Ex S. Gregorio Turon. lib. 4, de glor. Mart. cap. 104.
De Felice Nolano Martyre, quia historia passionis non est in promptu, juxta id quod B. Paulinus versu conscripsit, pauca huic lectioni oblectat inserere. Hic enim a a Maximo prædictæ urbis pontifice presbyterii honore præditus, quantæ fuerit sapientiæ eruditionisque, non modo Christianis, verum etiam ipsis quoque paganis oculi non potuit. Cum autem Imperatorum decreta Christianos insequi præcepissent, Maximus Pontifex jam senio prægravatus,b putans se non posse ferre supplicia, silvarum saltus adivit: quos dum turbidus de hac persecutione pererrat, affectus fame, gelu attritus, solo corruit semivivus. At Felix Presbyter captus, cum multa de deorum portentis, quod nihil fuerint, disputasset,c percursis diversorum suppliciorum generibus carceri dijudicatur, in quo non mediocribus vinculis tenebatur adstrictus.
2 Nocte autem media venit ad eum Angelus Domini, et confractis catenis, scissaque trabe, qua pedes ejus conclusi erant, ait: Surge, et sequere me. Qui surgens egressus est cum eo jannam carceris; dixitque ei Angelus Domini: Conscende ad montana, et require Sacerdotem tuum, inventunque ac refocillatum, reduc ad urbem, et in loco absconde secreto, ne inedia ac frigore depereat, donec desinat persecutio a Christianis. Accepto Felix mandato, pergit quo nesciebat: sed providente Deo reperit Sacerdotem solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus, in quo nihil aliud quam tenuis halitus inspirabat, interpellatoque nullum sermonem potuit elicere, tactoque sensit ejus membra hieme rigida, et absque ullo vitali tepore præmortua. Anxius autem cum nullum alimentum esset quod periclitanti porrigeret, neque quo ignis accenderetur haberet; dum staret attonitus, quasi de æthereis sedibus dilapsum, quod ita erat, munus contemplatur Angelicum. Ecce enim de sente, quæ erat proxima, uvam dependere miratur, de qua granis in os Confessoris expressis, paullulum senior refocillatus erectus est: quem humeris impositum tanta velocitate detulit, ut putaretur magis ille ferri quam ferre. Sic tuguriod cujusdam viduæ commendato alimentum præbuit, donec insecutio Christiana discessit. Quo Sacerdote migrante, Felix electus a populo, ut Cathedræ Ecclesiasticæ superponeretur, noluit aquiescere. Ergo Quintus nomine, Presbyter, Episcopus ordinatur.
3 e Orta igitur persecutione Catholicorum, cum Felix Presbyter in platea populum moneret ne recrto itinere deviaret, persecutor missus adfuit, et ignotus Felici Presbytero, sollicitus ipse cœpit esse quisnam esset Felix: dextra ille innuens, ait:f Hanc in partem abiit. Quo discedente, hic latebram petiti, seque inter AUCTORE S. GREGORIO TURON. Aranearum tela ejus late- bris prætensa, effugit perse- cutores.inter parietes dirutos, per modicum ingressus aditum, oculi voluit. Nec mora: persecutor insequitur, sed Deus sollicitudinem quærentis elusit. Nam jussu divinitatis, araneæ per aditum, quo Martyr ingressus fuerat, telarum prætendunt stamina. At illi per vestigium persequentes, dum locum explorare nituntur, exordia telæ conspiciunt, dixeruntque ad semetipsos: Putasne per hæc fila homo transiti, quæ sæpius tenuitas muscarum erumpit. Et illusi providentia Dei, discesserunt. Beatus quoque Felix,g data nocte,h secessit ad alium locum, in quo per i tres menses a muliere quadam ciborum alimenta suscipiens, data pace, Ecclesiæ suæ ac populo restauratur; numquam tamen mulieris ministrantis faciem vidit, aut ab ea suspectus est, dum in latibulo moraretur.a MS. Ripatorii. Maximiano. De eo agemus 15 Januar.b Ita et Ado supra, atque alii. Plures secessisse scribunt, ut se gregi suo reservaret.c At S. Paulinus nat. 4. Primus supplicii de carcere texitur ordo.d S. Paulinus depositum a Felice Episcopum scribit sub proprio tecto, quod unica anus servabat. Viduam fuisse plures alii conjiciunt.e Ex aliis palet hanc novam persecutionem ante Maximi mortem contigisse. Turonensem sequitur Vincentius Bellovacensis lib. 18, cap. 39.f Repugnat S. Paulinus, qui respondisse ait: Nescio Felicem, quem quæritis.g MS. Rip. clara nocte.h Idem S. Paulinus tradit, egressum videlicet, latebrasque mutasse. i Ita Breviarium Romanum, Vincentius, Haræus, alii. At Paulinus sex totos menses isthic scribit latitasse. k Addit MS. Rip. Ab Elpidio venerabili Presbytero, in loco qui dicitur Pincis. l Al. perditis. m Aliter longe hoc narrat Paulinus nat. 6. uti beda infra. n Theridius is fuit, qui litterarum Severi ad Paulinum bajulus memoratur ep. 14 et 38, mirifice laudatus a Paulino car. 13, qui et hoc miraculum prolixe narrat nat. 7. o Ipse manu uncum eduxit Theridius, ut Paulinus scribit, Felice dubiam ejus mentem manumque firmante. p Paulinus. Ita natali 3.gh i Nutritur a muliere, nec eam videl.Martyris ostendit meritum, cum jure potenti Dæmonas exercet, devinctaque corpora solvit. Nam sibi Felicem corcis incumbere pœnis Pestiferi proceres tristi clamore fatentur, Occultasque cruces gemitu testantur aperto, Velatumque oculis mortalibus, at manifestum Auribus, et multo præsentem numine produnt. Cum captiva intra deprensi corpora, Christum In Sancto fulgere suo clamantque probantque. Membrorum incussu tremuli, capitumque rolatu; Tormentisque suis, sed non sua corpora torquent, Clamantes proprios aliena per ora dolores Orantum veniam: latet ultor, pœna videtur. Tum si quos graviore malo violentior hostis Vinxerit, ista dies divino munere solvit. Cernere tunc passim est sacra purgata medela Pectora liminibus sterni, jam mente refectos Gratantes jam voce sua: concurrit hiantum Turba tremens hominem; mistæ inter gaudia cunctis Prosiliunt lacrymæ: præsens Deus omnibus illic Creditur: immensi Felix est gloria Christi.Dæmones a S. Felice in possessio corporibus torquentur, indeque ejiciuntur.Post mortem miraculis claret.Et natali 6. Unde igitur tantus circumstat limina terror? Quis tantos agit huc populos? quenam manus urget Dæmonas? invitosque rapit? frustraque rebelli Voce reclamantes