In nullis se Divorum Fastis reperisse S. Pansophii nomen, præterquam in Græcorum Menæis ad XV Januarii, scribit in annotationibus ad Menæa nondum vulgatis Raderus noster. At Petrus Galesinius, sed postridie, præclaro eum elogio celebrat: Alexandriæ, inquit, S. Pansophii Martyris. Hic e Nilo Alexandriæ Proconsule natus liberalibus disciplinis institutus, mortuo patre primum omne patrimonium pauperibus in eleemosynam contulit; tum in solitudinem secessit, ubi septem et viginti annos orando vitam egit. Post Christianæ religionis apud Augustalium Præfectum, Decio fidei hoste, accusatus, tamdiu verberibus cæsus est quoad spiritum Deo reddidit. Eadem fere habet Canisius. Ferrarius breviter: Alexandriæ S. Pansophii Martyris, sub Decio. Plenius Menæa hoc die.
ACTA EX MENÆIS GRÆCOR.
Et Pansophium amplius cædite impostores, Sic enim illi plures plectetis coronas.
Alexandrinus hic erat, Nilo patre Proconsulis di gnitatem adepto natus: opum copia, indolis dexteritate, et paterna virtute, ad summum pervenit tum profanarum tum sacrarum disciplinarum apicem. Post patris obitum, facultatibus in pauperes profusis, a solitudinem petiit, atque omnibus terrenis comodis abdicatis, Christum solum secutus, annos septem et viginti in desertis locis exegit, cum solo assidue colloquens Deo, et mente ab his infimis abstracta, in cælo conversans.
2 Cum igitur tanta virtus diutius latere non posset, adb Augustalem, Alexandriæ Præfectum, quic Decii imperio bellum Christianis intulerat, delatus est. Ad eum perductus, ex ipsismet eorum fabulis, inanes et fallaces Gentilium superstitiones redarguit, et tyranni fastum repressit: quare immaniter cæsus et lauream martyrii adeptus est.
a De piorum hominum a vulgi turbis secessu, et quibusdam monasticæ atque anachoreticæ vitæ rudimentis sub Dionysio Alexandrino Episcopo, his ipsis Pansophii temporibus, agemus XVII Januarii ad vitam S. Antonii § 3.
b Augustalem dici Egypti Præfectum ex Notitia imperii patet.
c Decius cæsis Philippis imperium invasit anno Christi 249, ut pluribus dicemus 20 Januarii ad S. Fabiani Papæ Acta.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.