Successor Honorati, alia laudum analecta.
Plus Dominus, qui stimulando animos vestros ad electionem parvitatis meæ dedit, ne a sepulchro illius longius abessem, illud etiam vobis orantibus dabit, ne a viis illius longe recedam: sed ut quicquid illum egisse cognovero, id sine exploratione aliqua aut disceptatione factorum agere festinem. Vobis enim me, ut video, jam tunc per illum Deus genuit: vobis, licet indignum, præparavit: vobis ille me nesciens tanto labore quæsivit: vobis tam propensa sollicitudine et cura utcumque erudivit, quærens in me fidei sicut sanguinis sui venam: vobis me tanto labore per litteras, tanto per excursum suum ambitu ab insula, cui me, a directis Episcopatus sui principiis, secreti amore reddideram, non audeo dicere nesciens, fortasse præscius, admovere satagebat, ut mihi juxta sepulchri sui sedem in amore vestro patriam collocaret. Sed quid agimus, quod immaturum me maturo excessu tradidit? Non est nostrum, secretum æterni Regis in ullo vel leviter culpare judicio. Non facile senseratis, quantum amisistis boni, si redintegratum vobis bonum vestrum fuisset.
37 O magna et inclyta, Honorate, tua gloria! Non indiguit meritum tuum signis probari. Ipsa enim conversatio tua plena virtutibus et admirationis novitate præcelsa, perpetuum quoddam signum ministravit. Multa quidem tibi divinitus signorum specie indulta novimus, quicumque propius assistebamus; sed in his tu minimam partem tuam computabas, majusque tibi gaudium erat, quod merita et virtutes tuas Christus scriberet, quam quod signa homines notarent. Et tamen quod majus signum virtutis esse potest, quam signa fugere, occultare virtutes? Et vere tam familiaris quodammodo oratio tua Christi auribus erat, ut enixissimis precibus impetratum putem, ne virtutem tuam signa clamarent. Habet et pax Martyres suo: Christi enim tu perpetuus, quamdiu in corpore moratus es, testis fuisti. Illud enim stupendum quondam adolescentiæ tuæ robur, perpetuo abstinentiæ rigore tenuatum, et in illam quam vidimus, adspectus licet decore servato, exilitatem redactum, crux utique quotidiana consumpsit: quam tamen sine ulla semper notabilib superstitione servasti, omnes semper nimietates, et cognatum nimietatibus gloriæ fugiens appetitum. Numquam in tuo ore, nisi pax, nisi castitas, nisi pietas, nisi caritas; numquam in corde, nisi horum omnium fons Christus habitavit: qui tibi, et per te plurimis caritatis, gaudii, pacis, longanimitatis, bonitatis, benignitatis, fidei, modestiæ, continentiæ fructus ministravit exuberantes in multiplicem copiam, in multorum salutem et gaudia: ut non immerito illi cantares: Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur: cui semper omne conversationis tuæ bonum asscripsisti, illud assidue tibi ac tuis ingerens: Quid enim habes, quod non accepisti? Aut si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sed hoc magis tuum erat vitæ tuæ bonum, quo magis tuum negabas.
38 In te commune omnium Deum desiderantium solamen fuit: tu econtra in Deo exultare suadebas, resonante affectum tuum voce blandæ modulationis immurmurans: Lætetur cor quærentium Dominum. Nulla tibi major, quam in orationibus et psalmisc voluptas. Tuis in tantum medullis Christus insederat, ut interdum, quod expertus loquor, membris tuis placido sopore devinetis, illum etiam in somnis officio solito tua lingua resonaret. Sæpe dormiens sanissimæ exhortationis, sæpe orationis affectuosissimæ, verba fudisti. Agebatur itaque in lectulo corporis requies, mætis in Christo. Et quidem hæc, prout quique affuimus, experti sumus: tu vero unica semper omnium requies, quam alacer, quam sæpe referebas somnia, non aliquid præsagientia, neque aliqua in futurum anxietate sollicita, sed inquietis animi desideriis excitata, martyrium scilicet, quod semper meditatione gestabas, credo, interdumd illudente et provocante cupiditatem tuam Domino, tamquam excitata in fidem tuam persecutione peragebas. Et vere puto neminem diffiteri, tibi ad martyrium tempus, non animum, defuisse. Quotidianus siquidem in sincerissimis tractatibus confessione Patris et Filii et Spiritus sancti testis fuisti: nec facile tam exerte, tam lucide quisquam de divinitatis trinitate disseruit, cum eam personis distinctueres, et gloria, æternitate, ac majestate sociares.
