§ IX. Vita in Linguam Latinam translata.
Vitam hanc Græce vulgatam, Latine interpretatus est Evagrius, tum Presbyter, deinde Episcopus Antiochenus. De eo ita scribit Hieronymus de Scriptor. Eccl. cap. 125, Evagrius Antiochiæ Episcopus, acris ac ferventis ingenii, cum adhue esset Presbyter diversarum hypotheseon tractatus mihi legit, quos necdum edidit: Vitam quoque B. Antonii de Græco Athanasii in sermonem nostrum transtulit. Eadem habet Honorius de Script. Eccles. cap. 126 et consentiunt omnia passim exemplaria edita et MSS. Rosweydus Prolegomeno 4, ad Vitas PP. § 4, recte Trithenium corrigit et Sixtum Senensem, quod hunc Evagrium et alterum Ponticum S. Macarii Ægyptii discipulum Origenistam in unum conflarint. Indicat Evagrius in prologo se non verba verbis, sed sententias sententiis expressisse, quemadmodum laudat S. Hieronymus epist. 101, ad Pammachium de optimo genere interpretandi, ubi hunc totum prologum profert, Evagrio non citato, quod hanc S. Antonii Vitam optime Pammachio notam sciret. At suum non esse præfatur. Ne meorum scriptorum parva sit auctoritas super hoc genere, præfatiuneula sit in libro, quo B. Antonii Vita describitur, ipsius lectione cognosce, quam et subdit.
38 Hinc tamen errandi occasionem arripuerunt Hilarion Veronensis monachus Cassimensis, et Joannes Grynæus, a Rosweydo citati in Notationibus ad Præludia in Vitam B. Antonii, nu. 4, Possevinus in Antonio, et Baronius in Notationibus ad Martyrol. Roman. hoc XVII Januar. et tom. 3, an. Chr. 358, num. 29, qui ipsum Hieronymum vitæ Iujus interpretem existimarunt: uti et Joannes Basilius Sanctorius qui utrumque interpretem agnoscit Evagrium et Hieronymum, quasi bis versa fuerit. Sed refelluntur hi a Rosweydo, qui præclare verba Gelasii Papæ decret. de libr. authent. et apocr. d. 1ß, existimat, ubi ait Pontifex: Vitas Patrum Pauli, Antonii, et Hilarionis, et omnium Eremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus. Ac primo opinatur Rosweydus Gelasium, cum Vitam Pauli et Antonii ab Hieronymo ait descriptam, respexisse ad Pauli Vitam, in qua tanta prope Antonii, quam Pauli fit mentio. Consonat titulus Vitæ ex Græco MS. Bavarico ita præfixus: Historia S. Pauli Thebæi, et S. Antonii Ægyptii, in interiori eremo commorantium. Vide X Januarii. Secundo Evagrium Græcum hominem et Hieronymo conjunctissimum, studiorumque ejus patronum, in vertenda Antonii vita Hieronymi usum esse opera: quod tamen frivolum argumentum ipse mox fatetur, et patebit infra. Tertio Vitam Antonii inter Vitas Pauli et Hilarionis olim descriptam occasionem dedisse Gelasio existimandi Hieronymum quoque Vitæ Antonii auctorem esse, qui duarum aliarum auctor est: arbitratur autem Rosweydus, plerasque Patrum Vitas sine auctoris et interpretis nomine olim circumlatas. Certe Gratianus in decreto par. 2, can. 27, quæst. 2, cap. 26; post recitata verba Nicolai I, ad Carolum Regem, quibus decernit non licere nisi ex consensu utriusque conjugis vota continentiæ suscipere; subdit glossam, licere; quando tantum sunt desponsati, probatque: Ut enim refert B. Hieronymus, Macarius præcipuus præcipuus inter Christi eremitas, celebrato nuptiarum convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex Urbe egrediens transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit. Quod in Vita S. Macarii Romani reperitur. Baronius in Martyrol. Rom. ad diem 11 Januarii censet auctorem ejus Theophilum esse; Rosweydus auctores Theophilum, Sergium, et Hyginum facit secutus Menæa Græcorum. Imo putat hanc historiam instar fabulæ a S. Hieronymo explodi in Vita S. Pauli Eremita num. 1, ubi ait jactitari subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem, propterea quod in hujus Vita dicatur, barba et capilli corpus ejus totum circumdedisse. Quæ examinabimus XXIII Octob. ad ejus Vitam, et XII Junii ad Vitam S. Onuphrii, de quo idem legitur.
39 Hic illud solum inde conficimus, Vitas Patrum communi errore vulgo S. Hieronymo fuisse attributas, ut etiam annotavit Rosweydus Prolegom. 3. Caussa forsan erroris fuit, quod S. Hieronymus simul curarit vulgari Vitas Patrum servato aliquo historiæ ordine, sive ipse eas scripsisset, ut Vitas SS. Pauli, Hilarionis, et Malchi, seuab aliis conscriptas reperisset, ut SS. Antonii, Onuphrii, Abrahæ etc. quibus alii alias deinde conjunxerint, atque eumdem retinuerint in titulo primo auctorem Hieronymum. Hoc innuere videntur verba Gelasii, quibus omnium Eremitarum Vitas ab Hieronymo scriptas ad sacræ lectionis usum admittit, cum tres dumtaxat dictas sciatur scripsisse. Clarius idem asserit Gelasiæ vxo proximus M. Aurelius Cassiodorus Instit. divin. Lect. cap. 32. Vitas Patrum, inquit, confessiones fidelium, passiones Martyrum legite constanter, quas inter alia in epistola Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum, destinata procul dubio reperitis etc. An titulus libri præcipuus fuerit: Epistola Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum, quod ca in fronte extaret, voluminis hujus vero prior tomus Vitas Patrum contineret alter Confessiones fidelium, et passiones Martyrum, quas saepius Martyrologium S. Hieronymi appellamus, alium, ut discutiatur, locum requirit. Certe Vitæ Patrum in antiquis editionibus et codicibus MSS. § 11, citandis passim omnes soli Hieronymo tribuuntur, ut vulgo Mombritio, Lipomano, Surio, aut etiam Metaphrastæ Vitæ Sanctorum, quod illas collegerint. et hisce Actis præfigitur titulus sequens: Incipit vita S. Antonii Abbatis ab Athanasio Episcopo Alexandrino conscripta, et ab Evagrio Presbytero et Græco in Latinum translata, atque a B. Hieronymo huic libro inserta. Demum ipse S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 135, ordine temporum exponens quæ scripsit, refert primo Vitam S. Pauli, ante quam hæc conscripta erat. De Antonio silet, et in Vita S. Paulinum 2. Quia de Antonio tam Græco quam Romano stylo diligenter traditum, pauca de Pauli principio, et fine scribere disposui. Nusquam se Antonii Vitæ auctorem aut interpretem insinuat, sed S. Athanasium, ut diximus, et Evagrium.