compellit adusque sepulchrum Martyris, et sancto quasi fixos limine sistit?Quidam boves amissos, ejus ope, recuperat, et oculum:At præcipue natali 7. Cernitur illa dies spectari sueta per omnem Vipeream sobolem, saevos cum dæmonas urget, Occultaque manu communes verberat hostes. Sed tamen hac ipsa mirum in virtute notatur. Quod licet in toto cruciatos dæmonas anno Exagitet, jubeatque hominum discedere membris, Producat plerosque tamen, quo longior hostes Pœna malos agitet; vel ut illi, qui meruere Vasa malis fieri, ut meritum, tardante medela, Plenius omne luant decreto tempore crimen: Sive hoc natali studet indulgere diei, Ut paucis alias det opem, quod plura benignus Natali det dona suo. Nam cum ista propinquat Elabente dies anno, tunc crebrior instat Et gravior. Videas tunc ægra examina cogi Densius, et certam repeti prope festa salutem. Tunc solito gravius succensi dæmones ardent, Flebiliusque ululant, et vi majore subacti, Ultima jam tormenta gemunt: nec abire sinunt ur Excessu facili; sed miris ante agitati Et variis male suppliciis, tolluntur in altum Suspensi solito sublimius, et patiuntur Aeris in vacuo, vinelisque latentibus haerent Pœnali per inane mora; per non sua quamvis Corpora, vexatos hostes sua pœna fatigat. Solvuntur pœnis, cum pœnas ferre videntur Corpora, et immunes animæ spectant aliena In membris tormenta suis: homo dæmone capto Liber agit, quia non hominis, sed dæmonis est crux.præcipue hoc die.lmalter oculum unco transfix- cum.5 Ad hujus quoque cellulæ parietem, quo beatum corpus tumulo conditum requiescit, adhæret appendens porticus, in qua dependens fune lychnus lumen loco consueverat ministrare. Ille autem cui hoc erat officium contueri ad ejus compositionem, accedens, laxato fune discessit, quasi oleum petiturus. Cumque omnia tenebris nocturnalibus tenerentur operta, et funis cum uncinulis in medio portici submissione dependeret, n quidam de adstantibus in vigilia Sancti, nebula cellulæ, quæ de exusta surrexerat papyro, fatigatus, foras egreditur. Cumque per porticum illam præteriret, unus de uncinulis funis faciem excepit hominis venientis, illato acumine transfigens oculum ejus. At ille dolorem sentiens, extensis celeriter palmis, vultus periclitantes cum ipsis obtegit oculis, clamans non mediocri ejulatu, ac dicens: Succurre, deprecor, sancte Sacerdos, et proximum te facito pereunti, qui loco proximus adstas. Emitte sacras per occulta medicamina manus, et extrahe malum quod adversatur lumini, ne lumine viduatus abscedam, qui lumen miraculorum tuorum cernere veni. Ad hujus lamentabilem vociferationem exhibito qui aderant lumine, advertunt hominem transfixo oculo de fune pendere. Cumque profluente sanguine, nullus manum ad eruendum auderetapponere, Martyris virtus adfuit immensa beati, quæ sic uncum o abstraxit, ut nec oculum erueret, nec visum penetraret, et sanguinis decurrentis fluentum stringeret: sic eruto ferro de oculo, dolore palbebrarum resedato, virtus Martyris sancti declaratur in populo. Energumenos autem ad hanc sacratam athletæ Christi ædem, probatos atque purgatos sæpius scripsit p hic auctor.n"Energumeni curati.p
Similia memorat Severus in Dialogo 3, de vila S. Martini: Si quando exorcizandorum dæmonum curam S. Martinus reciperet, solitum accidere, ut plures sublatis in sublime pedibus penderent, nec defluerent tamen vestes super faciem, nec verecendiam faceret nudata pars corporum.
Demum natali 8, certum hominem narrat enormis πολυφεγίας, dæmonio liberatum.
Denique de multis unum loquar, ut sit ab uno Discere, dæmoniis sensus constare ferinos. Quidam homo, non longum tempus, tam prodigiali Dæmone distentus fuit, ut jam non domo notos Ille cibos hominum, vel si congesta daretur Multa mensa dape, in facili consumeret haustu, Verum et gallinas habitantum limine raptas, Mox ut sustulerat, rapido discerperet ore, Etpluma incoetas non suffocante voraret. Quin et funeream saniem sitiebat, et ossa Lambebat, pecudum projecta cadavera mandens, Obscenus conviva canum. Ille modo dæmone tanto Sobrius, ecce procul conductum exercet agellum: Et curante Deo sancta Felicis in aula Redditus ipse sibi, clara satis ind ce monstrat, Felicem meritis et Christi nomine fortem, Immites domitare feras, et vincere flammas.
Non hominem, sed eum potins laudare videbor, Quo Felix auctore potens, venerabile nomen Oblinet, et medicas dat opes; quibus ægra revisit Corpora, captivasque animas, vi dæmonis atri Absolvit, superante Deo: nec in hac ope tantum Munificus Felix operatur munera Christi, Et de vipereo fortissimus hoste triumphat.
AUCTORE S. BEDA PRESBYTERO.
Felicissimum B. Felicis triumphum, quem in Nola Campaniæ civitate, Domino adjuvante, promeruit Paulinus ejusdem civitatis Episcopus versibus hexametris pulcherrime ac plenissime descripsit; qui quia metricis potius, quam simplicibus habiles sunt lectoribus, placuit nobis, ob plurimorum utilitatem, eamdem sancti Confessoris historiam planioribus dilucidare sermonibus, ejusque imitari industriam, a qui martyrium B. Cassiani de metrico opere Prudentii, in commune apertumque omnibus eloquium transtulit. a Eam vilam 13 Aug. dabimus; quis ejus sit auctor, necdum nobis compertum; antiquum certe, hinc discimus. Ex Prudentii περι στεφανών libro, hymno 9, edidit Surius; Mombritius, quæ hic citatur, prosa redditam.
S. Felicis sacerdotium, confessio, pietas erga suum Episcopum.
Igitur Felix natus est in Nola quidem Campaniæ, sed a patre Syro, nomine Hermia, qui de Oriente Nolam veniens, ibidemque quasi indigena inhabitans, genuit filium Felicem: eique defunctus reliquit hereditatem substantiæ locupletis, cui tamen ipse promissæ in cœlestibus hereditatis dona præposuit. Habuit autem et fratrem cognomine sui patris, id est, Hermiam, cum quo patrimonium divideret terrenum. Qui longe a Felicis moribus agens, atque ideo felicitate indignus perpetua effectus est. Nam terrena solummodo bona diligere studuit, et Cæsaris potius, quam Christi esse miles elegit.
