§ I. Tergeminorum cultus, acta, ætas.
Celeberrima est in sacris fastis sanctorum fratrum tergeminorum memoria XVI Kal. Februarii, quo die Usuardus: Lingonis natalis sanctorum Geminorum Speusippi, Elasippi, et Melasippi, qui cum essent vigintiquinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Ionilla, et Neone, martyrio coronati sunt, tempore Aureliani Imperatoris. De iisdem agunt MSS. pleraque itemque Beda vulgatus, Ado, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Bellinus, Martyrologium Romanum, Felicius, Saussáius; quorum plerique Turbonem addunt. Antiquissimum S. Hieronymi MS. Martyrologium ita habet: Lingonas passio sanctorum geminorum Speusippi, Elasippi, Melasippi, Leonillæ, Junillæ, Nenonis. MS. Dungqallense: Germanorum trium, Speusepi, Helapi, Munici. MS. vetustissimum Rhinawiense: Lingonis passio sanctorum Martyrum geminorum. Wandalbertus:
Sextaque cum decima Antonii virtute dicatur: Hæc etiam socio Geminorum pollet honore, Lingona quos uno celebrat plebs marmore tectos.
2 Vix alia tam varie scripta Sanctorum nomina reperias. Speusepus enim, Speosippus, Sensippus, Speusipus, Spensippus, Peusippus, Speusipius, dicitur; qui Speusippus est, quod equorum incitatorem sonat. Ast Eleusippus, qui equo venit, autcertat; Elensippus, Eleusipus, Heleusippus, Eleusipius, Helapus, Eleosippus, et (nec mgle quidem, quasi equi instigator) Elasippus. Melasippus vero, Meleusippus, Maleusipus, Melensippus, Meleusipus, Municus, Meleosippus, Malensippus, Mesippus. Leonilla quoque, Leovilla, Lonilla, Neonila, Neovilla. Jonilla autem, Jovilla, Conilla, Jeonilla, Lonilla, Lovilla, Imnilla, Jonella, Jan illa, Junilla. Neonem demum quidam Neronem, alii Neonam, alii Nenonem vocant; Martyrologium Germanicum Neonem, sed feminam asserit, capillis, uti Leonillam ac Jonillam, suspensam, postque alios toleratos cruciatus plexam capite.
3 Horum gloriosorum pugilum acta excepisse S. Neon et Turbon seruntur. Ea an uspiam extent, haud valemus statuere. Ipsa esse existimabat Rosweydus noster, quæ ipsiusmet manu ex vetustissimo codice Marci Velseri descripta hic damus, plane egregia ni mutila sorent. Alia ex MSS. Audomarensi, S. Maximini, S. Mariæ de Ripatorio accepimus, quæ paullum expolita Surius, contracta Mombritius et Cornelius Grasius edidere. Horum auctor Warnaharius fuit, qui Molano Wariharius, Galesinio Evariharius dicitur. Ea S. Ceraunio, sive Ceranno dicavit, Episcopo Parisiensi, qui sedisse traditur sub Clodoveo II, ante Leudebertum, qui concilio Remensi sub Sonnatio an. 630, interfuit. Posteriora hæc acta ait Galesinius mendis aliquot aspersa. Fatetur id ipsium Surius, at Baronius to. 2, ad an. 179, nu. 37, quorum, inquit, martyrii acta extant, germana quidem, sed injuria temporum aliquantulum depravata. Supponunt plerique, hæc ipsa esse acta, quæ primitus S. Neon scripsit, quod sane nobis non probant: Rosweydus Velseriana illa putabat Neonis esse; nec id liquet.
4 Quod præcipue in iis vitiatum queritur Baronius, est temporum character, dum sub Aureliano Imperatore passi dicuntur, S. Polycarpi ætate; cum hunc constet anno M. Aurelii septimo, qui fuit Christi 168, martyrium subiisse; Aurelianum imperio potitum anno 270. Restituit ergo Baronius pro Aureliano, Aurelium; cujus tempore, inquit, ex Quarto Præside, qui illic ponitur, hi passi noscuntur. Quartus enim Consularis temporibus M. Aurelii et Lucii Veri in urbe claruit; gessit et consulatum una cum Lucio Vero. At non Quartus Præses in Actis nominatur, sed Quadratus, quamquam et quem ille cum Lucio Vero Consulem fuisse scribit, non Quartus, sed T. Numidius Quadratus fuit, anno Christi 167. Ast unde constat cum ipsum esse Quadratum, qui inter Primates et Judices populi Lingonici recensetur a Warnahario? Omnia fere Martyrologia (præter Romanum a Baronio correctum, et MS. quoddam monasterii S. Maximini) non Aurelium, sed Aurelianum habent. Ado tamen, Notkerus, Maurolycus, Felicius, MSS. aliquot, a S. Benigno S. Polycarpi discipulo, conversos, et sub Aureliano interfectos memorant; quæ haud invicem congruunt.
5 In priore vita nec Aureliani, nec S. Polycarpi mentio fit; nec apud Lingones passi, sed in Cappadocia dicuntur. Suffragantur Menæa Græcorum et Maximus Cythereus; nam XVI Januarii ita habent: Eodem die sanctorum Martyrum et germanorum Peusippi, Elasippi, et Mesippi, et Neonilæ aviæ eorum.
Etsi sint equites nominum significatione, Pedites tamen currunt Tergemini ad flammam. Neonila vero vetula rogum immanem Velut quæpiam vegeta perpetitur juvencula.
Fuerunt hi ex Cappadocia, uno editi partu, egregie docti equos domare, campoque flectere. Cum aliquando patriam agentes Jovis Nemesii solemnitatem, aviam suam invitassent ad epulas; illa Christi fide probe erudita, ejus circa nos dispensationem illis exposuit, et gentilium derisit idola. Continuo ea dissertatio salutis iis occasio fuit: singuli enim in memoriam rediere somniorum, quæ iis superiori nocte erant oblata, viam ad Christi fidem veluti pandentia. Subito igitur idola demoliti, Christumque summa libertate confessi, a Dominis suis in ignem conjecti, martyrii coronam percepere. Eadem fere Maximus. Leonillam aviam solum gladio percussam acta tradunt: quædam Martyrologia multis una cum Neonilla et Neone excruciatam suppliciis. Menæa hic, ignis tormentum pertulisse. Quod vero ejus tergemini nepotes dicuntur a Dominis suis in ignem præcipitati, Præsides intellige ac reip. moderatores.
6 De patria ita breviter commentatur Raderus in Notis MSS. ad Menæa: Passi sunt in Cappadocia, et ad Lingonas translati, qui Livio sunt inter Padum et Alpes, Celtarum populi. At dupliciter fallitur: nam neque inter Alpes et Padum coluere Italici Lingones; nec iis Tergemini, sive vivi, sive exuviis eorum isthuc deportatis obtigere. Livius lib. 5, Pænino deinde Boii Lingonesque transgressi, cum jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur; Pado ratibus trajecto, non Etruscos modo sed etiam Umbros agro pellunt: intra Apenninum tamen sese tenuere. Nec fere eorum alibi mentio, ut exiguum fuisse populum possis conjicere, et Boiorum nomine obscuratum. Qui vero Tergeminorum vel ortu vel reliquiis nobilitati sunt Lingones, ii in Galtia Transalpina etiamnum celebres sunt, quorum metropolis, circa Matronæ amnis fontes sita in provincia Lugdunensi prima, Gallice Langres appellatur.