40 Vitam hanc transtulit Evagrius nondum Episcopus, id est, ante an. Ch. 388, quo a Paulino designatus successor est Coss. Imp. Theodosio II, et Cynegio, ut constat ex Socrate lib. 4, cap. 13. Theodoreto lib. 5, cap. 25. Sozomeno lib. 7, cap. 13. Verum jam doctrinæ opinione clarus erat ipsius Juliani Apostatæ temporibus, quando S. Eusebium Vercellensem in Italiam redeuntem comitatus est, ut testatur S. Basilius epist. 8, ad S. Eusebium Samosatenum, ubi ait: 'Ο Πρεσεύτερος 'Ευαγριος ό ής Πομπηανού τοῦ 'Αντιοχέως, ό συναπάρας ποτέ ἐπι τὴν Δύσιν τὸν Μαχαρίω 'Ευσείειω, ἐπανήκε νῶν ἐκ τῆς Ρώμης ἀπαιτῶν ήμας ἐπιστολήν. Presbyter Evagrius filius Pompeiani Antiocheni, qui quondam migravit versus Occasum cum B. Eusebio, rediit nunc Roma, petens a nobis litteras, etc. Hinc tux hujus vitæ translationi suboritur. S. Eusebius Vercellensis Arianorum opera variis in locis sub Constantio exularat, in Syria etiam atque Ægypto, in cujus superiores Thebes postremo amandatum fuisse auctor est Socrates lib. 3, cap. 4. Hinc sub Juliano Alexandriam venit ad S. Athanasium, qui a cæde Georgii Pseudæpiscopi, teste S. Gregorio Nazianzeno Orat. in laudem S. Athanasii, summo Alexandrinorum triumpho suæ redditus Ecclesiæ erat. Concilio Alexandriam ab hoc convocato interest et subscribit S. Eusebius, Legatus Sedis Apostolicæ a Liberio Papa constitutus, ut colligit Baronius an. Ch. 362, num. 177. Post Concilium Alexandria decedens Antiochiam contendit, teste Socrate cap. 7, ubi pluribus discordiam inter SS. Eusebium et Luciferum Calaritanum excitatam, quam alibi examinabimus, commemorat. Redeuntem Antiochia in Italiam S. Eusebium comitatus est Presbyter Evagrius, cujus num ante in Ægypto socius fuerit, silentibus Scriptoribus, nolumus divinare.
41 Quam acer pro Ecclesia Dei contra Auxentium Episcopum Mediolanensem insurrexerit Evagrius cum SS. Eusebio et Hilario Pictavorum Episcopo, quem XIII Januarii celebravimus, describit S. Hieronymus epist. 49 de muliere Vercellis septies icta, ad Innocentium eumdem, cui hanc Vitam inscripsit ipse Evagrius: En quo me, ait, gestorum ordo pertraxit. Jam enim ad Evagrii nostri nomen pervenimus. Cujus ego pro Christo laborem, si arbitrer a me dici posse, non sapiam; si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente, non possim. Quis enim valeat digno canere præconio Auxentium Mediolani incubantem, hujus excubiis sepultum pene ante quam mortuum; Romanum Episcopum jam pene factionis laqueis irretitum, et vicisse adversarios, et non nocuisse superatis? Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus iniquis, prætereo, atque aliis post me memoranda relinquo. Præsentis tantum rei fine contentus sum. Imperatorem (Valentinianum, non Constantium, ut perperam hic annotavit Henricus Gravius) de industria adit, precibus fatigat, merito lenit solitudine promeretur, ut redditum vitæ redderet libertati.
42 Hæc S. Hieronymus, qui in ejus comitatu se in Syriam profectum indicat epist. 41, ad Ruffinum. Cum me, inquit, Thracia, Pontus, atque Bithynia, totumque Galatiæ et Cappadociæ iter, et fervido Cilicum terra fregisset æstu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit, ubi ego quidquid morborum esse poterat, expertus, ex duobus oculis unum amisi; Innocentium enim partem animæ meæ repentinus febrium ardor abstraxit: nunc uno et toto mihi lumini Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus ad laborem cumulus accessi. Erat nobiscum et Hylas S. Melanii famulus, etc. In hujus ædibus scripsit idem S. Hieronymus epist. 5, ad Florentium cum hac clausula: Sanctus Presbyter Evagrius plurimum te salutat. et epist. 6, ad eumdem: Sæpe Evagrius Presbyter, dum adhuc Antiochiæ esse, me præsente corripuit, etc. nam ad eremum dicesserat in vicum Maroniam, possessionem ipsius Evagrii, tringinta ab Antiochia milliaribus, ubi S. Malchum novit, ut ad ejus Vitam præfatur.
43 Hæc de Evagrio fusius deducta sunt. Primo ut ostendatur eumdem esse qui hanc Vitam transtulit: deinde ut tempus translatæ hujus Vitæ clarius proponatur. Baronius an. Ch. 362, n. 226, deceptus ob perperam translatum S. Basilii citatum antea locum, (senior Evagrius, etc. cum Presbyter scribi debuisset) parentem eum facit junioris Evagrii, qui postea fuerit Episcopus Antiochiæ. Deinde an. Ch. 369, num. 27, fatetur haud exploratum se satis habere potuisse, quis Evagrius contra Auxentium infracto animo steterit. Denique an. Ch. 372, num. 38, illum eumdem asserit, qui olim cum S. Eusebio in Italiam abierat, et jam socius S. Hieronymi peregrinatus ad S. Basilium in Cappadociam, indeque in Syriam redierat, et nox eumdem Presbyterum facit, et num. 43, Episcopum post consecratum, secratum, quod in S. Malchi Vita eum S. Hieronymus Papam appellet. Unus ergo idemque est Evagrius, qui cum S. Eusebio in Italiam projectus, deinde Episcopus Antiochenus fuit; quidque Presbyter adhuc hanc Vitam Latio donavit: quod factum asserit Rosweydus in Notat. ad Vitam num. 1, quando in Syriæ eremo versabatur cum S. Hieronymo et Innocentio, aut paullo ante. Verum Innocentius, ut ante ex S. Hieronymo dictum est, in ipso in Syriam appulsu obiit circa an. Ch. 370. Decessisse eos ex Italia post obitum S. Eusebii vult Baronius an. 372, num. 9, et S. Eusebium obiisse an. 371, ut ibidem scribit num. 116. Verum quod obitum ejus referat S. Hieronymus in Chronico anno Valentiani et Valentis sexto, videtur obiisse an. Ch. 369, quod ad ejus Vitam 2 Augusti et XXX Septembris ad Vitam S. Hieronymi, ubi de hac peregrinatione agetur, curatius disseretur.
44 Quod huc facit, Vitam S. Antonii Græce aut Alexandria secum detulit S. Eusebius, aut si tum necdum conscripta erat, in Italiam S. Athanasius eidem submittit: nisi Evagrius una cum S. Eusebio in Ægypto fuerit, aut singulari etiam cum S. Anathasio familiaritate conjunctus ab eo ipse acceperit. Certe in Italia Latinis Latine eam vulgavit, seu sponte sua, seu rogatu inductus S. Eusebii et Innocentii, cui eam ipse, et S. Hieronymus historiam de muliere Vercellis septies icta inscripsit. Delata mox Vita hæc Italia Treviros, ubi eam Potitianus legerat, ut § 11, dicetur. Imo in Italia, aut certe quando in Syriam appulit, vitam S. Pauli scripsit S. Hieronymus, ab Evagrio et forte aliis ex Ægypto submissam historicam ejus navigationem nactus, in qua scribit, quia de Antonio tam Græco quam Romano stylo diligenter traditum est, se pauca de Paulo principio et fine scribere disposuisse. Quod olim a se factum tradit in Vita S. Hilarionis, vivis adhac discipulis S. Antonii Macario et Amatha, quorum priori defuncto successit Abbas in Pispiri Posthumius, qui dictum est, et Pæmen, quem isthic reperit Ruffinus, videri potest.
§ X. Vita ab hæreticis frustra impugnata.
Vitam S. Antonii a S. Athanasio olim scriptam fuisse, nec ipse diffiteri hæretici nostri temporis possunt, tot tamque perspicuis comprobatam testimoniis. Verum quod plurima, eaque luce meridiana clariora, monachismi, signi Crucis, aliorumque Ecclesiasticorum rituum argumenta haud ferant lippiente obtutu, magis etiam hac luce antiquitatis præstricto, effugium hoc arripiere, ut, quod sub S. Athanasii nomine pervulgatum prídem, omniumque manibus jactatum est scriptum, insulsi hominis, esse commentum dicerent, nullaque dignum fide. Ita Rodolphus Hospianus lib. 3 Orig. Monach. cap. 1. Abrahamus Scultetus Medul. Theol. PP. par. 2. Andreas Rivetus Critici sacri lib. 3. cap. 4. Subdubitant etiam Centuriatores Magdenburgenses centur. 4, cap. 10. At quæ in hac Vita commemorantur de Antonio, singula sunt ab antiquis Patribus ex ea, quam scripsisse Athanasium tunc constabat, citata, gravissimeque inculcata; et Christianæ virtutis absolutionem, qnam consecutum fuisse Antonium nec ipsi negare ausint hæretici, spirat hæc vita, ut quivis genuinum Athanasii fectum possit agnoscere.
