§ 1. Ægypti varia divisio. S. Antonii natale solum.
Ægyptus, ex qua suam vita monastica originem traxit, varie ab auctoribus describitur, distinguitur, ac limitatur. In his præcipue Strabo lib. 17. Geographiæ, Dionysius Alexandrinus ἐν τῆς οὐκουμένῆς περινηγήσει. ab Eusta-thio Archiepiscopo illustratus cap. 28, et seqq. Plinius lib. 5. Hist. natur. cap. 9 et 10, Diodorus Siculus lib. 1, biblioth. histor. et Ptolemæus lib. 4 Geographiæ cap. 3, antiqui omnes, atque arvo Antonii priores. Nonnulla ex iis, Strabone præsertim, necessario huc transferimus, quod modernis loca exercitationum S. Antonii parum gnara sunt, summotis fere aditu earum provinciarum, quibus tot jam seculis potiti barbari, odiis bellisque plusquam civilibus inter se Christianorum insultant.
2 Nilus Ægyptum ab Austro in Septemtrionem permeat, et annua exundatione fecundat, adeoque habitabilem facit. Ejus fluento quidquid editus est, id utrimque, qua Orientem quaque Occidentem spectat, desertum est, aquæ penuria, eoque vacuum cultoribus. Quæ vero terræ circum ripam utramque amne rigantur, raro usque trecentorum stadiorum continuam latitudinem habitabilem obtinent. Prisci id solum, quod Nilo irriguum a locis Syenæ proximis ad mare usque mediterraneum habitatur, Ægyptium vocavere. Qui sub Ptolemæis Regibus ad Romanos usque Cæsares vixere, quidquid inter mare rubrum ac Nilum jacet, addiderunt, Arabiamque vocaverunt; at Libyam, quod Occidentem solem respicit: populi Ptolemæo cosmographo Διζυζεγύπτιοι, et 'Δραβαγύπτιοι dicti. Nilo irrigua Ægyptus, trifariam divisa est, in Ægyptum inferiorem, mediam, et superiorem. Inferior sæpius Ægyptus, absolute, alias et Delta, atque Augustamnica indigetatur: media, Ptolemæo Heptanomia, Dionysio Heptapolis, et postea, teste Eustathio, ab Arcadio Imperatore Arcadia: superior, Thebais, seu Thebaida. Singularum terminos exhibent tabulæ Ptolemæi, Ortelii, et unica a Rosweydo libro de Vitis Patrum inserta, sed minus distincte.
3 Palladius in epistola ad Lausum, monachorum stationes in quatuor velut provincias distribuit, Ægyptum, Lybiam, Thebaida, Syenen. Palladio consentiunt Ruffinus, Cassianus, atque alii, qui eodem fere tempore Vitas Patrum scripserunt; sed Libyam saepius Sceten; et Syenen appellant Thebaidem superiorem. In Arabia Ægypti vicina dicitur Abbas Joannes Peria vixisse, apud Pelagium lib. 3, libel. 6, cap. 7. Confinia isthæc Saracenorum fuerunt, ut 14 Jan. cum de cæde Sinaitarum et Raithunorum ageremus, dictum, eorumque infesta populationibus. Scethe, Schiti, et Schitium, Ptolemæo Scithiaca regio, Libyæ pars, ideoque ab Ægypto passim distinguitur in Vitis P.P. lib. 3, num. 22, 93, et 146, lib. 5, libel. 5, num. 21 et 35, libel. 8, num. 10, libel. 10, num. 39 et 109, libel. 13, num. 4 et libel. 17, num. 8 et 17, lib. 7, cap. 33, num. 2 et cap. 42, num. 4. Quibus in locis passim accessus, recessus, fuga ex Ægypto in Scithi, aut contra ex Scithi in Ægyptum describitur. Secernitur Scete ab Ægypto Mareotide et Mœride paludibus, Nitria et Pherme montibus. Mœridi videtur contiguus Pherme mons in Ægypto, Palladio cap. 23, abducens in vastam solitudinem Scetes, et cap. 7, Mareotidi ad Meridiem adjacet Nitria mons, in quo ea solitudo incipit quæ ultra Scetes eremum ad Æthiopiam protenditur. In ea solitudine Cellia sunt, de quibus actum ad vitam S. Macarii Ægyptii XV Januarii, et Nitria vicus, ubi nitrum nascitur, quod loco nomen fecit, aut ab eo accepit. Haud longe ab hoc vico monasteria, seu tabernacula quinquaginta Nitriensium anachoretarum, quorum alii indigenæ, alii advenæ. Palladius cap. 69, illos ἐγγωρίσως, in ipso genitos loco, hos ξένως hospites, seu peregrinos appellat. Hos reliquosque Scetes et Libyæ monachos S. Athanasius in proæmio ad vitam S. Antonii peregrinos Fratres appellare videtur. Græce tōv̄ ἐν τῇ ξένη Μοναχούς, ex traque Ægyptum collocat, æquari Ægypti monachis et superare nitentes virtutis instantia prædicat, ut ad prologum pluribus dicetur.
Ægyptus proprie sumpta; 4 Ægyptus ut Thebaidem et Libyam, seu Sceten, excludit, Athanasio, Palladio, aliisque istius ævi scriptoribus, aliquanto latius patet, quam Ptolemæo et supra citatis cosmographis Ægyptus inferior, seu magnum Delta: quod illa partem Heptanomiæ, seu Arcadiæ, includat. Hinc Memphites, Arsinoites, et Aphrodites Nomi in Ægypto censentur S. Hieronymo in vita S. Hilarionis, et Ruffino lib. 2, de Vit. Pat. cap. 18.
Thebais inferior, Reliqua Heptanomiæ loca Thebaidi, quæ inferior dicitur in vita S. Pauli Eremitæ, annumerantur. 1d Ruffinus pronuntiat de Heraclea lib. 2, cap. 16, de Oxyrincho cap. 5, et de Hermopoli cap. 7, et Palladius de Antinoo cap. 96, et infra S. Athanasius nu. 77, de Orientali parte Nili, ubi S. Antonii mons, et monasterium fuit, de quibus § 2. Sequitur deinde Thebais superior, quam Syene et loca Tabennensium claudunt. De ea alibi: huc nihil attinet, cum S. Antonius divino monitu in eam secedere fuerit prohibitus, num. 65.
