Technæ dæmonum a S. Romualdo compressæ.
Alio quoque tempore, puer quidam dæmoniacus ad beatum virum delatus est, cui ille nihil aliud fecit, nisi pro benedictione sibi panis particulam tradidit. Qua mox puer ille refectus, confestim est a dæmonio liberatus. Jure quippe postquam benedictio Romualdi male possessum corpus intravit, inde confestim malignus spiritus cauteriatus exivit.
89 Numquam tamen diabolus a sancti viri poterat impugnatione quiescere. Et quia occulta jam adversus eum fraude nil poterat, non cessabat virus suae malitiæ visibiliter demonstrare. Aliquando namque, vir venerabilis dum in cella consisteret, ecce malignus spiritus, ut est revera teterrimus, hispidus, horribilis, immensum coepit sancto viro terrorem incutere, et cum nimio furore ac impetu, mortem sibi minitans intentare. Cumque Romualdus auxilium de colo imperterritus quæreret, et ut sibi Christus succurreret, fiducialiter exclamaret, mox antiquus hostis aufugiens, ipsum cellæ parietem tanto iracundiæ felle percussit, ut gravem fagi tabulam unius cubiti spatio, vel eo amplius, fiderit. In habitaculo igitur patenter ostendit, quanta adversus habitatorem flamma crudelitatis exarsit, et quodammodo scriptum reliquit in pariete, quod occultum gerebat in mente.
90 Aliquando etiam dum venerabilis vir cum suis discipulis equitaret, ecce malignus spiritus rubei canis effigiem simulans, cum magno impetu obviam irruit, et equum cui insidebat, ita ut pene vir sanctus mergeretur, exterruit. Interrogati discipuli, si eum vidissent, exhorrescentem quidem equum conspexisse se asserunt, sed nil tale eis apparuisse testantur. Ille vero ait: Miser ille, qui olim præclarus Angelus fuisse cognoscitur, nunc se in immundi specie canis F ostendere non veretur.
91 Rursus alio tempore cum monasterium ancillarum Dei, quod est in Valle-Bona, construere decrevisset, discordia mox inter sancti viri discipulos oritur: quia videlicet alii nolunt, alii vero ut fieret, vehementer insistunt. Cumque ante venerabilem virum utræque dissidentium partes, diversa utentes allegatione, contenderent, coepit diabolus ante portellam cellæ quasi malleo a vegetem sine cessatione percutere, et per reboantem silvam crebris audiebatur tunsionum ictibus intonare. Deinde cum jam omnes monasterium fieri unanimitater concordassent, ecce malignus spiritus cunctis audientibus ululare, plorare, et flebiles non cessabat voces emittere. Postremo autem cum jam divisi ad suum quisque reverteretur hospitium, prosequebatur eos antiquus hostis cum tanta tempestate et turbine, ut quasi omnia ventorum genera commovens, totam silvam radicitus evellere putaretur. Quidam vero Fratrum increpans eum, dixit: Præcipio tibi in nomine sanctæ Trinitatis, immunde Spiritus, ut desinas venire post nos. Et ita fugatus est. Jure quippe auctor discordiæ, composita pace, compulsus est in fletum prorumpere, qui prius audiebatur crescente rixa gaudere: et qui tunc quasi circulum
A circulum vacui vasis abstrahere, et partes, quibus compactum fuerat, dissipare tentavit, constrictis jam in vinculo pacis et caritatis compage discipulis, tristis abscessit.
92 Taliter autem in Sytria vivebatur, ac si ex similitudine non solum nominis, sed etiam operis altera denuob Nitria videretur. Omnes siquidem nudis pedibus incedentes, omnes inculti, pallidi, et nimia omnium rerum extremitate contenti. Nonnulli vero damnatis januis clausi, ita mortui videbantur mundo, velut in sepulchro jam positi. Vinum ibi nemo noverat, nec si etiam gravissimam quis ægritudinem pateretur. Sed cur ego de monachis loquor, cum et ipsi monachorum famuli, ipsi quoque custodes pecorum jejunarent, silentium tenerent, disciplinas inter se invicem facerent, et de quibuslibet verbis poenitentiam flagitarent? O aureum Romualdi seculum, quod etsi tormenta persecutorum non noverat, spontaneo tamen martyrio non carebat! Aureum, inquam, seculum, quod inter montium et silvarum feras tot cœlestis Hierusalem cives alebat. Cum vero ibi Fratres jam tanti essent, ut illic omnes habitare vix possent, tunc Romualdus monasterio ibi constructo, et Abbate præposito, inviolatum servans silentium, Bifurcum secessit ad habitandum. Illic etiam volens Abbatem spiritualiter vivere, et rectitudinis vitam tenere, multam ab eo passus est persecutionis injuriam. a Omissum hoc vocaluvulum a Surio: extat in utraque editione operum B. Petri Damiani. Quid sibi velit non sat capimus. An vectem scribere voluit, sive lignum, quo ostium vel suscentabatur, vel interius muntebatur? an tegetem, ostio fortassis appositam? an pessulum? — b Sæpius mentio facta a nobis in Januario montis ac viti Nitriæ, et cellarum, quas non procul ab hoc vico inhabitabant sanctissimi anachoretæ, de quibus Palladius in historia Lausiaca cap. 69 et alti agunt.