3 At contra Felix, nominis sui mysterium factis exequens, mox a puero se divino famulatui subjecit, et crescente gratia virtutum, primo Lectoris officium in Ecclesia suscepit, ac post ad Exorcistæ gradum provectus, immundos ex obsessis corporibus spiritus ejicere capit. Cumque in hoc ministerio virtutibus clarus extitisset, non mora, condignum meritis presbyterii gradum subiit nec minor gradu, mente et opere remansit, sicut etiam adveniens tentationum turbo probavit.
4 Nam tempore eodem exorta infidelium persecutio, gravi Ecclesiam certamine pulsavit: nec tamen portæ mortis, portas filiæ Sion, ut non nuntiarent laudem sui Creatoris, avertere potuerunt. Cumque magistri auctoresque perfidiæ primum suæ vesaniæ conflictum contra ipsos veritatis ac fidei Dominicæ magistros intendissent, primosque Episcopos vel Presbyteros Ecclesiarum, ad terrorem minorum, aut morti tradere, aut ad negandam fidem cogere conspirassent; factum est, ut ministri erroris et infesti furoris, Nolam quoque pervenientes, Episcopum urbis illius, nomineb Maximum, virum doctrina, pietate, atque ætate venerabilem, ad tormenta quærerent. Quod ille animadvertens, memor Domini præcepti, quo dictum est: Cum vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam, petit ad tempus secessum loci remotioris, relicto ad tuitionem civitatis Felice Presbytero, quem filii loco complectebatur atque heredem suæ Sedis accipere desiderabat.
5 At persecutores ubi Episcopum invenire nequiverunt, nihil morati, manus in Felicem mittere contendunt, eumque primum, quasi maximam post Episcopum urbis arcem, a constantia famosæ suæ virtutis dejicere, vel blandiendo promissis, vel poenis terrendo satagunt. Comprehensus ergo Felix ab adversariis furentibus, sed ipse multum de interna Spiritus sancti consolatione confisus, mittitur in carcerem tenebrosum: ubi manus simul et collum ferrea vincula stringunt, nervo pedes arcantur. Fragmenta quoque testarum subter eum sternebantur, ne inter horrorem et frigora longæ noctis ligatus, vel somnum vel requiem capere aliquam continuo horum acumine compunctus, fineretur.
6 Interea Episcopus, qui ad montium latibula hostem fugiendo secesserat, et ipse non minore martyrium passione gerebat, quam si ferro vinctus, aut testis superpositus, vel flammis esset urendus. Urebat namque animum illius cura maxima sui gregis, urebat et corpus fames, una cum gelidæ rigore hiemis: qui inter spineta sine tecto et alimento jacens, noctem una cum die pervigil, sollicitis continuabat in precibus. Nec difficile membra senilia, et longis exhausta jejuniis, tanta vis malorum comprimens, vel ad mortem usque coegit.
7 Sed ut superna pietas apertissime, quanta sui cura vir ille dignus esset, ostenderet, mittitur e cœlo Angelus, qui B. Felicem Confessorem vinculis exemptum, ad quærendum recreandumque ac domi revocandum Antistitem ocyus venire præciperet. Erant autem plures eodem in carcere clausi: sed Angelus adveniens, soli Felici, qui pietatis gratia vinctus erat, apparuit, luce splendens corusca, et ipsam quoque domum gratia lucis adimplens: cujus voce simul et luce Felix motus intremuit, ac primum quidem se somnii imagine illudi putavit. Angelus surgere illum, et se sequi exeundo præcepit. Qui stupens ad imperium jubentis caussabatur se exire non posse, quia et vinculis, et claustro carceris, et custodum diligentia teneretur. Porro Angelus iterata voce surgere illum propere, nihil obstantibus vinculis, jussit; et dicto citius catenæ de manibus et collo ejus, compedesque cecidere de pedibus. Eduxit autem illum foras miro rerum ordine, aperta sibi quidem janua carceris, sed ceteris clausa: ita ut per ipsos custodes, quibus claudebatur, ignaros rerum iter agerent, ipso Angelo instar columnæ Mosaicæ, et ducatum Felici et lumen, usque dum hostium manus evaderet, præsentia suæ fulgore præbente.
8 Ut autem pervenit B. Felix Confessor ad locum deserti, quo Episcopus secesserat, invenit eum ægra suspiria tenui flatu trahentem. Et quidem gavisus, quod eum viventem invenerit; contristatus vero est multum, quod inventum morti proximum vidit. Itaque complexatus et osculatus est Patrem, cœpitque tentare, si forte crebro anhelitu sui oris, et sui fotu corporis aliquid caloris posset gelidis ejus artubus afferre. Cum vero diu laborans, neque clamando, neque tangendo aliquid sensus vitalis in ejus posset vel animo excitare vel corpore, sed neque ignem aut alimentum in proximo, quo eum rigentem ac tabescentem recrearet; tandem invento salubri consilio, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, suppliciter obsecrans, ut ipse celitus eum juvaret, quo ministerium pietatis, quod jussus erat, ergo Patrem suum explere valeret. Nec mora: exauditus vidit pendentem vicinis in sentibus uvam: et illius esse munus agnovit, qui naturarum conditor atque auctor omnium, et aquam de petra produxit arida, et ipsam cum voluit in vinum convertit. Lætatusque multum hoc munere divinæ pietatis, tulit racemum, atque ad os Episcopi morientis admovit. Sed quia ille strictis dentibus instar mortui, utpote omni sensu et cordis et animæ carens, oblatum sibi gustum prorsus accipere nesciebat; tandem sanctus Presbyter Felix, felici manuum suarum luctamine aperuit arida ejus labia, et sic ori ejus, resoluta uva, quantum potuit succi salutaris infudit. Quo gustato, mox Pater sensum et animæ recepit et corporis: aperiuntur deinde oculi, linguaque, quæ siccis hærebat faucibus, ad loquendum soluta est.
9 Et ubi plene reviviscens, Felicem esse, qui ad se quærendum venisset, agnovit, paterna illum pietate complexus, et quare tam sero veniret, conquestus est: Ubi, inquiens, tam diu demoratus es fili? Nam te jam dudum Dominus ad me venturum proniserat.