Patria S. Antonii, 5 Sozomenus lib. 1, cap. 13, locum natalem S. Antonii ita exprimit: Έγένετο δὲ οὐτος 'Αιγύπτιος, τῷ γένει τῶν Εὐπατρυδῶν ἀπὸ Κωμὰ. Κώμη δὲ οὐτη όμου Ψραχλείας τοῖς παρ' 'Αιγυπτίος 'Λρκασι. Ea sic a Christophorsono Latine reddita: Erat hic quidem ortus ex genere Patriciorum, qui Comam (est is pagus prope Heracleam apud Arcades Ægyptiis finitimos) incolebant. In exemplari Scaligeri legitur. Κώμη δὲ οὐτη νόμου Ψραχλείου. Est is pagus Nomi Heracleotæ. Nicephorus lib. 8, cap. 4. Ψν δὲ οὐτος τῷ γένει' Αιγύπτιος, τὰ πρῶτα τῆς πατρίδος φερόμενος ἀπὸ κώμες οὐτω λεγομένης Κωμὰ. Ο μορος δ' οὐτη Ψραχλεία τῶν παρ' Αιγυπτίος Αρκαδῶν. Fuit autem is genere Ægyptius, primas in patria sua partes ferens, in vico, cui nomen erat Coma, ortus, qui finitimus est Arcadum, quæ apud Ægyptios est Heracleæ. S. Athanasius: 'Αυτώνιος γένος μὲν τὴν Αιγύπτιος, εὐγενῶν δὲ γονέων καὶ πριουσίαν αὐταρκη κέπτημένων καὶ χριστιανῶν. Quæ ab Evagrio sic versa: Antonius nobilibus religiosisque parentibus natus, in Ægypto oriundus fuit, etc. Ceterum loci non meminit nisi num. 8, ubi villam appellat: Incipiens, inquit, etiam ipse vitam solitariam in locis paullulum a villa remotioribus manebat: Græce: ἴρξατο καὶ αὐτος μένει ἐν τοῖς πρὸ τῆς κώμης τόποις, et num. 18, ad sepulchra non longe a villa secessit, ubi Græce, ἀπήρχετο εἰς τὰ μακρὰ τῆς κώμης τυγχώνουσα μνήματα, ad sepulchra a pago remota secessit. Forte Coma hic appellative sumpta, ut suspicatur Ortelius in Thesauro geographico, sic dein per antonomasiam indigetata ob celebrem famam S. Antonii; quo modo Epiphanius Scholasticus apud Cassiodorum lib. 1, hist. Tripart. cap. 11, videtur intellexisse Sozomeni citatum locum: Fuit autem Ægyptius, inquit, genere ortus insigni, vico in loco Heracleæ apud Ægyptios constituto. Natus itaque S. Antonius et vitam juvenis anachoreticam auspicatus est, aut in Nomo Heracleote, (qui in insula Nili celeberrima ad lævum fluvii flexum Ψραχλέους πόλιν μεγάλην, ut Ptolemæus eam vocat, Heracleam urbem magnam, habebat) aut e regione urbis hujus, extra insulam in Arsenoite Nomo; nam hic Ægypto, ille Thebaidi fere attributus: Antonius vero non genere solum, sed ortu quoque Ægyptius videtur, et sane institutum illud juxta ædes proprias ἀναχωργιζῶς vivendi apud Arsenoitas plurimum ante fuit usurpatus, ut § 3 dicitur.
§ II. Duplex eremus, mons et monasterium S. Antonii.
Duos eremi montes, in quibus (adolescentiam supergressus, domesticamque quodammodo ἀναχώρησων, et præludia severioris exercitationis) reliquos septuaginta vitæ annos peregit, scrutamur. Patria relicta scribitur num. 22, secessisse in eremum, et transuadato Nilo, ad vicinum illi montem Orientali illius ora situm, declinasse, et desertum isthic castellum inhabitasse. Eremum hanc jacere suspicamur inter Memphim, Babylonem, et Aphroditon urbes, infra insulam Heracleotæ Nomi: nam eam S. Hilarion triennio post S. Antonii obitum, eremum incoluit, in qua nimirum antea apud S. Antonium, mutato seculari habitu, tirocinium vitæ monasticæ duobus fere mensibus posuerat, circiter an. Ch. 306, quando hic primo monasteria cæpit construere, ut pluribus dicetur XXI Octob. et hic § 4 et 6. Eadem eremus Arsenoitidi proxima præfecturæ est, quam S. Antonius inde invisit, (num. 26,) in qua, uti et in hac eremo, fuerunt monasteria postea plurima ædificata. Ruffinus lib. 2, de Vitis Patrum cap. 18, reperit apud Arsenoitas Serpionem decem millium monachorum Patrem, et innumeras multitudines monachorum in regionibus Mempheos et Babylonis.
7 Demum iter, quod hinc describitur, ad secundum montem in interiori deserto constitutum, idem est, quo ab Aphrodito venisse S. Hilarion legitur. Illud S. Antonius tribus diebus et noctibus confecit, num. 66, et S. Hilarion Aphrodito tribus diebus per vastam solitudinem ad montem eum pervenit. Vasta ea solitudo. infra num. 71, via arens absque potabili aqua dicitur; in qua Fratrum alter siti extinctus est, alterum S. Antonius eo periculo cælitus cognito liberavit nu. 79, ipseque revisurus monasteria prioris montis, ne siti cum suo comitatu periret, fontem precibus clicuit, num. 71. Et in vita S. Hilarionis Baisanes Diaconus Aphroditanus locatis dromadibus camelis, ob aquæ in eremo penuriam, consueverat euntes ad Antonium ducere. Ipse denique situs secundi montis dicta stabiliet.
8 Mons igitur S. Antonii ἀντονομαστιζῶς dictus, in quo et vita functus est, in interius desertum vergebat, versus versus Arabiam, seu mare rubrum: nec tamen nisi triginta circiter milliaribus a fluvio Nilo distabat, teste Palladio cap. 25, situs ad Orientalem partem Nomi Heracleotæ, non procul ab Angirorum civitate, ut Ptolemæus, seu Ancyro, ut Stephanus eam vocat, quam tempore S. Antonii vel eversam, vel in vicum redactam suspicamur, propterea quod nulla ejus in Vitis Patrum aliisve ejus xvi scriptoribus mentio extet. Ab Angyrorum civitate, seu Nili Orientali parte, mons est Troicus, Ptolemæo triginta circiter milliaribus a fluvio distans, Troicus lapis dictus: quem eumdem cum hoc S. Antonii monte esse ipsa distantia demonstrat. Hunc montem ita describit Strabo lib. 7. Τρωικὸν πετρωδες ικανὸς ὁρος, καὶ σπηλεις ὑπ' αὐτῶ, καὶ κόμη πλησίον, καὶ τούτοις καὶ τῶ ποσαμῶ Ερωία καλουμένη. Troicus satis petrosus mons, et speluncæ sub eo, et pagus his atque anni proximus, Troïa dictus. Eadem Stephanus ex Strabone. Ortelius in tabula antiqua Ægypti Troiam pagunt supra Angyrorum civitatem ad Nilum collocat; sed quod contra antiquorum auctoritatem Troicum montem magis removeat, et proximum existimet Climacem ab Orosto in inferiore Ægypto a Meridie (ut in Thesauro observat) collocatum, haud ei assentimur. Sed, ne de nomine disceptemus, montem Straboniis, Ptolemæi, et Stephani Troicum, montem dein S. Antonii appellatum in Vitis Patrum distantia indicat, atque utriusque par situs.
9 Saxeus, inquit S. Hieronymus in vita S. Hilarionis, et sublimis mons per mille circiter passus, ad radices suas aquas exprimit, quarum alias arenæ ebibunt, aliæ ad inferiora delapsæ paullatim rivum efficiunt. Et infra: In sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus arduo valde nisu, duæ ejusdem mensuræ cellulæ visebantur, in quibus, venientium frequentiam, et discipulorum suorum contubernium fugiens, commoratus est. Verum hæ in vivo excisæ lapide, ostia tantum addita habebant. Et Palladius testis oculatus vocat cap. 74, altum montem fluvio imminentem, valde terribilem et præcipitem, in quo vidit monachos discipulos S. Antonii, de quibus § 8, viventes in speluncis. Et infra num. 66, S. Athanasio dicitur mons valde excelsus, ad cujus radices fons aquæ dulcis labebatur. Strabo lapides in hoc monte scribit effossos, quibus structæ Pyramides sunt. En mons petrosus, speluncæ sub eo, et rivus. Demum, ne quid desit, ubi pagus Troïa olim prope Nilum, ibi forte villa fuit ditissimi Pergamii, cujus in vita S. Hilarionis mentio fit, et in annotationibus infra ad cap. 20, aut vicus ille vicinus, quo primo ablegare Antonius Paulum Simplicem voluit, ut scribit Palladius cap. 28 et infra in Apophth. c. 8, quo et alium monachum misit carnes emptum, ut Pelagius lib. 3, libel. 6, num. 3, Apoph. nu. 1, (nisi ipsa Angyrorum civitas alterutro loco designetur) aut certe monasterium istic extructum, et Pisper, Pispir, seu Pispiri, appellatum, Palladio cap. 15. Ruffinus lib. 2, hist. Eccles. cap. 8, Pispiri, inquit, qui appellatur mons Antonii. Eo ad S. Antonium Eulogius Alexandria mutilatum hominem cymba adverit. Pallad. cap. 26, Paschas. cap. 19, num. 3 et in Apophth. cap. 7.
