Errores Gentilium coram Chromatio Urbis Præfecto confutati a Tranquillino.
Diebus igitur acceptæ dilationis expletis Agrestius Chromatius Urbis Romæ Præfectus ad se Tranquillinum patrem Marcelliani et Marci venire jubet. Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum, Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi oris sufficit sermo. Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, et ego filios amisissem, et me patrem filii non haberent. Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, et pungit caritatis stimulus; etiam vestra, credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, et anxiis lætitia reddita, sollicitis securitasb restituta.
39 Tunc Præfectus æstimans filios ejus suas velle idolis inclinare cervices, ait:c Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur: per quæ et tu filiis perseveres incolumis, et tibi filii condonentur. Audiens hæc Tranquillinus dixit: Illustrisime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me et filios meos æqua lance pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnae esse virtutis. Præfectus dixit: Insanis Tranquilline. Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum, et animæ et corporis; sed statim ut credidi Christo, et animæ meæ recepi et corporis sanitatem.
40 Præfectus dixit: Ego ut video ad hoc indicias sceleratis filiis tuis dedisse cognoscor, ut non solum tu illos ab errore non tolleres, sed illi te suis erroribus irretirent. Tranquillinus dixit: Per gloriam vestram, nomen ipsum erroris discutite, et videte quæ opera erroris nomine nuncupentur. Præfectus dixit: Tu dic quæ opera erroris nomen accipiant. Tranquillinus dixit: Primuserror est viam vitæ relinquere, et per viam mortis gratanter incedere. Præfectus dixit: Et quæ est via mortis? Tranquillinus dixit: Non tibi videtur via mortis esse, mortuis hominibus Deitatis nomen imponere, et figuras eorum per ligna et lapides adorare?
41 Præfectus dixit: Ergo non sunt dii quos colimus? Tranquillinus dixit: Intantum non sunt dii ut legatur in codicibusd publicis, et quam male sint nati, et quam iniquos et crudeles et sceleratos parentes habuerint; et quam inique et dolose et fraudulenter vixerint; et quam miserabiliter mortui sint. Numquid antequam Saturnus Cretensibus imperaret, et filiorum suorum carnes comederet, Deus in celis non erat, aut Creta insula habebat Regem, et celi Deum non habebant? Valde errat qui putat Jovem filium ejus, imperare fulminibus, homuncionem in quo malitia et libido regnabat. Quem non persecutus est, qui patri non pepercit? Aut quam sordem non exercuit, qui suam germanam accepit uxorem? In foro, in plateis, in domibus, atque in omni loco quotidie legimus, quia sordidissima Juno quod et soror et conjunx fuerit gloriatur: et rapti Ganymedishonor turpissimus atque incestissimus ab ipsis, a quibus Jovis colitur, non negatur. Non ergo erras, Vir sublimissimi, missime, qui tales colis, quales Romanæ jubent leges pro sui facti qualitate damnari, et relicto Deo omnipotente qui in coelis regnat, lapidi dicis, Deus meus est tu: et ligno dicis, Adjuva me?
42 Præfectus dixit: Ex quo cœpistis blasphemare deos, et a cultura eorum recedere, ex eo e diversis cladibus Romanus orbis opprimitur. Tranquillinus respondit: Non est verum. Nam si recenseas decadas stylof Livii digestas, illic invenies Jovi thura ponentes, una die viginti tria millia Romani exercitus juvenes cecidisse. Sed et illud non es immemor, quod Senonenses Galli etiam Capitoliumg occupaverunt, et omnem Romanam manum suis ludibriis subjugarunt. Diversas fames, et inenarrabiles pestes, diversas captivitates, diversas effusiones sanguinis Romanus orbis passus est, antequam unum colerent homines Deum. Nunc vero ex quo invisibilis et verus Deus cœpit a credentibus coli,h aucta pace exultat Romanum Imperium. Sed quod pejus est, Deus, qui hoc præstat, non cognoscitur; sed creaturæ ejus adscribitur, quidquid a Creatore præstatur.
43 Præfectus dixit: Si ille colendus est, qui humanis commodis aliquid præstat, nullus nisi sol habebitur Deus, qui aspectu suo terræ vincera vegetat, ut semina suscepta parturiat, et genuinæ sobolis grana in culmo restituat, atque universis salutis nostrae utilitatibus, et lumen et restautationem pariter tribuat et vigorem. Tranquillinus respondit: Et in hoc error est infinitus. Nam si hodie per servum suum quispiam clientibus suis tribuat quod rogatur, infinita stultitia est, si neglectus ille qui præstitit, servus per quem præstiterit honoretur. Et ut aliquam hujus dicti comparationem exhibiteam; numquid cumnaves Romanis alimenta deferunt, navibus potius quam Regibus gratiæ referuntur? Si ergo non navigantibus, sed imperantibus, homines quod annonantur adscribunt, quanto magis soli Deo agendæ sunt gratiæ, cujus nutu te hæc omnibus usibus nostris elementa deserviunt, et sol ipse quotidie terræ marique pariter et clauditur in fine diei, et in diei iterum renovatione aperitur?
a Scriptum erat in Rosweydi autographo: Liber II, eam divisionem, in nullo exemplari repertam, omissinus.
b Al. constituta.
c MS. S. Gist. veni ergo hodie, et debita.
d Al. vestris.
e Usitata in Christianos calumnia, a variis PP. confutata, præsertim Paulo Orosio, et S. Augustino.
f Al. libri, mendose. Scriptum in quibusdam erat lubu.
g Ita MSS. omnes. Legendum potius, oppugnaverunt. Nam inde pretio deducti, mox et pulsi a Camillo.
h Al. alta. i Al. apparet; al. paritur.
Verbi Incarnatio Gentili exposita.