39 Memento itaque amice utique Dei, memento jugiter nostri, Deo incoinquinatus assistens et canens illud canticum novum, et sequens Agnum quocumque vadit. Tu illi pedissequus, tu nobis patronus, orationum nostrarum interpres acceptabilis, et fortis assertor. Profusas ad sepulchrum tuum alumni gregis preces perfer. Impetra, ut conspiratione communi simul Sacerdos et populus, quæ jussisti, quæque docuisti, aliquatenus obtinere mereatur; Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui te in gloriam suam assumpsit, atque cum Patre suo sanctoque Spiritu, vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. a Sidonius Apollinaris carmine XVI eucharistico ad Faustum Reiensem huc respexit, scribens: celebrans quoque laudibus illis Eucherii venientis iter, redeuntis Hilari.
Non abdicavit se episcopatu Hilarius et Havennio cessit, ad dilectam denuo secedens Lirinum, ut Miraus scripsit in Bibliotheca Ecclesiastica ad cap. 69. Gennadii, et olim Baronius, qui deinceps id retractavit. Nondum Episcopus erat Hilarius, cum Lirinensi eremo se reddidit: sed cum ab Honorato Episcopo perductus esset Arelaten, post paullo, illo adhuc vivo et superstite, civicos tumultus aversatus, Lirinum repetiti. De qua re Eucherius ad eumdem Hilarium adhuc monachum de laude eremi scribit: Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua, usque ad mare magnum recedentia eremi secreta penetraveras: majore tamen virtute repetita est a te eremus, quam petita. Siquidem cum hanc prius hospes ingressus es, habuisti ducem et velut itinerls tui prævium, quem deinde militiæ coelestis magistrum, eumque tunc secutus, et parentes relinquens, parentem tamen sequebaris: nunc vero cum eumdem adscitum ad Pontificatus fastigium prosequendum putaris, ad familiare secretum eremi te amor retulit. Ergo nunc es nobilior et major exemplo: prius enim cum desertum peteres, comitatus fratrem videbaris, nunc cum desertum repetieris, etiam Patrem reliquisti.
Ib est, importuna nimiæ religiositatis affectatione.c MS. Preudh. et Barral. voluntas.d Sur. alludente.
LECTIONES DE S. HONORATO, Ex vetere Breviario Eccl. Massilien.
Honoratus igitur primus incola Lirinensis, suscipiens curam gregis, in seipso monstrabat singulis, qualiter conversarentur et sincerum obsequium redderent Jesu Christo. Erat enim vere humilis, verecundus, et mansuetus, nihil imperans, sed blande rogans; ne posset cujusquam animum concitare, et tamquam cujuslibet famulus convivia obsequia præparare.
2 Blandiebatur sollicite juvenes, et corroborabat fortes ac reficiens seniores, quos reverebatur tamquam fratres, dominos, atque patres, sollicite eos instruens portare onera Jesus Christi, et perfectam colere caritatem:
3 Curas et oblectationes seculi, vanas fabulositates, et otia evitare, carnis contagia tergere, rebellia corpora domare, tentationibus resistere, et se committere soli Deo.
4 Deum devote ac sollicite exorare, et ab eo fiducialiter petere quidquid vellent, si veram tremendi judicii horam timere et evitare vellent, et solam Domini desiderare gloriam sempiternam.
5 Cuncta breviter, quæ operabatur, erat doctrina, inductio, et exemplum vitæ coelestis. Dum igitur quispiam aliquid facere negligebat, antequam injungeret
Honoratus illud obsequebatur: et sic suæ humilitatis fervore extabat sollicitus qui ante neglexerat operari.