Congressus S. Romualdi cum S. Henrico Imp. Divinæ opis fiducia.
Interea Imperator Henricus de Ultramontanis partibus in a Italiam veniens, misit beato viro deprecatoriam legationem, ut ad eum venire dignaretur, promittens se facturum quæcumque præciperet, si suum ei colloquium non negaret. Cumque venerabilis vir prorsus abnueret silentium frangere, ceperunt omnes discipuli unanimiter illum obsecrare, dicentes: Magister, vides quia nos, qui te sequimur, tanti jam sumus, quod hic congruenter habitare non possumus: vade ergo, si placet, et Imperatori magnum aliquod monasterium quære, et multitudinem te sequentium ibi constitue. Quibus vir sanctus, nescio si accepta jam revelatione, aut subita Dei inspiratione, fidenter scripsit: Scitote quia montis Amiati monasterium ex dono Regis habebitis: considerate tantummodo, quem illic Abbatem constituere debeatis. Igitur inviolato silentio perrexit ad Regem. Cui Rex protinus assurgens, ex magno cordis affectu in hanc vocem erupit, dicens: O utinam anima mea esset in corpore tuo. Quem mox, ut loqueretur, suppliciter obsecrans, ipso die hoc impetrare non potuit.
94 Postera autem die Romualdo ad palatium veniente, ecce Theutonicorum multitudo certatim hinc inde concurrunt, capita salutantes humiliter flectunt, villos quoque pelliceæ vestis, qua erat indutus, anxie decerpentes, pro sacris reliquiis in patriam portaturi, studiose recondunt. Quæ videlicet res venerabilem virum tanto mærore dejecit, ut, nisi discipulis obstantibus acquiesceret, ad cellam protinus rependaret. Ingressus igitur ad Regem, non pauca sibi locutus de restituendo jure Ecclesiarum, de violentia potentum, de oppressione pauperum, et post multa, unum sibi pro suis discipulis monasterium petiit. Cui postmodum Rex montis Amiati monasterium tradidit, et Abbatem, quia multis erat malis obnoxius, foras ejecit. Ubi vir sanctus quanta adversa perpessus sit, non solum ab eo qui ejectus fuerat, sed etiam ab illo, quem ipse ex suis discipulis Abbatem constituerat, ille quidem perferre patientissime potuit, nos referre, etiamsi adesset facundia, non valemus. Sed qualiter illum Deus in cunctis adjuverit, uno exemplo monstrare sufficiat, ut prudenti cuilibet, quid etiam in reliquis evenerit, innotescat.
95 Monachus quidam vesano adversus eum furore succensus, pilum latenter exacuit, et eum reponens, ut beatum virum interficeret, expectare congrui occasionem temporis cœpit. Nocte vero, dum depressus sopore quiesceret, ecce videt malignum spiritum in se immaniter irruentem, qui retortam in collum ejus mittens, tanta ferocitate conabatur guttur ejus adstringere, ut jam ille cogeretur funditus expirare. Tunc monachus in extremo jam spiritu positus, Romualdum, ut sibi succurreret, obsecravit. Qui (ut monacho videbatur) protinus advolans, de manibus eum iniqui hostis eripuit. Hic igitur mox experrectus, ad pedes venerabilis viri prostratus, advolvitur: ut allisionem cervicis adspiciat, deprecatur: confiteri etiam crimem suæ malitiæ non veretur: postremo conservatæ vitæ sibi gratias retulit, et poenitentiam tanti reatus accepit. Et ita qui Romualdo vitam insidiabatur eripere, jam per eumdem sanctissimum virum et suam meruit conservare, et cui inferre mortem studuit, per eum suæ periculum mortis evasit.