46 S. Joannes Chrysostomus homilia 8, in Matthæum: Antonius talem vitam, inquit, egit qualem leges Christi requirunt. Hoc autem facile cognoverit quisquis eum legerit librum, qui vitæ ejus texit historiam, in quo etiam prophetiam lucentem videbit. De his enim, quos Ariana pestis invasit manifestissime prophetavit, quantaque Ecclesiis labes ab iis immineret docuit, Deo utique revelante hæc, et cuncta ante oculos ejus figura pingente. Quod certe vel præcipuum Catholicæ Fideli documentum est, nullum videlicet hæreticorum talem posse monstrari. Sed ne a me hæc audire videamini, ipsum potius librum legentes diligentius cuncta discetis, ut maxima inde philosophiæ documenta capiatis. Obsecro autem ut non meditemur scripta illa, sed ea quoque, quæ exprimuntur, imitemur. Hæc Chrysostomus. Verum quos hæc imitari piget, ii abolita malunt aut in inutilis frivolæque sentinam scripturæ rejecta, ne sui inde argui mores queant. Mallent, ut Ariani olim suæ hæresi affinem mentiti in vulgus Antonium erant, ipsi quoque dici eum mollem quamdam absque ullis benefactis iniisse vivendi rationem. Vaticinium illud S. Antonii, quod Chrysostomus indicat, refertur in Vita cap. 18, n. 105, atque a Sozomeno lib. 6, cap. 5. Traditum est, inquit hic, Antonium, priusquam Ariani essent Ecclesiarum potiti gubernaculis, regnante Constantia, secundum quietem mulos altare insultantes calcibus, et sacram mensam evertentes vidisse, illicoque, prædixisse tumultum ex adulterinis permixtisque doctrinis ortum, et rebellionem ex illis, qui alienam ab Ecclesia Catholica opinionem tenerent excitatam, Ecclesiam Dei postea occupaturam. Eadem refert Nicephorus lib. 10, cap. 43. Ipsa persecutio copiosius quidem, sed iisdem tamen pene verbis, describitur ab Athanasio epist. ad Orthodoxos, cujus verba ad caput 18 proferemus.
47 Prædecessor Chrysostomi fuit S. Gregorius Nazianzenus, et quid sentire de hac Vita ipse ceterique deberent, præjudicavit, dum ea censet contineri legem et normam vitæ monasticæ, quod ipse Athanasius in Vitæ hujus præfatione asseruerat: Exegistis a me, inquit, ut vobis scriberem de conversatione B. Antonii, etc. ut ad ejus æmulationem atque exemplum vos instituere possitis. Ex mox: Scio vos ejus propositum cupere sectari: perfecta est siquidem ad virtutem via, Antonium scire quis fuerit. At S. Gregorius Nazianzenus oratione 21, in laudem S. Athanasii: 'Εξεῖνος Αυτωνίου τοῦ θείου βίου συνέγραψε, τοῦ μοναθικοῦ βίου νομοθεσιαν ἐν πλάσκατι δηγήσεος. Ille, (Athanasius) Divini Antonii conscripsit vitam, quæ sub forma narrationis est norma seu lex sancita vitæ monasticæ: de ea regula agetur § 15.
48 S. Ephræm quoque hoc esse Athanasii opus dilucide ostendit, dum ei, quæ in manibus nunc est vita, consentanea, ex ea quæ tunc recens scripta extabat, promit, in illud Attende tibi, cap. 10, S. Antonius, inquit, quemadmodum et S. Athanasius Archiepiscopus meminit in vita quam de eo conscripsit, multa exercitatione, eaque incitatiore ac vehementiore est usus. Jejunabat enim semper, indumentumque gerebat interius quidem cilicinum, exterius autem pelliceum, idque ad mortem usque servavit, ita ut neque corpus, sordium causa aquis abluerat, neque penitus suos pedes lavaret, neque illos umquam omnino vel aqua tingeret, nisi necessitate cogente. Sed neque quis denudatum eum unquam conspexit, nec prorsus Antonii corpusculum nudum, præterquam cum post mortem sepeliretur, cuiquam patuit. Hæc ille; quæ eadem prorsus ratione referuntur infra cap. 11, n. 62. Ea tamen verba: Idque ad mortem usque servavit, Latino omissa interpreti sunt, quæ in Græco sic efferuntur, ὶ χαι ἔλως τελεῦ τῆς τετίρης. Alias ibidem S. Ephræm S. Antonii virtutes describit, quas eodem modo recenset S. Athanasius in epilogo, seu cap. 22, num. 116, ubi S. Ephræmi locum dabimus. Idem quoque in epist. ad Joannem monachum, brevi gestorum S. Antonii anacephalæosi (quæ singula in hac vita habentur) monachos ad communem vitam hortatur.
49 Auctor vitæ S. Pachomii, quam jam olim ante annos 1100, et quod excurrit, Dionysius Exiguus interpretatus est, hanc ipsam S. Antonii vitam S. Athanasio adscribit: B. Antonio S. Athanasius Alexandrinæ civitatis Episcopus proprio stylo testimonium præbuit; dignus sane relator conversationis Antonii, qui juxta supplicationem Fratrum, Vitam ejus pro multorum commoditate perscriberet, et æmulandum eum viris spiritualibus exhiberet, quæ num. 1, in prologo dicuntur. Pergit idem auctor: In quo opere sancti quoque quoque Patris Ammon meminit, a quo per Dei gratiam primum jacta sunt fundamenta conversationis eorum Fratrum, qui nunc in monte Nitriæ commorantur, nec non et Theodorum sanctum admodum virum, qui cum sene præfato fuerat, idem nobis Pontifex indicavit etc. quæ num. 78, 79 et 80, continentur. Palladius cap. 7, scribit animam hujus Amonis ab Antonio visam cælis inferri, et cap. 8, eumdem ultra fluvium Lycum divina virtute transvectum recenset ex Athanasio: Hoc autem, inquit, miraculum narravit B. Athanasius Alexandriæ Episcopus scribens in vita Antonii. Ruffinus lib. 2, de Vitis Patrum cap. 30. Ammonis animam, inquit, cum exisset de corpore, vidit ferri ad cœlum. S. Antonius, sicut refert scriptura illa, quæ Vitam describit B. Antonii. Ita et Sozomenus lib. 1, cap. 14. Clarius Socrates lib. 4, c. 18. Hujus Ammonis animam, inquit, post mortem ab Angelis in cœlum sublatam Antonius, qui eisdem vixit temporibus, vidit, quemadmodum ab Athanasio Alexandriæ Episcopo in ejus vita commemoratum est, num. citato 78.
30 Idem Ruffinus lib. 1, hîst. Eccl. cap. 8. De virtutibus Antonii, inquit, atque institutis, et sobrietate mentis, ut in solitudine vitam degens, usus solumodo consortio fuerit bestiarum, et de dæmonibus crebros agens triumphos, placuerit Deo supra cunctos mortales, utque institutionis suæ præclara usque in hodiernum diem monachis exempla reliquerit, volentem me aliqua exponere, ille libellus exclusit, qui ab Athanasio scriptus etiam Latino sermone editus est. Eadem excusatione utitur Socrates lib. 1, cap. 17, sibi supervacaneum videri commemorare dæmonum callidas pugnas, multa prodigia et miracula S. Antonii, quoniam ab Athanasio Alexandriæ Episcopo in libro separato de ejus vita conscripto jampridem expositum est, ut legenti patebit.