Præfectus dixit: Si ergo unus et invisibilis est quem colitis, Christum, quem Judaei crucifixerunt, non colitis? Tranquillinus dixit: Recte hæc inquireres, si credere destinares. Incredulis enim omne quod nolunt vanum videtur. Semel enim in præceps voluntas mortalium a declinans, omne quod vituperat vituperari desiderat; et vult ut laudetur ob omnibus omne quod laudat. Sed sapiens pro merito suo cuicumque rei, ant vituperationem suamb impendere nititur aut laudem. Præfectus dixit: Ego te de Christo vestro interrogo. Si enim a vobis hoc colitur quod istis oculis non videtur, Christum non colitis qui et visus est, et auditus, et interrogatus, et omnia quæ humanæ fragilitati competunt in ejus leguntur passione completa? Tranquillinus dixit: Audi similitudinem et intellige veritatem: Verbi gratia, si hodie annulum tuum habentem gemmam pretiosam videos in cloaca, aut in sterquilinio voluntantem, et ad hunc eruendum mittas servos tuos; illi autem nec illum potuerint liberare, sed et seipsos in aliquo dum illum conantur eripere, polluerint; postea vero tu ipse, deponens has sericas quas indutus es vestes, induas te servilem tunicam et descendens in cloacam mittas manus tuas in stercoribus, et annulum aureum simul tuis manibus repræsentes et gemmam, præ gaudio omnes amicos tuos invitas ad epulas et lætaris super annulum et gemmam, quod sint de nimiis squalloribus liberata. Præfectus dixit: Hanc propositionem ad cujus similitudinem attulisti? Tranquillinus respondit: Utostenderem tibi unum invisibilem Deum nos colere. Præfectus dixit: Et quod est aurum? aut quæ est gemma, quæ in sterquilinio volutabatur? Tranquillinus respondit: Aurum, corpus humanum est, gemma vero anima est, quæ in ipso corpore inclusa est. Corpus vero et anima unum hominem faciunt, quomodo aurum et gemma unum annulum facere comprobantur. Sed quantumvis pretiosus tibi sit annulus, longe satis homo pretiosior est centuplum et carus Christo. Tu misisti servos tuos, ut annulum de sordibus eriperent, et nulla ratione eum eruere potuerunt. Misit et Prophetas suos Deus de coelo loquens ad eos, ut humanum genus a sordibus hujus mundic eriperet: et nulla ratione omnino hoc facere vel instantia potuerunt. Tu deposuisti aureas vestes, et servili indumento indutus descendisti in cloacam, et manus tuas misisti in sordibus, ut annulum de sordibus liberares: Exuit et se majestas Divinitatis suæ splendore, non tamen superna relinquens; et induit se servili nostri corporis indumento, et huc in cloacam hujus mundi coelo descendens misit manus suas in sordibus passionum nostrarum; et passionem, quæ meritis nostris debebatur, in semetipso suscipiens, gloriæ non suorum reddidit digitorum. Nam qui per incredulitatem volutabamur in squalloribus mundi, per fidem abluti a sordibus, divinis sumus manibus, ut ille tuus annulus, restituti. Numquid servi tui, qui te negaverunt dominum suum, dum te in habitu servili respicerent, non potuerunt ut rebelles occidi? Ita et qui negant Christum Dominum suum pro hoc quod semetipsum a majestate exinanivit, et formam servi suscepit, nullatenus poterunt æterni ignis penas evadere. Ideo denique nobis, qui in eum credimus, æterni fontis unda subvenit, ut æternus ignis ab æterno fonte vincatur, et infidelitas a fidelitate superetur.
43 Præfectus dixit: Ut video, non ut filios tuos ab hac intentione tolleres poposcisse probaris inducias, sed ut has aniles fabulas ad nostra tribunaliad meditatus afferres. Tranquillinus dixit: Non meditantur discipuli Christi quid in conspectu Judicum prosequantur. Sic enim præmonuit dicens: Quando potestatibus hujus mundi vos causa mei nominis tradent, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis divinitus in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Dei, qui loquitur in vobis. Non ergo meditando ego, sed credendo inveni creatorem meum, et qui eram podagrico et chiragrico dolore contractus ete quassatus, statim ut Christo credidi, ac si parvulus omnium membrorum meorum recepi sanitatem. Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse qui me renovare dignatus est, et sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animæ post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in ejus nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit invenire, conservem.
46 Præfectus dixit: Ignoras Tranquilline, quanta invictissimorum Principum erga Christianos ira desæviat; et ideo quasi securus quod tibi videtur sine timore prosequeris. Tranquillinus dixit: Stultus timor est, quo plus timetur humana indignatio, quam Divina. Numquid si in medio canum latrantium venerimus, et vano furore nos cœperint suis morsibus attrectare, possunt nobis de animo tollere hoc quod nos homines sumusf rationabiles, cum sint illi canes, et irrationabiles et insani? Ita qui nobis recte credentibus irascuntur, sævire quidem possunt, et inferre iniqua supplicia; numquam tamen de corde nostro hoc auferre poterunt, quod Dominum Jesum Christum et creatorem esse credimus, et redemptorem nostrum ac restauratorem esse gaudemus. Tunc Præfectus jussit eum recipi a Commentariis, dicens: Proxima te audiam sessione.
a Al. lapsa.
b Al. expendere.
c Al. eriperent.
d Al. meditatas.
e Al. quassus.
f Quidam, rationales.
Chromatius V. Præf. catechizatur.
Post hæc mittit et adduci eum ad se præcepit per noctem occulte, et offerens ei infinitum pondus auri diebat: Ostende mihi medicamentum ex quo recuperasti salutem. Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram et furorem Dei passuros esse, qui gratiam ejus vel venumdandam existimant vel emendam. Unde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum filium Dei, et liberaberis, et sicut hodie me vides ita salvus eris. Nempe vix manibus deferebar, et undecim annos per omnes juncturas nervorum in corpore meo dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico ut Christum verum Deum esse credidi, salutis meæ gaudia recepi, et sum in columis, quia verum Deum Salvatorem meum agnovi.
48 Tunc Præfectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, ut si mihi promiserit sanitatem, possim et ego fieri Christianus. Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpup Presbyterum, narravit ei omnia quæ gesta vel dicta sunt; et ducens eum intra domum occulte, Præfecti eum aspectibus præsentavit. Cui Præfectus ait: Licet gravis animadversio Principun Christianis infecta sit, tamen ipse recuperandæ salutis offeram vobis quidquid illud est usque ad dimidium bonorum patrimonii mei, si ab hac nodositate a condylomatum mei fuerint membra corporis resoluta. Tunc S. Polycarpus subridens ait: Potens est Dominus Jesus Christus ut ignorantiæ tuæb januas aperiat, et ostendat tibi quod ipse sit corporis tui restaurator. Nam pecuniam sive qui offerunt, sive qui oblatam accipiunt, non solum nullam dolentibus conferunt medicinam, sed etiam ipsi sibi insanabilem morbum assumunt. Dicit ei Præfectus: Dic ergo mihi quid faciam, ut consequi valeam quod spero. Dicit ei Polycarpus: Si credideris ex toto corde tuo, sicut credidit Tranquillinus, salvus eris. Dicit ei Præfectus: Quo ordine credere debeam intimato. Tunc S. Polycarpus catechizavit eum, et indixit ei ut per triduum jejunaret. Et convocans ad se S. Sebastianum tribus diebus et tribus noctibus jejunavit cum eo: et cum lacrymis pariter orabant, ut fidem nominis sui in salutem volentis credere Dominus declararet.