6 Et dum quispiam diabolico fomite extabat in aliquo vitiosus, ac in simili deliquisset, a criminoso consilium requirebat, quomodo posset a tali vitio resilire: et sic anxians delinquentem relevabat a crimine peccatorem.
7 Lectio de Evangelio: Homo quidam.
8 Licet igitur existeret cibus ejus aridus panis et aqua, in solis solennitatibus salsatas herbas, vel infusa legumina propter reverentiam adjungendo, nihilominus conabatur diebus singulis pulmentum Fratribus præparare, ut ferrent libere fortes et debiles jugum Christi.
9 Tegebant itaque cilicium et vestis rigida et munda suum corpus, et caput arcta a melota, etb terræc scarpæ ex palmarum foliis latos pedes. Pallida namque facies ejus, et gravata macies præ languore, et mortificatio corporalis, adeo intuitum focillabat, ut si peccator existeret, anhelabat illico ad salutem; et si justus, ad gloriam supernorum.
a Inter monachicas vestes melota censetur, sive melotes, ut videre est lib. 4, de vitis Patrum cap. 13. Ubi proprium capitis tegmen, cuculla, de qua 5 Janu. post S. Simeonis Stylitæ vitam, cum de ejus reliquitis ex Evagrio. Isidorus lib. 19. Elymol. cap. 34, ait meloten esse pellem a collo pendentem præcinctam usque ad lumbos. De melote agit Cassianus lib. 1. Instit. cap. 8, et Gaxæus ad eum locum.
b Fortassius textæ.
c Scarpa, et Scarpetta Italis calceum significat.
De translatione s. Honorati.
Antonius Vincentius Domeneccus lib. de SS. Catalauniæ scribit Perpiniam in æde Carmelitarum S. Honorati Episcopi Arelatensis corpus magna veneratione asservari, multaque isthic ejus patrocinio fieri miracula, ac præcipue tempore siccitatis cælitus pluvium impetrari. Verum aut integrum isthic non est. S. Honorati corpus, sed aliquæ dumtaxat reliquiæ; vel alterius cujuspiam est, non Arelatensis; cum hujus sancti parentis suj corpus posidere se Lerinenses glorientur, isthuc Arelate, ex ecclesia suburbana ejus nomini dicata, translatum.
2 Contigit ea translatio circiter annum Christi 1391, 20 Januarii, ut scribit Barralis, licet 13 Maii præcipue recolatur. At 20. Janu. istæ habet Saussaius in Martyrologio: Eodem die apud Lerinum translatio S. Honorati Episcopi Arelatensis et Confessoris.
3 Consuevit vero Idibus Maii, cum S. Honorati translatione, omnium Sanctorum Lirinensium agi solennitas; ut patet ex sermone co die habito, quem recitat idem Barralis, ubi inter cetera haec habentur. Sed quia virtus discipuli laus est et gloria magistri, cum illustrius præstantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincant; congruum existimamus beatissimi Honorati festivæ celebritati, discipulorum ejus ac sanctorum successorum suorum omnium veneranda adjungere solennia, quorum pene numerus infinitus, et illi soli qui numerat multitudinem stellarum cognitus, hanc insulam suis orationibus sanctificarunt, ac proprii sanguinis pro Christo effusione consecrarunt. Et post: Sanctorum igitur Martyrum, Episcoporum, Abbatum, et Confessorum, omniumque electorum Lerinensium, qui a primæva hujus institutione monasterii, æternæ vitæ meruerunt esse participes, et qui eorum exempla secuti ad eamdem vitam perennem Christo duce pervenerunt; ac quorum corpora vel reliquæ in præsenti monasterio requiescunt; sub una diei solennitate et lætitia memoriam recolentes, studeamus et toto mentis conamine laboremus, ut quidquid in singulorum festivitatibus per anni circulum, aut ex negligentia vel fragilitate humana, minus plene gessimus, hic in præsenti eorum