31 Est igitur hæc ipsa Athanasii genuina lucubratio, quando et qui saniori pollent judicio eruditi omnes ita sentiunt, et quæ hac nunc continentur, eadem ipsius quoque Athanasii ævo, et deinceps semper ex ea citavere gravissimi auctores. Hæc insigne illud volumem est, cujus S. Hieronymus de script. Eccl. meminit, in quo S. Pauli Eremitæ omissam esse Vitam ait num. 2, ex qua ibidem num. 14, scripsit duos discipulos, qui ei longo jam tempore ministrare consueverant, quæ hic infra num. 113, recensentur. In hac vita commemorantur plurima illa miracula, quæ S. Augustinus lib. 8, Confessionum cap. 6, admiratur. Hæc denique sub S. Athanasii nomine in omnibus reperitur codicibus MSS. quorum aliqui plurimis sæculis antequam abnormis hæc sapientia, quam quinti Ervangelii præcones eructant, formata esset, aut ex Jovis exsculpta cerebro, exarati fuerunt: eadem in excusis, qui de S. Antonio agunt, aut integre descripta, aut missa in compendium, ut § sequenti ostendetur. In Notationibus ad Vitam ipsam reperiet lector, quæ eam S. Athanasio vindicabunt, ex ipsis etiam aliis ejus operibus desumpta. Demum idem spiritus, eadem signi Crucis energia, idemque monachismus continetur in Vita S. Hilarionis S. Antonii discipuli, a S. Hieronymo conscripta, in Vita S. Hilarionis S. Antonii discipuli, a S. Hieronymo conscripta in Vita S. Palæmonis XI Januarii, et S. Pachonii, S. Antonio xwalium, ut § 13, et ad Vitam sæpius dicetur, et in Vita S. Pauli Eremitæ a S. Hieronymo supra X Januarii dictum est.
§ XI. Unde hic ea edita.
Edita est hæc S. Antonii vita in Vitis PP. Norimbergæ an. Ch. 1478 et 1483, et alibi in Germania 1483 et 1485. Venetiis 1483, 1508 et 1512. Lugduni 1502, 1509, 1512, 1513, 1520 et 1537. Coloniæ 1548 et 1549, nisi hic mutato titulo unus idemque fuerit typus. Compluti 1396, quas editiones ac nomina typographorum citat Rosweydus prolegom. 17. Addi potest Wittebergensis, prælo Petri Seitz an. Ch. 1544, superstite etiam tum isthlicque commorante Luthero. Inter Vitas Sanctorum eamdem publicarunt Boninus Mombritius tom. 1. Aloysinus Lipomanus par. 2, historiæ Sanctorum Laurentius Surius: sed præ ceteris cam eruditis Præludiis et Notationibus illustravit Heribertus Rosweydus in Vitis PP. editis Antverpiæ an. Ch. 1613 et 1627, et Lugduni 1617. Quot autem ad hisce collectoribus adhibiti codices MSS. sint, quis dicet? Theodoricus Loher a Stratis Carthusianus in sua editione Coloniensi an. Ch. 1548, asserit in epistola dedicatoria se eas ex antiquis et fide dignis exemplaribus MSS. octo aut decem simul collatis recognovisse. Plura adhibuit Rosweydus, eaque præclara, ad quorum fidem eam vitam recensuit, nimirum MS. S. Floriani ante annos amplius octingentos scriptum, Audomarense, Affligemiense, Crispiniense, Aquicinctinum, Lætiense, Moretianum, Camberonense, S. Mariæ Bibranense, S. Petri in Munster, Carthusianorum Bruxellense, Societatis Jesu Ruræmondanum, Sionium religiosarum Cortraci. Ipse singulorum Codi cum formam et loca describit Prolegom. 24. Eamdem nos post mortem Rosweydi cum MSS. S. Mariæ de Ripatorio, duobus S. Maximini, Domus S. Hieronymi Ultrajecti, aliisque et Græco exemplari, de quo infra, contulimus.
33 Vitam eamdem expressere quotquot acta Sanctorum generatim, aut Eremitarum, Fundatorumque religiosarum congregationum, etiam compendio, vulgarunt, aut Annales, seu Chronica Ecclesiastica digesserunt, tractatusque asceticos composuerunt, quavis lingua, ne cui populo aut genti ignota Antonii virtus foret. Prolixe præter citatos Vincentius lib. 13. Spec. histor. cap. 91, 92 et 93, et lib. 14, cap. 14. S. Antoninus par. 2. Chronici tit. 13, cap. 3, § 1, 2, 3, 4 et 3. Baronius tom. 2, anno Christi 236, tom. 2, annis Ch.
34 Edita Græce est S. Antonii vita Augustæ Vindelicorum an. Ch. 1611, curante Davide Hoeschelio, qui et novam interpretationem Latinam, notas quasdam et variantes Lectiones ex Anglicano codice Henrici Savilii adjecit. Eadem extat Græco-Latina tom. 2, operum S. Athanasii excusa Parisiis an. Ch. 1627. Mrum hic novam Hoeschelianam versionem2 antiquæ prælatam Evagrianæ, quæ in prioribus editionibus Commeliniana an. Ch. 1600, et Parisina 1608, extabat. L. Holstenius in præfatione ad tom. 2, operum S. Athanasii ultimæ editionis, ait se in S. Antonii vita ex MS. codice Abbatis S. Amantii aliqua supplere et emendare quæ seorsim typographus editurus sit, aut Hoeschelianis notis inserturus. Quæ necdum vidimus.
§. XII. Vitæ hujus lectio utilis.
S. Hieronymus in Vita S. Marcellæ tradit eum audita S. Antonii tunc viventis, aliorumque Ægypti monasteriorum disciplina, non erubuisse profiteri, quod Christo placere cognoverat. Imitatæ eam Sophronia, Paula, et aliæ. S. Augustinus lib. 8, Confessionum cap. 6, narrat, occasione Vitæ S. Antonii apud Treviros repertæ, duos istic in aula Imperatorum Agentes in rebus, relictis sponsis vitam elegisse solitariam. Incidit, inquit, ut diceret Potitianus, nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treviros, cum Imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos, atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum, pariterque digressos, sed illos vagabundos irruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam servi tui, spiritu pauperes, qualium est regnum cœlorum: et invenisse ibi codicem in quo scripta erat Vita Antonii. Quam legere cœpit unus eorum, et mirari et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia seculari servire tibi. Erat autem ex eis, quos dicunt Agentes in rebus. Tunc subito repletus amore sancto, et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi: Dic, quæso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? Quid quærimus? cujus rei causasa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi, quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quamdiu istud erit? Amicus autem Dei, si volvero, ecce nunc fio. Dixit hoc, et turbidus parturitione vitæ reddidit oculos paginis, et legebat, et mutabatur intus, ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit, et voluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando, et discrevit, decrevitque meliora; jamque tuus ait amico suo: Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui, et hoc ex hora hac, in hoc loco aggredior: te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille adhærere se socio tantæ mercedis tantæque militiæ. Et ambo jam tui ædificabant turrim sumptu idoneo, relinquendi omnia sua, et sequendi te. Tunc Potitianus, et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quærentes eos, devenerunt in eumdem locum, et invenientes admonuerunt ut redirent, quod jam declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata; petiverunt ne sibi molesti essent, si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebant, atque illis pie congratulati sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra, abierunt in palatium. Illi autæm affigentes cor cœlo manserunt in casa. Et ambo habebant sponsas. Quæ posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsæ virginitatem tibi. Narrabat hæc Potitianus.