96 Habebat autem Sanctus consuetudinem, cum monasterium teneret, ut nisi cum jejunaret, ad communem mensam cum Fratribus quotidie veniens, unum quidem pulmentum comederet, postmodum vero lectioni, vel quid etiam apud unumquemque ageretur intentus, de reliquis non gustaret. Quadragesimali vero tempore, nisi necessitate inevitabili cogeretur, in cellula jugiter morabatur.
97 Dum igitur prædictum cœnobium vir beatissimus regeret, Quadragesimali jam propinquante jejunio, quærebat cum discipulis per vicina montium loca, ubi eremum facere potuisset. Dumque longas in quærendo moras protraheret, repente aquis undique circumfluentibus ita conclusi sunt, ut nec ipsi jam redire, nec de monasterio quisquam ad eos posset aliquatenus transvadare. Vivebant autem ex aliquantis castaneis, quas secum detulerant. Cumque dies Dominicus advenisset, et alia cibi spes nulla jam superesset, cœpere Fratres pauculas, quæ remanserant, castaneas deglubere, et jam quodammodo dubitantes ultimum ex eis convivium præparare. Romualdus autem, ut erat semper alacri vultu, fidenter ait, quia nisi Deus sibi panem per aliquem mitteret, ipso Die nullatenus manducaret. Discipuli vero mirantes inter se, in qua spe hoc ille præsumeret, cerii tamen quia Magister incaute aliquid vovere non posset, cibum jam tantæ solennitati congruum coperunt fiducialiter expectare. Sexta igitur diei hora jam propinquante, ecce tres viri, onusti pane et vino et aliis cibis, adveniunt, qui se de longinquis partibus cum multo labore pervenisse dicunt. Tunc itaque spiritali omnes repleti gaudio, benedicentes Deum, pariter cibum sumunt, et beatum virum per revelationem hoc cœlitus agnovisse indubitanter agnoscunt.
98 Quodam tempore venit vir venerabilis Sitriam. Qui cum adhuc jejunus esset, et Fratres, utpole in arduis montibus, piscem quem ei ad comedendum apponerent, non habenent, ceperunt inter se quodammodo confusi erubescere, et quid pro tam venerabili hospite parare potuissent, anxie cogitare. Tunc Frater quidam, puto divinitus inspiratus, ad siccum B
A siccum pene rivum, qui juxta præterfluebat, cum festinatione cucurrit, ubi nimirum et aquæ exiguum erat, piscis vero illic visus numquam penitus fuerat. Cœpit itaque Frater Deum devote deposcere, ut qui Israelitico populo aquam potuit ex arida petra producere, ipse sibi dignaretur piscem in arenti rivulo demonstrare. Confestim igitur missa manu, in exigua aqua piscem reperit, qui beato virob ad reflectionem abundanter sufficere potuit, Deo scilicet servo suo providente convivium. Inventum quippe est in saxeo et arido monte, velut in piscosa valle, vivarium. a Cum saxpius in Italiam ierit sanctus Imperator. Baronius illud cum Romualdo colloquium putat contigisse an. 1022, quo adversus Græcos expeditionem suscepit, Trojamque, constructiam ab iis urbiem, expugnavit. Petrus de Natal. scribit Henricum tunc de ultra mari reversum. Al quando is mure transitvit? — b Petrus de Natal. scribit piscem illum in stagno parvissimo, ubi numquam piscis visus fuerat, hamo captum, et adeo magnum fuisse, ut ipso die cunctis ad esum suffecerit.