§ II. Reliquiæ Elwangam translatæ.
Aliis quoque diebus sanctorum horum Martyrum mentio fit in Martyrologiis, vel rejecto isthuc hinc officio, velobquampiam translationem. Saussatus in Supplemento Martyrologii Gallicani IX Januarii eos refert, aut saltem Leonillam, Jonillam, (quam perperam Leonillæ filiam facit) Neonem, Turbonem; traditque Leonillam Divione sepultam in eadem crypta, ubi S. Benignus Martyr ab ipsa fuerat multo cum reverentiae officio tumulatus. At non verisimile est S. Benignum ante Leonillam interfectum, ut 1 Novemb. dicemus.
8 In Kalendario monasterii S. Joannis Capuæ, quod recitat Michael Monachus, referuntur XVIII Januarii, quo die Galesinius: Lugduni S. Peusepii et sociorum Martyrum, qui Aureliano Cæsare coronantur. Idem habet Ferrarius, citat uterque Mombritium, qui S. Speusippi et sociorum acta narrat. MS. Florarium eo die: Inventio et dedicatio sanctorum Martyrum, Speusippi, Eleusippi, et Meleusippi. Ferrarius rursum, XIX Januarii ex Canisio: Elwangæ in Suevia Sanctorum Geminorum: imo Tergeminorum, quos mox dicemus coli Elwangæ, sed XVII Januarii. Denique idem Ferrarius 18 Februarii: Lugduni sanctorum Martyrum Speusippi et sociorum. XVIII Septembris MS. Florarium: Item inventio et dedicatio sanctorum Martyrum Speusippi, Eleusippi, et Meleusippi. Inventionis hujus, ac dedicationis basilicæ eorum, mentio fit in fine actorum per Warnaharium: quæ si sunt ab ipso scripta, antiquior aliqua Tergeminorum Inventio contigit, nobis ignota. Petrus de Natal. Quorum omnium, inquit, corpora diu latentia, processu temporis inventa sunt, et digno honore tumulata.
9 Altero post Warnaharii ætatem seculo in Sueviam translata eorum sunt pignora. Testatur auctor vitæ S. Annonis apud Surium IV Decembris, lib. 1, cap. 38. In Suevia, inquit, loco qui dicitur Cella S. Viti, quidam Alemannorum atque Burgundiorum Dux olim ecclesiam constituens, suis eam hæreditariis bonis ad sustentationem monachorum illic Deo militantium abundare fecit. Qui devotione pariter et fide instructus, cum sanctarum reliquiarum studio Divionem venisset, inde rediens, corpus Deo dilectissimi Martyris Benigni secum exportavit: qui divinitus ab Oriente Galliis destinatus, post multos agones tandem sub Aureliano Cæsare lancea militis percussus, in specie nivææ columbæ cœlos penetravit. Illos quoque Tergeminos fratres, Speusippum, Eleusippum, et Meleusippum, a prædicto Martyre baptizatos, et apud Lingones egregie coronatos, una cum corpore S. Mamerti, civitatis illius Episcopi, Dux idem concedente Christo emeruit: lætusque cum tanto cœlestis patrocinii pignore fines Alemanniæ repetens, ecclesiæ, quam construxit, desiderabilem consignavit thesaurum. Idem aliis verbis narrat Cornelius Grasius.
10 Dux ille, B. Hariolphus fuit, cujus vitam ab Ermenrico scriptam, aut certe origines Elwangensis caenobii, 13 Augusti dabimus. Est Elwanga magnificum Sueviæ monasterium et oppidum, ad Iagistam, sive Iaxtum amnem, in pago, sive tractu, qui Virguna, vulgo Virngrunt dicitur. Elephanciacum, et Elefancense vocat Bruschius; Crusius Suevicor. Annal. lib. 41, par. 1, Elephanticum, et Elephancense; alii Elwacense, et Elwangense. Ab alce fera (quam Ellend, vel Elland Teutonice dicimus) ibidem capta id nomen ductum tradit Crusius; inque ejus rei memoriam, solemnibus festis Evangelia in ea ecclesia cani solere, libro supra pulpitum locato pelle alces hirsuta operto. Conditum Elwangense caenobium scribit Bruschius anno 764, et mox secum ipse pugnans obiisse ait Victerbum secundum Abbatem an. 732. Crusius fundatum aitan. 734. Hoc ex Ermenrico constat SS. Sulpitii et Serviliani Martyrum corpora B. Erlolfo Episcopo ab Adriano Papa esse data, sique Domino Hariolfo fratri suo huc translata Elwangen. At creatus est Pontifex Adrianus an. 772. Ab eodem Erlolfo fratre accepit fortassis sanctorum Tergeminorum reliquias; nisi si ipse, quod quidam tradunt, in Episcopatum Lingonensem fratri successit, eumque suo monasterio thesaurum largitus est.
11 Ceterum coluntur Elwangæ Tergemini veluti Patroni secundarii (præcipuus est S. Vitus, ut 13 Junii dicemus) ritu duplici secundæ classis cum octava, ut patet ex propriis officiis ejus Ecclesiæ anno 1631, a sacra Rituum congregatione confirmatis. De Translatione in fine Lectionis sextæ isthæc memorantur: Quorum corpora, una cum nonnullis reliquiis S. Desiderii Episcopi et Martyris, e Lingonum civitate per B. Hariolphum et fratrem ipsius Erlolphum Lingonicenses Episcopos Elvacum translata, in ecclesia collegiata S. Viti requiescunt. ex veteri MS. M. Velseri.
Tergemini varie ad fidem invitati.
Tres pueri fratres, quasi tres rosæ ex una virga natæ florentes, ita hi ex uno utero simul nati, et aspectus gratia et sapientiæ profectu pollebant. Quibus cura maxima hæc erat, ut equos alerent, ut familiam ampliarent. Quorum avia, Leonilla nomine, medicinam instructe cognoverat, et notis diligenter instructa, ut incomparabilis haberetur. Memorati autem pueri tres nepotes ejus, et nutritores optimi equorum erant, et ascensores incomparabiles. Qui cursu rapidissimo ferebantur pene quotidie in locum, qui Palmasus appellatur, in quo stabat Dea Nemesis, quam gentiles superstitione colebant.