Vides autem, quia etsi fragilitate victus corporis, ad horam cessi; solidam tamen animi fidelis constantiam servavi, sicut etiam loci hujus, ad quem successi, status indicat. Poteram quidem ad vicum aliquem, sive aliam urbem, ubi ab hostibus essem tutus, intrare, si mihi vilis fides, et cara hæc vita fuisset. Nunc autem cuncta hominum refugia declinans, ad deserta vero montium confugiens, divinæ tantum me gratiæ tuitionique credidi, ut videlicet me ipse quocumque modo vel ordine vellet, aut in hac vita conservaret, aut in futuram transferret. Neque vero me spes, quæ in Deum erat, fefellit, sicut tuo manifeste probatur adventu, per quem ab ipso, ut ita dixerim, limine mortis sum revocatus ad vitam. Unde, nate mi, complere festinus cœptum pietatis opus curato, et impositum me humeris tuis, domum reportare satage.
10 Quibus dictis, Felix celerrime quod jubebatur explevit revectumque humeris Antistitem, suam ad domum retulit, quam unica servabat anus. Intantum autem Antistes venerabilis a mundi erat rebus alienatus, ut illi de omni turba domus et summa census, anus una superesset. Pulsatis ergo foribus, hanc suscitavit Felix, surgentique ac januam aperienti dedit et commendavit Episcopum.c Tunc Episcopus pro impenso sibi officio pietatis, B. Felici debitam gratiarum retulit actionem, et imposita capiti ejus dextera, paterna illum benedictione donavit. Qui egressus inde, paucis diebus et ipse in domo sua, donec persecutionis turbo cessaret, delituit. Quod dum fieret, deservit latebram, et lætantibus de suo adventu civibus, sese lætum reddidit, ac per omnia digrediens, solabatur et confortabat verbo exhortationis animos singulorum, qui acerbitate præmissæ tempestatis non modicum fuerant conturbati. Nec solum vero verbo, sed et suo illos docebat exemplo et prospera mundi et adversa despicere, sola æternæ patriæ gaudia quærere, solam superni judicis iram formidare, a Qui, ut S. Paulinus nat. 5, scribit, emeritus sub Cæsare vixerat armis.b Colitur hic 13 Jan. ut dicemus.c Nocte una hæc omnia gesta tradit Paulinus nat. 4.
Latebræ tempore persecutionis.
Rursum mota persecutione, quæritur Felix, veniuntque hostes usque ad habitaculum ejus, illum ocyus rapere ac morti tradere sitientes:b qui tum forte ab ædibus suis absens, in medio civitatis cum amicis consistebat, et more sibi solito verbum fidei circumstantibus turbis prædicabat. Quem eo loci esse audientes adversarii, mox strictis gladiis accurrunt: sed pervenientes ad eum, mutato divina provisione, aut vultu ipsius, aut corde illorum, ne quaquam eum, quem optime noverant, agnoscere valebant. Interrogantibus ergo ipsum, ubi esset Felix, intellexit vir prudentissimus, divinitus actum esse, ne eum agnoscerent, ridensque inquirentibus, Nescio, inquit, Felicem, quem quæritis: nec prorsus fefellit, nemo enim seipsum facie novit.
12 Qui statim relinquentes eum, diverterunt alio, et quos forte obvios habebant, interrogabant, ubi, esset Felix: e quibus unus, prorsus caussæ ignarus, et furere eos credens, cœpit objurgare eos dementiæ, qui præsentem non possent agnoscere eum, cum quo loquebantur: pariterque eis quo discederet ille, quem quærebant, ostendit. Qui gravius furentes, statim vestigia B. Felicis insequuntur. At ille, appropinquantibus eis admonitus tumultu præcurrentis civitatis, et clamoribus attoniti adventu hostium vulgi, secessit locum in secretiorem qui nil quidem munimenti firmioris habens, semiruti tantum muri erat fragmine præseptus. Sed mox ut virum Dei recepit, miro eum divinæ manus est opere tutatus. Repentino enim rudere concrevit ibidem agger, qui eundem locum præcluderet, sed et aranea divino nutu, cui omnis creatura deservit, confestim nutantes ipso in loco telas suspendit. Quo cum pervenissent, obstupuerunt hostes, et presso gradu loquebantur mutuo, dicentes: Nonne stultum est nos huc hominem quærendo ingredi, cum liquido apparet neminem hic præisse? quia si quisquam intrasset, nequaquam hic aranearum fila integra remanerent, quæ etiam, muscæ perrumpentes minimæ, nonnumquam scindere solent. Constat ergo quia qui huc secessisse Felicem dixit, astu fecit, ut nos ab ejus inventione longius abstraheret. Ergo recedamus, ac omittamus hic hominis latebras scrutari, ubi ipsa loci facies neminem intrasse præmonstrat. Sic delusi, discedunt propere, frementes, et non minus, quam in Felicem, rabida mente frendentes in eum, qui se in loca talia suis dolis induxerat. Ubi multa claruit sapientia pii conditoris ac protectoris nostri. Certe nonnumquam muri urbium altissimi ac munitissimi, cives suos obsidentibus adversariis produnt magis, quam liberant: et humilem Christus famulum suum a persequentibus armatis hostibus tremulis aranearum cassibus, ne inveniri vel capi posset, abscondit. Vere ut venerabilis Pater Paulinus de his loquens, ait; ubicumque Christus adest nobis, et aranea murus fiet: at cui Christus abest, et murus aranea fiet.
13 Discesserunt ergo, incumbente jam vespera, hostes; et Felix, illis abeuntibus, liberius alias petit latebras, gaudens de adjutorio divinæ protectionis secumque decantans: Nam etsi ambulem in medio umbræ mortis, non timebo mala quoniam tu mecum es. Die autem facto, secessit in locum, inter ipsa ædificiorum tecta secretiorem, ubi sex mensibus continuis ab hominum quidem notitia omnium segregatus, sed divinæ gratiæ præsentia fruitus, manebat absconditus, videlicet juxta vocem Psalmistæ, in abscondito vultus ejus a conturbatione hominum: qui etiam miro illum atque hominibus inusitato ordine tanto temporis spatio pavit. Manebat namque in vicinis ædibus quædam mulier Deo devota, cujus ministerio ministerio nescientis scienter ipse, qui est totius scientiæ fons et origo, Dominus utebatur. Coquebat enim panes mulier, coquebat alias escas in cibaria domus suæ, et facta in excessu mentis, eo loco inferebat has, ubi Felix Confessor latebat ibique sumendas illi ponebat, ita ut neque huc se intrasse neque redisse umquam scire posset: sed præparatas escas domi se posuisse credens, ita semper abibat, ponendæ memor, et mox positæ immemor escæ. Et sic B. Felicem ferunt sex, ut dixi, mensibus in iisdem latebris obscuri et angusti tecti mansisse, ab humana quidem societate sejunctum, sed numquam civium supernorum præsentia desertum; et parco nimirum victu, sed cælitus ministrato, vitam duxisse felicem.