S. Romualdi obitus. Miracula. Translatio.
Sed quia de vita beati viri hæc, quæ nimirum pauca de multis dicta sunt, sufficere credimus, jam ad transitum veniamus. Vir denique sanctus per multa alia habitavit loca, multa alia. præcipue a suis discipulis, perpessus est mala: plura quoque per eum sunt facta miracula, quæ nos describere ideo prætermittimus, quia longioris styli prolixitatem vitamus. Post cuneta igitur habitationum suarum loca, cum jam finem suum imminere conspiceret, tandem ad monasterium, quod in Valle de Castro construxerat, rediit, ibique appropinquantem obitum indubitanter expectans, cellam sibi cum oratorio ædificari, in qua recluderetur, et silentium usque ad mortem servaret, instituit. Sane viginti annis, ante finem vitæ suæ, discipulis suis manifeste prædixerat, quia in præfato monasterio oporteret eum quiescere, nulloque adstante, vel funeris exequias procurante, expediret eum spiritum exhalare. Facto itaque reclusorio, cum mens ejus in eo esset, ut mox includi deberet, cœpit corpus ejus magis magisque molestiis ingravescere, et deorsum jam velut non tam languore quam decrepiti longævitate senii declinare. Nam a medio fere anno, nimia sibi phlegmatis abundantia cum ipso laesi pulmonis marcore defluxerat, et gravi eum tussis anhelatione vexabat. Non tamen propter hoc vir sanctus vel lecto decumbere, vel, inquantum possibile erat, soliti rigorem jejunii acquieverat relaxare.
C
100 Quadam igitur die cœpit paullatim corporis virtute destitui, et ingruente molestia gravius fatigari. Sole itaque jam ad occasum vergente, præcepit duobus Fratribus, qui adstabant, ut foras exirent, cellulæ post se januam clauderent: celebraturi vero sibi matutinos hymnos, ad eum diluculo remearent. Cumque illi de ejus fine solliciti velut inviti exirent, non statim ad quiescendum properant, sed ne Magistrum obire contingeret anxii, pretiosi thesauri talentum prope cellulam latentes observant. Aliquandiu igitur commorantes, cum deinceps curiosis auribus attentius auscultarent, et neque motum corporis, neque sonum vocis audirent, jam quod evenerat, veraciter opinantes impulsa janua velociter irruunt, lumen accendunt, et beata anima in cœlum rapta, supinum jacere sanctum cadaver inveniunt. Jacebat itaque velut neglecta tunc coelestis margarita, in summi postmodum Regis ærarium honorifice reponenda. Nimirum qui sic obiit, ut prædixit, illuc transitiv, quo speravit. Vixit autem vir beatissimus centum viginti annis, ex quibus viginti expendit in seculo, tres duxit in monasterio, nonaginta septem in eremitico transegit proposito. Nunc igitur inter vivos coelestis Hierusalem lapides ineffabiliter rutilat, cum ignitis beatorum spirituum turmis exultat, candidissima stola immortalitatis induitur, et ab ipso Rege Regum vibrante in perpetuum diademate coronatur.
101 Post sacratissimum autem viri venerabilis obitum quanta miraculorum signa per eum Deus ostenderit, quis quærat transacta legere, cum frequenter valeat et nova videre? Quia igitur ea, quæ apud sepulcrum ejus fiunt, miracula tanta sunt, ut melius putemus cuncta silentio præterire, quam pauca narrare, duo solummodo, quæ per eumdem beatissimum Confessorem alibi facta sunt, sufficiat nobis exponere.
102 Denique Frater quidam, qui sancti viri discipulus fuerat, parvam basilicam pro anima sua monasterio dederat, ad quam videlicet basilicam extremitatem manicæ præscissam ex beati viri cilicie misit, et sub altari honorifice recondi præcepit. Quam tamen gerulus sub altari, sicut jussus fuerat, collocare neglexit, sed missam in rima parietis incaute dereliquit. Factum est postea, ut dæmoniacus quidam ad prædictam duceretur ecclesiam. Cumque adstans in medio, huc illuque rotans caput, cuncta undique circumspiceret, tandem torvos oculos in ipsum parietem terribiliter cœpit infigere, et intentus illuc, ubi sancti cilicii jacebat particula, crebris non cessabat vocibus exclamare: Ille me ejicit, ille me ejicit: et ita clamans, protinus ab eo expulsus est. Hinc ergo jure perpenditur, quid per semetipsum apud divinam clementiam impetrare non possit, ante cujus brevissimam vestimenti particulam dæmon stare non potuit: et qui talia absens exhibitet, quid per corporis præsentiam non exercèt?
103 Alio quoque tempore a Castaldius quidam paupercula mulieri vaccam violenter abstulit, et eam vociferantem, multisque precibus obsecrantem audire contempsit. Illa protinus accurrens, duos gallinarum pullos ad ecclesiam, quam supra memoravimus, detulit, et eos secum ante altare projiciens, hujusmodi verbis clamare flebiliter cœpit: Hem S. Romualde, exaudi miseram, ne despicias desolatam, et redde mihi gubernatricem mean injuste sublatam. Mira res. Vix adhuc villicus cum ipsa rapina, a domo mulieris abierat, et continuo emissione sagittæ percussus, vaccam in eodem loco dimisit: deinde domum perveniens, protinus expiravit.