celebratione, communi et devota diligentia, in humilitate spiritus, et animi puritate restauremus. Et quia ipsorum omnium, propter innumerabilem nobis multitudinem, festa sigillatim celebrare non possumus, in hac saltem generali eorum festivitate, debita laudum præconia omnipotenti Deo, qui omnium est Sanctorum corona, pro eorum meritis impendamus; ut ipse, eorum assiduis precibus exoratus, desideratam nobis suæ propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiatur, et eorum pia intercesione concedat, ut in hoc suo sanctissimo monasterio diebus nostris et merito et numero populus sibi serviens augeatur: crescat ibi regularis observantiæ fervor, contemplationis vigor, ibique efficaciter vigeat bonorum operum exercitium fructuosum. In tanta igitur et tam præclara festivitate, omnium Christi fidelium vota, corda, et labra hymnos persolvant lætitiæ salutaris. Psallat fides, spes tripudiet, exultet caritas, devotio plaudat, jubilet chorus, puritas jucundetur: singuli alacri animo, pronaque voluntate conveniant, suaque pia et devota studia laudabiliter exequantur, tot Sanctorum festiva solennia celebrantes: quorum sanctitate cœlum exultat, quorum patrociniis terra lætatur quorum triumphis Ecclesia sancta coronatur, quorum salutaria documenta exemplaque prælucida Catholicam illustrant Ecclesiam, decorant virtutibus, et moribus informant, per ipsos nempe, quasi luminosas ardentesque lucernas super candelarum in domo Domini positas, hæc præsens insula Lerinensis, imo et totius corpus Ecclesiæ tam quam sidus irradiat matutinum. Nos ergo, Fratres carissimi, tantorum patrocinia intercessorum, de quibus locuti sumus, tota mentis intentione quæramus, ut per temporalia festa quæ gerimus, eorum meritis intercedentibus, ad æterna pervenire valeamus.
4 Servantur porro S. Honorati reliquiæ in sanctæ Crucis Lerinensi sacello, in cujus aditu marmoreum visitur monumentum, inque eo hæc epigraphe: Hæc est capella sanctæ Crucis quæ appellatur Sancta Sanctorum propter reconditas inibi reliquias Sanctorum, videlicet Honorati, Caprasii, Venantii, Aygulphi Martyris, Antonii, et plurimorum aliorum Sanctorum. Thecam ex argento assabre factam, recondendis S. Honorati reliquiis dicavit Joannes Andreas Grimaldus, cujus hæc inscriptio: Hanc capsam Reverendus in Christo Pater Dominus Joannes Andreas de Grimaldis Pontificii civilisque juris Doctor, Episcopus Grassensis, sanctissimi Domini nostri Papæ Referendarius et Avenionis et terrarum adjacentium Vice Legatus et Gubernator, et hujus sacri monasterii Commendatarius, pro recondendis almi Patris S. Honorati ossibus, ob religionem suo ære dicavit anno Christi MCDXCI.
5 Multo vero ante monachus quidam Nicæa provinciæ oriundus, caput argenteum a pectore elevatum cum mitra Pontificali, auro et lapidibus pretiosis insignita, fieri curarat, in quo ossa cranii S. Honorati reposita, additaque cum ejusdem monachi insignibus, axe nimirum aureo in rubeo campo, inscriptio: Hoc caput B. Honorati Joannes Laugerii de Nicæa Prior Vallis-aureæ fieri fecit, circa annum Domini MCCCIC existente Albate Rostagno quinto hujus nominis. Alibi scribit Barralis hunc Laugerium füsse Rostagni Abbatis Vicarium Generalem et Priorem claustralem.
6 Brachiorum quoque ossa thecis. elegantibus, scite inauratis condita; quæ ambæ ad brachii humani formam sabrefactæ, prior anno MCCCLXXXV X Maii, altera, quæ sinistrum brachium refert, an. MDXXI.
HISTORIA TRANSLATIONIS. ex Vincentio Barrali Salerno.