10 S. Athanasius passim in vita hic duplicem agnoscit montem, interiorem et exteriorem. Interior ille sublimis et saxeus circiter triginta milliaribus dissitus a Nilo, amicum virtutis habitaculum infra num. 112 et interius archisterium num. 108 in quo sedens visionibus divinis illustratus est Antonius, num. 78, 79, 87 et 104. Ex hoc in Pispiri montem exteriorem et suum monasterium, seu monasterium discipulorum, tendebat aliquando quidem post decem dies, aliquando vero post viginti, aliquando vero post quinque, prout expediebat pro beneficio eorum qui veniebant ad monasterium, ut apud Palladium cap. 25, narrat Cronius; et in vita num. 111. Venit juxta consuetudinem ad visendos Fratres, qui in exteriore monte erant. Ibi peregrinos et hospites excipiebat, xgris sanitatem conferebat, Imperatoribus aliisque litteras scribebat, cum Philosophis disputabat, cum Judicibus causas reorum peragebat, infra num. 81, 94, 103, 104 et 108. Et hic exterior mons ab ipso fluvio, asperrimo itinere, in interiorem montem extendebatur, hinc inde anachoretarum cellulis distinctus. Ita in Apophth. num. 35, S. Paulo Simplici cellam fecit ad tres vel quatuor lapides a suo cella. Hæc de locis S. Antonii dicta sufficiant, ex quibus emendes aut illustres tabulam Chorographicam Rosweydi ad vitas Patrum, et Jacobi Ziegleri Landavi Bavari in Terræ sanctæ et Ægypti descriptione, qui in Arabiam Ægyptiacam procul versus mare rubrum, hunc S. Antonii montem rejecerunt.
§ III. Exercitatio prima monastica in Ægypto. S. Athanasius infra in vita num. 6, ante S. Antonii conversionem ad vitam monasticam seu anachoreticam, quæ, ut § 4 ostendetur, contigit circiter an. Chr. 270, agnoscit in Ægypto fuisse monasteria, ut tum erant cum scriberet post annum Ch. 360 etsi non tam crebra; et anachoretas fuisse, sed qui non longe a sua villula instituebantur, aviam nondum penetrantes solitudinem. Auctor Vitæ S. Pachonii antiquus, interprete Dionysio Exiguo, scribit ante S. Antonium monachos fuisse, sed comparisone seculi 4 et 5, infrequentes: Paucissimi sane tunc (loquitur de S. Antonio) adhuc per Ægyptum et Thebaidam monachi esse ferebantur. Post persecutionem namque Diocletiani et Maximiani crudelium Principum (quando S. Antonius, ut § seq. dicetur, in castello deserto adhuc solitarius, num. 22 et 23 nullis ad sanctorios secum vitæ convictum adscitis monachis, degebat) multitudo gentium intravit, sicut divinitus præordinatum est, et fecunditas Ecclesiæ fructus amplissimos coepit exhibere, etc. Et infra prope Chinoboscium vicum Thebaidos superioris, intra cremi secreta, Antonio senior aut certe xqualis vixit S. Palæmon, ut XI Januarii dictum est.
12 Exordium corûm ab Essxis, ex Philone lib. de vita contemplativa, repetunt S. Hieronymus lib. de scriptor. Eccl. in Marco et Philone; S. Epiphanius hæresi 29, Eusebius, Cassianus, Sozomenus, Nicephorus, Beda, alique, quos citat et sequitur Baronius tom. 1, an. Ch. 64, nu. 3 et 4. Bellarminus tom. 2, Controvers. lib. 2 de monachis cap. 5 et Prosper Stellartius de fundamine ordinum monasticorum cap. 6 et 7, quod nos XXV Aprilis fusius discutiemus in Actis S. Marci. Quod huc facit, extra mænia in hortis et villis solitarii degebant, ac sacras xdes habebant, quæ τευνεία vocabant, et ροναστήρια, in quibus sanctæ vitæ mysteriis dabatur opera: idque circum Alexandriam ad stagnum Mariam, imo per singulas Præfecturas, καὶ ἐκαστον τῶν καλουμένον κόμον. Ex horum posteris fuit Frontonius apud Nitriam Abbas septuaginta Fratrum, tertio decimo anno imperii Antonini Imperatoris, circiter an. Ch. 150 integro ante ortum S. Antonii seculo, ut 14 Aprilis pluribus dicemus Phermen montem Essxis assignat potissimum Ortelius. Imo ibidem, et maxime in Arsenoite Nomo, ad tempora usque S. Antonii hanc consuetudinem perdurasse, prorsus persuadet S. Dionysii Episcopi Alexandrini liber 1 de promissis apud Eusebium lib. 7, hist. Eccl. cap. 19, ubi Fratrum constantiam, studium veritatis, facile obsequium, et prudentiam supra modum admiratur, quod tam præclaro ordine, et tanta cum modestia rogabant, disceptabant, illique assentiebantur, etc. denique conscientia integra, sincera cogitatione, et puris erga Deum ac simplicibus animis, ea, quæ erant firmis rationibus, et testimoniis a sacris litteris depromptis confirmata, approbabant. Hos autem Fratres apud Arsenoitas potissimum in sigulis pagis trudit consedisse, variisque psalmis et hymnis Deum laudasse, quoà XVII Nov. ad S. Dionysii vitam plenius proponetur. Obiit ipse circa Gallieni Imperatoris annum xii, cum S. Antonius sub parentum educaretur disciplina: adeo que senex ille, quem S. Antonius nactus est vitæ solitariæ pædagogum num. 6 ex iis erat fortassis, quibuscum S. Dionysius collocutus.
13 Inter monasteria Ægypti, quæ priusquam ulla Antonius admirabilis suæ philosophiæ collegia contraheret, erecta fuerunt, censeri possunt sancta monasteria a Juliano et Basilissa instituta: in quibus erat S. Julianus sanctæ congregationis circiter decem millium monachorum Pater; et per S. Basilissam fulgebat in Virginibus et mulieribus castitatis excelsior victoriæ palma, ut refertur in eorum actis ab oculato teste conscriptis, supra IX Januarii, nu. 10. Ea certe quidem monasteria non improbabili ratione, cum Menæis et Menologiis Græcorum, et Latinis quibusdam codicibus, conjectamus Antinoi in Ægypto, aut potius in Antinoite Nomo, rure potissimum, coisse; sed persecutione forsan Diocletiani eversa, quando centum quadraginta quatuor millia fidelium in Thebaide martyrio coronata sunt, et septingenta in exilium acta, ut § 2 in prolegom. ad eorum Acta fusius a nobis est relatum. Nostram confirmare opinionem videtur S. Antonii cum Philosophis disputatio, in qua iis objicit, per prædicationem ignominiosæ Crucis aurata templa cecidisse, quod a S. Juliano factum, describitur cap. 12 nec debuit a S. Antonio, ut vulgo notissimum ob loci temporisque vicinitatem, fusius narrari. Dedimus XIV Januarii SS. Sabam, Esaiam, aliosque triginta sex monachos sub Diocletiano in Sina Arabiæ monte, haud procul Ægypto occisos. Omittimus eos qui alibi terrarum vitam monasticam, etsi non adeo illustri fama celebratam, tribus prioribus seculis coluerunt, quos sparsim toto hoc opere daturi sumus. Consuli potest Bellarminus loco citato, et Stellartius sedecim primis capitibus.