2 Isti igitur cum aviam suam Leonillam ad suum convivium invitassent, et ea, quæ de sacrificiis Nemesis attulerant, quasi pro benedictionibus posuissent, Leonilla avia eorum dixit: Sic omni sapientia eruditi estis, ut nesciatis idolorum culturam inimicam salutis humanæ semper existere, et animas æternis poenis in Tartaro religare? Ego Christi ancilla sum, qui cœlum fecit et terram, maria, et omnia, quæ in eis sunt; qui post tenebrosam et cæcam noctem, lumen prodire jussit, ortum solis et occasum segregavit, dies constituit, tempora disposuit, lunæ cursum certis metarum anfractibus per plateas cœli ire constituit, stellis quoque splendentibus varia claritate cœlum ornavit, statuit montes, fontes aperuit, campos extendit, perpetuos cursus fluminibus contulit, ab arboribus protulit poma, vitibus botryones exhibuit, olivæ nemora pinguedinis gratia tam in reflectiones quam in splendores supplevit; laxavit nubibus cursum, ut illic influant, sicut ipso jubente eas distinxerunt flabra ventorum; quæ nunc tepenti molliore temperant sæculum, nunc rigenti algore penetrant mundum, ut fertilitatem agris impertiant, et viventium omnium muniant sospitatem: ipso volente vivimus, ipso pascente alimur, ipso a dominante vestimur. Hunc ego Deum colo, et ut ipsum excolatis, admoneo. Nemesis enim idolum est, quod execratur Deus, qui est in cœlis. Cognoscere enim debetis creatorem omnium Deum, ut de tenebris exeatis ad lucem, de morte resurgatis ad vitam. Ego enim matrem vestram in hac fide erudivi, quæ vos tres cum uno subito partu fudisset in mundo, tertio a nativitate vestra anno exire jussa est de isto sæculo,b ad alterum sæculum properare. Post cujus obitum pater vobis impedimentum fuit, ut nec ad veritatem potuissetis attingere, et ad portum salutis a tempestatibus dæmonum pervenire. Nunc vero omnia impedimenta sublata sunt, et sapientia in vestris sensibus regnat, et nihil tale profero ex ore meo, quod non evidentius evidentius agnoscatis. Et ideo rogo vos, secundus fructus ventris mei, aperite oculos vestros ad cœlum, et idolorum omnium culturam, quasi inimicam saluti vestræ projicite, ut possitis ad æterna gaudia pervenire.
3 Hæc cum dixisset Leonilla, pueri stupefacti, alius ad alium attendebant, et fundentes lacrymas cœperunt dicere: O dulcissima avia, ubi usque nunc istam veritatem a nostris animis occultasti? Quibus illa respondit: Quoniam pater vester numquam potuit in ista veritate esse consensus, idcirco silui, ne verbum Dei, quod in vestris mentibus seminassem, eo prohibente non posset fructum adferre.
4 Tunc illi tres recordati sunt visiones, quas viderant in ea nocte, quæ transierat, et exclamans Speusippus dixit: Videbam me in visu noctis præteritæ in sinu aviæ meæ, quæ mamillam suam plenam lacte labiis meis infundens, dicebat: Speusippe bibe lac, quo in agone et in certamine dum veneris, quantum plus biberis, tantum fortius et velocius vincis. Et cum hæc dixisset Speusippus, Eleusippus dixit: Credite et me vidisse hujuscemodi visionem: Vidi in cœlo sedentem super sedem magnam ex electro et gemmis instructam; et dum me pavor tenuisset, ita ut splendore nimio meos oculos obumbrarem, vocavit me ad se dicens: Noli timere: inimicum tuum vinces, et dum viceris, ad palmas attingis. Cumque hæc Elasippus retulisset, exclamavit Melasippus dicens: Videbam et ego visum, et nescio quem Regem comparantem nos. Scribebat autem instrumenta nostra ex auro, et libertatem nostram simul faciens, totos tres nos ad militiam applicabat, cingebat baltheis, chlamydibus induebat, dicens: Avia vestra talia mihi obtulit munera, et tales pro vobis die ac nocte per seipsam et per amicos meos effudit preces, ut vos in meo palatio militetis. Cumque gratanter ea, quæ nobis dicebantur, audirem, vultu hilari Rex dixit mihi: Melasippe immortales equos paravi tibi et fratribus tuis.b Hinc corrigas Maurolycum, Galesinium, Canisium, Saussaium, qui Neonillam Tergeminorum matrem fuisse scribunt. Petrus de Natal. lib. 2, cap. 93, scribit S. Leonillæ sororem fuisse, conversamque viso miraculo in morte Tergeminorum.
Idolis eversis, plenius instruuntur.
Et hæc dicentes stupebant se isti tres fratres invicem, et fletum tenere non poterant; dicentes visiones suas ita oblivionis vinculo fuisse religatas, ut nisi avia nostra hæc verba ad nos locuta fuisset, ista quæ videmus, ad memoriam nostram penitus non redissent. Tunc unanimes dixerunt ad aviam suam: Indica nobis, quid debeamus facere, ut possimus istum Deum colere, qui verus est. Quibus Leonilla dixit: Doceat vos Imperatoris exercitus, quid faciat tyranno et satellitibus ejus, ut placeat Regi suo; et vos ut placeatis Regi cœlesti, hæc facite diabolo, qui est verus tyrannus, et satellibus ejus, id est, dæmoniis, qui in idolis habitant. Erant in domo illorum duodecim templa, in quibus erant duodecim simulacra, in quibus per singulos dies in singulis mensibus sacrificia exhibebant. Accedentes autem unanimiter cum servis suis, dejicerunt idola minutatim mittentes, a templa autem eorum funditus everterunt: carnes vero, quæ sacrificatæ fuerant, canibus projecerunt.
6 Tunc Leonilla positis genibus in terra expandens manus suas ad cœlum dixit: Hæc tua sunt opera, Pater Domini nostri Jesu Christi, quæ tibi Deus et Dominus noster Jesus Christus in Evangeliis exclamavit dicens: Confiteor tibi Pater Domine cœli et terræ, qui abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ecce enim parvulis revelasti regnum tuum, et confirmasti mentes eorum, exaudisti orationem meam, et nepotum meorum animas liberasti, et sensus eorum simulacris vanis obligatos tuis manibus exsolvisti.
7 Tunc perrexit ad S.b Macarium Confessorem, qui erat in exilio ab Antiochia missus in ergastulo Cappadociæ, in montec Athar, qui est in suburbiod Nazanzæ civitatis, qui orationibus suis aquam fecit in ipso monte confluere; de nono enim milliario aquam sibi exules in eodem loco damnati portabant. Hos igitur nepotes suos perduxit ad eum: quos ille suscipiens, docuit omnia Catholicæ fidei mysteria, unitatem Trinitatis, veritatem Deitatis, æqualitatem omnipotentiæ, nihil majus, nihil minus, idem esse substantiam, majestatem, Deitatem, Patrem vere patrem esse, qui genuit filium, sicut lumen de lumine, fluvium de fonte, sicut verbum ex voce, sicut sonum ex verbo, sicut rationem de consilio, sicut gaudium de bono nuntio; ex eo esse Filium, ex quo est Pater sicut ex eo fluvius, ex quo fons. Qui fluvius etiamsi doceatur postea cucurrisse, semper tamen ictus in corde fontis fuit. Non enim fons aliquando sine aqua esse potuit, sicut nec fuit aliquando sine Filio Pater: sicut verbum ex voce; ex quo enim vox, ex eo et verbum, sic et ratio ex consilio; ex quo enim consilium, ex eo et ratio: sicut et gaudium ex bono nuntio; ex quo enim bonum nuntium, ex eo et gaudium. Ideo enim et Evangelium bonum nuntium interpretatur, quia gaudium donavit flentibus, libertatem servis, redemptionem captivis, cæcis lumen reddidit, surdis auditum, salutem.... hic (pro dolor!) solium unum excisum erat.
a Saussaius addit, Nemesis ab iis comminutam statuam; quod est a S. Neone factum.
b Plures Macarii memorantur in sacris Fastis, etiam Antiocheni Antistites, de quibus suo loco, sed Tergeminorum ævo plerique posteriores.
c Alius hujus nominis locus in Palæstina refertur Josue 19, 7, qui aliis Ather, et Ether.
d Nazianzus aliis, et Nazianzum dicitur, oppidum exiguum, sed cui Gregorius Theologus isthie natus, paterque ac mater sanctitate illustres, celebre pepererunt nomen.