104 Post quinquennium vero a sancti viri obitu, data monachis ab Apostolica Sede licentia, ut supra venerabile corpus ejus altare construerent, Azo quidam Frater silvam petiit, quatenus modicam capsam faceret, quæ sancti Confessoris ossa et pulverem tantummodo capere potuisset. Nocte igitur insecuta, dormienti cuidam Fratri venerabilis quidam senex apparuit, quem protinus interrogans, ait: Ubi est hujus monasterii Prior? Quod cum ille se scire negaret, illico senex addidit: Pro fabricanda capsa ire in silvam studuit, sed beati viri corpus in tam exiguum vasculum non intrabit. Postera igitur die Prior composita capsa revertitur, et mox a Fratre, qui visionem viderat, quæ illum caussa ad silvam invitasset, inquiritur. Quod cum ille velut labore defessus dicere noluisset, illico Frater et sui caussam itineris retulit, et quod ipse viderat. exponendo per ordinem non celavit. Defosso igitur tumulo, ita propemodum totum sancti viri corpus sanum illibatumque reperiunt, velut tunc fuerat, cum sepulturæ illud primitus tradiderunt. excepto quod tenuis quædam mucoris lanugo in quibusdam ejus membris excrevisse videbatur. Rejecta igitur modica capsa que facta fuerat, illico vas aptum ad mensuram beati corporis præparant, et in eo sanctarum reliquiarum patrocinia recondentes, desuper altare solenniter consecrant. Obiit autem vir beatissimus xm Kalendar. Juliarum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui
A qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et gloriatur per infinita secula seculorum, Amen. a Gastaldi, sire Castaldi, Gastaldei, Gastaldii, Gastaldiones Guastaldi, Longobardus præsertim, justitiæ administrandæ præfecti fuere; quidam per amplum districtum, in quo urbes plures et castella; quidam breviore spatio, et in singulis forsan oppidis et pagis; uti hic fuisse videtur. De eorum nomine ac potestate fuse et docte agit Camillus Peregrinus lib. 2 historiæ Principum Longobardorum pag. 77 et seqq.
Alia vita
SIVE SERMO DE VITA S. ROMUALDI, auctore Hieronymo Eremita Camald. ex MS. collegii Paderbornensis Societ. JESU.
Læta hac solennitate, S Romualdi maxime virtutes mirandæ.
Adest, dilectissimi, S. Romoaldi, Patris nostri, præclara solennitas: quæ dum devotionis nostrae frequentiam ex diversis in unum partibus convocat, nos etiam, ut insigne præconium pro modulo nostro non taceamus, invitat, sed quasi reperto communi totius Ordinis thesauro, communiter in Christo gaudere debemus; tantoque propensius spiritualem laetitiam alacri debemus mente concipere, quanto non ignoramus et ipsum humanæ salutis inimicum amarius suspirare. Gaudebat namque diabolus, sperans Romoaldum vincere suis machinationibus: sed victus ab eo, gravius nunc gemit, et ruinæ suæ dedecus, quod succumbendo pertulit, gemebundus agnoscit. Hæc est enim dies, in qua sanctus Pater Romoaldus triste hoc seculum deserens, deposuit sarcinam carnis, et stolam adeptus est Angelicæ caritatis. Hodie triumphato mundo et diabolo, palmam gloriosi certaminis ad Imperatorem coelestis militiæ reportavit. Hodie alternantibus undique hymnidicis Angelorum coetibus, vexillum peractæ victoriæ regnis coelestibus intulit, diadema Aureolæ de manu Domini accepit. Ideirco, Fratres dilectissimi, exultate et lætamini, quia hodie nobis gaudia sanctæ lætitiæ seminantur, tam de Patris nostri gloriosa victoria, quam de hostis antiqui ignominiosa ruina. Gradatim siquidem Pater noster incedens per pugnam, consequenter venit ad palmam, et per palmam provectus est ad coronam. Cum invisibili sane videbatur hoste confligere, sed visibiliter meruit adversarium superare. Corporis sui obicem plagis daemonum opponebat, sed ejus fides munitissima mentis arce subnixa inexpugnabilis eminebat, et de hoste infernali victoriam capiebat. Hodie, inquam, Santus Pater noster Romoaldus deposito corpore, quo solo præpederi ab introitu