14 Ast corum qui aviam penetrarunt solitudinem, auctor Paulus, teste S. Hieronymo ep. 22 ad Eustochium, illustrator Antonius, princeps Joannes Baptista. Consentit vita S. Pachomii his verbis: B. Antonius, magni Eliæ atque Elisæi, nec non et S. Joannis Baptistæ, æmulator existens, secreta interioris eremi studio sectatus est singulari, vitamque coelestium in terris gessit amore virtutis. Et infra: Hinc itaque Patres monachorum viri mirabiles in universis propemodum regionibus extiterunt, quorum nomina in libro viventium adscripta. An S. Onuphius, quique illi anachoreticæ institutionis doctor fuit, ante SS. Paulum et Antonium in eremo vixerint, dicetur XII Junii. Verum, auctore Sozomeno lib. 1, cap. 13. Sive Ægyptii, sive alii hujus piæ vitæ auctores fuerint, illud certe constat inter omnes, quod Antonius, magnus ille monachus, perfectis pietatis institutis, et exercitationibus ad eam rem accommodatis, hoc vitæ genus ad summum perduxit. Ut haec clare oculis legentium subjiciantur, ætatem S. Antonii cum Imperatorum successione censuimus conferendam, ne quem impudentia et prodigiosa fallant haereticorum mendacia, qui monachatum nuper inventum clamitant, ut Philippus Melanclthon in Confessione Augustana art. 27 alique quorum ineptias præclare resutat Bellarminus citato libro.
§ IV. Ætas S. Antonii, cum successione Imperatorum collata.
Centuriatores Magdenburgenses centur. 4, cap. 6 et Calvinus lib. 4. Instit. cap. 13, § 16 institutum Eremitarum gravissime reprehendunt, quod fuerint sui ipsorum homicidæ, nimiis jejuniis, ciliciis, aliisque ultro susceptis afflictionibus. Documentum sumant ab Antonio licet, qui unus viginti et amplius Imperatores, invicem fere succedentes, vita ad centum et quinque annos prorogata superavit, atque exemplo suo conducere sanitati jejunium docuit. Decessit, teste S. Hieronymo in Chronico, anno Constantii Imperatoris XIX. Natus ergo Decio imperante an. Ch. 250, quod idem in Chronico Eusebii testatur his verbis: Decius cum Philippos Imperatores patrem et filium interfecisset, ob odium eorum in Christianos persecutionem movet. Antonius monachusin Egypto nascitur. Decio an. Ch. 251, cum filio interempto, successit Gallus Hostilius cum Volusiano filio: quibus post biennium ac menses quatuor trucidatis, Æmilianus tertio mense imperii occubuit. Rerum mox potiti Valerianus ejusque filius Gallienus, quorum hic cum patre annos fere septem, solus octo imperavit. Anno itaque Christi 268, Claudius imperium cepit, quod eo extincto, et Quintillo fratre obtruncato, ad Aurelianum devolutum est anno Chr. 270. Ad Claudium usque, aut certe Aureliani primordia, pie educatus est in ædibus paternis Antonius, sub parentum Christianorum disciplina: quibus vita functis, cum annorum esset circiter decem et octo, seu viginti, (num. 4) paullatim animum magis perfectioni Evangelicæ adipiscendæ, atque anachoreticam vitam auspicatur, paullulum a patria remotus, num. 6. Cum ea exercitatio illius animum inter diabolicos insultus corroborasset, majoris solitudinis cupidus, in mortuorum sepulchris aliquanto etiam remotius sibi domicilium legit, (num. 16) ibique ad annum ætatis 35 durat, Christi 285, num. 20.
16 Interea imperium Romanum post Aurelianum administrarunt Tacitus, Probus, ejusque frater Florianus, ab anno Chr. 273 ad an. 282, quibus suffectus est Carus cum filii Carino et Numeriano, quo cum parente extincto, Diocletianus purpuram accepit ad an. 284: mense Septembri anno sequenti, interempto Carino, Maximianus Herculeus Cæsar, et deinde an. 286, Augustus a Diocletiano creatus est: a quibus circiter an. Ch. 291, Constantius Chlorus, et Galerius Maximianus Armentarius Cæsares nominati. Anno Diocletiani 19 et 20, Christi 303 et 304, tantopere in Christianos, potissimum in Ægypto, sævitum est, ut ab hac persecutione Ægyptii Copti annos deinceps numerarint, quos gratiæ et misericordiæ, et a transitu Martyrum elapsos appellant, ut dictum IX Janu. in prolegom. ad vitam SS. Juliani et Basilissæ num. 11. Anno Ch. 304, mense Aprili Diocletiano et Herculeo privatam ultro vitam amplexis, e Cæsaribus Augusti et Imperatores facti Constantius Chlorus et Galerius Maximianus Armentarius. Quid interim Antonius? Anno Diocletiani 1 Ch. 285, in eremum secedit (num. 20), juxta Aphroditon, ibique in castello deserto, in monte olim extructo, solitarie annos viginti ab hominum segregatus conspectibus etiam tempore persecutionis perdurat, (num. 23), ad annum scilicet Christi 303, quo codem anno Cæsares putantur creati Constantinus Magnus, Severus, et Galerius Maximinus, quorum hic Orientem atque Ægyptum administravit, et in Christianos atrociter debachatus est, atque innumerabiles Martyres trucidavit. Constantinus (ut de aliis sileam) patri Constantio successit an. Ch. 306 initio Cæsar, mox Augustus ab Maximiano socero appellatus. Sub initia Constantini, conversis plurimis a S. Antonio ad vitam monasticam extrui cepta monasteria, (num. 23, 26) quæ erant in eo monte tamquam tabernacula plena divinis choris psallentium, legentium, orantium, num. 38, ubi inter primos ejus discipulos exercitatus est S. Hilarion circiter an. Ch. 306, ut ex hujus vita liquet. Sæviente autem in Christianos tyrânno abit Alexandriam Antonius, Martyres corroborat. (num. 60 et 61), adest S. Petro Episcopo Alexandrino pro Christo morienti; redit ad erectum ante monasterium, nu. 62. Interea debellati Maxentius an. Ch. 312, sequenti Galerius Maximinus, tertio Licinius, quo an. 325, perempto pax armis civilibus et Ecclesiæ data.