12 Dicit ei Hermogenes: Stulte moras nostras otiosas putas? non sicut vos vultis, ita peribitis. Melasippus dixit: Chorus nos Christianorum expectat, occurrere volumus, si non ad sextam, vel ad nonam: si non ad nonam, vel ad undecimam, ut accipiamus et nos, sicut illi, qui priores laborasse probantur, mercedem martyrii. Dicit ei Quadratus: Miser mortem tuam ante oculos vides, et sine timore loqueris? Melasippus dixit: Nos mortem non videmus, sed videmus vitam nostram, vultu hilari nos respicientem Dominum nostrum Jesum Christum, quem vos non potestis videre, quia oculi vestri pleni sunt caligine idolorum.
Martyrio cum avia aliisque coronantur.
Tunc jubent adduci aviam eorum Leonillam, et vocantes eam, secrete dicunt ei: Vade ad nepotes tuos, et dic eis, ut deponant vanitatem mentis suæ, et reædificent templa, et restituant deos, ut possint, sicut semper amati sunt, plus amari. Quibus ait Leonilla; Ego vadam, et persuadebo illis ut vivant. Cumque Leonilla venisset ad eos, accedens hilari vultu, osculatur eos, et dicit: O agni sine macula, positi in medio luporum, estote prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbæ, in mansuetudine Christi: nulla vos terreat difficultas, nullæ pœnæ perterreant: occidi enim pro Christo majus est, quam regnum assumere. Regnum enim mortale est hoc, quod in mundo est, illa autem vita æterna est.
14 Tunc suspenddi tres pueros in una arbore præceperunt, ligantes manus eorum sursum, pedes vero deorsum, tantum trochleis stridentibus eorum membra traxerunt, ut ossa apparerent, et nervi quasi in cithara extensi. Illi vero sudorem habentes in facie tacitis tacitis vocibus Deo gratias referebant. Tunc Quadratus dixit: Ubi est Deus vester? Speusippus dixit: Hic est, et ipse adjuvat nos, ut de poenis vestris non solum non doleamus, sed etiam rideamus. Palmatus dixit: Infelices et miseri, uno animo ad mortis vestræ interitum festinatis. Elasippus dixit: Unus venter nos uno die genuit, una mater tres filios dedit sæculo, una arbor tres Martyres tradidit Deo. Quadratus dixit: Non in ista arbore moriemini, sed vos hodie ignis consumit. Melasippus dixit ad eum: Qui unus ignis erit, qui trinitatem nostram trino Deo tradat in sacrificium.
15 Tunc jubentibus his Palmato, Hermogene, et Quadrato ignis copiosus accenditur. Cum autem moras facerent ligna portantes, conversi ad aviam suam dixerunt: Memor nostri semper esto in orationibus tuis, et cum cibum acceperis frangis panem, et incipiunt micæ cadere de fragmento, collige micas de mensa, et memor esto nomina nostra, ut et nos gustemus de micis mensæ Regis nostri, quia super faciem terræ a non sumus loti, ut de mensa ejus gustemus panem. Quibus Leonilla dixit: Saturi estote, quia sanguis vester vos lavabit, et confessio vestra candidis vos induit vestimentis. Et statim ad mensam Regis vestri inter invitatos accumbitis, quia vestem nuptialem in martyrio suscepistis. Ex illo enim die baptizati estis, ex quo idola confregistis, et credentes Deo sermonem vitæ intus in animo recepistis. Sicut enim si quis baptizetur, et non credat ex toto corde, aqua baptismatis non solum non tollit peccata, quæ habuit, sed incipit ei addere incredulitatis suæ reatum et crimen; ita qui ex toto corde crediderit, si illi defuerit baptismus, non eum excludit a numero fidelium: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem.
16 Igitur cum eam credentes audirent, ligatis pedibus et manibus in medio ignis jactati sunt. Statim sicut de tribus Hebræis legitur, disrupta sunt vincula eorum, et coeperunt stare in oratione, et Deo gratias agere. Flamma enim in modum arcus exaltabatur ad nubes, illi vero immobiles permanebant, monentes servos suos, et dicentes: Videte, ne seducamini ab eis, et timeatis homines vanos, et ad sacrificium eorum penitus non accedatis. Defecerunt autem ligna portantes. Mittere jusserunt tedas, oleum, pices, ceram, quæ omnia arserunt, famulos autem Domini in nullo penitus contingebat incendium.
17 At ubi finiti sunt ignes et ligna, coeperunt Sancti insultare Judicibus suis, quibus et dixerunt: Dedit nobis Dominus Deus noster potestatem, utrum velimus, exire de corpore an non: quem nos rogavimus, ut igne deficiente, nos insultaremus vestræ perfidiæ, qui nobis hoc præstare dignatus est. Ecce modo exultantes egredimur, nullam de igne vestro habentes in corpore cicatricem, Et hæc dicentes positis genibus in oratione emiserunt spiritum, tanquamgni adhuc vocem benedictionis in ore gestantes.
18 In ea hora Junilla quædamb parvulum tenens jactavit eum, et exclamavit dicens: Christiana sum. Uni ego Deo meo Jesu Christo credo, immortali Regi et perpetuo. Quam irati jusserunt post tergum manibus a capillis suspendi, dicentes: Nisi promiseris negare te Christum, et de sacrificiis manducare, non inde deponeris. Ad quam accedens maritus ejus dicens: Junilla mea, conjux bona, miserere mihi, et infanti filio tuo, cui eum derelinquis? Cui illa respondit: Parvulum ego genui, me autem Deus creavit: quem debeo ego anteponere, parvulum meum creatori meo, an creatorem meum, qui me et creavit et judicaturus est? Ad aliorum autem metum cito jussa est duci ad vicum Orbatum, et una cum Leonilla avia Sanctorum capite cædi.
19 Neon autem Exceptor, qui gesta ipsa scriptis, claudens codices suos, in quibus exceperat, collegæ suo Turboni consignavit, et cucurrit ad Nemesim, dejecit eam, et minutatim marmora ejus misit, et omnia quæ erantc idola minuta per gyrum ejus contravit. Quod factum custodes templi nuntiantes, tenuerunt tamdiu cædentes et lapidantes, quousque confessus Dei filium spiritum exhalaret.
