Avia, aliique comites martyrii.
Illud etiam rationabiliter congruit adnectendum, quod ad laudem Sanctorum Geminorum augendam, vel cultum religionis dignoscitur pertinere; nam per eorum sanctam adquisitionem numerus est Martyrum, inspirante Deo, ampliatus. Videns denique Jonilla quædam mulier tam pretiosam Sanctorum geminorum martyrii consummationem, spreto maritali consortio, parvuli et unici filii dulcem relinquens amplexum, inter incredulas turbas adhue in persecutionis ardore commotas, veloci cursu properans, exclamavit dicens: Et ego Christi ancilla sum, Christum Deum vivum et verum sine ulla ambiguitate pronuntio: idola vestra ignominiosa et vana omnino adorare despicio. His dictis continuo comprehensa est, et propter metum circumstantium populorum a capillis suspensa est multisque afflicta suppliciis, cum Christum negare coacta nullatenus voluisset, una cum B. Leonilla avia Sanctorum ad locum deducta martyrii, ad memoratum vicum Urbatum a persecutoribus pariter gladio sunt peremptæ a.
21 Neon quoque exceptor gestæ hujus rei atque scriptor, tradens Turboni codicem, inter medias turbas persecutorum ingressus, cupiens Sanctorum geminorum militiæ beatissimæ sociari, Christi nomen confessus est. Qui illico a persecutoribus diversis suppliciis afflictus, et vita temporali expoliatus, martyrio continuo meruit honorari. Turbon quoque non post multum temporis, doctrina beatissimorum geminorum perfecte instructus, a persecutoribus captus, etipse martyrii est remuneratione locupletatus.
22 Acta sunt hæc sub Aureliano Principe, Palmatio, Quadrato et Hermogene Præsidibus, sub die sexta decima Kalendarum Februariarum. Adinventio sanctorum corporum Geminorum, vel dedicatio basilicæ Sanctorum Geminorum excolenda estb XIV Kal. Octobr. regnante Christo Deo nostro in secula seculorum Amen. a Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani 9 Janu. scribit S. Leonillam apud Divionem sepultam in eadem crypta in qua S. Benignus ab ipsa fuerat tunulatus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.