gloriæ videbatur, tanto altior quanto expeditior penetravit in sancta, æterna redemptione inventa. Gaudete itaque in Domino, Fratres dilectissimi: iterum dico gaudete, quia hæc est dies coelestis lætitiæ. Exultemus in ea, in qua relicto mundo supra mundum mundi victor ascendit, et jam pausat miles ex meritis, ac post labores sudoresque sacræ peractæ militiæ feliciter in cœlo collocatur sublimiter coronatus. Nam et ipse in terris habitavit ut nobis esset exemplo, sed jam in cœlum levatus est, ut nobis esset patrocinio. Hodie itaque Pater sanctus de novissimo loco, quem sibi ex consilio Salvatoris elegerat in mundo, ipso summo Patre familias evocante, tanquam verus amicus jam ascendit superius. Et est ei gloria coram Angelis et omnibus Sanctis simul discumbentibus, quia bonitas divina inter continua suæ pietatis beneficia talem Sanctum indulsit mundo, ut ejus exemplo multi docerentur, et multo plures ejus oratione salvarentur. Hodie, inquam, totius Marchiæ Anconitanæ et ex longinquis partibus multitudo fidelium ad tumbam Patris confluit, ut miracula divinitus per eum facta conspiciat, et de tam glorioso Patrono bonitati divinæ grates immensas referat. Quanto putamus gaudio hodie utriusque sexus copiosa multitudo tripudiat, et ob Sancti Patris immensam gloriam mirabiliter exultat? Gaude et tu pia mater Ordinis sacra eremus Camaldulensis, quæ tanti Patris sanctissimi es fundata sudoribus, dedicata laboribus. decorata virtutibus, exornata moribus, adaucta benedictionibus, sublimata miraculis, et dotata præ ceteris ipsius magnis meritis.
2 Sed dum Patris nostri S. Romoaldi communia gesta percurrimus, nonnulla conversationis ejus insignia describere debemus. Habemus namque, dilectissimi, in Vita Patris Nostri S. Romoaldi, et quod digne miremur, et quod salubriter imitemur. Tutius tamen æmulamur solidiora quam sublimiora, et quæ magis virtutem redolent quam gloriam. Studeamus proinde ipsius conformari moribus, cui in miraculis assimilari, etsi volumus, non valemus. Fecit namque Pater noster sanctus in vita sua magna et stupenda et eximia miracula, sed primum et maximum miraculum ipsemet erat. Quid enim potest esse mirabilius, quam videre Patrem Sanctum in gloria humilem, in divitiis pauperem, in deliciis castum, in injuriis mitem, in opprobriis mansuetum, in plagis et verberibus patientem? Quid etiamsi miracula nulla fecisset, mirabilem vitam ducens minori veneratione dignus non esset? Neque enim Joannes Baptista miracula fecisse legitur, quo majorem nullum inter natos mulierum Veritas increata testatur. Sic nimirum inter ceteras festivitates religiosa devotione celebratas S. Romoaldi celebritas egregia est, affectu delectabilis, memoria dulcis, experientia suavis, fructu perennis, jocunditate per omnia felix. Nam si ulla est in Sanctis distantia membrorum, si superni Patris in domo mansiones multæ sunt, si denique stella differt a stella in claritate, tanto differentius S. Romoaldus præfulget in coelis, quanto sincerior conscientia, clarior virtus, gloriosior ejus vita fulsit in terris. Erat namque Pater sanctus elector quietis, refugax voluptatis, appetitor laboris, patiens abjectionis, impatiens honoris, pauper in pecunia, dives in consciencia, humilis ad merita, erectus ad vita, semper in exercitio, semper in compunctionis desiderio. Nulla illi cura propensior, nisi de Deo, in lectione atque sermone; aut cum Deo in oratione: quia gestans contrata jejunio ossa, solebat de adversario longo triumphare martyrio. Nam etsi ipsum gladius persecutoris non tetigit, dignitatem tamen martyrii non amisit. Et quia sanctum Patrem Romoaldum diu contigit in corpore vivere, necesse fuit etiam longiora carnis et diaboli ac malorum hominum tentamenta perferre. Sed quia adjuvante Christo, virtutem patientiæ fortiter servavit, dum in sancta pace vixit, martyrii coronam a Deo promeruit.