Condyloma. a Κενδύλωμα, est in condylis, sive articulis digitorum, tuber, sive inflammatio. MSS. habebant condologmatum; quidam, doloris.b Al. valvas
Chromatii contracta idola.
Igitur cum dies tertia, quæ constituta fuerat, advenisset, ad domum sustinentis Præfecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuæ. At ille resalutavit eos officiosissime; et hortatur eos sedere juxta se, et dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum quem podagrico et chiragrico videram dolore contractum. A quo genus medicamenti unde fuisset salvatus inquirens, tale ab eo recepi responsum: Dum fidem meam in idolis ponerem, debilis et nimia sum infirmitate contractus; at ubi unum Deum in cœlis didici ostensione Christianorum, abnegavi universa quæ sine caussa colueram, et tradidi a fidem animi mei Christo. Mox autem ut unum et verum Deum in cœlis regnare confessus sum, statim omnis, quam per undecim annos amiseram, ad me reversa est sanitas, et omnis a me est protinus infirmitas separata. Hæc audivi auribus, probavi oculis, corde credidi; superest ut quod fecistis Tranquillino et mihi faciatis, ut possim mei corporis recipere sanitatem.
50 Polycarpus Presbyter dixit: Si transeuntes dolores anima hominis non suffert, quid de illis doloribus actura est, quibus nullus unquam evenit finis, nulla datur omnino successio? Nam isti dolores illorum dolorum imaginem portant, et quantum distat inter ignem vivum et picturam ejus, tantum distat inter dolores quos nunc patitur corpus, et illos quos anima passura est, si ignarab Creatoris sui præsentis vitæ impleverit munus. Age ergo nobiscum prius de doloribus illis, et esto de illa poena sollicitus, quæ habet ignem semper ardentem, et vermem semper edentem.
51 Tunc Chromatius Urbis Romæ Præfectus, cum unico filio suo Tiburtio, dedit nomen suum, dicens: In hoc de fide mea certos vos esse convenit, in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto. S. Sebastianus dixit: Vide ne sola recuperatione tui corporis ductus te Christianum fieri speres, sed magis spe vitæ xternæ facias mentem tuam puram ad videndam rationem veritatis. Nisi enim agnoveris quis sit Creator tuus, non poteris invenire salutem quam quæris. Chromatius dixit: Ergo et rusticos et simplicissimos homines non videmus esse Christianos, ita ut inter mille viros vix invenias unum qui possit vel sermonum disciplinam adipisci? Numquid hi omnes ad istam inquisitionem attingere potuerunt dum fierent Christiani? S. Sebastianus ait: Hoc responsum tuum nostræ partisc firmat assertionem. Nam ab origine mundi cum ruricolis et pastoribus ovium Deus habuit rationem, et juxta finem mundi veniens non elegit Grammaticos et Oratores sed piscatores et simplices, et ipsis tradidit notitiam suam.
52 Chromatius dixit: Cur ergo me dicis prius debere agnoscere quis sit creator meus, quem nisi agnoverim salutem invenire non possim? S. Sebastianus dixit: Quia multos deos, et multas deas coluisti. Nisi ergo hos a corde tuo excluseris, et imagines eorum confregeris, et cognoveris unum et verum Deum, vitam et salutem invenire non poteris. Chromatius dixit: Indica ergo mihi quis sit unus et verus Deus. S. Sebastianus respondit: Si servum tuum ad hauriendam aquam miseris, dum ad fontem venerit, aspicit prius ne sordes aliquæ intus lateant in lagena, et non est ausus aquam in vas mittere, nisi mundatum a sordibus viderit; nos tibi quomodo poterimus tradere fontem veritatis, nisi prius te ab omnibus idolorum sordibus et squalloribus feceris alienum? Chromatius dixit: Et quo ordine alienus effici potero ab his? S. Sebastianus dixit: Da nobis potestatem ut omnia idola, quæ in domo tua invenerimus, lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea et argentea vel ærea conflemus, et pretia eorum egentibus dividamus. Chromatius dixit: Et cum hæc feceritis, mihi quid fructus accedet? S. Sebastianus dixit: Omniumd nervorum tuorum, quorum nodositate constringeris, statim consequeris sanitatem; et quasi qui numquam dolueris, ita pedibus tuis currere incipies, et agnoscere quod inimicos tuæ salutise deos dilexeris; tuum vero parentem hunc esse, qui te statim ut ejus notitiam atque culturam inveneris, restaurat et salvat.
33 Chromatius dixit: Nolite vosmetipsos ad hanc injuriam deponere: sed servis meis præcipiam; et ipsi universa confringent. S. Sebastianus dixit: Dubii et timidi et infideles si ea confregerint, inveniet diabolus per quamcumque negligentiam eorum occasionem lædendi eos, et statim ut læsi fuerint dicent infideles, propterea eos læsos esse quia idola confregerunt. Nisi enim loricam habens non eripitur ictibus sagittarum. Galea enim et scuto et hasta utitur docta manus in prælio, ut ex nunimine armorum et impetu feriendi assumat audaciam, et terga non vertat. Similiter et milites Dei, qui scuto fidei muniuntur, et lorica tegminis Christi proteguntur, habentes galeam fidei et salutis, ipsis est tutum inire certamen. Pugnant enim acerrime et fortiter vincunt, quia contra invisibilem hostem die noctuque infatigabiliter præliantur; et sunt tecti in omnibus membris, fide potius armati quam ferro. Chromatius dixit: Fiat voluntas Dei et vestra. Tunc S. Polycarpus Presbyter, et B. Sebastianus præcingentes se oraverunt: et post orationem amplius quam ducenta idolorum signa confringentes, cœperunt gratias agere Deo suo. a Al. animam meam ex fide Christob Al. Creatoris sui spreverit munus.c Al. affirmat.d Al. membrorum.e Al. colendos duxeris.