17 Claret Antonius miraculis, num. 63. Quare ob multitudinem venientium, (num. 64), tædio affectus fugit ad sibi divinitus ostensum montem, in interius desertum, (num. 63 et 66), terram colit ad annuum victum, serit, metit, molit, pinsit ipse in monte solus: invisitur ab hospitibus, imo priora ipse monasteria invisit, moxque in montem redit. In Pispiri degit S. Paphnutius Confessor, qui deinde superiorum Thebarum Episcopus interfuit Concilio Nicæno (ut ad ejus vitam dicemus XI Septembr.) an. Ch. 323, adeoque aliquanto ante disciplina usus erat Antonii, licet quo simpliciter anno, ignoretur. Videt Antonius Ammōnis animam in całum deferri. Ab Athanasio jam Episcopo adductus Alexandriam, fidem suam ad hæreticos et schismaticos redarguendos profitetur. Id circiter an. Ch. 330, aut paullo post factum. Anno 333, Athanasius se conciliabulo Tyri stilit, indeque coactus est ad Constantinum fugere, a quo Trevirim relegatus est an. Ch. 336, Floret hominum celebritate Pispiritanum S. Antonii monasterium. In eo rescribit Antonius Constantino Imperatori, ejusque filiis Constanti et Constantio Constantinus an. Ch. 337, ipso Pentecostes die moritur. Constans filius Italiam, Siciliam, Africam, Illyricum. Græciam sortitus, occisus, est prope Pyrenæos an. Chr. 350. Constantius vero cui Asia, Ægyptus, atque interjectæ Orientis provinciæ, obtigerant, utrique fratri Constantino et Constanti, ac S. Antonio supervixit. Sub hoc an. Ch. 339 de imminente nova, eaque atroci admodum procella, Ecclesiæ quietem ruptura monetur divino oraculo Antonius. Biennio post, an. Ch. 341, ejecto denuo Athanasio, substitutus est Georgius Cappadox, qui ingenti patrata cæde Ecclesiam Alexandrinam occupavit. Eum, aut certe Balacium Ægypti Ducem, litteris arguit Antonius, qui jam ob senium auxilio alieno egens, quindecim ante obitum annis nonagenarius admisit ministerium duorum Fratrum, quos secum in interiore monte habitare permisit, ab anno scilicet 340. Eodem invisit nonagenarius S. Paulum, ut X Januarii ad ejus vitam diximus, aut certe aliquot annis nonagenario major, ut infra ad cap. 21, non. 113 annotamus. scribit Imperatoribus: prævidet per-secutionem: nonagenarius admittit ministerium alienum: moritur an. Chr. 356.
18 Tandem anno Constantii XIX, teste S. Hieronymo in Chronico, Antonius monachus centesimo quinto anno ætatis in eremo moritur. Hieronymo consentit Gregorius Turonensis lib. 1, Hist. Franc. c. 38, et Vincentius spec. hist. lib. 14, cap. 14. Fuse hic Rosweydus in notatione ad præludia in vitam S. Antonii ostendit Baronium depravato Chronici codice usum, ideoque in omnibus annis perperam dissentire. Cum Constantius patri Constantino die Pentecostes defuncto successerit anno Ch. 337, dies XVII Januarii, quo obiisse S. Antonium infra § 13 probabitur, necessario incidit in annum Christi 336. Constantii 19. Obitum ejus sub Constantio etiam ponunt Isidorus Hispalensis in Chronico, Vener. Beda lib. de sex mundi ætatibus. autque omnes omnino Chronologi.
§ V. Discipuli S. Antonii in Thebaide inferiore.
Tres S. Antonii discipuli,
Eorum primo nomina gestaque vestigamus, qui in Pispiri et monte S. Antonii vizerunt. S. Hieronymus in Chronico, commemorato obitu S. Antonii paullo post subdit: Sarmata, Amathas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur. Sarmatæ in Vitis Patrum nuspiam mentio habetur. De eo iterum idem Hieronymus in Chronico anno Constantii XX. Saraceni in monasterium B. Antonii irruentes, Sarmatam interficiunt. Natalis ejus celebratur in Martyrol. Rom. XI Octobris. Cronius apud Palladium cap. 25, infra in Apophth. num. 44, refert in monasterio S. Antonii, quod est prope fluvium, sedisse ejus discipulos Macarium et Amatham, in eo qui Pisper appellatur loco, et cap. 26 in Apophth. num. 46. Macarius Æconomus isthic fuisse videtur, sive curator præbendæ hospitibus annonæ: quem S. Antonius de adventu eorum morumque conditione percunctari solebat, essentne Ægyptii an Hierosolymitani; ut isthic de Eulogio, qui cymba Alexandria elephantiacum seu mutilatum hominem advexerat, factum observavit Cronius, quod ante annum Christi 340, necessario contigit. Ab eo enim anno Amathas et Macarius evocati fuerunt ad montem interiorem, relicto forte Sarmata monasterii moderatore: ibique ipsi modico a S. Antonio intervallo sejuncti exercebantur, eique seni ministrabant, num. 113, quorum alter ad præbendam ei aquam non paullulum temporis, quindecim scilicet annos, cum eo fecit, num. 2 in prologo. Hi duo discipuli occurrerunt S. Antonio a S. Paulo revertenti, quibus cuncta ex ordine explicavit de Paulo comperta, ut supra in hujus vita num. 14 et 16.
20 His moribundus extrema dixit verba, his testamentum corporisque sui sepulturam commisit, his coram (dato osculo,) exspiravit: hi corpus, ut præceperat, involutum sepeliverunt; quod de utroque etiam testatur Cronius apud Palladium cap. 25. Macarius et Amathas, inquit, eum etiam cum dormiisset sepelierunt. S. Hieronymus alteri tantum sepulturæ officium adscribit in vita S. Pauli num. 1. Amathas vero et Macarius discipuli Antonii, quorum superior corpus magistri sepelivit, etiam nunc affirmant, etc. In vita S. Posthumii dicitur Macarius corpus sepelisse magistri. Sed isthic nulla Amathæ mentio requirebatur. Sepulto S. Antonio, mandata ejus reliqua curarunt, meloten et pallium tritum S. Athanasio Alexandriam, alteram meloten Serapioni Thmuim tulerunt: quod forte non contigit nisi sub Juliano Imperatore, cum quietem aliquam post varia exilia nactus Athanasius est, et Alexandriæ resedit; quando ab alterutro, qui aquam S. Antonio præbere solitus fuerat, didicit quæ de vita ejus conscripsit, ut § 8 dicetur. Utrumque autem cum scriberet superstitem fuisse, innuit num. 113 his verbis: Nemo usque in hanc diem, præter eos, ubi sit conditum corpus S. Antonii, novit. Et S. Hieronymus vita S. Antonii Romano stylo vulgata, testes producti adhuc superstites Amatham et Macarium, qui, inquit, etiam nunc affirmant Paulum quemdam Thebæum principem istius rei fuisse, vitæ scilicet anachoretice. Alteruter vitam S. Pauli, a nobis e Græco translatam, scripsit, ut isthic in prolegomenis num. 6, probatum est.
21 Joannes Dadræus Doctor Parisiensis in E'usebii editione a se illustrata, annotat ad citatum supra e Chronico S. Hieronymi locum, Sarmata, Amathas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur, pro Amatha, Amos forte legendum, quem auctores inter discipulos Antonii vel præcipuum nominant. Andreas Schottus noster in exemplari Hieronymi, quo utebatur, adscripserat ab aliis Amos dici hunc Amatham: certe quæ Antinoi in monasterio feminarum, Palladio cap. 137. Amma Talida dicitur, in Heraclidis Paradiso Amatha appellatur, quamquam id appellativum fortassis est, et matrem significat. Amathas vero hic S. Antonii discipulus, aliis Amatas, Ammonas dici videtur Palladio cap. 74, et Ammon Ruffino lib. 2 de Vitis Pat. cap. 13. Vidimus autem, inquit Palladius, in Thebaide altum montem fluvio imminentem, valde terribilem et præcipitem, et monachos illic viventes in speluncis. Eorum autem Pater erat Pityrion, qui fuit unus ex discipulis S. Antonii, et tertius qui illum locum excepit, qui quidem multas virtutes efficiebat, et efficaciter spiritus expellebat. Cum enim successisset Antonio et ejus discipulo Ammonæ, merito etiam successit hæreditati donorum. Eadem fere habet Ruffinus. Hic ergo Ammonas, Ammon, seu Amathas S. Antonii montem interiorem incoluit proximus hæres: in quo illi ministrarat vivo, et mortuum sepelierat.