36 Quæ quidem lectio uti iis tum profuit, ita hæc repetita narratio S. Augustini animum ad meliora stimulavit. Subdit enim cap. 7. Tu autem Domine inter verba ejus retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me attendere, et constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam turpis essem, et quam distortus, sordidus, et maculosus, et ulcerosus. Et videbam et horrebam, et quo a me fugerem, non erat. Et si conabar a me avertere aspectum, narrabat ille quod narrabat. Et tu me rursus opponebas milii, et impingebas me in oculos meos ut invenirem iniquitatem meam, et odissem. Noveram eam sed dissimulabam, et connivebam, et obliviscebar. Tunc vero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam, salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant; tanto execrabilius me comparatum eis oderam. Hæc contigisse anno ætatis S. Augustini 33, Christi 387, sequentia indicant. Omittimus recentiora, quæ plurima ad vitæ hujus persuadendam lectionem afferri possent. Nam quod auctor vitæ S. Pachomii scriptis de suo æro, Vitam S. Antonii per id tempus cunctis fuisse ad imitandum præclare propositam, idem reliquis omnibus valuisse ætatibus certum est.
§. XIII. S. Antonii publica veneratio.
Antonii mortem etiam elementa lugere vulgo dicebatur, quod toto ab obitu ejus triennio cœlum clausum terras illas Ægypti et Thebaidos arefaceret. Ita S. Hieronymus in vita S. Hilarionis, quem et memorat de ejus morte absentem divinitus esse edoctum, et triennio post profectum in montem S. Antonii, ut pervigilem noctem in ipso, quo defunctus fuerat loco, ut a se deberi satebatur, celebraret. Ivit, et jacuit in stratu ejus, et quasi calens adhuc cubile deosculatus est. Macarius quoque, qui corpus magistri sepelierat, S. Posthumio persuasit, ut S. Antonii anachoretarum principis non gravaretur visitare reliquias, ut hujus acta testantur. Diem ejus natalem mox in Syria celebrari consuevisse indicant S. Euthymii Abbatis Acta a Cyrillo monacho conscripta, ubi dicitur præcepisse cum advenisset dies festus divini Antonii, ut vigilarent in templo per totam noctem: et nocturnis illis hymnis ab eo peractis, etc. cum tres postea dies mansisset in diaconico, sabbatho noctu dormit in pace vicesimo die mensis Januarii, decimo autem sexto imperii Leonis, qui Marciano successit an. Ch. 437, integro post obitum S. Antonii seculo; cujus natalis etiam necessario iis censebatur XVII Januarii: quod in vita ejus edita per Boninum Mombritium ita in fine legitur: Depositus est S. Antonius sexto decimo Kalendas Februarias. Is dies erat Ægyptiis 22, mensis Tybi, ut ostendit Rosweydus in Onomastico, quo die ita in antiquo Coptico, seu Ægyptiaco, Menologio refertur: S. Antonii Stellæ terrestris et Patris omnium monachorum.
58 Secuti Syros et Ægyptios Græci, celebri admodum officio eum colunt, ut varia eorum responsoria, antiphonæ, cantica, odaria fidem faciunt. Inter alia canuntur hymni a Studita, Anatolio, el Teoplane compositi. Evangelium duplex recitatur, aliud ad matutinum: Πέντα μοι παρεδόθη ὑπὸ τοῦ πατρὸς μον. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Matthæi 11, a versu 27, Aliud Έστη έ Ιησοῦς ἐπιτόπου πεδινοῦ. Stetit Jesus in loco campestri. Lucæ 6, a versu 17. Hoc in officio Romano in festo plurimorum Martyrum; illud in festo S. Matthiæ Apostoli, et S. Francisci legitur. Consuli Græcorum Menæa possunt, et Anthologion in quibus μνήμη τοῦ όσιου χαι θεοφόρου πατρὸς ψμῶν Ἀντωνίου τοῦ μεγάλου, memoria sancti et deiferi Patris nostri Antonii Magni, celebratur in sanctissima magna ecclesia Constantinopoli. Idem ex Menæis descripsit Maximus Cytheræus, in cujus epitome et Horologio χρηία χαι χατάλυσις adscripta, indicat omne opus servile eo die inhibitum esse. Memoratur etiam in Menologio Christophori Mitylenæi, et Calendario Græcorum a Genebardo edito.
39 Latini quoque eodem die S. Antonium ab omni retro memoria celebrarunt. MS. Martyrol. S. Hieronymi: In Ægypto depositio S. Antonii monachi. MS. Rhinow. In Ægypto Antonii monachi. Idem habet MS. S. Martini Treviris. Vetus Romanum a Rosweydo editum: Apud Thebaidem Antonii monachi, meminit et pervetustum MS. Hibernicum. Antiquum MS. Centulense: In Ægypto apud Thebaidem depositio B. Antonii Abbatis, qui multa millia monachorum Christi servitio mancipavit, atque vita et miraculis clarissimus vixit. MS. Lætiense, et Tornacense S. Martini: In Ægypto S. Antonii monachi, qui cum esset abstinentissimæ vitæ multis miraculis effloruit, cujus vitam B. Athanasius scriptis. Plurima alia Martyrologia corporis quoque translationem referunt, de qua infra infra separatim agetur. Ita Usuardus: Apud Thebaidem B. Antonii monachi, cujus corpus sub Justiniano Imperatore divina revelatione repertum, Alexandriæ delatum est, et in ecclesia S. Joannis Baptistæ humatum. Eadem una cum translatione ejus habent Beda, Ado, Rabanus, Notkerus, Bellinus, et plurima MSS. in quibus de Vita S. Antonii ex S. Athanasio plura fusius et παραφραστικώς narrantur. Martyrologium Romanum: In Thebaide S. Antonii Abbatis, qui multorum monachorum Pater, vita et miraculis præclarissimus vixit: cujus gesta Athanasius insigni volumine prosecutus est. Maurolycus quoque, Galesinius, Felicius, alique neoterici eum in suis Martyrologiis exhibent.
60 Gavantus Comment. in Rubr. Breviarii, sect. 7, cap. 3, ait S. Antonii memoriam celebrari in Appendice MS. Sacramentario S. Gregorii non diu post ejus obitum addita. Annotatur Natalis Antonii monachi in vetustissimo Kalendario monasterii Epternacensis circa an. Ch. 740, conscripto. Addit Gavantus ejus officium simplex referri in MS. Breviario, Semiduplex in excuso an. Ch. 1350. Duplex institutum a Pio V. At in Missali Rom. excuso Venitiis 1308, scribitur Antonii Abbatis solenne generaliter. In Breviario Pauli III, a Cardinale Quignonio ordinato fuit Duplex minus. Hæc de Romano. In aliis variant ritus diversarum Ecclesiarum. In nonnullis sola commemoratio facta: in aliis officiis referuntur tres lectiones, in aliis novem, et sæpius duplex annotatur. In quibusdam Gallicanis, et Anglicanis excusis nomen ejus non extat, sed hunc diem vindicat sibi S. Sulpitius, de quo infra. Duplex etiam pridem in pluribus excusis fuit, uti in antiquis Belgicis Antwerpiensi, Bruxwellensi, Brugensi, Audomarensi, et Windeshemiensi Canonicorum Regularium, Eborensi in Lusitania, Slefsvicensi in Dania, Mediolanensi S. Ambrosii, aliisque; quamvis et trium lectionum fuerit in quamplurimis. In Benedictinis pluribus Breviariis, usitato iis ritu, XII Lectionum est. Lectiones prorsus in omnibus ex vita S. Antonii desumptæ. Nonnulla in serius addentur, cum de Translatione, ignisque sacri, qui vulgo S. Antonii dicitur, curatione agetur.
§. XIV. Doctrina S. Antonii.