Instrumentis astrologiæ judiciariæ contractis, sanatur Chromatius.
Post hæc accesserunt ad Chromatium dicentes ei: Confringentibus nobis idola tu debuisti sanitatem recipere, nisi forte aliqua tibi in animo signa infidelitatis derelinquuntur. Hoc enim apud nos certum gerimus, quod aut est aliquid, quod nondum est fractum; aut si omnia fracta sunt, quid in animo geras nobis evidentius manifesta. Tunc ille: Habeo, inquit, cubiculum holovitreum, in quo omnis disciplina stellarum ac mathesis a mechanica est arte constructa, in cujus fabrica pater meus Tarquinius amplius quam ducentab pondo auri dignoscitur expendisse. Cui S. Sebastianus dixit: Si hoc tu integrum habere volveris, te ipsum frangis. Chromatius dixit: Quid enim? Mathesis autc ephemeris aliquo sacrificiorum usu coluntur, cum tantum eis mensium et annorum cursus certod numero per horarum spatia distinguuntur? et lunaris globi plenitudo vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, et calculi computatione prævidetur? S. Polycarpus Presbyter dixit: Illic signa Leonis et Capricorni et Sagittarii, et Scorpionis, et Tauri sunt; illic in ariete Luna, in Cancro hora, in Jove stella, in Mercurio tropica, in Venere Mars, et in omnibus istis monstruosis dæmonibus ars Deo inimica cognoscitur. Ista Christiani ita recusant, ut non solum ipsi non habeant, non colant, non credant, non teneant; verum etiam nec amicos illos habeant, qui hujuscemodi nugis suum occupant pectus? Omnia enim ista falsa deceptionisque ministra sunt: similitudo in eis veritatis est, non ipsa yeritas.
55 Dicit ei Chromatius: Quid? quod nonnumquam futura prænuntiant? S. Sebastianus dixit: Ista omnia vanissima esse et falsissima, Christo revelante cognovimus; quæ tibi nunc manifestius aperiemus. Præcipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas, illo tempore te asperis casibus laborasse, et inquire per quas stellas hoc tibi evenerit mali; responsa ejus erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus e apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, autf climacterica tibi in centro sunt nata, autg syndetus fuit cum malo, aut invisibilis aut inh schemate, aut immobilis circa te extitit cursus in stellis. Hæc et his similia cum dixerit, rationis tibi verisimile assignare nititur aliquid et probare. Age nunc, interroga alterum mathematicum, cui ipsas horas ipsumque tempus in bonis tibi exuberasse casibus dicas, illico videbis eum tibi rationabilia schemata infinita afferre, quibus approbet, quia in ipsis tibi temporibus evenire debuerint bona. Circulum etenim tenet ex omni parte collectum, in quo diversas et varias caussas accipit, ex quibus occasionem capiat dicendi quod voluerit.
36 Nam futura dum penitus prævidere non possunt, climactericas dicunt, id est, naturæ rei incerta profugia. Nam diversis temporibus nati uno naufragio perierunt, et una hora diei vel noctis exorti, alter ad mendicitatem deponitur, ascendit alter ad regnum: et in uno prælio innumerabilis multitudo prosternitur, et uno die, imo uno i puncto, in una domo, duæ feminæ, pudicissima altera, altera efficitur impudica: utriusque stellæ si meritum contulerint, nec meretrix vituperanda est, nec casta laudanda. Certe legum latores et Principes sacra sua prævaricata puniunt, et ideo forum, ideo judex, ideo jura, ut justi laudentur recte, et injusti merito puniantur. Et hoc nolo ut otiosum existimes, quod te ipsum nondum salvatum attendis. Nam si ex integro ate inimici generis humani cæremonias abjiceres, in temetipso quod verum est didicisses.
37 Audiens hæc Chromatius dixit: Verus ille Deus est, qui vos tales probatur habere cultores. Nam omnis sermo vester ita rationibus affluit, ut et pecudum ad rationem veram mentes inclinet. Unde etiam hoc ipsum quod ad ornatum domus visus sum excepisse, ne impediat saluti meæ ejus incolumitas, dissipetur. Credo enim, et hæc fides mea est, quod his omnibus quæ Christianitatis lex abominatur et prohibet, si a me ex integro separavero, et præsentem merear salutem consequi et futuram.
58 Audiens hæc filius ejus Tiburtius dixit: Nulla patior ratione hoc opus pretiosum et præcipuum et incomparabile dejici. Sed ne paternæ saluti videar venire contrarius, deferantur duo clibani et accensi ante januam cubiculi præparentur, ut dum destructum ab eis fuerit, et pater meus non receperit sanitatem, ambo in singulis clibanis ardentibus demergantur. Audiens hæc pater ejus, prohibebat fieri. Sancti vero non solum non metuebant promissum exitium, verum etiam constanter præparari clibanos hortabantur.