22 Montem exteriorem sibi clegit, aut potius recepit, 'saltem post S. Sarmatæ cædem, Macarius; quem montem diximus appellari monasterium in Pispiri, in quo a S. Antonio monachorum fere quinquaginta millia susceperat gubernanda, ut in vita S. Posthumii legitur, at fere quinque millia legendum esse titulus vitæ indicut, in quo S. Posthumius, successor Macarii, dicitur Pater quinque millium monachorum, qui a fluvio Nilo usque ad montem interiorem per triginta fere milliaria habitarunt. Quo autem tempore Amathæ, seu Ammonæ, successerit Pityrion, et Macario S. Posthumius, non exprimitur. Ruffinus lib. 2. Hist. Eccl. cap. 8, ait se in Pispiri, qui appellabatur mons Antonii, vidisse Pœmenem et Josephum, eorumque manibus meruisse benedici. Hic Pœmen lib. 5, de Vitis Patrum a Pelagio gio Pastor Latine, et lib. 7, a Paschasio Pimenius appellatur: num idem cum Posthumio sit, quem in aliis editionibus Pasthumium dici annotavit ad vitam ejus Rosweydus num. 1, discutiemus ad vitam S. Poemenis XXVII Augusti. Rosweydus unum et eumdem esse suspicabatur Pachomium et Posthumium, quod nobis non probatur. Ferrarius in Catalogo generali alium a Poemene Pastorem facit, et consignat XXV Julii; quod prorsus improbabile est. Pastorem alloquitur S. Antonius apud Pelagium lib. 3, libel. 3, num. 2, infra in Apophth. num. 6. De Macario actum XV Januarii. De Amatha, seu Ammona agetur XXVI Januarii.
23 Inter huius loci monachos referuntur a S. Hieronymo in vita S. Hilarionis, Isaac, et Pelusianus, quorum Isaac Antonii interpres fuerat: et in vita S. Thaisis Abbas Paulus major discipulus S. Antonii nominatur, idem forte qui Paulus simplex, de quo in Apophth. cap. 8.
§ VI. Discipuli S. Antonii per reliquam Ægyptum.
Discipuli S. Antonii enumerati a Ruffino lib. 2. Hist. Eccles. cap. 4. Patres monachorum vitæ et antiquitatis merito Macarius et Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides, et Pambus, Antonii discipuli, per Ægyptum, et maxime in Nitriæ deserti partibus habebantur viri qui consortium vitæ et actuum non eum ceteris mortalibus, sed cum supernis Angelis habere credebantur. Idem Invectiva 2. Ut ad eremi magistros veniam, ubi Macarius Antonii discipulus, et alter Macarius, et Isidorus, et Pambus. Sozomenus ex Ruffino, lib. 6, cap. 20. Ex monachis Ægyptiis facile principes fuisse accepimus duos Macarios, de quibus ante facta est mentio, (lib. 3, cap. 13, ubi tamen S. Antonii disciplina instituti non dicuntur) Pambo et Heraclidem et reliquos Antonii discipulos. Idem a Sozomeno descripsit Nicephorus lib. 11, cap. 27. Inter Sanctos fere coluntur. Macarius Alexandrinus II, Ægyptius et Isidorus XV Januarii. Pambo I Julii Heraclidis nomen necdum in sacris fastis legimus. Meminerunt ejusdem iterum Sozomenus lib. 3, cap. 13, et Nicephorus lib. 9, cap. 14. Isidorus S. Antonium allocutus, ex eo martyrium S. Potamiæne didicit, teste Palladio cap. 3, citato XV Januarii. Idem cap. 10, scribit Pambo hanc virtutem ut esset in loquendo accuratus et perfectus, etiam supra Magnum Antonium et super omnes Sanctos, exercuisse; quem legitur allocutus Antonius, apud Pelagium lib. 3, libel. 1, num. 2, in Apophth. num. 21.
25 Quæ Macarii cum S. Antonio peregerint, quia paucula sunt, hic repetimus. Alexandrinus, inquit Palladius, cap. 20, cum apud magnum virum et Patrem Antonium electos palmæ ramos vidisset, quos ipse laboraverat, petiit ab eo unum manipulum ramorum palmæ. Dixit autem ei Antonius: Scriptum est, Non concupisces res proximi tui. Et cum id solum dixisset, rami omnes statim tamquam ab igne torrefacti sunt. Quod quidem cum vidisset Antonius, dixit Macario: Ecce Spiritus sanctus requievit super te, erisque mihi deinceps hæres mearum virtutum. Ægyptius dicitur Ruffino lib. 2, de Vit. Patr. cap. 28, discipulus B. Antonii, qui quasi hæreditatem gratiarum et virtutum B. Antonii possidebat, quæ perperam huic a Ruffino tribui, cum sint Alexandrino, ut vidimus, dicta, etiam observavit Rosweydus hic num. 49, qui ab eo Palladium in hoc libro Latine versum opinatur, hic male intellectum. At Pelagius lib. 3, libel. 7, num. 9, sic scribit: Venit Abbas Macarius major (qui Ægyptius) ad Abbatem Antonium in montem, et cum pulsasset ostium exivit ad eum, et dixit ei: Tu quis es? Et ille ait: Ego sum Macarius. Et claudens ostium intravit, et dimisit eum foris. Et cum vidisset postea patientiam ejus, aperuit ei. Et adgaudens ei, dicebat: Multum tempus est, ex quo te videre desiderabam, audiens de te. Et exhibens ei hospitalitatem, refecit eum; erat enim fessus de multo labore. Vespere autem facto infudit sibi Abbas Antonius modicas palmas, et dicit ei Abbas Macarius: Da mihi, ut ego infundam quod operer. Ille autem dixit: Non habeo plus. Et faciens fasciculum majorem, infudit eum. Et sedentes a sero, et colloquentes de utilitate animarum, faciebant plectam, et ipsa plecta per festrasta descendebat in spelunca. Et egrediens mane S. Antonius vidit collectionem plectarum Abbatis Macarii, et admiratus est, et osculatus manus ejus dicebat: Multa virtus de istis egreditur. Eadem supra XV Januar. in vita ejus leguntur.
26 Qua ratione hi S. Antonii discipuli fuerint, non proditur. Non agnoscunt eos in Antonii discipulis citati XV Januarii, Socrates aut Sozomenus, ubi fusius eorum Acta prosequuntur, ille lib. 4, cap. 18 et 19, hic lib. 3, cap. 13, uti et Nicephorus lib. 9, cap. 14. Nusquam etiam ullus horum in vitis Patrum S. Antonii discipulus censetur, excepto Macario Ægyptio loco Ruffini citato, ubi tamen aliqua Macariorum confusio est. Certe quotquot S. Antonium viderant, gaudebant se ejus discipulos appellari, maxime quod virtutum illius, et religiosi instituti se profiterentur sectatores. Ita Ruffinus lib. 2, de Vitis PP. cap. 25. Cronium discipulum B. Antonii appellat, cum ipse tamen Cronius narret se casu errando per cremum pervenisse in Pispiri, atque tum S. Antonii et Eulogii interpretem egisse. Pallad. cap. 25, 26, 27. Paschas. cap. 9, num. 3, et in Apophth. cap. 7.