Rodolphus Hospinianus, Abrahamus Scultetus, Andreas Rivetus, pugnantia commemorari de Antonio aiunt, nimirum caussidicum cum fuisse ac valde doctum, et a vitæ scriptore indoctum litterarumque imperitum dici. Erudite duos priores confutavit Rosweydus; cujus si rationes sedato animo expendisset Rivetus, abstinuisset acerbiori, sibi tamen satis solita, censura. Perspexisset enim, quod ille monuit, a Suida Antonium quemdam Alexandrinum laudatum, ethnicum fortassis, qui Alexandrie et Byzantii caussam sororis egerit, cum S. Antonio ab iis temere confundi, quod ille pluribus deducit. Nec Alexandrinus fuit S. Antonius. Ne caussidicus dicatur, arcana et socratiore quadam ratione, haud equidem obsistemus: nam et ob miserorum patrocinium ad Judices accessit, reos defendit, misericordiam imploravit, et ut quidam absolverentur emeruit num. 108. Hæreticorum audaciam, qui eum Arianis paria de religione sentire jactarant, retudit, abinteriori eremoea sola caussa Alexandriam profectus: isthic sacrorum orthodoxorum caussam egit, adeoque Arianos judex ipse publico sermone condemnavit, num. 91 et 92. Athanasio laboranti perspæx præsto fuit, teste Sozomeno lib. 2, cap. 29. De eo ad Imperatorem scripsit, eumque obsecravit ut Meletianorum sententiæ minime assentiretur, sed eorum criminationes calumniarum loco duceret. Hæc ejus doctrina, hoc sanctissimi advocati munus; hæ partes mysticæ caussidici, eo efficacius, quia virtute magis quam lingua, perorantis. Idcirco inter præcipuos Concilii Nicæni assertores numeratur a Socrate, Nicephoro, Sozomeno. Hujus verba lib. 3, cap. 12, hæc sunt: Præter ceteros omnes qui in Oriente ætatem degebant, visi sunt decretis Concilii Nicæni mordicus adhærescere, Paulus Episcopus Constantinopolitanus, Athanasius Alexandrie, et tota monachorum multitudo: quin etiam Antonius Magnus, qui adhuc in vita manebat, et qui cum eo versabantur omnes.
62 Sed aliis quoque in rebus ejus perspecta eruditio est, ipso quoque testante Athanasio in acuta illa, et divini cujusdam plena ingenii de mysteriis Fidei Christianæ cum Philosophis disputatione, quæ cap. 17, refertur; in sublimi de assidua mentis innovatione, de natura, technis, et imbecillitate dæmonum, deque discretione spirituum, habito ad discipulos sermone qui cap. 5, 6, 7, 8 et 9, describitur, ab ipsomet, ejusque discipulis, traditus litteris. Nam et S. Antonium inter scriptores Ecclesiasticos recensuit S. Hieronymus: Misit Ægyptiace, inquit cap. 88, ad diversa monasteria Apostolici sensus, sermonisque Epistolas septem, quæ in Græcam Linguam translatæ sunt, quarum præcipua est ad Arsenoitas. De his ita Symphorianus Campegius in epistola ad Hectorem Dallum Sedis Apostolicæ Protonotarium: Gravitatemne an suavitatem plus admirer nescio. Namque aptissime exorditur Antonius, lucide Prophetarum narrat historias, invehit acriter, varie ornat, artificiose complectitur. Tam apte, tam ornate, tam copiose, tam pulchre in epistolis oravit Antonius. Hæc Campegii epistola ipsis præfixa S. Antonii epistolis a Valerio Sarasio Latine redditis, in Bibliotheca Patrum, editione 1, Parisiensi tom. 1, edit. 2 et 3, Paris. tom. 3, et editione Coloniensi tom. 4. In iis non proprie sed metaphorice accipiendum monuit Magister sacri Palatii, quod Angeli dicantur dolere, aut de malis hominum tristari. Editus est, et sub S. Antonii nomine sermo brevis de vanitate mundi et resurrectione mortuorum a Gerardo Vossio ex antiquo MS. Aldi Manutii, qui in Bibliotheca PP. editionis Coloniensi simul cum epistolis excusus. Trithemius lib. de scriptoribus Ecclesiasticis S. Antonio adscribit celebre opus duorum librorum quod Melissa, id est, Apicula, nominatur. Sed Tritthemium falli docet Posservinus in Apparatu sacro, et in editione Francofurtensi ann. 1601, omissum est.
63 De his aliisque ejus ad Imperatores aliosve epistolis, disceptari possit, num ab eo exaratæ fuerint, an potius quæ divino spiritu concepta, amanuensi dictata sint, nam puer non se litteris erudiri passus est, num. 3, et, cum litteras non didicisset, ingeniosissimus et prudentissimus erat, num. 93, et mundi sapientes eum irridere cupiebant, quia litteras ignoraret, num. 95, ideo num. 87, erat secundum quod scriptum est a Deo doctus. Quod utrumque de eo testatur S. Augustinus Prologo lib. 1, de doctrina Christiana: Antonius, inquit, sanctus et perfectus vir, Ægyptius monachus, sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse prædicatur; quod ipsum inscriptum Martyrologio Bedæ vulgato, Adonis, Notkeri, et aliorum, atque in Trithemii libro de scriptor. Eccles. Innuitur idem in vita num. 7. Auditioni scripturarum ita studium accommodabat, ut nihil ex ejus animo laberetur; sed universa Domini præcepta custodiens, memoriam pro libris haberet. Quin et naturam rerum a Deo conditarum Antonio instar librorum fuisse docet Evagrius Ponticus discipulus S. Macarii Ægyptii lib. de monachis apud Socratem lib. 4, cap. 18. Cuidam ex eorum numero, inquit, qui id temporis sapientes sunt habiti, ad Antonium illum justum accedenti, quærentique quo pacto vitam posset sustentare solatio illo, quod ex libris capi potest, orbatus, respondit: Meus liber, o Philosophe, est natura rerum a Deo conditarum, quæ quotiescumque animo libitum sit meo, libros ipsius Dei legendos suppeditat, aut, quæ mihi quoties verba Dei legere capio adesse consuevit, uti refertur lib. 6, de Vitis Patrum interprete Joanne libel. 4, num. 16.
64 At fortassis hæc litterarum dicta imperitia est, quod quod Græcam linguam, eo tempore Ægyptiis familiarem et Lænesticam ignoraret. Ita Eulogius Alexandrinus disciplinarum liberalium Scholasticus Græcum, non Ægyptiacum, sermonem norat. Pallad. cap. 26, at Joseph Abbas apud Cassianum Coll. 26, cap. 1, quia primarius civitatis suæ Thmuis fuit, Ægyptia et Græca facundia diligenter edoctus erat. Adde quod numquam legatur per alium scripsisse, uti dicitur allocutus alios per interpretem, qui ejus verba diligentissime in Græcum solebat exprimere sermonem num. 94 et 96. Et in vita S. Hilarionis a S. Hieronymo Isaae interpres Antonii appellatur, et apud Palladium cap. 26. Cronius fuit verborum interpres, cum B. Antonius Græce nesciret: qua lingua sacri et profani libri erant fere conscripti, ideoque a Philosophis spernebatur, quia et aliarum artium liberalium ignarus. Sic vulgo illitterati et idiotæ censentur, qui alioquin vernaculo idiomate et legere litteras, et exarare, adeoque et libros conscribere norunt. Et quomodo num. 8. Fratrum dicitur legendi æmulatus industriam, si omnino legere non norat? Ut ut se ca res habuerit, hoc a Sozomeno lib. 1, cap. 13, de S. Antonio præclare pronuntiatum est: Litteras neque novit, neque magni æstimavit; sed puram mentem, utpote litteris antiquiorem, et earum inventricem, laudavit plurimum.