20 Turbon autem scribens victorias confitentium Dominum Speusippi, Elasippi et Melasippi, Leonillæ, Jonillæ, et Neonis, non post multum tempus martyrium perpessus est. Passi sunt autem hi, qui supra, XVI Kal. Februarias, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in sæcula sæculorum, Amen.
a Hæc repugnant ei quod a Warnahario aliisque Gallicis scriptoribus traditur, a S. Benigno fuisse baptizatos: quamquam et ipse sibi, ut infra dicemus, contradicit Warnaharius.
b Petrus de Natal. relicto viro et duobus parvulis.
c Multa de Nemesi ex Pausania aliisque veteribus congerit Lilius Gregorius Giraldus historiæ Deorum syntagm. 16, Vincentius quoque Carlarius, et Laurentius Pignorius lib. de imaginib. Deor. At de his minutis per gyrum idolis nihil.
ALIA ACTAAUCTORE WARNAHARIO,ex tribus veteribus MSS.PROLOGUS AUCTORIS.
Sancto et a me Pontificali apice præferendo, Domno a Ceraunio Papæ, Warnaharius salutem.
Præcipiis beatissimorum Episcoporum personis assidue coæquari meritis non desistens, in omni conversatione sacerdotii, sancta quotidie exornari religione festinans, divinarum litterarum legendi studio universa dogmata peragrasti: nunc sanctorum Martyrum gesta, ad laudis tuæ cumulum, pro amore religionis congregare in urbe Parisiaca devotus intendis. Undeb sancto Eusebio Cæsariensi in æmulationis studio coæquandus es, et pari gloriæ dono perpetualiter memorandus. Da veniam nostrae imperitiæ, quoniam te tantum laudare non sufficimus, quantum esses cordi si facundia succurreret præferendus. Gesta Sanctorum geminorum, qui in suburbio Lingonicae civitatis pretiosam adepti sunt consummationem martyrii; vel Beatissimic Desiderii Martyris et Antistitis ipsius civitatis, sicut devotionis studio imperastis, ita desiderantissime me famulationis obedientiæ cognoscatis.
a De eo agemus 27 Septembris, quo tempore vixerit, diximus supra in Prolegom. § 1, nu. 3.
b Perperam Sanctus appellatur hic, et in multis Martyrologiisad
21 Junii Eusebius Cæsareensis Episcopus, qui licet de Ecclesia non male meritus sit, dum gesta Sanctorum descripsit, tamen Arianæ hæresis propugnator fuit. Sed cum S. Eusebii Episcopi nomen in sacris labulis reperissent quidam, Cæsareensem existimarunt, qui Samosatensis est, ut 21 Junii dicemus: forlassis quidam Samosatensis nomen ob Paulum hæresiarcham suspectum habentes, ausi velut mendum corrigere. Consule Baronium in Notat. ad Martyrol. eo die, et to. 3, an. 340, num. 42, vbi Sixtum Senensem egregie perstringit, qui Eusebium Cæsareensem ausus fuit ab hæresi excusare.c S. Desiderii Episc. Lingonensis et Martyris vitam dabimus 23 Mati.
S. Benigni ad Lingonas adventus.
Gloriosa Martyrum certamina studiosius reserare Christo auctore compellimur, in cujus fidei amore acta fuisse procul dubio confitemur. Igitur sancti tres gemini fratres, Speusippus, Eleusippus, et Meleosippus, cum quantis ad Martyrii dignitatem præmiis pervenerint, explanare potius, quam præterire, plenissima convenit ratione. Admirandum satis est, et Dei omnipotentis prædestinatione multipliciter præfendum. Ergo hujus rei ordinem prosequentes, et gratiarum beneficia largitoris diligentius perpensantes principium publicemus.
3 Denique S. Polycarpus a Ephesi urbis Episcopus, doctrina doctrina beatissimi Joannis Apostoli et Evangelistæ perfecte instructus, Spiritu sancto repletus, fidei ducatu cupiens Christi militiam ampliare, per diversas mundi partes suos dirigebat discipulos, verbum Domini nostri Jesu Christi gentibus fiducialiter prædicare. Audiens itaque Aurelianum Imperatorem, post discessumb Severi impii persecutoris, crudelissimam denuo resuscitasse persecutionem, et quod malo pejor Princeps Principi successisset in regno, et Galliarum provincias coram se suisque Præsidibus, ac generaliter in cuncto populo sibi subdito promulgasse edictum, et decrevisse, ut diversis omnes omnino punirentur suppliciis Christiani, B. Polycarpus sanctos Dei Sacerdotes; id est,c Andochium etd Benignum Presbyteros, et Thyrsum Diaconum, illuc prædicationis caussa destinavit, viros scilicet virtutibus præstantissimos, in Dei amore diffusos, ad certaminis agonem festinos, pro Christi nomine itinerum labores assumere omnino devotos, pericula maris sustinere non tardos, peregrinationes ambienter expetere hilares, ac parentes pro religione Christi gratanter relinquere, pœnarum supplicia vel beatæ mortis passionem desiderare potius, non timere.
4 Qui viri tres obedientes sanctis monitis, naviculam ascendentes, Sanctis Sanctus valedicens Polycarpus, ita tradidit in mandatis: Ite viri fortes, in fortitudine Christi fortiter dimicantes, per sanctam Christi confessionem plures commilitones acquirite; cum quibus de victoria triumphantes, nomen et dignitatis gloriam possitis adipisci sempiternam. Fructus laboris vestri, multiplici opulentia cumulentur; justorum paradisi sedes per vos plurimum de sanctarum animarum adquisitione laetentur. His et aliis multis eos S. Polycarpus prosequebatur orationibus.
5 Illi vero navigantes feliciter, gubernatione divina, ad Massiliensium littora celerius pervenerunt: egressique ad terras, Dei Angelo præcedente, prosperum iter agentes e Æduam civitatem ingrediuntur: ibique Domini provisione, reperto Fausto, nobilissimæ familiæ viro, Senatoria dignitate conspicuo, et Prætorianis fascibus sublimato, gratissime ab eodem hospitio sunt recepti. Quos cum comperisset esse Presbyteros, suppliciter postulavit, ut amicos, vel familiam suam per ablutionem baptismatis efficerent Christianos. Ille vero propter eminentem persecutionem Christum colebat occulte. Obtulit etiam et filium suum, / Symphorianum adolescentem, Sanctorum prædicationibus vel divina prædestinatione succiduis temporibus præclarum Martyrem futurum. Et sanctis tradens manibus, ut a Sancto baptizaretur Benigno, et de sacro fontis lavaero a Sancto susciperetur Andochio, attentius deprecatus est. Illi vero opus ad quod venerant alacres peragentes, et tanti viri obtemperantes precibus, per baptismi gratiam, voluntatis suæ desideriis in omnibus satisfecerunt.