Quo tempore perhibetur etiam divinæd collocutionis dono sæpius dignus fuisse habitus. Erat autem iisdem, in quibus morabatur, habitaculis, cisterna vetus, de qua ipse in primis pauperem potum hauriebat: sed hæc cum nimio æstatis esset siccata calore, non tamen beato Confessori, unde viveret, defuit. Etenim plus conditor ac provisor salutis nostrae, qui quondam sicco aere cetero, unum solummodo vellus pluvia cælesti perfudit, ipse suo Confessori, silenti prorsus ac sereno aere, prout opus habebat,e occulti roris gratiam, qua sitiens recrearetur, ministravit.
a Jacobus de Voragine scribit ante novam hanc persecutionem Felicem ad Episcopatum promotum; plures, postulatum. Al Paulini certior fides.
b Petrus de Nat. lib. 7, cap. 138 scribit, domo a gentilibus circumdata, egressum per medium illorum transivisse, ita ut cum videntes non agnoscerent: quæ hinc refellas.
c Breviarium Rom. Haræus, alii, tres tantum menses habent; sex Paulinus.
d Ribadeneira, Rosweyd. etc; a Christo, et sæpius ab Angelis visitatum ascrunt; Paulinus sæpe Christi alloquio dignatum, ciboque ejus manu præbito pastum.
e Petrus de Natal. an vere? Et dum ex nimia siccitate æstivo tempore in ejus puteo aqua defecisset, orante Sancto pluvia larga descendit, et puteum abundanter replevit. Al Paulinus:
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus æstas Et puteum quoque siccarat, qui parca latenti Pocula praebuerat. Sed, ne sitis ureret illum Carnea, qui Christum sitiendo ferebat et istam Corporis afficii pænam, delata sereno Inque globum tenuem nubes collecta, per arctum Impluvii, dulcem sitientis in ora liquorem Influxit, quasi pressa manu, cœloque vacintem Velleris ætherei succo lactante refecit.
Humilitas, paupertas.
Completo autem hoc tempore, admonitus est oraculo divino procedere de latebris, eo quod jam persecutionis turbo pertransisset. Qui ut repentinus apparuit in publico, gratissime, ab omnibus, quasi a Paradiso veniens, susceptus est. Cœpit autem ex tempore fidem confirmare omnium, quæ sævitia tempestatis erat non minimum convulsa. Interea Deo dilectus Antistes Maximus, longa provectus ætate, diem clausit ultimum. Nec mora: Felix in Episcopatu omnium judicio eligitur, qui et Confessor existens invictissimus, et Doctor suavissimus, quæque bona ore docebat, ipse cuncta opere complesset. Verum Felix, ut etiam humilitatis quantam in corde haberet sublimitatem insinuaret, verecunda se voce, ne hunc gradum suscipere deberet excusavit, dicens conpresbyterum suum Quintum, multo dignius honorem præfati gradus posse subire, eo quod is septem diebus ante, quam ipse, ad ordinem presbyterii fuisset promotus. Quod ita, ut postulabat, expletum est: susceptumque Episcopatus officium ita idem Quintus administravit, ut humiliter beatissimo Confessori submissus, illum pro se sermonem ad populum facere juberet, et ipse plebem officio, Felix doctrina regeret.
13 Qui videlicet Felix, cum constantia confessionis et virtute humilitatis, etiam summus voluntariæ paupertatis amator extitit. Possederat namque ex paterna hereditate prædia multa, domosque ac divitias plurimas, sed tempore persecutionis proscriptus, cuncta amiserat. At vero pace Ecclesiis reddita, cum posset jura sua repetere, nequaquam ultra volebat: sed a amicis suadentibus, ut debita sibi jura reciperet, quæ recepta cum fœnore magnae mercedis dispergere ac dare pauperibus posset, nullatenus id facere consentiens, forti sententia suggestiones eorum repellebat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Absit enim, ut res, quas causas confessionis perdidi, repetam: absit, ut terrenas opes, quas cœlestium bonorum contemplatione semel contempsi, quasi hæc minus sola sufficiant, ulla ratione reposcam: quin potius pauper spiritu sequar Jesum, quo opulentius regni cœlorum dona percipiam: nec diffidendum quin ille, qui me et vinculis tenebrisque diri carceris eripuit, et ab hominibus secretum tanto tempore pavit, etiam cetero vitæ meæ spatio jactantem in se cogitatum meum enutriet. Hunc retinens animum, beatus Confessor, tria tantum jugera ruris modici, et hæc conducta, et unum hortulum proprii juris, unde viveret, habuit. Sed et utraque,b ne uno quidem famulo adjutus, propria manu coluit: fructum autem ejusdem suæ messis vel hortuli adultum, cum pauperibus semper communicare gaudebat. Eamdem autem et in habitu parcimoniam vir beatissimus sectabatur, ita ut simplici tantum vestimento, et quod numquam vel sibi sufficeret, esset contentus: si quid vero superesset, pauperibus erogaret: et si forte aliunde contingeret, ut geminum haberet indumentum, mox nudum meliore refovit.
a Inter hos præcipia Archelais, sive ut MS. habet, Arcilais, tam sancta fide, ut ait Nat. 5, Paulinus, quam stemmate clara, dives opus vidua.
b Fallitur ergo Ribadeneira, ejusque interpretes Rosweydus et Canisius, qui opera quoque in eo horto colendo alterius usum scribunt.
Paulinus diserte: ————— tria macri jugera ruris, Nec proprio sub jure tenens, conducta colonus Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti Possessor.
Miracula post mortem.
Tali ergo vivens pietate, vir et nomine et merito Felix, plenus dierum atque operum bonorum defunctus est, ac viam patrum secutus, æterna est receptus in gloria: sicut etiam signa, quæ in ecclesia, in qua sepultus est, sunt facta perplura, testantur.
