Elvano Episcopo et medvinoin Anglia.
Apostolicorum horum virorum natalem hoc die celebrat Ecclesia Anglicana: de quibus Philippus Ferrarius in generali catalogo Sanctorum: In Anglia Sanctorum Episcoporum Mydwyni et Elvanii. Eadem habet Martyrologium Anglicanum, additque nobili apud Britannos genere ortos, plurimis pro Christianæ religionis propagatione susceptis laboribus, vitæ sanctitate et venerabili senio conspicuos excessisse e vita circiter annum Christi 198, et Glasconiæ sive Avalonæ sepultos. De his Baronius tomo 2, annal. ad an. 183, ex antiquis monumentis ita scribit:
2 Lucius Britannorum Rex numquam se Christianæ religioni infensum exhibuit, hostemve: sed quod Christianorum miracula simul et vitæ integritatem admiraretur, in eosdem propensior videbatur: amplexusque fuisset jam ante Christianam religionem, nisi avita, velut nexibus, obligatus esset superstitione; nisi etiam conspexisset Christianos ab Ethnicis ipsis ut infames vilesque haberi; a Romanis ipsis, penes quos summa rerum esse videbatur, et gladio et injuriis assidue lacerari.
3 Comperit tamen postea novitque ex Legatis Cæsaris, Senatores etiam aliquos Christianos factos esse, et inter alios Pertinacem quemdam, atque Trebellium; Imperatoremque ipsum M. Aurelium, victoria ipsorum precibus obtenta, benigne habuisse Christianos. Quibus his aliisque perceptis Lucius legationem misit ad Eleutherum Romanum Pontificem per Elvanum et Medwinum Britannos: rogans per eos Eleutherum, ut per se suosque ministros ad Christianam Religionem suscipiendam aditum patefaceret: quod et obtinuit. Nam idem Pontifex Fugatium et Donatianum (aliter Damianum) in Britanniam misit, qui Regem et alios Christiana religione imbutos, sacris initiarent mysteriis: quod et naviter impleverunt.
4 De S. Lucio plura ad n Decemb. Quærunt hic quidam qui potuerit Britannia, jam in Provinciam redacta, propritum habere Regem. Ut Galilæa scilicet tempore Christi, aliæque complures provinciæ tributarios Reges habebant. Sed nec universa tum Britannia in Romanorum venerat potestatem, ut illis temporibus proximus Tertullianus testatur lib. adversus Judæosc. 7. Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita. Qua de re plura Baronius loco citato, et in Notis ad Martyrol. xxvi Maji, ac Nicolaus Harpsfeldius lib. 1 histor. Anglic. cap. 3.
5 De hac Lucii Regis legatione ita scribit Joannes Pitseus lib. de illustribus Angliæ Scriptoribus: Quidam igniculi prædicationis S. Josephi adhuc post annos centum ab ejus obitu in Britanniaremanserunt Nam anno post Christum natum 179 perveniente ad regnum Britanniæ Lucio Pio, floruerunt ibi Doctores illustres Elvanus Avalonius, et Medvinus Belgius,
Britanni. Qui perspecta singulari Lucii Regis pietate, modestia et mansuetudine, tentaverunt eum paulatim ad Christi fidem perducere. Ergo ab iis instructus in fide, et ad quem religionis fontem recurrendum esset edoctus, eosdem suos Doctores Romam ad Eleutherum Papam destinavit Oratores, ut auctoritate Apostolica, et ipse et omnis ejus populus ad sacra Christiana possent admitti. Eleutherus summo cum gaudio postulatis acquievit, dictosque Regis Legatos benigne tractatos, et liberaliter remuneratos, cum humanissimis ad Regem litteris remisit. Et Elvanum quidem, ut scribunt aliqui, consecravit Episcopum. Medvinum autem constituit Britonum Doctorem. Illis etiam adjunxit itineris Britannici comites ex Romano clero duos Phaganum et Dervianum, viros pietate et doctrinainsignes. His itaque in Britanniam venientibus, et omnia ex Eleutheri Papæ præscripto disponentibus Lucius Rex ab illis sacro baptismate initiatus est. Cujus exemplum non multo post tempore Principes et Proceres regni, et tandem omnis populus secuti, fidem Christi susceperunt. Acta sunt hæc circa annum Christi 180 sub Imperatoribus M. Antonio Vero et Aurelio Commodo fratre. Hæc ille.
6 De singulis deinde inferius in ipso Scriptorum catalogo hæc habet idem Pitseus: Elvanus Avalonius, natione Britannus, et primus atque præcipuus suæ gentis in Christiana religione Doctor, vir pius, gravis, et eruditus: in schola S. Josephi Arimathensis educatus, ab ipsis Apostolorum discipulis fidei Christianæ mysteria didicit junior: et vir factus Lucio Regi diligenter prædicavit, eumque tandem cum tota gente baptizari fecit. In quibus omnibus Medvinum habuit socium et cooperatorem. Apud quosdam historicos invenio, hunc Elvanum, quo tempore Romam missus erat Orator de Rege Lucio baptizando, et Britannia convertenda, consecratum ab ipso Eleuthero Papa Britannorum Episcopum, unde et postea Londinensis Archiepiscopus secundus fuisse dicitur. De his legi potest Gildas historicus in libro de victoria Aurelii Ambrosii, et Matthæus Westmonasteriensis ad annum 186.
Medvinus Belgius, id est, in ea circa Welliam Britanniæ parte habet idem Pitseus: Elvano tempore coævus, pietate et doctrina æqualis, educatione similis, omnium laborum particeps et comes semper individuus. Hunc ferunt cum missus esset Romam a Rege Lucio, propter eloquentiam singularem ab Eleuthero Papa gentis Britannicæ Doctorem solemniter fuisse creatum. Dum S. Patricius antiquum oratorium Avalonæ repararet, codicem veterem a tineis et blattis corrosum inter rudera reperit, in quo Apostolorum actus, et eà quæ Fugatius et Damianus (alii Phaganum et Dervianum vocant) in Britannia gesserant, a Medvino scripta fuerant.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.