Post longum temporis lapsum ab obitu sanctissimi Patris nostri Honorati, qui fuit circa annum Domini 430, cupientes Clerus et populus Arelatensis civitatis, ipsum, quem, dum superas ageret auras, summa benignitate, sanctitate, omnigenaque doctrina refertum devote coluerant, etiam vita functum, venerabiliter ab ipsis venerari, inito consilio, a ecclesiam ad laudem Dei ac Deiparæ Virginis Mariæ, beatissimique Confessoris Honorati, juxta sepulcrum ejus, quod erat in cœmiterio Elisii campi, quod vulgo nunc dicitur Aliscamps, sub eorumdem tifulo fundare statuunt: quam honorifica satis lapidum congerie perfecerunt. Quæ postmodum ruinam passa, restaurata fuit temporeb Kavilani Episcopi Arelatensis, ut constat ex ejusdem epistola, ad Episcopos et Christi fideles data pro resectione ejusdem ecclesiæ, in qua sic habetur præter alia: Notum ergo omnibus facimus, quod extra muros urbis Arelatensis, in campis qui vulgariter dicuntur Elisii, ecclesia fundata est, quæ S. Honorati censetur, quam præcessores nostri viris religiosisc S. Victoris Massiliensis contulerunt, ut sancta Sanctis obvenirent. Ibi B. Honorati corpus locello suo repositum est. Ibi viri disertissimi Hilarii prædictæ civitatis Episcopi reliquiæ sepultæ foventur. Ibi beatorum Pontificumd Aurelii,e Concordii,f Eonii,g Virgilii,h Rothlandi, et aliorum Pontificum beatissima membra loca prædicta sanctificant, ut i B. Genesii Martyris, et k Dorotheæ Virginis et Martyris, et multorum aliorum æque sanctissimorum corpora illic collocata sunt.
2 Cui Ecclesiæ post alios præfuit quidam honestæ vitæ religiosus vir, monachus et Prior monasterii Garegobiæ, qui cum pene omnem provinciam bellicis turbinibus conspiceret agitari; et hostili impetu, repentinis insultibus, civitates, oppida, locaque Deo dicata, profanæ cupidæque prædæ exponi, anxius ne bellicus furor invalesceret, et repentine a prædonibus Martialibusque viris, quibus nulla fides pietasque manet, ecclesia ipsa profanaretur, et corpus B. Honorati furtivis raptibus tolleretur, perpendens iniquum esse sanctum dare canibus, et margaritas mittere ante porcos, assumptis cum Dei timore venerabilis corporis lipsanis, ad suum præfatum monasterium Garegobiæ conservandis devote transportavit, quo in loco aliquibus annorum curriculis asservata fuere.
3 Disponente autem clementia divina, ut sacra insula Lerinensis suum aliquando benignum ingremio foveret patronum et fundatorem, accidit quod cum idem Prior fœdere consanguinitatis foret sacristæ Lerinensi conjunctus, ejusdenque laris, disposuit illum invisere, et custodiam dicti corporis B. Honorati penes se esse reserare. Qui gressus suos Lirinam versus dirigens, sacristæ propinquo suo secretum aperuit, promittens si in congregationem monachoram Lerinensium asscriberetur, ipsum corpus B. Honorati conventui assignaret Lerinensi custodiendum. Quo per ipsum sacristam Domino Abbati Lerinensi, l Johanni scilicet Turnaforti, ex monacho et Abbate S. Pontii de Nicea, ac monachis delato, lubenti animo se ejus petitioni assentire, et in monachum recipere, si dicta factis compensaret, promiserunt. Spopondit ille, associatoque sibi consanguineo suo sacrista, et quodam alio honesto monacho de conventu Lerinensi, arrepto itinere, monasterio prædicto Garegobiæ appulerunt, perpaucisque ibidem diebus demoratis, una sabbatorum diluculo exurgentes, assumpto corpore B. Honorati, viæ in nomine Domini se commiserunt, suosque juges et festinos Lerinensium insulam versus direxerunt gressus.