17 a Erat enim quidam rusticus, pauper rebus, sed fide integer: qui angustam pauperiem duorum solummodo boum possessione sustentabat, vel ipse videlicet his utens, vel vicinis utendos pacta mercede commodans: quos cum multa inops cura diligeret atque servaret, quadam nocte furto ablatos perdidit. At mane facto cum eos furatos certissime comperisset, amissa omni spe suæ quæsitionis vel inventionis, petit rapido cursu ecclesiam S. Felicis: ibidemque adveniens, ante fores domus sanctæ prosternitur, fixoque in terram vultu, implorat et obsecrat S. Felicem reddere sibi boves, quos perdiderat, testatus multum cum lacrymis, numquam se inde, nisi boves receperit, exiturum. Quod cum die toto voce quidem rustica, sed fidelissima mente fecisset, superveniente vespera ejectus est violentia turbæ; et sacris propulsatus ab ædibus, venit ad suam domum, nec omittit continuis in lamentis noctem ducere pervigilem. Verum quia omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur; et sicut Psalmista ait, desiderium pauperum exaudivit Dominus; medio noctis tempore, cum ceteris hominibus quiescentibus, ac rebus omnibus quietis, ipse solus, excitante se suo dolore ac paupertate, pervigil jaceret; (mirum dictu) contigit venire subito ad ejus ostium boves, quos quærebat: divino videlicet nutu, et prædonibus erepti, et ad domum domini per loca avia inter tenebras noctis erroresque revocati, pulsantesque cornibus ostia ejus, in quo manebat, tugurii, jam sese advenisse advenisse signabant. Sed ille multum tremens, non jam boves suos, sed fures sibi rursus adesse credens, diutius fores aperire tardavit, donec iidem boves, quasi caussam tardantis domini intelligentes, per mugitus quoque emissos, se esse, qui ad ostia domestica pulsarent, demonstrarent. Receptis autem bobus, rusticus non rustice, sed docte ac fideliter agens, festinavit primo mane debitas redditori suo gratias rependere. Assumens enim secum boves, venit ad ecclesiam S. Felicis, omnibus et illo iter facientibus, et ibidem perveniens, beneficia, quæ a Sancto percepisset, lætabunda voce replicans et ostendens. Et quia multum plorans, vel inquirendo suos boves, vel in recipiendo præ gaudio, oculorum quoque aciem non minimum læserat, et hujus detrimenti solatium a B. Felice quærens accepit: sicque domum rediit, duplici gratiæ cælestis munere lætatus. perstabat beatus Antistes Paulinus ecclesiam, quam ceperat, ad perfectum deducere: cujus ædificium omne tribus annis perfecit, et in picturis, atque omni ornatu suo debito fine conclusit: in qua felicissima B. Felicis vita et passio in æternum memorabilis celebratur: qui die quartadecima mensis Januarii, consummato cursu certaminis gloriosi, percepit coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Explicit liber de vita et confessione S. Felicis, quem ego famulus Christi Beda, de metrico opere beati Episcopi Paulini, simplici sermone transtuli.
a Commemorat hœc miracultum nat. 6, Paulinus.
b Extat nunc ecclesia Nolæ, sive vetus illa, seu potius, ut censet Ambrosius lib. 2, cap. 12, ex ejus ruinis excitata; al non Apostolorum, sed Apostoli solom, appellatur.
c Sic Paulinus: vicit brevis astula flammam. Ea vox alibi sepius usitata Paulino. Quasi abstulam dici a tollendo Isidor. lib. 17, Orig. cap. 6, tradit. Altis auctoribus assula dicitur.
De crucis æternæ sumptum mibi fragmine lignum Promo, tenensque manu adversis procul ingero flammis, Ut clypeum retinens pro pectore, quo tegerem me, Arceremque hostem collato umbone relisum. Non ergo abjecit in flammam, sed ei opposuit. manu retinens.
Alia vita
AUCTORE MARCELLO PRESBYTERO.
Ex veteri MS. Ecclesiæ S. Audomari.
Domino sancto atque in Christo florentissimo a Leoni Episcopo, Marcellus Presbyter.
Studium me tuæ sollicitudinis commonet, laudabilem sancti Presbyteri et Confessoris Felicis vitam, a Beatissimo Paulino antecessore vel Coepiscopo Ecclesiæ vestræ luculenter heroico versu digestam, prosæ sensibus explicare. Sed quia de tanta operis luce ingenii mei caligo diffidit; et ubertatem materiæ, styli non valet sterilitas jejuna complecti; orationibus sanctitatis vestræ adjuvari desidero, ut sensus mei pigra vestigia difficiles verborum actus, Christo ducente, transcendant: qui inter obedientes fluctus madidum iter populo transeunte siccavit, qui duras montium rupes manantium aquarum fonte mollivit, qui in tenero parvulorum ore inligata resolvit verba murmurantis infantiæ: hunc deprecor ut de inmenso benevolentiæ suæ lumine sopitam cordis mei noctem in vigilia suæ lucis excitare dignetur; quatenus tanti operis viam indigno minime sermone curramus. a Meminit baronius lo. 7, an. 535, nu. 54 et an. 536, num. 73. Leonis Episcopi Nolani ab Agapito Papa cum altis Constantinopolim legati: an idem hic sit, nos latet.
S. Felicis patria, parentes, labores fidei causa.
Ad gloriam Domini nostri Jesu Christi pertinet, et ad salutis magnae remedium, Sanctorum merita virtutesque narrare: ut et Christianas mentes in amorem Catholicæ religionis major desiderii ardor accendat, et fidelium credulas aures sanctior de B. Felicis miraculis pascat auditus. Qui ex Oriente ad a nos suæ nativitatis deduxit originem, ut in patre Hermia veniens nostris in regionibus nasceretur. Nec enim decuit tantæ fidei ornamentum in alia gigni patria, quam in ea, quæ sacratissimos Patriarchas, Prophetasque sanctiloquos;b " et unde ipsa Apostolorum lumina per universum orbem Evangelicæ prædicationis luce fulserunt, inde B. Felix olim Deo deditus pietatis suæ nobis detulit in Syro patre suffragia: qui ob amorem paternæ urbis omni Nolam dilexit affectu, et quamvis duos filios habuisset Felicem et Hermiam, substantiam suamc uni tantum B. Felici moriens dereliquit.
3 Justissimus vero Confessor terrena bona despiciens, ciens, opulentos cæli thesauros idonea jam mente captabat: et in amore Christi cupidus paternas divisit cum fratre pecunias, ut solius Domini bona perciperet. Alterna fratres tenuit vitæ conditio: Hermiam mundus, Felicem Christus obtinuit. Ille caduca sequi maluit, hic meritis firma possedit. Ille præsentia, iste futura dilexit. Ille heres proprii patris, iste coheres Christi cognoscitur. Ille terreno Regi militans, sterilem laboris fructum tolerando duram vitam sub fasce transegit: hic Christium tota mente diligens, armis fidei militavit. Qui pueritæ suæ primordia ita spiritalibus disciplinis instituit, ut et servitium Deo redderet, et liber meritis probaretur. In primis vero ætatis suæ annis officium Lectoris accepit, inde Exorcistæ gradum potiori dignitate sortitus est, ut ordinatione paullatim cresceret, qui fide jam creverat. Sed dum in eo gradu constitutus plurima in Christo virtutis signa monstraret, ad dignum presbyterii sacerdotium servitio ducente pervenit.