3 Nam pro cibo et potu hæc secum incessanter ruminando dicebat: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Et illud: Satiabor, cum apparuerit gloria tua; ad quam gloriam quia semper corde anhelabat, et continuis suspiriis, ac gemitibus diurnis ac nocturnis illam desiderans, pio luctu ad superna gaudia sublevando se anima sancta pascebat. Et vere felix civitas Ravenna, quæ talem Sanctum genuit, et de alumno nobis Patronum, ac de homine Angelum emisit. Gloriosus itaque Pater noster S. Romoaldus, dum in hac peregrinatione mundi solo corpore esset constitutus, cogitatione tamen semper in illa coelesti patria est conversatus: quia huic mundo crucifixus ac mortuus, quidquid in hac vita laboravit, ad illum transtulit, et se de sinistra semper ad dexteram misit, atque in cœlo sudores suos reposuit:
A reposuit: quoniam tamquam bonus Pastor super gregem suum vigilavit, et sæpe pro ovibus animam suam posuit. Vere fidelis servus et prudens, quem Dominus super familiam suam posuit, et ipse conservis suis tritici mensuram in tempore dedit, id est, pro captu audientium mensurate et opportune divini verbi pabulum ministravit, dum in se divitias coelestium munerum aperuit, et de armario suaveolentium virtutum aromata sanctificationis et gratiarum suarum super Camaldulensem eremum, ac sui ordinis Ecclesias, copiose effudit. Ideo a Domino hodie audire meruit: Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. O Romoalde sanctissime, tu vere fuisti Israel, id est, videns Deum. Euge quanta est hodie inter Confessorum agmina gloria tua, cum vestigia tuæ abstinentiæ et vitæ austerissimæ vigeant adhuc hodie in tua sacra eremo Camaldulo! Hæc enim eremus vere est scala coeli perseverantibus in ea, per quam a terra usque ad coelum multitudo monachorum albescentium videbatur ascendere. Vere immortalis est, Pater sancte, memoria tua, quoniam apud Deum nota est, et apud homines, et in perpetuum triumphat coronata.
4 Imitemur ergo, Fratres dilectissimi, Patris nostri S. Romoaldi victum sobrium, affectum devotum, et mansuetum spiritum: imitemur cordis castimoniam, oris custodiam, et animi puritatem. Discamus ponere frenum in ore, et modum linguæ, dormire parcius et orare frequentius, commonere nosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, diebus jungere noctes, et divinis laudibus occupare. Æmulemur charismata meliora, et discamus ab ipso, quod mitis et humilis corde fuit, jocundus ad hospites, liberalis ad pauperes, patiens ad peccatores et benignus ad omnes. Ut enim taceamus interiorem hominem ejus, cujus fortitudinem, puritatem et pulchritudinem satis indicabant mores ipsius, nam ipsum exteriorem hominem ita uno semper modo decentissimo et honestissimo gessit, ut nil prorsus appareret in eo quod posset offendere intuentes. Et quidem qui non offendit verbo, hic perfectus est vir. At vero in S. Romoaldo quis unquam deprehendit otiosum non dico verbum, sed nutum? Quis manum vel pedem moventem frustra? Imo quid non ædificans in ejus aspectu, habitu, et vultu? Denique vultus hilaritatem nec fuscavit mœror, nec levigavit risus. Totum in eo disciplinatum, totum insigne virtutis, totum perfectionis forma fuit. Erat namque per omnia serius, non austerus, remissus interdum, dissolutus numquam; negligens nihil, etsi pro tempore multa dissimulans; quietus sæpe, sed numquam otiosus. In his forma est, cui imprimamur; in miraculis gloria, quam miremur: illa laetificent, ista ædificent; moveant illa, ista nos promoveant. Et quia facilius ad operis sui gratiam favor inclinatur auctoris, et grandis etiam hominis prærogativa monstratur, nam hominem gloriosum, virtuteque pretiosum reddit imago. Ipse namque Pater sanctus Romoaldus, Ducis a Ravennæ nobilis natus fuit, moribus ornatus et magnis virtutibus decoratus. Utebatur semper jejunio, indutus omni tempore cilicio, pulcher facie et aspectu, sed pulchrior opere et sensu. Erat in vigiliis sedulus, et in oratione devotus, in eleemosynis largus et in conversatione sanctissimus, sinceritatem mentis, vultus sui