§ XV. S. Antonii disciplina monastica. Negat Scultetus reperire se in hac S. Antonii historia vitæ monasticæ leges, quas Nazianzenus scribit Athanasium sub narrationis prætextu voluisse promulgare. Reperere sane hactenus asceticæ vitæ studiosi, reperiuntque in dies, qui imitandi studio eam evolvunt. Nec mirum si aciem effugiunt corum, quibus mentis oculi a carnalium studio cupiditatum caligent. Neque opus foret eas hic commonstrare, ipsa lectione mox occursuras, nisi operæ pretium videretur, in suas partes omnem eam vitæ monasticæ ab eo exercitatam traditamve disciplinam breviter distribuere, tum ex vita ipsius Antonii, Hilarionis, Abrahæ, Palæmonis, Pachomii, tum ex Cassiani Institutionibus.
66 Ab habitu ordiamur, quo a ceteris mortalibus secernuntur monachi. S. Hilarion, ut S. Antonium vidit, mutato pristino habitu apud eum mansit, Sic et S. Palæmon spiritualibus oculis intuens Pachomii fidem, tandem patefecit aditum, eumque suspiciens habitu monachi consecravit, ut supra XI Januarii num. 4, dictum. Hanc vestis mutationem, dum quis in monachum consecratur, refert S. Dionysius Areopagita Eccles. hierarchiæ cap. 6, et dicatum Deo habitum Tertullianus de velandis Virginibus cap. 3. Et renuntiantem seculo, per manus Abbatis, in medio Fratrum, indui monasterii vestimentis solitum, docet Cassianus lib. 4. Instit. cap. 3. De vestimentis suis ita ante mortem Antonius statuit num. 114. Meloten, inquit, et pallium tritum, cui superiaceo date Athanasio Episcopo, quod milii novum ipse detulerat. Serapion aliam accipiat meloten; vos cilicinum habetote vestimentum, et num. 61, vestimento cilicino intrinsecus, desuper pelliceo utebatur. Eisdem usus vestibus S. Hilarion, sacco membra coopertus et pelliceum habens ependyten, quem illi B. Antonius proficiscenti dederat, cum monachum consecraret, sagumque rusticum. Saccus ibidem tunica saccinea, tunica cilicina, et cilicium dicitur a S. Hieronymo. Saccum, inquit, quo semel fuerat indutus, numquam lavans, et superfluum esse dicens munditias in cilicio quærere. Sic sago tunicaque cilicina indutus describitur S. Abraham Eremita a S. Ephraëm Diacono XVI Martii, et B. Pachomius ad humiliandum corpus proprium induebat se plerumque cilicio. Hujus loco ordinaria monachorum vestis interior linea erat, lebiton, seu colobium dicta, qua ibidem dicuntur uti monachi per Thebaidem et Ægyptum; quam mutabant cum sordes necessitas coegisset eluere. Cassianus lib. 1, cap. 3. Colobiis lineis induti, quæ vix ad cubitorum ima pertingunt nudas de reliquo circumferunt manus. Et Isidorus lib. 19, Etymolog. cap. 22. Libitonarium, inquit, est colobium sine manicis, quali monachi Ægypti utuntur: et potius quam cilicina veste, inquit Cassianus cap. 4, quod hæc ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper impigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit: tum etiam, si videatur, præbeat elationis vanitatem. Hæc de interiori veste.
67 Exterior erat pellicea, ideoque melotes dicta, aptata et confecta ex pellibus ovinis aut caprinis, simul cum lana corpori detractis, ρηλον ονεμ σαπιο, Homero Odiss. ξ, capram significat. Ita S. Paulus Simplex pelle sua ovilla verberabat daemoniacum, et in regula S. Pachomii in ejus Vita: Habeant singuli meloten, id est, pellem caprinam confectam albam, sine qua neque comedant, neque dormiant, at Palladius cap. 38. Habeat unusquisque pellem ovillam laboratam, et Cassanius cap. 8. Ultimus est habitus eorum pellis caprina, quæ melotes, vel pera appellatur, ubi peram pro penula positam existimat Gazæus. Sozomenus lib. 3, cap. 13, indumenti hujus rationem exponit. Isti, inquit de monachis Ægypti, ad exemplum Eliæ Thesbitæ pellibus se induebant, ut singuli ex pelle corpori circumjecta virtutem Prophetæ semper in memoriam revocantes, strenue contra cupiditates Venereas confligerent, aut certe eos imitati sunt de quibus Apostolus a Cassiano citatus: Circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ. Eliæ pallium meloten appellat S. Hieronymus epist. 28, ad Lucinium, secutus LXX. Interpretes 3, Reg. 19, 19 et 4, Reg. 2, 8 et Cronius apud Palladium cap. 26, et Paschasium cap. 19, num. 3, et infra in Apophth. num. 46, vidit S. Antonium chlamyde pellicea amictum, quam S. Hieronymus in vita S. Hilarionis nominat etiam tunicam, cucullam, et ependyten pelliceum. Cucullam forte ob cucullum, seu cucullionem connexum, quo caput usque ad cervicis humerorumque confinia contegebatur, ut Cassianus tradit cap. 4, et cucullum operiebat caput S. Pachomii.
68 Ependytes, Græce ἐπενδύτης, superior seu summa vestis, ἐπενδύομα superinduor, Plutarcho in Pelop. Ita pro melote accipitur in vita S. Antonii num. 61. Antonius impavidus neglecto persecutoris imperio lavit ependyten suum. Et alia die stans in quodam eminenti loco, candente præcinctus veste, procedentem Judicem suo provocabat adspectu, flagrans cupiditate martyrii. Ubi observandum primo Antonium veste nitida atque munda apparuisse, ut eo apparatu se monachum ad martyrium tamquam ad convivium læto animo offeret, itaque Græce legitur φάνερθα τῦ ἡγερόνι λαμπρόν. Ut Duci, seu Judici, amœnus, seu conspicuus appareret. Secundo, Interpretem Evagrium vertisse candente præcinctum veste, quod fuerit alba, quæ a lotione candebat. Id nosse potuit ob meloten S. Athanasio ab obitu S. Antonii oblatam, a se aut S. Eusebio Alexandriæ visam, et in Regula S. Pachomii tam in vita quam apud Palladium meloten ex pelle alba confici præcipitur. Vix se expediunt hic Rosweydus in Notat. num. 36, et Baronius tom. 2, an. Ch. 256, num. 19, dum hic vult S. Antonium, ut cognosceretur esse Christianus, alba induisse indumenta: sed monachi, non alii Christiani, erant civitate edicto publico pulsi. Rosweydus interim vult candida veste venisse, ut Ægyptiis alba indutis mixtus securius procederet, quod monachis, qui pulla veste dignoscebantur, civitate esset interdictum. Sed de candente et loto pridie ependyte hic agi nimis certum est, maxime si Græca cum Latinis conferantur. Erat autem ependytes, seu melotes, vestis monachis propria, ut de pendyte Ascetiti scriptores scribunt apud Rosweydum in Onomastico, et in vita S. Pachomii: exceptis melotis, quas feminæ non habent, omnis institutionis institutionis earum forma monachis probabatur esse consimilis.
69 Tertio observandum hanc vestem præcingi solitam; ut monachus, inquit Cassianus cap. 2, instar militis Christi accinctis lumbis incederet: Ita Elias et Joannes Baptista zona pellicea dicuntur astricti, S. Hieronymo epist. 8, ad Demetriadem et inc. 3, Matthæi. S. Dorotheus Doctrina 1, de Renuntiatione cum deiferos Patres monachorum retulisset Antonium, Pachomium. Macarium, aliosque; Habemus, inquit de vestitu agens, zonam pelliceam circa renes nostros. Id signum est ad opus quodque accincti ut quamprimum simus et parati.