4 Cumque una iter agerent, et ille monachus Lerinensis, in suæ secreto ambigeret fluctuaretque mentis, an vere corpus B. Honorati existeret, quod efferebant, minusque credulus cœpit in via subter Podii Moishoni castrum, membrorum, maxime crurium, doloribus, ac artuum contractione, misere vexari. Unde tam adverso et repentino casu conturbati comites, pro aliquo impendendo auxilio, ægroto, ad prædictum castrum mittere parant. Sed interim languidus suæ incredulitatem mentis pandit, et facti pœnitens, suffragium Beati implorat Honorati, dicens: O alme Confessor Honorate sanctissime, cujus vita virtutibus ornata refulsit, et vitali in præsenti ævo fruens spiritu, semper Christo adhæsisti, a quo tuis sanctissimis precibus languidis, et variis infirmitatibus detentis, incolumitatem impetrasti; obnixe obsecro, ut si hæc ossa, quæ gerimus, tui existunt beatissimi corporis, pro me indigno famulo tuo apud eum, qui te tantis meritis dotare dignatus est, intercedere digneris, ut ab hac infirmitate liberari merear, ut per convalescentiam sospitatis, hæc tui vere existere ossa corporis agnoscere, et veram translationem pandere, in Ecclesiaque Dei laudum præconia promere valeam. Perfectaque oratione incolumis effectus, Deo, qui meritis sui Confessoris Honorati ipsum sanaverat, gratias referens, reliquum itineris cum sociis perfecit.
3 Perventis autem ad m Canoarum castri portum, instructo remige perbrevi freto enavigato, sacræ insulæ Lerinensis littora carpunt. Tune Abbas cum omni simul congregatione cum solenni pompa et canticis laudum, eis obviam venerabiliter processerunt, susceptisque ipsius corporis B. Honorati artubus in jubilo et voce exultationis, pro tanto accepto munere immensas Deo gratias persolvunt. Aperientesque loculum in quo beata ossa includebantur, n Albaranum verbis sequentibus inscriptum inveniunt, scilicet: RELIQUE ET CORPUS BEATISSIMI HONORATI ARELATENSIS ARCHIEPISCOPI. Tum pro majori veritatis certitudine, parteh ossis cruris, quam antea in præfato monasterio habebant, reliquæ parti a qua absumpta fuerat aptantes, ita statim perfectæ conjuncta est, ut nulla prorsus appareret fractura, ac si numquam divulsa fuisset. Ex quo vere reliquias, et 'ossa gloriosi Confessoris Honorati esse, manifestum fuit: quæ quidem cum quanta potuerunt majori reverentia in coenobium et intra arcem turris, in o capella sanctæ Crucis honorifice collocarunt, anno Domini 1391, tertiodecimo Calend. Februarii. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum, Amen. a Habet etiamnum S. Honoratus ecclesiam suburbanam, ut scribit Cl. Robertus.d Hujus nomen non extat in catalogo Antistitum Arelatensium apud Cl. Robertum. nisi sit Gibellinus, quem sedisse ait anno 1103. At Joannes Chenu in secundo catalogo et Kavillarium et Gibillinum recenset.e Hujus nobilissimi cænobii sæpius infra mentio fiet, 28 Februarii ad vitam S. Joannis Cassiani. et 21 Julii ad vitam S. Victoris.d Colitur S. Aurelius, sive Aurelianus, 16 Junii.e Refertur S. Concordius a Saussaio in Appendice Martyrologii Gallicani inter cos Sanctos quorum natales ignoravit.f De S. Eonio, sive Eonio, Episcopo Arelat. agemus 3 Augusti.g Colitur S. Virgilius 5 martii.h Interfuit Rodlandus, aliis Rolandus, hic Rothlandus, concilio Valentino anno 835, obiit captivus in navibus Saracenorum 19 Septembr. i Colitur S. Genesius Martyr. Arelat. 25 Aug. k S. Dorotheæ Virg. Mart. translatas Arelatum reliquias scribit Saussaius: de ea agemus 6 Februarii. i Rostagni V, de quo supra, decessor fuit Joannes de Thornaforti, creatus anno 1305, post Episcopus Nicænsis factus. m Id Barratis alias Castrum Marcellinum et Francum, appellatum fuisse testatur. Hic turrin perfecit Joannes de Turnaforti, ut idem scribit. n Legendum videtur: membranam verbis sequentibus inscriptam. o Est ea, teste Barrali, intra arcem turris Lerinensis, dedicata 14 Septemb. 1392, ab eodem Joanne de Turnaforti jam Nicænsi Episcopo.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.