4 Et ut sacratissimum caput ejus duplex gratiæ corona præcingeret, Christianæ persecutio legis effecit. Quæ furore impietatis armata, pietatis jura turbabat, et fideles perfidos sanctos sacrilegos judicabat: et ut odia circa justos furoris exerceret insani, innocentes nocenti sorte perdebat. Eodem fere tempore Nolanam urbem sanctis legibus Maximus gubernabat Episcopus, qui Ecclesiæ suæ populos nunc mentis pietate, nunc oris solamine confortavit, et grandæyum ætatis suæ senium Sancti baculo Felicis oblectans, paterna mente complexum heredem sibi, metu persecutionis abscedens, consilii tacita dispositione substituit et ignorante B. Felice ad montium deserta discessit. Quem venerandus Confessor pro desolati gregis miseratione perquirens, circa Ecclesiæ septa, fugiente sene, sollicitudinem boni Pastoris implevit. Hunc piissimis operibus insistentem, stimulata diabolo paganorum turba comprehendit, et tam sanctæ cervici quam manibus ferrea vincula nectentes, liberum fidei lumen injuriosa carceris nocte clauserunt. Et ne cogitantibus crudelis ad nocendum deesset inventio, in eodem custodiæ loco acutissima testarum fragmenta substraverunt, ut quæsitum in cruciatibus somnum, lectus pœnalis arceret. Sed consilium perdidit inaudita crudelitas. Nam Dominus ei et beneficium luminis præstitit, et quietis, quia in eo ipso compatiebatur, quem pro coronæ præmio pœnam sustinere permiserat. Vinctus quidem membris erat, sed liber spiritu vagabatur. Tot patientiæ palmas meruit, quot subdita pœnas caro sustinuit. a Hinc patet ipsum Marcellum Nolanum fuisse, et quod mox scribat, nostris in regionibus nasceretur.c Faltitur hic auctor. Nam Paulinus de Felice loquens:
——— Multoque relictus in auro, Dives opum viguit, quamvis non unicus heres. Terrenas cum fratre sui cognomine patris Obtinuit Felix. Et paullo post: Iste heres tantum proprii patris, iste coheres Christi.
S. Maximi Episcopi semianimis revectio.
Interea B. Maximus in solitudine montium, ad quam carnificum manus fugiendo pervenerat, vitam æger in ærumnis agebat, non duro catenarum ferro vinctus, sed solo relicti gregis desiderio torquebatur: et nunc famis deforme jejunium, nunc algorem senilis ætatis et frigoris sustinebat. Qui noctis dieique tempus pervigili prece continuans, inter aspera montium in oratione prostratus, consolationem tribulationi lacrymosa supplicatione poscebat. Membrorum dolorem fortior cordis dolor excluserat. Sed licet fidelissimi senis mentem solida in Christo constantia roboraret, carnis tamen infirma fragilitas frigore fameque confecta, spiritus sui substantiam fabrica de ficiente linquebat. Hac cælestis Pater miseratione permotus, non pertulit Pontificis sui vitam in obscura montium asperitate transire: quamvis eum sicut Eliam volucris servitio potuisset, qui et Prophetam inter famulantia leonum ora cibis spiritualibus educavit. Ergo Sacerdotem Confessoremque sereno Deus vultu respiciens, non passus est senem in solitudine tabescere: sed, ut eum digno consolationis comite visitaret, B. Felicem de carceris custodia liberavit, per quem attonito gregi probatum fide posset revocare Pastorem, atque suis humeris sanctum oneri pondus imponens ad propriæ Ecclesiæ septa reduceret. Sed fere silenti nocte venit Angelus, et inter afflictos, quos arcta custodiæ vincula constrinxerant, Felicem solum respexit, quem reum caussa pietatis effecerat. Tunc loquente sibi Angelo, et mœroris ab eo dolor abscessit, et marcentes carceris tenebræ cum ministris subita luce fulserunt: turbatusque tanto nuntio, fideli tamen aure Angelicæ virtutis verba captabat. Sed primo agi somniis cuncta credens, respondit se retentum catena sequi non posse, quod et carceris claustro et custodis terroribus teneretur. Quem morantem vox divina increpans, catenarum vincla dissolvit, et dormiente custode, in auxilium B. Felicis Angelica virtus invigilat. Quo faciente libera fugienti datur occasio, nec claustro retineri poterat, quippe cui janua Christus extabat. Fit per eos custodes via, per quos adimi solet inclusis. Ipse enim Christus famuli sui Felicis libera fecit a catenarum ferro vestigia, qui Apostolum suum Petrum, ut cruentam Herodi prædam diriperet, de carcere liberavit.
6 Discedente vero Angelo, beatus Confessor Christi mandata custodiens, ad deserta montium et defessi senis habitacula, licet per ignotum iter, Domino tamen ducente, pervenit: invenitque eum inter extrema vitæ suspiria defectis animam flatibus perurgentem. Qui postquam B. Felix cari parentis membra cognovit, osculatus notissimos vultus, super pectus senis jacens, calorem gelidis membris et ardorem fidei piis complexibus revocabat. Sed nec sensus in corpore tepefacto, nec mobilis pulsus extabat. Similis quoque mortuo jacens, modico flatu salutis occultatæ vestigium in extremo vitæ lumine retinebat. Cujus postquam famulus Dei Felix deficientia fame ora conspexit, tristis ingemuit, quia neque unde calefaceret algentem habebat, neque ad reficiendum senem aliquod in deserto erat compendium. Cogitanti siquidem in ea hora cibum Christus opposuit, quia de spinosis sentibus super caput justi media hieme pendere uvam permisit. Hanc B. Felix celeri legit obsequio. Cujus liquorem supra gelida ora senis expressit, et distillanti musto morientibus labris succum vitæ diffudit. Refectusque subito jucundo et cælesti remedio, clausos pene morte oculos in januam salutis aperuit. Mox notis faucibus rediens vox animata resonuit, et pari complexu gaudentes, arguens B. Felicem de tarditate, talia senex verba reddebat: Dic mihi, præcipuum gratiæ pignus Felix, et in Christo fidele remedium, quænam te cessantem mora retinuit? Dudum te ad me venire Dominus nuntiavit. Ego enim si fragili ad tempus corpore discessi, firmo tamen pectore perduravi, sicut et locus docet, et membrorum victa fragilitas, in qua me cernis trahentem lucis extrema. Ergo susceptum tibi opus a Deo perfice, et me supra humeros tuæ pietatis imponens ad commune ovilis habitaculum care porta subvectum. Gaudens tanto munere B. Felix devotæ cervici carum pondus imponens, ita levior effectus est ut ferri magis quam ipse ferre videretur, cujus pedes ad festinandum pietas veloces effecerat. Ad suæ cellulæ mox eum tecta perduxit, quæ unica anus servans, tanti Sacerdotis meritum commendabat, et pro omni servitiorum turba vel pompa facultatum, sola famulo Christi suffecerat. Hanc B. Felix pulsatis januis excitans, carum oneris pignus sub Christi obsecratione commendat, ut tantam fidei gemmam in Domini judicio præsignet incolumem.