6 Post hæc cum præfatus Faustus caussam petitionis per collationem sermonum sanctorum Sacerdotum diligentius explorasset, sororem nepotesque ejus in memoriam divina pietas perduxit. Tunc ait eis: Est mihi soror germana, Leonilla nomine, illustris matrona, civis urbis Lingonicae; cui sunt nepotes ex filio tres gemini fratres uno partu simul editi, litteris liberalibus eruditi, paterna tamen traditione adhuc gentili errore viventes; quos mater desiderat ad Christi militiam sociare. Subvenite sanctissimi Sacerdotes suis devotionibus, et nobilissimam nobilitate familiam, quam cepistis. His dictis sancti viri, rem pro qua venerant attentius pertractantes, placuit utrisque consilium, ut S. Benignus ad territorium Lingonicum illustrandum, juxta Dei sententiam, properaret. Sancti vero Andochius et Thyrsus Augustodunensem villam plurimum in divinis prædicationibus augmentantes, non post multum spatium temporis sub Aureliano Principe, felici sunt coronati martyrio. Sanctum itaque Benignum præfatus Faustus sorori suæ pro munere divino, sicut erat, de præsenti transmisit. Illa eum scilicet veluti manna, quod de cœlo descendit, cum omni veneratione suscepit.
a Non Ephesi. sed Smyrnæ Episcopus fuit S. Polycarpus, ut ad ejus vitam 26 Januarii dicemus.
b Annis 59, post Severi morlem imperare cæpit Aurelianus: neutrius tempora attigit S. Polycarpus.
c De SS. Andochio et Thyrso agemus 24 Septemb.
d Vitam S. Benigni dabimus 1 Novemb. sed ipsam quoque ab incurioso descriptam auctore, qui sub Marco Antonino missum a S. Polycarpo in Gallias Benignum cum sociis tradat. Severo in Christianos sæviente pervenisse Lugdunum, sub Aureliano sandem martyrio perfunctum. In ca vila mentio quoque fit S. Leonillae, et tergeminorum ejus nepotum.
e Ea urbs Augustodunum, sive Augustodunus appellatur, Augusti montem transfert quod Celtica lingua, nt interpretatur Ericus in vita S. Germani Autistodorensis. Unde corrigas quod Cornclius Grasius scribit Sanctos Ædua Augustodunum contendisse.
f De S. Symphoriano agemus 22 Augusti.
Tergemini, aviæ monitu, et somniis, ad fidem invitati.
In eadem igitur die memorati nepotes sui, in agro cui Pasmasius nomen est, ad simulacrum a Deæ Nemesis ritu solito profana sacrificia offerebant; et de superstitiosis libaminibus, aviæ suæ residua reservaverant: quam invitantes ad convivium servata protulerunt. Illa vero omnia projiciens canibus, respuit tamquam stercus. Tunc accedens ad eos eminus cum S. Benigno talia cæpit verba producere: Carissimi nepotes, cognosceite Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum esse, cui Angeli, et omnis creatura justam exhibitent servitutem, qui mundum omnem constituit, omnemque rerum materiam libratam verbi subita dispositione composuit; celi altitudinem eadem visione extendit; terrarum spatia multiplicia late latius dilatavit; immensum abyssi pelagus congregari, et littoribus coarctari, momentanea sententia ordinavit; pinxit cœlum stellis, et duo luminaria præcipua constituens, quæ omnia succidua vicissitudine, quæ fecerat, exornarent, ac vestita lumine cuncta detegerent omnino decrevit; mare omne in piscium habitatione ad perambulandum concessit; diversis arboribus et graminibus tellurem omnem vestivit; omnia quæ mundi quæque animantia crescentia, vel viventia sunt, eadem constitutione creavit. Postremo hominem ad imaginem et similitudinem suam formavit, quem ad hoc sapientiæ, et intelligentiæ singulari dono locupletavit, ut tantam mundanæ magnitudinis fabricam, vel omnia quæ patravit diligentius requirat, ut discernat bonum a malo; ne per ignorantiæ desidiam postponat auctorem; sed ut simulacris hominum manu factis ex diversis metallis, sensu carentibus, et omni vitali spiramine desolatis, ad humanam deceptionem diabolica adinventione figuratis, non solum culturam venerationis iis exhibere non debeat, verum etiam ut immunda in omni abusione despiciendo diffugiat. Ipsius enim perversa adinventio in hoc mundo idola figuravit, qui Adam primum hominem in Paradiso constitutum, per prævaricationem decepit. Derelinquite ergo dulcissimi nepotes omnia idola dæmonibus consecrata, et Creatorem omnium rerum Dominum nostrum Jesum Christum sine ulla ambiguitate confitemini. Huncb virum S. Benignum, quem stantem coram vobis cernitis, de longinqua regione ad vos pietate divina credite fuisse transmissum. Attendite igitur ad verba oris ejus: Dei enim sunt præcepta, quæ de ore ejus procedunt, discite ab eodem doctrinam plus omni munere copiosam, et vestræ salvationi super omnia opportunam.
8 Dum hæc saluberrima alloquia S. Leonilla cum S. Benigno suis nepotibus prædicaret, et in cordibus eorum jam inspirata gratia divinitus convalesceret; miro pariter adstiterunt stupore defixi, et se invicem intuentes, considerantesque omnia, quæ eis dicta fuerant, et conversi ad aviam suam unanimes dixerunt una voce: Quare tantam et tam præcipuam rem, tam diu tectam silentio tenuisti? cur nobis veritatis viam et lumen præclarum tantis temporibus occultasti? Quibus illa blando sermone respondens, elevans oculos, et manus ad cœlos expandens, Deo gratias agens, infit: Filius meus pater vester in tanta cordis perseveravit duritia, ut in tartarea sede demersus, delictorum obumbratus caligine, desolatus omni sapientia, et intellectu cæcatus perversitatis consilio, Christum Dominum nec credidit, nec umquam voluit confiteri. Quid ei prodesse poterat sermo divinus, cujus interiora cordis incredulitatis malitia ad integrum possidebat, et lumen verum circumseptus idolorum caligine videre non poterat? Ipse fecit mihi hactenus taciturnitatis silentium custodire, dum timui ne sua inimica suasione vos faceret a recto tramite perpetualiter deviare. Voluntate enim Dei eo deficiente omnia impedimenta sublata sunt. Ecce nunc tempus acceptabile. Aperite ergo oculos cordis et corporis, cœlum potius intuentes, idolorum inimicam saluti vestrae culturam, Domini nostri Jesu Christi repleti gratia, ab animis vestris radicitus exstirpate, ut possitis ad æterna gaudia pervenire.
9 Dum hæc et alia plura B. Leonilla cum S. Benigno nepotibus suis narrasset, ut credulitatis indicia divina pietas in eisdem patefaceret; visiones, quas nocte præterita viderant, in memoriam revocaverunt. Primus Speusippus dixit: Videbam me in visione noctis præteritæ, in sinu aviæ meæ, quæ mamillam suam plenam lacte labiis meis infundens, dicebat: Speusippe bibe lac, quoniam in agone et certamine cum veneris, quanto plus biberis, tanto fortius, et velocius vinces. Et hæc cum dixisset Speusippus, Eleusippus ait: Credite et me hujuscemodi vidisse visionem: Vidi in cœlo super sedem magnam sedentem, quasi ex electro et gemmis, majestatis potentia radiantem, cujus splendor immensus meum obumbravit aspectum, et ob stuporem nimium pavor cordis mei terruit intellectum. Tunc is vultu sereno me vocans ad se, dixit: Noli timere, coronam victoriæ promereberis. Tertio loco Meleusippus visionem suam exposuit: Vidi et ego nescio quem Regem magnum satis, singularia sceptra tenentem. Hic nos tres pariter ad suam militiam provocabat, præclaris baltheis accingebat, magno nos pretio a captivitatis vinculo redimebat, perpetuæ libertatis nostrae præmia aureis litteris scribebat, donis nos indeficientibus simul remunerabat. Super his ad me hortandum addidit, dicens: Meleusippe, vos tres fratres in meo palatio collocare decrevi, et æternis præmiis pariter coronare. Avia vestra cunctis diebus ac noctibus pro vestra salute supplices preces effundit, ut recto tramite gradientes liberati de tenebrosa caligine, verum lumen contemplari possitis, et de condemnatione mortis ad vitam veniatis perpetuam. Hæc et alia plurima adhortationum verba mihi Rex, quem dixi, narravit in visu. O quam admirandas, quam concordantes, et unius rei indicia designantes, vel in perpetua memoria retinendas, in noctis tenebris adhuc positi, illuminati jam prædestinatione ex gratia Spiritus sancti, tres fratres gemini meruerunt videre visiones! His tribus pueris, obtentu aviæ, antea est Trinitas revelata per gratiam, antequam plenam Christi perciperent disciplinam. Viderunt illuminatis ex parte oculis prius Dominum Deum, quam per oris confessionem plenius cognoscerent Salvatorem.