27 Rosweydus ad Ruffini locum num. 49, et ad vitam S. Pauli Eremitæ num. 6, vult alterum ex his Macariis cumdem esse, quem ante cum Amatha diximus S. Antonio cohabitasse: imo intricata, inquit, plane res est de duobus Macariis, ut dignoscatur uter fuerit S. Antonii discipulus; ac variis utrique prolatis rationibus, potius Alexandrinum conficit fuisse Amathæ socium; quod et nos, (si quidem alteruter fuisset) non absonum videri subinde consensimus. Verum Actis singulorum accuratius collatis, neutrum remur Amathæ socium. Primo, quia Socrates, Sozomenus, Nicephorus ante citati, Casianus, Hieronymus, alique scriptores nuspiam alterutrum agnoscunt S. Antonio ministrasse, aut Amatham individuum ei socium adjungunt. Secundo, quia Palladius, cui præcipue habenda fides est, hunc Amathæ socium ab aliis segregat, ut legenti cap. 19, 20, 25 et 26, manifestum fiet. Loca illis habitationum diversa, semotaque proculab Antonii monasterio tribuuntur, in Sceti vicinisque Libyæ locis, Celliis, et Nitriensi eremo, ubi et obierunt; Ægyptius an. Chr. 391. Alexandrinus an. 404, ut ad vitam Ægyptii dictum est XV Janu. At qui Antonii discipulus fuit, is in Thebaide vixit, initio in monasterio Pispiri, mox quindecim annis in monte interiori: demum ab Antonii obitu idem monasterium rexit, in eoque vitam finivit, circiter an. Ch. 370, aut paullo post. Hujus Acta ex Cronii relatione tantum didicit Palladius, qui tamen in Celliis Macario Alexandrino novem annis cohabitarat. Tertius igitur hic Macarius Thebæus esto. Certe nomen Macarii eo seculo multis fuit commune, adeoque confusioni facile obnoxium. Ita Macarium a Mathematicis per Ruffinum abstractum, de quo Gennadius cap. 28, de Scriptor. Eccles. cum S. Macario Romano, cujns vita extat lib. 1, inter Vitas Patrum, a nobis illustranda ad diem XXIII Octob. confuderat Baronius in Notis ad II Januarii, ut bene observavit Rosweydus in Notis ad epist. 36, S. Paulini Nolani, et post eum Miræus ad citatum Gennadii locum.
28 Inter Scitiotas quoque vixit Pior, quem B. Antonius adolescentem in sancto proposito monachorum instruxit. Ruffin. lib. 3, num. 31, de quo agitur cap. 7. Apophth. num. 41. Abbas Nisteron Magnus Abbatis Antonii amicus vocatur a Pelagio lib. 3, libel. 1, num. 11. Magnus Æsisius, alique senes æquales tempore Magno Antonio, laudantur a Palladio cap. 7 et cap. 30. Stephanus Libs notus B. Antonio.
§ VII. Discipuli S. Antonii extra Ægyptum. Monachatus per orbem dispersus.
Quamplurimos, ait Sozomenus lib. 1, cap. 13. S. Antonius habuit discipulos, viros certe spectatissimos, quorum alii in Ægypto et Libya, (de quibus actum) alii in Palæstina; Syria, et Arabia, magna gloria floruere. Unus omnium instar est Hilarion, qui mutato pristino habitu, ut S. Hieronymus de eo scribit, duobus fere mensibus juxta eum mansit, contemplans ordinem vitæ ejus morumque gravitatem; quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis Fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: et ut continentiam cibique ejus asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret. Deinde, reversus est cum quibusdam monachis ad patriam, et solitudinem, quæ in septimo milliario a Majuma Gazæ emporio per littus euntibus Ægyptum ad lævam flectit, ingressus est. In tantam autem a Domino fuerat Hilarion elevatus gloriam, ut Beatus quoque Antonius audiens conversationem scriberet ei, libenterque ejus epistolas sumeret. Et si quando de Syriæ partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem? An hoc tempore etiam caperit monasterium Ægyptiorum Anazarbi in Cilicia, de quo Moschus cap. 51, non disquirimus. Certe ante S. Hilarionem monachos in Syria non fuisse vult Hieronymus in ejus vita: Necdum monasteria, inquit, erant in Palæstina, nec quisquam monachum ante S. Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor hujus conversationis et studii in hac provincia fuit. Habebat Dominus Jesus in Ægypto senem Antonium, habebat in Palæstina Hilarionem juniorem, Antonii discipulum. Exemplo ejus, subdit, per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cœperunt, et omnes ad eum monachi certatim cucurrere.
30 Suam tamen eminentiam Ægypto permansisse etiam suo tempore, testatur S. Joannes Chrysostomus homilia 8 in Matthæum, ubi Beatum et Magnum Antonium Apostolis proximum, per multorum ora volitantem proponit; nec ita variis astrorum choris cœlum refulgere contendit, ut Ægypti eremus innumeris monachorum ac Virginum distinguitur atque illustratur habitaculis: ideoque Ægyptum in virtutis Christianæ studio ferventiorem censet, quam quæ Dominum prima susceperat Palæstina. In Ægypto Magnus Basilius annum vitæ manasticæ tirocinium sub Porphyrio Archimandrita posuit, atque in Asiam hoc vitæ genus induxit, formavit, et dilatavit. Id testantur Amphilochius in ejus vita, et ipse Basilius epist. 79, ad Eustathium Episcopum Sebastiæ. S. Gregorius Nazianzenus cum Evagrio Pontico in Ægyptum profectus, ibique cum piis illis monachis collocutus, illorum vivendi genus ardenti studio imitari cœpit, ut docet Socrates lib. 4, cap. 18.
31 Romæ vivente S. Antonio propositum monachorum ignotum, et propter rei novitatem ignominiosum fuisse, scribit S. Hieronymus in vita S. Marcellæ. Induxit in Italiam illud S. Eusebius Episcopus Vercellensis probe a se perspectum, cum, ut § 9, dicetur in Ægypto exul, et deinde legatione Apostolica functus fuit. Plura de ea re S. Ambrosius sermone 13. Romæ Orientalium more monachos se vidisse testatur S. Augustinus de moribus Ecclesiast. cap. 33, quorum nomen ante conversionem suam an. Ch. 387, ne audierat quidem, ut fatetur lib. 8 Confessionum cap. 6. Inde auditis Antonii Ægypti mirabilibus, sermo Potitiani, (qui in palatio Imperatoris apud Treviros militarat) devolutus est ad monasteriorum greges et mores suaveolentiæ tuæ, (Christum alloquitur) et ubera deserta eremi, quorum nos Afri nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani plenum bonis Fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, et non noveramus. Et apud Treviros in hortis muris contiguis in casa quadam habitabant quidam servi tui spiritu pauperes, quorum est regnum cœlorum cum codice in quo erat vita Antonii. Ibi admirabantur Augustinus, et Potitianus, ille, quia tam magna erant, quæ de S. Antonio dicebantur, hic quia inaudita illi erant. Et Gallicanis novellis monasteriis instituta Ægyptiorum monachorum descripsit Cassianus, ut ad Castorem Episcopum Aptensem præfatur. Hujus denique instituti deiferos Patres agnoscit, Antonium ejusque imitatores Pachomium et Macarium, S. Dorotheus Abbas lib. 1 de renuntiatione, doctrina 1. Erat per idem tempus, ut in Actis S. Pachomii legitur, B. Antonii vita cunctis ad imitandum præclare præposita. Certecum monachorum in Ægypto ingentia agmina multiplicari capissent, atque eorum virtutis vitæque ad Angelorum imitationem accedentis fama orbis terrarum fines pervasisset, ipsisque didita Indis esset, eos quoque ad ejusdem vitæ studium excitavit, ut scripsit S. Joannes Damascenus in vita SS. Barlaam et Josaphat, quorum illum iisdem tentationibus agitatum scribit, quas hic de S. Antonio refert Athanasius. Ex his satis constat S. Antonium Patriarcham vere dici monachorum spectatissimorum, qui in Oriente et Occidente floruere, inter quos Basilium, Gregorium, Chrysostomum censet Baronius tom. 3, an. Ch. 328, num. 23.