59 Tunc accesserunt ad universâ idola crystallina et holovitrea, et omne opus illud mechanicum; et subito: dum sanctorum manibus frangerentur, apparuit ante oculos Chromatii juvenis, cujus facies flaameo radiabat aspectu et dixit ei: Misit me Dominus meus Jesus Christus, cui credidisti, ut omnium membrorum tuorum recipias sanitatem. Ad hanc vocem sanissimus redditus cœpit currere post juvenem, ut pedes ejus oscularetur. At ille dixit ei: Vide ne contingas me, quia nondum baptismatis sanctificatio te a squalloribus abluit idolorum. Videns hæc Tiburtius filius ejus, advolvitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius Præfectus astringebat plantas B. Sebastiani, et ambo una voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus et omnipotens unigenitus filius Dei, quem prædicatis boni ministri ejus. a Al. mechanice stare videtur constructa.b MS. Rip. talenta. c 'Εξημερις proprio diarium est, sive res actionesque per dies descripta.' d MS. Rebd. pondere pensentur et tendantur. e Ita MSS. Plerique. Tempus quo sol (aliusve plane.n) in eamdem partem signiferi per eosdem numeros redit, per quos cursus sui principium coperat, ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum coelestium. Columella. Polest ergo et revolutio Saturni planetæ ad primum situm intelligi, aut turbatio rerum et κατάστασις maligno ejus sidere concitata. Al MS. Rip. habet apocasticus. Irechtus apostaticus, id est, retrogradus: aut potius contrarius, maleficus.g Κλιμακτερες dicuntur anni scansiles, a κλιμαζ, quod est gradus. Vanissimas istas observationes ipse Plinius ridet lib. 7, cap. 49. Rursus Æsculapii secta, inquit. quæ stata vitæ spatia a stellis accipi dicit, sed quantum plurimum tribuat, incertum est. Rara autem esse dicunt longiora tempora, quandoquidem momentis horarum insignibus lunæ dierumve septem atque novem (quæ nocte ac die observantur) ingens turba nascatur, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis ινν annum excedentibus. Primum ergo artis ipsius inconstantia declarat, quam incerta res sit. Accedunt experimenta et exempla recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Cesares Vespasiani, pater filiusque, Censores egerunt. Et quibusdam interjectis exemplis, subdit: Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem et Polydamanta tradit, tam diversæ sortis viros C. Mario, Cn. Carbone III, Coss. ad quintum Kalend. Junias, M. Cecilius Ruffus et C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. Hoc etiam iïsdem horis nascentibus in toto mundo quotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur, Reges et inopes.g Brechtus et quidam codices, reditus; al. synedethos; al. si inditus; alii recte, synderos et syndetus, id est, colligatus, conjunctus; forte syndesmos, conjunctio.h Quidam codices stigmate. Brechtus hoc omisit. i Al. puncti atomo.
Chromatii et Tiburtii baptismus.
Tunc B. Sebastianus dixit Chromatio: Sicut ipse nosti, nosti, principatum primæ cohortis ago, sed utrum sit a militia hominis, nescire olim decrevi, nec velem. Ad hoc tantum sub chlamyde latere volui, ut nutantium animos instruerem, et dubitantes constantes efficerem, ne passionum doloribus cederent, quos fides secerat bellatores. Tu autem amplissimæ potestatis apicem gerens, non potes temetipsum nec a spectaculis tollere, neque judicandis negotiis absentare. Simulans igitur ægritudinem, tibi ipsi postula successorem, ut possis liber ab occupationibus mundi, futuræ vitæ rudimenta suscipere, ut secunda nativitate iterum natus æternis efficiaris parentibus proles. Eodem itaque die mittit ad amicos suos in palatio positos, per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium divinæ militiæ antequam baptizaretur accepit.
61 Quid memorem, quam plenissimæ fidei fuerit, quamque acris ingenii contra infidelium asserta constiterit? sequens lectio manifestat. Nam in initio qualiter sit sacro sancti fontis unda perfusus, mentis ejus fides evidenter enituit. Interrogatus si crederet, dixit: Credo. Iterum interrogatus, utrum abrenuntiaret omnibus idolis, respondit: Abrenuntio. Prosecuta est interrogatio Sacerdotis, utrum renuntiaret omnibus peccatis: At ille ait: Ista prius debuisti inquirere antequam has aulasb regis cœlorum intrarem. Nunc autem reinduam me non baptizatus, ut omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam; omnibus debitoribus meis chirographa restituam; si cui aliquid violenter abstuli, integrum reddi præcipiam: duæ mihi post uxoris obitum concubinæ sunt, et istis dotem et maritis tradam, ab omni nexu servili, ingenuo, privato, vel publico actuum meorum nodos exsolvam: et ita demum promittam renuntiaturum me omnibus peccatis diabolicis et voluptatibus mundi. Dicit ei Polycarpus Presbyter: Beatiorem te cœlestis unda perfundet, cum ea, quæ arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleveris: nam et quadragesimæ tempus ideo baptizandis injungitur, utc tot diebus ipsi discant renuntiaturos se esse omnibus artibus inimici et mundi commerciis, si qui verissime effici volunt Christiani.
62 Tunc Tiburtius juvenis sapientissimus dixit: Pater, si tibi pro renuntiandis negotiis tempus flagitas, ego qui adhuc suscepturus eram negotia fori, soli susceptionis, voluntati renuntio: et qui futurus eram advocatus ad agendas caussas mortalium, suscipiam Christianitatem, ad agendas actiones Angelicas, cum unus esse cœpero ex eorum numero, qui æternam vitam accipiunt, et efficiuntur caussidici sanctitatis. Tunc amplexatus est eum B. Sebastianus: quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater susceptionis ejus est factus.
63 Igitur dum pauci admodum transacti fuissent dies, omnibus rite abrenuntiatis a Chromatio mundi negotiis, suscepit Chomatius sacri baptismatis novitatem; et cum eodem ex familia ejus promiscui sexus mille quadringentæ animæ, quos omnes prius manumissionis gratia a servitutis nodo exsolvit, et donis optimis instruxit, dicens hoc: Illi qui Deum incipiunt habere patrem, servi hominis non debent esse, a MS. Hiebdorf. malitia.b Al. regni.c Al. totis diebus.
Chromatius, præfectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.
Erat autem Papa Urbis Romæ nomine a Caius, vir magnae prudentiæ magnaeque virtutis, imperantibusb Carino, Diocletiano et Maximiano. Sed Diocletianus in Urbe erat cum Maximiano: Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus: et ejus intuitu lenta persecutio Diocletiani circa Christianos esse cœperat;c quia Carinus habebat aliquos amicos, quos hujus tituli professio decorabat.
65 Igitur occiso Carino in civitated Maguntiacoe Maximiano et Aquilino Consulibus, facta est persecutio talis, ut nullus emeret vel venundaret aliquid nisi quif statunculis positis in eo loco, ubi emendi gratia ventum fuisset, thuris exhibuisset incensum. Circag insulas, circa vicos, circah nymphæa quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui idolis delibassent.