a Menæa Jovi Nemesio sacrificasse Tergeminos tradunt: qui mythographis ignotus, nisi sit dictus, quod Nemesim cygnis specie compressit, cum ipsa vel in anserem esset mutata, vel decepta a Fenere in aquilam versa. Vide Lilium in Castoribus.
b Alia MSS. Felicem.
Eversis idolis, fidem publice professi.
Perpensantes denique infra se Sancti Gemini de concordationibus visionum, prædicationibus S. Benigni ac B. Leonillæ orationibus incessanter instructi, cogitabant attentius quid agere procurarent; desiderantes etiam ut detersa caligine purum claritatis lumen in visu lucis visibiliter contemplarentur, et Deum vivum et verum sine ulla ambiguitate cognoscerent. Tunc dixerunt ad aviam suam: Indica nobis quid faciamus, ut prædicatio vestra omnibus erroribus effugatis, nostram possit proficere ad salutem. His dictis B. Leonilla exultans de sancta confessione nepotum suorum, et Deo gratias agens, dixit ad eos una cum S. Benigno: Custodite ergo omnia præcepta divina, et Regem regum Christum Deum esse sine dubio credite, separati a nefandis idolis, vosmetipsos Creatori vestro Deo offerte. Docuit autem eos S. Benignus omnem sanctam doctrinam, et perfectos in fide Christi confessionem credulitatis veram et manifestam, per infusionem sancti Spiritus, ut cognovit eosdem ad integrum recepisse, baptismatis ipsius pariter gratia consecravit. Deinde S. Benignus a Divionem petiit castrum, ubi plures laboris sui fructus congregans, non post multum tempus pro multis meritis condignam martyrii coronam promeruit.
11 Sancti vero gemini fratres, confirmati in omni credulitate Christi, servis suis præceperunt ut simulacrum Nemesis confringerent, et duodecim templa, quæ in domo eorum erant constituta, funditus everterent; ipsas etiam idolorum statuas simul in confractionem redactas, protinus dissiparent: fecerunt que servi omnia, quæ fuerant a dominis imperata.
12 Interea fama citata percurrens, cunctos terminos civitatis Lingonicæ peragravit, nuntians tres geminos fratres nepotes B. Leonillæ, illustribus ortos natalibus, ad Christi cultum devotionis studioni manifestissime declinasse, et Jesu Christi omnipotentis fiducia, deorum simulacra pro nihilo ducentes et in omni abusione despicientes, a fundamentis cum ipsis idolis everti jussisse. Crescit rumor immensus in populo, excitantur in iracundiam Primates, Judices, et sacerdotes idolorum, et nimio furore succensi ad Dei pueros undique conveniunt; congregatique in unum dixerunt Primates ad eos: Quæ vos tam repentina invasit temeritas? quis vos persuasit culturam deorum nostrorum relinquere, quam nostri vestrique veteres ab antiquis temporibus coluisse noscuntur, decreta Principum convellentes? Christum, quem pro Deo adoratis, Judæi ipsum in mortis condemnatione cruci affixerunt. Tum Sancti repleti Spiritu sancto dixerunt ad eos: O dementes in profunda demersi caligine, perpetuis tenebris obumbrati, et nimia gravati mole peccatorum, poenarum indeficientium morte perpetua condemnati, antiqui hostis errore decepti, quid nos saxa et cetera metalla, in hominum effigies ab hominibus figurata, adorare compellitis, quæ nullum vitæ spiraculum habere videntur? quæ nihil sunt, nihil sentiunt, pro nihilo abs stultis omnino coluntur. Deus verus et vivus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus in trinitate Deitatis, et trinus in majestatis unitate credendus. Dominus noster Jesus Christus ipse est Deus de Deo, lumen de lumine, splendor a splendore procedens, qui semper est semperque fuit, et semper ipse sine fine manebit. Ipse fecit omnia quæ in hoc mundo sunt.
13 Tunc permoti sunt Primates populi et Judices et sacerdotes, qui ad spectaculum venerant, in nimia iracundia contra sanctos Dei famulos. Exurgens autem Quadratus iracundia repletus Speusippum et Eleusippum pugno percussit in facie, quia ipsi duo tantum locuti fuerant. Condolens Meleusippus exclamavit mavit dicens: Cur me de isto percussionis dono cum fratribus meis non fecisti participem? In illis ostendisti optabile principium passionis, me autem quasi pro tuis incredulis actibus honorans a sancto consortio sequestrasti. Unanimes in Christi confessione sumus, æqualiter per vestram perfidiam de Christi remuneratione congratulamur. Quadratus dixit: Hodie vos pro contemptu deorum nostrorum diversis cruciatibus puniri disponimus. Eleusippus dixit: Quantum nobis majora tormenta parabitis, tanto amplius nos de Dei gratia confortatis. Palmatius dixit: Nisi linguas eorum radicitus amputemus, non cessabunt loqui injuriam nostram, vel deorum nostrorum. Speusippus dixit: Si linguas nostras crudelitas vestra carnales absciderit, in interioribus nostris magnalia Dei narrabimus, et de sancta credulitate Christi numquam nos malitia vestra separabit. Iterum Palmatius, et Hermogenes aiunt: Infelices unanimiter ad mortis vestræ interitum festinatis. Speusippus dixit: Mori enim pro Christi nomine gloriosum est; inde ad vitam celerius perveniemus æternam, ubi nulla tristitia est, sed gaudia quæ nullo tempore finiuntur. a Divio, Gallice Dijon; urbs primaria Ducatus Burgundiæ, fuse describitur a Claudio Roberto in Gallia Christiana.
CAPUT IV. Varie cruciati, coronantur.
