Rhinocolura, sive Rhinocorura, Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum hoc die, duplex est, una in Ægypto ubi S. Melas Episcopus fuit, alia in Syria. Ortelio (cui potius assentimur) una eademque; quæ quod in confinibus Syriæ et Ægypti sita, huic illive tribuitur a scriptoribus. Adjacet fluvio, regionem Saracenorum a Palæstina dividenti, de quo Genes. 13, v. 18: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphratem. Is passim in sacris libris fluvius, torrens, vel rivus. Ægypti appellatur: Amos 6, vers. ultimo Torrens deserti, quia ad læva ejus ripa versus mare rubrum protenditur desertum Cedar, Ismaelitis, sive Saracenis habitatum: a LXX Interpretibus Isaiæ 27, v. 12 Rhinocorura, ab urbe, quam juxta fluit, ducto nomine; nisi ipsam urbem, non exilem rivum, slatuere Judææ limitem maluerunt. S. Hieronymus in eum locum: Pro torrente Ægypti, LXX Rhinocoruram transtulerunt, quod est oppidum in Ægypti Palæstinæque confinio, non tam verba Scripturarum quam sensum verborum exprimentes. Tribui Simeonis adscribitur in tabulis Adrichomi.
2 Ipsi autem urbi a præcisis naribus nomen impositum, quod isthuc facinorosi de furtis aut latrociniis convicti, naribus amputatis relegarentur a rege Æthiopum Actisane, ut Diodorus Siculus lib. 1, Biblioth. hist. et Strabo lib. 16 Geograph. scribunt, aut a Rege Persarum, ut Seneca lib. 3, de ira, nu. 20. Græci enim πίνα nasum dicunt, ζόλουρον curtatum. S. Epiphianius in Panariolib. 2, to. 2, hær. 66 contra Manichæos nu. 83 docet Rhinocoluram alio nomine Neel dictam, a sortibus, quod illic Noe tribus filiis terram forte partitus sit. Idem in Ancorato nu. 114, eam constituit Ægyptum inter ac Palæstinam, sed ex adverso Rubri maris, ἀνὰ ρέσον Ἀργύπτου καὶ Παλαιστινής ἀντικρὸν τῆς Έρυθρας θαλάσσης. Num forte, in conspectu maris magni, id est, mediterranei legendum?
3 In hac urbe Episcopus fuit S. Melas, ut scribit Sozomenus lib. 6, cap. 31, ubi eum sibi notum fuisse significat. Meminere quoque ejusdem S. Melæ, sive Melanis Cassiodorus in Tripartita lib. 8, cap. 2. Nicephorus Callistus lib. 11, cap. 38. Petrus Halloix noster to. 1 de sanctis Scriptoribus Orientis, in vita S. Polycarpi cap. 14, §. 3. Nigrum eum, quod Græca vox sonat, Sozomeni appellat interpres in titulo capitis.
4 Ejus natali diem XVI Januarii sacrum scribunt Petrus de Natal. lib. 2, cap. 90 eumque secuti Carthusiani Colonienses in Addit. ad Usuardum, et Canisius in Martyrologio Germanico; qui eum Melantium vocant, et sub Hunnerico in exilium relegatum scribunt, perperam. Galesinius quoque Martyrolagium MS. secutus: Rinocororæ S. Melantii Episcopi, qui pro fide Catholica in exilii periculo, multiplicique certamine, pie fortiterque conversatus, Episcopalium virtutum et humilitatis in primis laude insignis quievit in Domino. Brevius Martyrol. Romanum: Rhinocoluræ in Ægypto S. Melæ Episcopi, qui sub Valente exilium et alia gravia pro fide Catholica passus, in pace quievit.
Acta ex Sozomeno 1. 6. cap. 51.
Rhinocurura post illud tempus viris piis, non adventitiis, sed ea in urbe natis, floruit. Quorum facile optimos vitæ monasticæ se dedisse accepi: novi etiam ipse Melanem Ecclesiæ ejusdem Episcopum, et Dionysium, qui a parte urbis ad Septemtriones vergente monasterium habuit: novi quoque a Solonem Melanis fratrem, et ejus in Episcopatu successorem.
2 Fertur præterea eo tempore, quo erat imperatum ut Episcopi cujusque civitatis, qui doctrinæ Arianæ adversabantur, e sedibus suis pellerentur, eos qui ad Melanem pellendum venerant, offendisse eum tanquam infimum ministrum lampades ecclesiæ parantem, habentemque baltheum, quo pallium cingebatur, oleo sordidatum, in lampades denique lychnos inserentem: quem cum pro Episcopo rogassent, respondisse, eum ibi esse, seque illum monstraturum. Extemplo vero homines eos de via fessos in ædes Episcopi deduxisse, mensam apposuisse, epulis, quæ forte suppetebant, excepisse. Postquam autem epulati sunt, lavisse manus, (illis enim inter epulandum ministraverat) et ita se eis indicasse. Illos hominum admiratos, confessos esse cur venissent; reverentia tamen erga eum inductos, concessisse ei potestatem aufugiendi. Eum tum dixisse, tantum abesse ut idem supplicii genus subire recusaret, quod Episcopi secum doctrina fidei consentientes subirent, ut etiam lubenti animo id ipsum amplectereturb. Ejus generis igitur institutis disciplinae a puero exercitatus in virtute monastica perfectus evasit. c
3 Solon autem, factus ex mercatore monachus, non parum ipse quoque inde percepit utilitatis. Nam fratre suo Melane, et monachis, qui ibi pium illud vivendi genus sedulo colebant, præceptoribus usus, tum in Dei cultum summa animi alacritate incubuit, tum erga vicinos perbenignus fuit. Quare Ecclesiad Rhinocasurensis, ejusmodi ab initio nacta Antistites, ex eo tempore ad nostram usque ætatem eorum institutis uti, et bonos ac pios viros efferre non destitit. Quinetiam Clericis illius Ecclesiæ ædes communes,e communis mensa, alia denique omnia communia.c a Cassiodoro et Petro de Natal. Solomon appellatur.b Addit Petrus: Sique una cum ceteris (Episcopis) voluntarium pro Christo subiit exilium; ubi et post multos agones in Christo dormivit XVII Kal. Februarii. Consentii Petrus Halloix, et Martyrologium Romanum. Galesinius solum ait fuisse exilii periculum. Cassiodorus ita scribit: Illi mirati virum, caussas apperuerunt. et reddita reverentia ei dederunt fugam. Tum ille, Non, inquit, declinabo quod mei similes libentissime susceperunt, sed volens exilii præcepta suscipio.c Diu post Valentis mortem superfuisse necesse est, cum eum noverit Sozomenus, qui, ut in præfatione ipse lestatur, historiam exorsus a Crispo et Constantino Cæsaribus tertium Coss. anno Christi 324, eam perduxit ad XVII Theodosii Junioris consulatum, an. Christi 439, a morte Valentis 61.d Græce, ἡ μὲν βουνὸν τοῦ σύρον ἐκελησε. Christophorsoni codex habebat, βινοκουσούρων. Cujacii, βινοκσούρων. Scaligeri βινοκαλούρων. Supra est βινοκουροῦρα.e Ergo non erat ca ætate promiscue Clericis omnibus id usitatum, quod quidam volunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.