66 Tunc S. Caii Episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, et universos ita sovebat, ut nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta vis persecutionis extiterat, ut opinio ipsa Christianitatis ejus celari non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius ut medendi gratia in Campano littore moraretur, i in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam. Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum, et B. Sebastianum, quis horum duorum in Urbe remaneret, et quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum. Quibus altercantibus venerabilis Papa Caius dixit: Dum ambo passionis coronam quæritis, acquisitum Domino populum desolatis. Unde mihi videtur, ut tu, frater Polycarpe, quia et sacerdotii rectum tramitem tenes, et scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes et animos dubios k ædificandos. At ille his auditis quievit, et blandum Papæ imperium æquanimiter tulit. Venit itaque dies Dominica, in qua Caius Episcopus agens quæ Dei sunt intra domum Chromatii, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Jesus Christus præscius fragilitatis humanæ duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet et martyrii, ut hi qui martyrii pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant, et dantes / latus bellantibus, Christi militum, qui pro ejus sunt nomine pugnaturi, sollicitudinem gerant. Pergant itaque qui volunt una cum filiis nostris Chromatio et Tiburtio, et mecum in hae urbe qui voluerint maneant. Non enim nos terrarum spatia divident, quos Christi caritas nectit, nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur aspectu.
67 Hæc et his similia dicente Papa Caio, exclamavit Tiburtius vir clarissimus dicens: Obsecro te, Pater et Episcoporum Episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare. Mihi enim valde jucendum est et optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, tantum ut illius vitæ dignitatem inveniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant. Tunc S. Caius congaudens fidei ejus lacrymas effundebat, orans ut omnes qui remanserant certaine victores existerent, triumphum martyrii capientes.
a Colitur S. Caius Papa 22 April. sedit a consulotu Cari II, et Carini, an. Chr. 283, usque ad consulatum Diocletiapi VI, et Constantii II, an. Chr. 296.
b Carinus sub finem anni 282, Cæsar creatus, Caro patre in expeditione Persica ictu fulminis, Numeriano fratre Aprili soceri fraude extinctis, ipse quoque anno 283, Diocletiani 2, ab hoc victus interemptusque est.
c Huc fortasse respexit Vopiscus de eo scribens, odio nostræ religionis: Amicos optimos quosque relegavit: pessimum quemque elegit aut tenuit. et infra: hominibus improbis plurimum detulit. Tales etiam Christiani habiti, quamquam altoquin flagitiose vixisse Carinum Orostius quoque testatur. Sed aucta invidia, quod in Comitatu Christianos haberet, etiam sanguine junctos, ut ex vita S. Juliani 9 Janu. cap. 8, nu. 35, patet.
d Ita plerique codices, quidam Maguntiaca, unus Moguntiaco; Mombritius Montiacho. Ibrechtus ad Margum. recte. Ita Vopiscus: Nam contra Diocletianum multis preliis conflisit. Sed ultima pugna apud Margum commissa occubuit, alia exemplaria habent apud Murtium. Eutropius lib. 9. Postea Carinum omni odio et detestatione viventem, apud Murgum ingenti prælio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum, inter Viminatium atque Aureum-montem. Aurelius Victor de Cæsaribus: At Carinus ubi Mœsiam contigit, illico Murgum juxta Diocletiano congressus, dum victos avide premeret, suorum ictu interiit. Margus urbs erat Mœsiæ, et flumen, ut in labula itineraria videre est.
e Ita codices omnes. Legendum forte, Maximo et Aquilino, nisi
Ex MSS. nisi Maximianus Herculeus illi subrogatus, qui anno sequenti, Christi 287, secundum consulatum gessisse legitur. Iis ergo Coss. cum superiore anno occisus esset Carinus, vehemens commota persecutio in Occidente.
Statunculus.f Ita S. Gregorius Turonen. lib. 1, hist. Franc. cap. 3. Hic (Chus) primus statunculam adorandam diaboli instigatione constituit, alti statunculum legunt, et staticulum, uti et hic, estque staticuli nomen etiam Tertulliano usurpatum. Brechtus: statiunculis, hoc est, parvis idolorum statuis.
Insulæ in Urbibus.g Insulæ in urbibus sunt domus undique vicis clausæ, atque ab aliis separatæ, uti marinæ insulæ undique aquis ambiuntur. Suetonius in Nerone cap. 16, et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur, et in Julio cap. 41. Recensum populi nec more nec loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit. In veteri descriptione Urbis ad singulas regiones, numerus exprimitur insularum.h Al. nymphas. In eadem descriptione Urbis præter balnea, lacusque aliquot recensentur nymphaea. i Al. quod latex subterfluit, in quo erat latice piscis etc. inepte corrupta lectio. k MS. Rip. recreandos. al. confirmandos. 1 Al. locum.
SS. Sebastiani. Tiburtii, et aliorum præclara facta in Urbe.
Remanserant autem cum venerabili Caio Papa hi, Marcellianus et Marcus, simul quoque et pater eorum vir clarissimus Tranquillinus; item B. Sebastianus, et pulcherrimus juvenis, sed et mente pulchrior, S. Tiburtius, et Nicostratus ex Primiscrinio cum fratre suo Castorio, et cum conjuge sua, Zoe nomine; item Claudius cum Victorino fratre suo et cum filio suo a Symphoriano qui fuerat a morbo hydropis liberatus. Hi tantum, universis cum Chromatio profiscentibus, cum Caio Episcopo remanserunt; Marcum et Marcellianum diaconii honore sanctificavit, Tranquillinum vero patrem eorum, fecit Presbyterum. S. Sebastianum autem, qui ad multorum profectum sub specie militiæ latebat, Defensorem Ecclesiæ instituit, ceteros vero Subdiaconos fecit.
69 Sed quia tutus nullus inveniri poterat locus ad latebramb confovendam, morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianumc Zetarium palatii: qui Castulus ibidem in palatio, in superiori loco et valde altissimo commanebat. Ideo autem hæc apta mansio probabatur, quia et ipse Castulus cum suis omnibus Christianissimus erat; et lex data de sacrificiis cum ubique sui fervore desæviret, in illis qui palatio adhærebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur. Erant ergo, ut diximus, omnes hi morantes cum sancto Papa Caio apud Castulum Zetarium, in ipsis superioribus palatii, et die noctuque gemitibus ac fletibus, et jejuniis atque orationibus occupati, exorabant Dominum, ut digni habentur tolerantia confessionis ejus in numero sanctorum Martyrum sociari.
70 Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri et religiosæ feminæ, et a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque veræ fidei firmitate et solidato fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur. Nam et cæcorum oculi illuminabantur eorum precibus, et sanabantur infirmi, et ex obsessis corporibus dæmones pellebantur.