Videntesque eos Palmatius et Quadratus, et Hermogenes in Christi confessione constanter perdurare, cogitabant attentius quid agerent, vel quibus gravissimis pœnis affligerentur, quo genere mortis, propter a meritum eorum qui advenerant, crudelissimo damnarentur. Dum hæc diligentius pertractarent, B. Leonillam seorsum ad se accersiri præcipiunt; si forsitan ejus blanditiis, et suasionibus parentalibus revocare eos potuisset ad culturam deorum, ut Christi majestatis Deitatem per omnia denegarent. Cumque B. Leonilla ad eosdem pervenisset, dixerunt ei Judices: Perge ad nepotes tuos, et si eos salvare desideras, et a pœnarum suppliciis, vel mortis liberare interitu, suade eis ut templa restituant quæ destruxerunt; deos autem nostros adorantes, consuetudinaria offerant sacrificia. Hæc et alia plura dicentes, dixit ad eos B. Leonilla: Ibo, et suadebo eis omnia quæ saluti eorum congruunt.
13 Veniens denique B. Leonilla ad nepotes suos, cum cognovisset eos in sancta perseverare confessione, multa extitit exultatione gavisa, præbens omnibus dulcia oscula, lacrymans præ gaudio, et multas Deo omnipotenti preces effundens, et gratias agens Christo, dixit nepotibus suis: Nullus de genere vestro nobilior, nullus ditior, nullus gratior, quam vos, in Christo invenitur. Omnem progeniem vestram præclara confessione Christi perpetualiter illustratis. In tenera ætate positi cunctos seniores originis vestra sapientia præcessitis. Thesaurum immensum plus omni pretiocopiosum per Christi militiam adquisistis. Estote ergo in sancta Christi religione viriliter perseyerantes. Nulla vos frangat adversitas, nullæ minæ, nulla tormentorum supplicia vestros terreant animos fortiter in fide Christi armatos. Regna hujus mundi, quæ videntur, et cum vita temporaliter finiuntur, nihil sunt: regnum enim Dei invisibile et sempiternum concupiscere perpetua est, atque perfecta, et super omnia opportuna sapientiæ plenitudo. Per hos temporales labores et subito transitorias pœnas ad æterna gaudia pervenietis. Videns itaque eos plenos gratia Christi in sua stabilitate manere, et promissam fidem fortiter servare, Deo commendans cum integra devotione nepotes, discessit ab eis.
16 Interrogati autem a Judicibus si vellent consentire eis, et deorum simulacra publica voce confiteri; ergo cum illi pertinaci sententia in Christi amore persisterent, et nullatenus voluissent assensum præbere petentibus, ligatis sursum manibus, pedibus vero deorsum, in arbore una suspensi sunt: tanta vero tormentorum adinventione extensi, ut pene putarentur ab ipsa membrorum compage separari. Confortati tamen a Christo, ut virtutis tolerantia divinitus interius ministrata, in confessione et credulitate Christi viriliter permanebant: et in ipsis tormentis suspensus cum fratribus Meleusippus Judicibus insultabat, dicens: Dominus noster Salvator Jesus Christus clavis affixus, in Trinitate colendus, pro nostra redemptione sancto pependit in ligno, unde crucis signaculum adipisci promeruimus. Nos quoque tres sui famuli in uno hoc pendentes stipite pro ejus nomine efficiamur gloriosi Martyres. O beatum fructum ipsius arboris, quæ tres portavit Martyres, Trinitatis nomine consecratos.
17 Videntesque eos Judices confortari, non contristari in suppliciis, dixerunt ad eos: Non in ista arbore, sicut vos velle dicitis, moriemini, sed igne ultore peribitis. Meleusippus iterum respondens, ait ad eos: Major nobis erit beatitudinis augmentatio, si per ignem probati transierimus ad Deum, et de tenebris per hunc ignem perpetuam veniamus ad lucem. Tum denique Judices, propter metum qui aderant populorum, ligna, et reliqua quæ solent focis incrementa præbere expediunt; et ignis copiosus accenditur. Ligatis manibus et pedibus Sancti Gemini in ignem præcipitantur. Adfuit Christus Salvator in medio, et disruptis vinculis sancti Martyres gloriabantur in igne, et nullum de eis contingebat incendium. O beatus ignis, qui tantumb originale purgavit peccatum et nullum in Sanctorum membris diminutionis incendio intulit detrimentum! Adjuvit potius ignis Sanctos, per quem nocere voluit et non potuit inimicus. Ignis ab incredulis acrius incendebatur, ut Sanctorum corpora sine mora comburerentur: sed conversa misericordia divina in melius, inde Sanctis lumen inextinguibile præparavit. Flammæ ardentes altius elevatæ sunt; sed Christi opificio famulantes Sanctorum præcipuam gloriam ostendebant, quæ damnose a persecutoribus præparatæ fuerant ad ruinam. Ignis ad Sanctorum membra consumenda vires proprias habere non potuit, quoniam Dei potentia vaporem caloris pro suis Sanctis pietatis studio temperavit.
18 Viderunt impii et iniqui persecutores inter immensas flammas exultare sanctos Geminos, et perseverare inlæsos, quos putaverunt tanto incendio subito videre consumptos. Ambulandi Sanctis in igne est a Christo permissa licentia, ut major accresceret incredulis, mysteria divina videntibus, de confusione tristitia. Defecerunt itaque ligna, et omnia ignium incrementa. Sancti vero Gemini deficientibus flammis in medio stantes persecutorum malitias irridebant, dicentes: Data est nobis, si volumus, de præsenti ad Christum migrandi potestas; et, si adhucc desideramus, vestræ dementiæ viventes in hoc seculo insultare concessum est. Nam nobis melius est ad ejus epulas festinare, ubi fœneratio non deficit largitoris. Post sopitum ignem cum increduli ad Sanctos Dei Geminos eminus appropinquassent, nullas solliciti potuerunt videre in membris Sanctorum de incendio cicatrices. Sed ut major non fieret desiderantibus mora martyrii, et ut præparatas dudum immarcescibiles jam acciperent a Christo remunerante coronas, videntes chorosd Angelorum ad se excipiendos, et ante oculos eorum adstare paratos; tunc continuo flectentes genua in terra, in oratione prostrati, felici Christi evocatione invitati, sanctum simul efflantes shpiritum, pariter migrasse noscuntur ad coelos.
19 Delata sunt autem corpora eorum ac sepulta a devotis devotis ine secundo miliario ab urbe Lingonica, in vico qui vocatur Urbatus, ubi se duæ viæ maximæ sociant, et aliæ ante has a diversa parte se subjungunt: ut ibi et expedita voluntatis devotio, et viantium opportuna satis subjuncta collatio semper frequens adsit populorum, et ad eorum undique limina ad orationem concursio. Ibique etiam quicquid devote precantur, obtentu sanctorum germanorum Deo largiente præstatur: sanitatum ibidem suffragia per eosdem sedule infirmantibus ministrantur: mœrentibus confortationis consolatio sine mora conceditur, et præcipuus circa basilicam eorum semper additur cultus, et opum largitas in melius a devotis quotidie ampliatur.
a MS. Ripat. metum Judæorum.
b Quomodo originale purgavit peccatum, si jam ante erant a S. Benigno baptizati? Hæc ex prioribus Actis transtulit Warnharius, nec expendit quæ ante de eorum baptismo attexuisset.
c Alia MSS. deliberamus.
d Petrus de Natal. Visique sunt Angeli cum luce multa eorum animas colligentes.
e MS. Martyrol. Brug. in uno.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.