§ VIII. Vita S. Antonii Græce conscripta.
S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus vita, audiens celebre nomen Antonii, quod per omnes Ægypti populos ferebatur, incensus visendi ejus studio, perrexit ad eremum, in qua tum inter Memphim, Babylonem, et Aphroditon, ad Nilum, infra Haracleoten Nomum, incipiebat monasteria erigere. Erat autem Hilarion circiter annorum quindecim, cujus anno sexagesimo quinto ætatis obiit S. Antonius. Hoc igitur nomen jam circiter annum Christi 306, per Ægyptum celebre, capit orbe paullatim reliquo vulgari. Primo quando recrudescente persecutione, Alexandriæ illustri orbis emporio Petrum Episcopum aliosque Christi Martyres publice, desiderio et ipse Martyr, confirmavit, usque ad locum felicis certaminis prosecutus. Deinde cum ab Athanasio jam Episcopo Alexandriam perductus, Arianam hæresim publico sermone condemnavit. Tunc, inquit Athanasius num. 92, nulla ætas, nullus sexus domi remansit: imo præter Christianos pagani et ipsi idolorumcultores Hominem Dei (hoc ei nomen erat) avebant videre, secutæ Philosophorum disputationes, quæ cum innumeris miraculis per orbem divulgabantur.
33 S. Marcella, ut in ejus vita scribit S. Hieronymus, ab Alexandrinis prius Sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Arianæ hæreseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suæ portum, Romam confugerant, vitam B. Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachumii, et Virginum ac viduarum didicit disciplinam. Erat hic Petrus tum Presbyter, dein Athanasii in Episcopatu successor. Baronius tom. 3, ann. Ch. 340, num. 7, hinc colligit tunc S. Athanasium vitam S. Antonii a se conscriptam in Urbem detulisse. Idem sentit Possevinus noster in Apparatu sacro in Antonio. Non dubium quin S. Marcella de vita, id est, illustri vivendi ratione, miraculis, ac virtutibus S. Antonii multa ex S. Athanasii aliorumque Sacerdotum Alexandrinorum relatione didicerit: nondumtamne tunc S. Anastasius vitam, sive Acta S. Antonii conscripserat, ut bene obseravit ad Vitam S. Marcellæ Rosweydus num. 6. Tam enim dicitur didicisse ab Alexandrinis Sacerdotibus et Petro, quam a S. Athanasio, imo prius ab illis, postea a Petro didicisse, nec tamen iis attribuitur hæc S. Antonii Vita. Deinde eam post S. Antonii obitum conscriptam clare demonstrant verba præfationis: Quoniam igitur, inquit, exegistis a me, ut vobis scriberem de conversatione B. Antonii volentibus discere quemadmodum cœperit quive fuerit ante sanctum propositum, qualem etiam habuerit terminum vitæ. et mox dicit se indicare quæ ab eo didicit, qui ad præbendam ei aquam non paullum temporis cum eo (S. Antonio) fecerat, quem § 4, diximus Amatham ejusve socium Macarium fuisse, qui ambo quindecim ultimis annis S. Antonio ministrarunt, quorum alter (si non uterque;) ut erat ab eo præceptum, meloten et pallium S. Athanasio Alexandriam detulit, eumque de tota illius vita edocuit, aut de ea fortassis summatim commentarium composuit, quale de S. Paulo Latine transtulimus, eique tradidit, elegantiori stylo publicandum.
34 Deinde tota narratio uno fluens perpetuo tenore mortuum jam Antonium indicat: nec facile ostendetur quæ pars ab obitu videri possit adjecta. Denique Epilogi verba a S. Ephræm in illud Attende tibi ipsi, c. 10, sub nomine S. Athanasii citata (ut ibidem referenus) nullum dubitationi locum relinquunt. Adde hæc ibidem relata, num. 116. Hic Antonio vitæ terminus fuit. ista principia meritorum, quæ licet parciori, ut prædixi, (in prolegomeno nu. 1), sermone narraverim, etc. Et iterum num. 117. Quod per omnes provincias amor ejus famaque volitavit, quem nec librorum disseminatorum oratio luculenta, nec mundanæ sapientiæ disputatio, nec nobilitas generis, nec opum infinita congestio commendavit, cui omnium ore est adscribendum, nisi Christo, cujus hoc donum est? qui devotos ejus animos erga suam prævidens Majestatem, hominem alio pene orbe celatum, et inter tantas positum solitudines, Africæ, Hispaniæ, Galliæ, Italiæ, Illyrico, ipsi etiam, quæ urbium caput est, Romæ demonstravit. Creatoris est ista benignitas, ergo non scriptoris, qui vitam ipso vidente evulgarit, beneficium. Postremo nullus vitæ partem unquam ab Athanasio conscriptam dixit. S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 88, Antonii monachi vitam, inquit, Athanasius Alexandrinæ urbis Episcopus insigni volumine prosecutus est, quibus verbis etiam ultimam ab eo additam manum significat. Alibi quoque eamdem vitam citat, non partem affecti operis.
35 Neque nobis hoc quisquam dicat, Cur igitur, si jam decesserat Antonius, nulla usquam præclari ejus cum Paulo Thebæo congressus mentio extat? Nam et plerosque Antonii discipulos reticuit. Peculiari fortassis libello destinarat Pauli Vitam conscribere, ni mors aliare intercessissent impedimenta. Certe Amathas et Macarius, aut saltem alteruter, S. Athanasio videtur tam Acta Pauli quam Vitam Antonii narrasse, quos Græco ac Latino sermone vulgata Antonii vita, ipsaque Pauli a se edita, superstites fuisse S. Hieronymus testatur. Denique monet S. Athanasius Fratres peregrinos in præfatione, ut existiment se minima audisse de maximis, cum ob portitoris litterarum festinationem non potuerit monachos evocare, ut plenius aliquid addiscens, munera majora transmitteret. Hinc colligimus ultimo decennio vitæ ejus suo Juliano aut sequentibus Imperatoribus scriptam fuisse, quod ad illud tempus ab obitu S. Antonii, religionis causa extorris, Alexandria abfuerit. Hanc a S. Athanasio conscriptam fuisse testantur quoque Paulinus Presbyter Prologo in vitam S. Ambrosii VII. Decemb. Menæa Græcorum in vita S. Antonii, Honorius de Eccl. Script. cap. 88 et §§10 et 11, citandi S. Gregor. Nazianzenus, S. Ephræm, Auctor vitæ S. Pachomii, Palladius, Socrates, Nicephorus, Ruffinus, atque infiniti recentiores. Baronius tom. 3, an. Ch. 310 num. 19, atque alibi saepe ait Athanasium sincere pureque res S. Antonii gestas conscripsisse, quid mirum? Vidit eum adolescens persecutionis tempore Alexandriæ: adduxit eum jam Episcopus iterum contra Arianos: frequenter eum visitavit: a Macario aut Amatha plurima didicit, et monachorum concordi relatione.
36 Baronius tom 3, an Ch. 328, num. 3, scribit S. Athanasium eo anno visitasse monasterium S. Pachomii, et de via invisisse S. Antonium, eique duo Pallia attulisse. Verum cum ad Pachomium Athanasius venit, is jam ante, ut in ejus Vita a Baronio citata legitur, compererat sanctam vitam ejus, et persecutiones innumeras, quas ab Arianis, pro Christi pertulerat confessione: quare hæc ejus visitatio post mortem Constantii, cum jam pridem obiisset S. Antonius, contigit, cum Origenis errores inter monachos Ægypti inciperent invalescere; ut reliqua Acta S. Pachomii exigunt, quæ XIV Maii illustrabimus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.