71 Interea dum hæc aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini qui de alto lapsus, et caput et omnia membra quassaverat, ita ut de sola sepultura ejus agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur. Tunc dicit eis flentibus: Permittite med præcantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit juxta cum, et dicens supra vulnera ejus lente orationem Dominicam et symbolum, ita solidata sunt ossa ejus, et caput et omnia viscera, ut quasi nihil ei evenisset, ita factus sit incolumis.
72 Hæc itaque cum fecisset cœpit ire. Tenebant autem illum parentes ejus dicentes: Veni et habe eum servum et omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum unicum, quem habebamus, nobis jam mortuum reddidisti vivum. Dicit eis: Si ea quæ vobis dixero feceritis, magni pendam mercedem sanitatis hujus. Dicunt ei parentes ejus: Nosmetipsos si servos habere digneris, contraire non possumus: quinimo et optamus, si ipse judicaveris dignum. Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem nominis Christi. Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad Papam Caium, et dixit: Venerabilis Papa ac divinae legis Antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velut arbuscula novella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Caius Episcopus baptizavit eos, hoc est, juvenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.
a Is supra Felicissimus appellari videtur. At MSS. omnes, præterquam Ripatorii, Symphorianum hic habent, quem alti Symphorianum, alti Sympronianum vocant. Inscriptus est Marlyrologio 7 Julii, at Felicissimus et Felix 2, ejusdem.
b MS. Rip. contuendam.
c Quid zetæ sint, aut zetæ, quibus Zetarius præerat, supra dictum ad cap. 3, b.
d Al. incantare. al. decantare.
SS. Zoes, Tranquillini, et aliorum. cædes.
Verum quia multum est si velimus ea prosequi quæ et quanta per eos fecerit Christus, qualiter unusquisque ad palmam martyrii venerit tantummodo explicemus. Beatissima Zoe in Apostolorum natale dum ad a Confessionem Petri Apostoli oraret, ab insidiantibus paganis arctatur, duciturque ad Patronum regionisb Naumachiæ, at compellitur Martisc statunculo, quod illic stabat, thuris guttas incendere. Tum illa respondit: Mulierum Marti sacrificare compellitis, ut ostendatis Martem vestrum muliebribus delectari. Sed ille impudicissimæ Veneri potuit pudorem eripere, mihi vero tropæum fidei in fronte portanti non poterit prævalere. Non enim ego meis contra eum viribus luctor; sed in Domini mei Jesu Christi confidens, et vos et illum pariter ridendo contenno. Tunc Patronus regionis misit eam in custodiam obscurissimam, et per quinque dies fecit eam nec lumen videre, nec cibum nec potum accipere. Solum vox ejus qui eam illic incluserat audiebatur dicentis: Ibi morieris fame, et siti, et cæcitate, nisi te libaturam repromiseris Diis.
74 Sed cum pertransissent sex dies suggesterunt de ea Præfecto sævienti: qui jussit eam a collo et capillis in arborem excelsam suspendi et subter funum ex sterquilinio adhiberi. Statim autem ut suspensa est, in confessione Domini emisitd spiritum. Illi autem auferentes corpus ejus saxo ligaverunt et Tiberis alveo immerserunt, dicentes: Ne Christiani corpus ejus tollant, et faciant sibi illam deam.
75 Igitur celebrato martyrio ejus, venit in somnis B. Sebastiano, et narravit ei qualiter martyrium Domini suscepisset. Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminæ nos ad coronam præcedunt, ut quid vivimus? Ipse quoque descendens Apostolorum natalitii octavo die, ad B. Pauli Confessionem accessit: nihilominus et ipse perpessus insidias tentus est, et a populo lapidatus e mortuus est, et corpus ejus Tiberino gurgiti mancipatum est,
76 Item Nicostratus et Claudius una cum Castorio et Victorino et Symphoriano, dum corpora Sanctorum per ora Tiberina requirerent, a persecutoribus tenti sunt, et ad Urbis Præfectum perducti. Erat Judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, et per decem dies minis eos et blanditiis agens in nullo penitus potuit commovere. Tunc fecit de iis suggestionem Imperatoribus, qui jusserunt eos usque tertio torqueri. Cumque nulla ratione tormentis compulsi cederent, jussit eos in medio mari præcipites dari. Immensis igitur arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, et in loco mundo inter aquasf coronam martyrii celebrarunt. Insidiabantur itaque infideles fidelibus, et iniquo furore vexati Christianum non poterant nec nomen audire.
a Confessio est pars ecclesiæ, zbi Sanctorum corpora quiescunt. ac fere sub majori altari.
b Plures fuerunt in Urbe Naumachiæ; Domitiani regione 9 aliæ 13 duæ 14. Transtiberim. Et Baronius an. 286. nu. 13. hoc trans-Tiberim gestum censet, et nova munera tunc certis locis, certis hominibus ad inquirendos Christianos distincta: sique ut uni Urbis regioni plures esset præfecti Patroni, qui singuli in parte sibi concredita Christianos inquirerent.
c Al. staticulo, ut supra.
d Colitur 5 Jul.
e 6 Jul. 17 Jul.
CAPUT XXI. S. Tiburtii martyrium.
Interea dum S. Caio Episcopo quidam se simulata fide sociasset, dicens se esse Christianum; porro hic apostata exstiterat et erat fraudulentus in omni sermone, et callidus in omni commisso. Quid multa? dum a B. Tiburtio viro scholasticissimo et nobili et sancto frequenter argueretur, quod capillos super apicem frontis tonsoris arte componeret, et quod assidue a pasceretur et ludendo pranderet, et quod licentius feminarum se aspectibus daret, et quod a jejuniis se et orationibus tolleret, quod somno deditus non interessetb pervigil in hymnis Dei ducentibus noctes; dum pro his, ut diximus, a B. Tiburtio acrius argueretur, simulat se æquanimiter monentem accipere: et egit arte quatenus orantem S. Tiburtium comprehenderent infideles. In qua comprehensione seipsum teneri fecit, et simul ad secretarium perduci Judicis sævientis. At ubi introducti sunt, Fabianus Præfectus dixit ad eum, qui se arte tradiderat: Quis diceris? At ille respondit:c Torquatus. Fabianus dixit: Quid profiteris? Torquatus dixit: Christianus sum. Fabianus dixit: Ignoras quod jusserunt invictissimi Principes, ut qui sacrificare diis noluerint diversis suppliciis macerentur? Torquatus dixit: Hic magister meus est, et ipse me semper docuit: quod hunc videro facere, necesse est ut faciam.
