgatus, Rabanus, Ado, Notkerus, Bellinus, Martyrol. Romanum, Maurolycus, Canisius, Galesinius; sed quod hic Emerentiam ait appellari ab Usuardo, id in nullis Usuardi exemplaribus edilis ac MSS. (et habemus perplura) reperimus. Agunt de ea quoque Wandelbertus, Petrus de Natal. lib. 3, cap. 13. Ferrarius et quotquot S. Agnetis gesta narrant. In MS. Martyrologio Hibernico, ut supra diximus, adscripta est 21 Januarii.
2 Corpora SS. Emerentianæ et Agnetis, in hujus reliquir. basilica via Nomentana, a Paulo Aemilio Sfondrato reperta, atque a Paulo V. Pontifice Maximo honorifice recondita, ante scriptimus 11, de reliquiis nu. 4. Extat inter reliquias palatii Bruxellensis S. Emerentiana caput, aut certe capitis pars egregia; nam Octavius Pancirolus tradit corpus ejus in basilica S. Agnetis, caput in xde S. Petri ad Vincula in Exquiliis, reliquias aliquas in variis Urbis Ecclesiis asservari.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.