70 Hæc de ordinariis S. Antonii vestimentis, quibus pallium sæpe adjiciebat, quod a S. Athanasio acceperat duplex; unum ab obitu jam tritum ei remissum, altero S. Pauli corpus involvit. In Vita S. Hilarionis dicitur sagum rusticum, pallium, et palliolum: quod Cassanius cap. 7, mafortem appellat. Angusto palliolo, inquit, tam amictus humilitatem, quam vilitatem pretii compendiumque sectantes, colla pariter atque humeros tegunt, quæ mafortes tam nostro quam illorum nuncupantur eloquio. Verum hoc S. Athanasii donum latius sine dubio fuit et longius pallium, non absimile cappis superioribus monachorum: itaque Baronio an. Ch. 37, num. 97, videtur pallium paullatim a communi fidelium usu descivisse, et monasticam vitam profitentibus cessisse. In hoc pallio S. Antonius jacuit moribundus, cum alias membra quieti concessurus junco contexto (mattam vocat Pelagius lib. 5, lib. 8, num. 1, in Apoph. num. 7) et cilicio uteretur, num. 14, et Sozomen. lib. 1, cap. 13. Somnum super parvam stoream cepit, non raro autem humi jacens ipsa terra pro cubili usus. Ita S. Hilarion super nudam humum stratumque junceum usque ad mortem cubitavit. Erat autem cellula S. Antonii non plus mensuræ per quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat, teste S. Hieronymo in vita S. Hilarionis. Hactenus de vestitu.
71 Victus ratio describitur in vita num. 18, cui consonant hæc verba Sozomeni: Erat ei cibus, panis solum et sal; potus autem aqua: tempus prandii, solis occasus, sæpenumero ad biduum et amplius cibo abstinuit, imo tum ei prandium valde adhuc tenue fuit. Infra in Apophth. num. 51 et 33, sencx post quinque dierum jejunium unicum paximatem, seu paxamidium, id est, panem sex unciarum siccum, aqua madefactum comedit. Nam in vita num. 22, more Thebæorum panes sex mensium secum recondit, cum per annum incorrupti durent. At monachis præscripta refectio erat solius panis in duobus paximaciis, quos parvulos panes vix libræ unius pondus habere docet Cassanius Collat. 2, cap. 19, et lib. 4, Instit. cap. 14. Et S. Antonius apud Ruffinum lib. 2, de Vitis Patr. cap. 31. S. Paulo Simplici cibum in vesperam sumere præcepit, sed observare ne unquam ad saturitatem usque perveniret, et præcipue in potu, confirmans non minus per aquæ abundantiam phantasias fieri animi, quam per vinum calorem corporis crescere.
72 Et hæc arida comestio illis xerophagia dicebatur: alia erat homophagia, quando crudis et incoctis oleribus, aqua madefactis et sale conditis vescebantur; ξρπός enim aridum, et ώμος crudum significat. ita num. 67, olus coluit, ut aliquo hospites venientes solatio refoverentur. Has eis delicias reputari asserit Cassanius lib. 4, Instit. cap. 11, si herba sale condita, quam lapsanium vocant, aqua diluta, ad refectionem Fratribus apponatur. Quæ in hac provincia (Gallia) nec aeris temperies, nec qualitas nostrae fragilitatis admittit. Et de monasteriis agens cap. 24: Nec tanta cura, inquit, inter eos parandorum ciborum, vel coctionis impenditur, quippe qui maxime xerophagiis vel homophagiis utuntur, et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, lapsania, sal frictum, olivæ, pisciculi minuti saliti, quos illi mœnidia vocant, summa voluptas est. Ideo S. Antonius ad monasterium ablegare volebat Paulum Simplicem in Apoph. num. 51, ubi Fratres possent ferre eius imbecillitatem; et num. 46, in monasterio existens jubet hospitibus lentem parari: pro cujus edulio, seu decoctione rusa Esau vendidit jus primogeniti, Gen. 23, v. 34. Lagantur Vitæ SS. Hilarionis et Pachomii, et Cassanius lib. 4, a cap. 17 ad 23.
73 Restat exercitatio eius quotidiana. Discipuli post eius obitum S. Hilarioni loca singula ostendentes. His, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Has vites, has arbusculas ipse plantavit, illam areolam manibus suis ipse composuit etc. ita S. Hieronymus in vita S. Hilarionis. Primo, quod ad psalmos attinet, Per universam, inquit Cassianus lib. 2, Instit. cap. 4, Ægyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in vespertinis, quam in nocturnis solennitatibus custoditur; ita dumtaxat, ut post hunc duæ lectiones, veteris scilicet ac novi Testamenti singulæ, subsequantur. Qui modus antiquitus (diu ante S. Antonium, ut cap. sequenti ostendit) constitutus, ideirco post tot secula penes cuncta illarum monasteria intermeratus nunc usque perdurat; quia non humana adinventione statutus a senioribus affirmatur, sed cælitus Angeli magisterio Patribus fuisse delatus, quod mox explicat. Hoc ritu S. Antonius in Apophth. num. 53, cum Paulo Simplice psalmum psallit quem noverat: et cum eum duodecies cecinisset, duodecies oravit, hoc ad vesperam, et media nocte excitavit eum ad orationem etc. de qua nos plura in Apophth. num. 26, utque etiam inter opus omittenda non sit num. 27, et in vita num. 7, et Cassianus toto libro 2 et 3, ubi hæc cap. 2, leguntur: Apud illos hæc officia, quæ Domino solvere per distinctionem Horarum (quas cap. 3 Tertias, Sextas et Nonas vocat) et temporis intervalla cum admonitione compulsoris adigimur, per totum diei spatium jugiter cum operis adjectione spontanee celebrantur. Ita namque ab eis incessanter operatio manuum privatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque vel ceterarum Scripturarum meditatio numquam penitus omittatur. Cui preces et orationes per singula momenta miscentes, in his Officiis, quæ nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. Quamobrem exceptis vespertinis ac nocturnis congregationibus, nulla apud eos publica solemnitas, absque die Sabbathi vel Dominica, in quibus hora tertia sacræ communionis obtentu conveniunt. Utrumque diem sabbathinum et Dominicum festum agi solitum docent Clemens lib. 6, Constit. cap. 24, Socrates lib. 6, cap. 8, et passim Cassianus. Aliis diebus solennitati nocturnæ privata succedebat meditatio, quam cum adjectione operis exequebantur teste Cassiano lib. 2, cap. 13 et 14, ne velut otiosis valeat somnus irrepere. Sicut enim nullum ferme ab eis otii tempus excipitur, ita nec meditationi quidem spirituali finis imponitur. Sæpe etiam Collationes inter operandum fiebant. Ita S. Antonius et S. Macarius Ægyptius sedentes a sero, et colloquentes de utilitate animarum, faciebant plectam ex ramis palmarum, ut dictum est § 6, et infra de S. Antonio in Apophth. num. 27 dicetur. S. Hilarion fiscellas junco texens æmulabatur Ægyptiorum monachorum disciplinam, et SS. Palæmon et Pachomius texebant cilicia, et laborabant manibus suis ut darent pauperibus, supra XI Januarii num. 4, quod pluribus in Apoph. cap. 1, faciendum docet S. Antonius, et fecisse dicitur in vita num. 7.
Auctore S. Athanasio Episc.
PROLOGUS EVAGRII INTERPRETIS
Presbyter Evagrius Innocentio a carissimo filio in Domino salutem.b Ex alia in aliam linguam ad verbum expressab translatio, translatio, sensus operit, et veluti lætum gramen sata strangulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicari sermone, longo ambitu circumacta vix explicat. Hoc igitur ego vitans,c vitam B. Antonii, te petente, ita transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quære sententiam.
a Eundem Sanctus quoque Hieronymus epist. 49, carissimum appellat. Unde conjectat Rosweydus Presbylteratu non fuisse initiatum. De eo et Evagrio actum § 9.
b Præfatiuncula hæc iisdem verbis, lacito Evagrii nomine, inserta est epistolæ 101 S. Hieronymi ad Pammachium, cap. 11, ut supra monuimus.
c Apud S. Hieron. Ita B. Antonium, te petente, transposui.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.