78 Fabianus conversus ad S. Tiburtium dixit: Audisti quid Torquatus asserat? quid ad ista respondes? S. Tiburtius dixit: Torquatus diu est quod se Christianum esse mentitur. Virtus enim nominis ipsius sancti graviter fert et moleste, suum nomen non a suisd amatoribus usurpari. Revera enim, Vir illustrissime, hoc Christianum vocabulum divinæ virtutis est, sectatorum videlicet Christi, qui vere philosophati sunt, qui vere Christiani dicti sunt, qui ad obterendas libidines fortiter dimicarunt. Credisne, Vir illustrissime, hunc esse Christianum, qui in lenocinio suie moliendo capitisf fimbrias committit, qui tonsorem diligit, qui scapulas molliter gestit, quig fluxum gressum improbo nisu distendit, qui viros negligenter agit, feminas diligentius intuetur. Numquam tales Christus habere dignatus est servos. Verum quoniam me hic se imitaturum asseruit, hic in tuo conspectu probabis eum esse mentitum. Hic enim qualis semper fuerit nunc evidenter ostendet.
79 Fabianus dixit: Consultius facies, si saluti tuæ consulas, et Principum decreta non contemnas. S. Tiburtius dixit: Ego saluti meæ melius non consulo, quam ut deos deasque contemnens, unum Dominum Jesum Christum Deum meum esse confitear. Torquatus dixit: Non solum ipse Christianus crudelis est, verum etiam multos persuadet, et decipit, ac docet omnes deos dæmones esse: ipse autem cum sociis suis, cum quibus magicash artes exercet die noctuque incantationibus occupatur. S. Tiburtius dixit: Falsus testis non erit impunitus. Et ait Judici: Iste, quem vides, Illustrissime vir, malitiæ suæ curis exastuans ad nihil aliud Christianis est junctus, nisi ut cogitaret quomodo se nobis quasi Christianum ostenderet, quomodo aliis se fidelissimum mentiretur. i Reprehendebam tamen in eo Cyclopeam edacitatem, k et mersum vino pudorem, et sepultam divini nominis sanctitatem. Ebrius patiebatur sitim, et esuriem yomens: nec ut Christianus, sed ut Antonianus quondam ille conviva manducabat, bibebat, yomebat, et nunc Christianos arguit, Christianos accusat, in nos mitem Judicem incitat, gladium nolenti Judici porrigit, et ut dæmoniis cervices nostras inclinemus hortatur. Videmus votum tuum, videmus cruenta consilia; et scelerata arte verborum venena tui pectoris intuemur. Accingere nunc l crudelissime: utere carnificis officio: vendica tibi et ipsius Judicis vocem: applica eculeos, suspende Christianos, damna, percute, incende, universa tormenta adhibe, bene nos accepisti. Si exilium minaris; hoc philosophantibus totus est mundus: si supplicium; evadimus mundi carcerem: si ignes; majora horum in cupiditatibus vincimus. Decerne quidquid libet, omnis nobis vilis est pœna, ubi pura comes est conscientia.
80 Fabianus Præfectus dixit: Restitue te generi tuo, et hoc esto quod te natura dictavit. Nobilis enim natus ad tantam devolutus es fæcem, ut m velis et supplicium simul et infamiam subire et mortem. S. Tibertius dixit: O prudentissimum virorum, et Romanis Judicem constitutum? quia meretricem Venerem, et incestum Jovem, et Mercurium fallacem, et Saturnum filiorum occisorem colere nolo, infamiam n generositatis incurro: et quia unum et verum Deum, qui in cœlis regnat, adoro et veneror, suppliciis me macerandum esse minaris. o Non annuimus tuæ persuasioni: non negamus: Christum filium Dei ad hoc de cœlo descendisse ad terras, ut a terris homo ad cœlum posset ascendere; ideo istas omnes vanas effigies, quas colitis sine caussa, proculcans pedibus meis, Deo me omnipotenti subjeci.
81 Tunc Fabianus jussit ante pedes ejus carbones ardentes effundi; et ait ad eum: Elige tibi unum e duobus, aut thura in istis carbonibus adjice, aut pedibus super eos nudis incede. Tunc B. Tiburtius faciens signum Cruceis, constanter nuda super eos ingressus est planta, et cœpit Præfecto dicere: Depone infidelitatem, et disce quia hic solus est Deus, quem confitemur creaturis omnibus dominari. Mitte tu, si potes, in nomine Jovis Dei tui manus in calidam aquam; et si potest Jovis tuus faciat te non sentire fervorem ardoris. Nam mihi in nomine Domini mei Jesu Christi videtur, quod super roseos flores gradior, quia creatura Creatoris sui famulatur imperio.
82 Fabianus dixit: Quis ignorat magicam vos docuisse Christum vestrum? S. Tiburtius: Obmutesce infelix, et noli auribus meis hanc injuriam facere, ut audiam te rabido ore latrantem, mellifluum nomen ejus sanctum nominare. Tunc iratus Fabianus dictavit sententiam dicens: Blasphemator deorum, et reus atrocium injuriarum, gladio animadvertatur. Ductus est autem via Lavicana tertio milliario ab Urbe, et effundens orationem ad Dominum uno ictu gladii verberatus p abcessit. Et in eodem loco apparente quodam Christiano sepultus est: in quo loco multa beneficia semper præstitit Christus ad laudem nominis sui usque in præsentem diem.
a MS. Rip. potaret.
b Al. pervigiles.
c Metaphrast. Curtuatus ni forte legendum. Turcuatus.
d Al. moribus.
e Al. molliendo.
f Al. fibras omittit; al. fibras amittit.
g Al. flexum.
h Al. clades. i Al. reprehendebant. k Al. immensum vini pudorem; Brechtius, emersum vino putorem. 1 Al. Christianissime. m Al. possis. n Al. et ingenerositatem. o Al. Non abnuimus, non renitimur, non negamus. p Colitur S. Tiburtius 11 Aug. quo die et S. Chromatii parentis ejus memoria agitur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.