Cetera S. Felicis gesta, mors.
Qui postquam beatum reduxit Antistitem, ipse paullulum profanorum cessante terrore, ex occultis latebris liber egreditur, et pavidum gregem de recenti persecutione salutifero sermone confortans, adversum tentationes mundi armis fidei resistere præmonebat, ut constanti pectore, et carnificum gladios prompta fide luderent, et intolerabiles cruciatus patientia virtutis expellerent. Dum hæc Confessor Christum sitientibus, inculcaret, collecta adversus S. Felicem impiorum turba perfuruit, quæ Sanctorum invida pietati ad B. Felicis domum armata gladiis et fustibus properavit. At ille in media urbe consistens Christianis mentibus verbum caritatis infundens, futuræ vitæ præmia suadebat. Hunc strictis ensibus insipiens malignantium turba perquirens, præsentem cernens videre non potuit, quippe cujus perfidia et oculis cæcabatur et mente. Quæ ita civem suum cognoscere non poterat, ut cum eo loquens ipsum magis de Felicis interrogaret abscessu. Quo negante, præteriit. Et occurrentes per spatia platearum de B. Felice singulos inquirebant. Cunctisque negantibus, quidam increpans eos caussæ cælestis ignaros, indicat eum fuisse, cum quo illi loquentes nec cognoscere nec tenere potuerunt.
8 At illi cum magna vulgi frequentia redeuntes, amissam furoris sui prædam per vestigia sequebantur. At B. Felix imminentia quærens vulnera declinare, ad latebram desertæ maceriæ Christo favente pervenit. In qua ita squallida loci facies erat, ut ad nullos ante usus apta, nisi tunc ad tegendum Dei famulum videretur. In ea se beatus Confessor prementibus inimicis abscondit. Ingressoque eo, ita aditum loci aranea textit, ut deteriorem situm ruinae sordenti reficeret. Dum ad eum locum furor adpropinquasset hostilis, negabat quempiam hominum ibi intrasse, ubi tremulos sinus aranei non rupisset, dum aliquando unius muscæ impetum ferre non possent. O sapientia Dei innumeris plena semper suffragiis, quæ ex infirmis fortia mundi condemnas. Nec enim quidquam sine te præcelsæ murorum turres prævalent, aut constructa munimina. Ecce levis aranea Sanctum tuum textit, et fortem murum de fragili subtilitate contextit.
9 Tunc egressus ex eo latibulo B. Felix, silentio tacitæ noctis usus, ad cujusdam compluvii secreta pervenit. Et dum idem latitaret, a nesciente a vidua, jubente Deo, quotidie pascebatur, quæ præparatas escas credebat se domi reponere, ignorans divinitatis occulta consilia. Sed Dominus propitium se omni justo tribuens, et illum pasci voluit, et perire mulieri non fecit obsequium. Dum diu sufficientibus ab ea dapibus aleretur, puteus fere, unde illa sancto viro pocula ministravit, accenso tunc æstatis ardore siccaverat. Et dum arida B. Felicem sitis urgeret misericordiæ Deus nubem madenti globo collectam per angustum compluvii locum in sitientis ora dulci rore difludit. Satiatusque spirituali poculo ardorem fidei duplicavit.
10 Sed postquam reddita pace, impia persecutionis tela cessarunt, admonitus a Deo latebram sanctus Confessor egreditur indubitanter. Quem post longum spatii tempus fidelium turba conspiciens, Domino laudes de Pastore reddito referebat, quod eum fugata mortis desperatione salvasset. Et tunc fere B. Maximus Episcopus benedicens S. Felicem pro mercedis compensatione, quod eum humeris suis vexerat, ad Dominum pergens de hoc migrarat seculo. Quo defuncto, Pastorem sibi Felicem universa petbat Ecclesia. At ille se velut indignum judicans beato seni Quinto, quod eum in ordinationis gradu diebus septem fere præcesserat, obtulit sacerdotii dignitatem, vixitque sub eo Antistite Presbyter, meritis et occulta virtute laudabilis. Ille populum tantum officio, Felix régebat eloquio.
11 Aliam quoque palmam pii Confessoris agnoscite. Qui ita avaritiam seculi opulentia suæ virtutis sprevit, ut proscriptas a profanis possessiones, oblastas sibi pacis tempore reparare noluerit. Sed nec, donante sibi sanctab Arcula, de prædio curavit accipere; placidoque corde in Christo jam dives, offerentis munera deridebat, et promissionis æternæ dona considerans, egenas divitias fidei pretio recusabat. Nihilque aliud præter tria jugera horti, sed et hæc ab aliis conducta, possedit, quæ propria manu colens, quæsitum labore olus cum paupere dividebat. Nec duas umquam tunicas habuit. Et si quando secundam Domino donante promeruit, mox egeni membra contextit. Interdum suam vestem cum paupere comutabat: gaudebatve in habitu mendici procedere, qui candido fidei cultu vestitus, occultos thesauros in cordis sui palatio retinebat, egenus mundo, dives sibi. Quid enim pretiosius faceret, nisi ut Christum imitaretur, qui post cœli regna formam servi suscepit, ut jacentem culpæ nostrae conditionem humiliando se Deus in lucem novae libertatis erigeret?
12 Ergo B. Felix tali virtute mirabilis, ad Dominum de hac luce migravit, ut et in vita præcipuus, et in pretiosa videatur morte laudabilis. Tanta enim cineribus miracula Christus contulit, ut eis et dæmones confiteri faceret, et salvandi permitteret potestatem. Nam et alias ejus multas innumerasque virtutes, quas Deus, tam in hac vita a genti quam post ejus obitum, ad ejus gloriosam memoriam dignatus est perficere, nulla potest lingua narrare. Ex quibus nos, pro Dei gloria et ejus meritis, pauca narrabimus. Post longos itaque et innumeros agones B. Felix migravit ad Dominum, et depositus est nonadecima Kalendas Februarias, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, gloria et imperium in secula, Amen.
a Paulinus solum sanctam Deo mulierem vocat.
b Sportulam vocat S. Cyprianus ep. 34, ut et sportulis iisdem cum Presbyteris honorentur, et divisiones menstruas æquatis quantitatibus partiantur. Idem ep. 66, eos qui ab Ecclesia victus stipendia accipiebant. sportulantes vocat. De his agit Baronius to. 1, ad an. 57, nu. 78.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.