sinceritate monstrabat et lenitate sermonis. Et quidquid ad salutem potest pertinere aternam, non minus implebat opere quam sermone. O virum per omnia Deo dignum! Eminebat in ipso habitu animi pulchritudo, in specie exterioris hominis ut ipsam putares expressam imaginem sanctitatis. Erat enim reverendus bonitate, venerandus benignitate, censuramque austeritatis temperabat mansuetudo humilitatis. De linquentibus namque minabatur frontis austeritas, D sed blandiebatur cordis serenitas. Erga bene agentes Petrus apparebat in vultu, sed erga delinquentes Paulus in spiritu. Internorum autem bonorum suorum formas et species sicut nemo potuit ad plenum adspicere, ita nemo sufficit explanare: quas sicut ille studuit excolere, ita laboravit occultare, et cum vellet augeri nolebat agnosci. Sed quia hæc est natura justitiæ, ut quanto studiosius abscondi optat, tanto clarius innotescat, et occultatio ipsa prædicatio fiat; dum per omnes populos tantorum bonorum fama volitabat, eminebat in admiratione omnium velut civitas supra montem posita, nec lucerna poterat latere sub modio posita. a Testator B. Petrus Damianus cap. 1 num. 3 ex illustrissima Ducum fuisse stirpe progenitum. Patrem vero Ducem Ravennæ fuisse non tradit: nedum, quod cap. 2 num. 6. idem hic Hieronymus, ipsummet Romualdum Ducem et Dominum Ravennæ extitisse, sed Ducatum suum pro Christo reliquisse. Hieronymus Rubeus lib. 8 haven. histor. ostendit, quo circler tempore natus est. S. Romualdus, titulum Ravennatis dominatus peculiarem fuisse penes Berengarium n et Adelbertum filium ejus, Italix Rejes, Alioqui quemdam Romualdum Ducem conventui an. 954 Ravennæ habito adfuisse idem testatur, sed diversum a nostro; neque tamen Ravennæ Ducem vocat, sed solum Ducem. Canistus in ultraque Martiprologi sui Germanici editione, Ravennatis Ducis filium vocat: Petrus de Natal. patre Sergio Duce ortum.
S. Romualdi exemplum efficax. Ratio regiminis. De diabolo victoria.
Spargitur enim paullo post opinio sanctitatis gloriosi Patris nostri Romoaldi per proximas regiones, et in odore virtutum ejus multi homines undique concurrunt, nobiles et illustres, amplis contemptis palatiis arcta sibi monasteria construunt, atque pro Christo in cinere et cilicio vivere magnam gloriam ducunt. Concitatur nihilominus ad monastica certa tamina juvenilem impetus, et ad mundi spernenda ludibria per infirmioris ætatis exempla fortia provocantur. Plures denique matrimonio juncti, mutuo consensu continentiam lege vincientes, viri ad ordines, mulieres ad monasteria transeunt; omnes æmulo servore Christo servire desiderant, omnes hujus vite Angelicæ, quæ per Romualdum innotuit, fieri participes optant. Innumeri homines Romoaldi fama excitati dum ad claustralem vitam transire non prevalent, in propriis domibus sine regula regulariter vivere student. Tantus hic Pater sanctus Romoaldus suis parturiebat exemplis, ut in eo videretur divinum eloquium impleri: Jam vocaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Interea ne coelestis hujus benedictionis vena breves intra F Italiæ terminos oblcaudatur, sic divina providentia derivatur in amnem, ut fluminis impetus totam Ecclesiæ laetificet civitatem. Nam tantarum novitas rerum longe lateque transivit in orbem, et ubique animas coepit lucrificare Christo. Clausus manens Romoaldus in cella, toti mundo clarescere incipit, et laudum titulis præclarus refulget. Replet fama virtutum ejus ultramontana a duorum Imperatorum palatia, et ipsorum Principum penetrat quoque penetralia. Regum flectitur nobilitatis apex ad Romoaldi sectanda vestigia, et a superbi sanguinis genere sancta humilitate degenerat. Nonnulli Ducum ac Comitum, Romoaldi invitante præconio, arctam poenitentiam faciunt: et qui potentes erant in seculo, Romoaldum pro Christo pauperem suo modulo imitantur. Ornantur monasteriis innumeræb Alpes, ipsa quoque campestria hujus coelestis ædificii fabrica decorantur. Multiplicatur religionis cultus in seculo, Romoaldo sanctissimo præcedente, et candidus ordo Camaldulensis in Ecclesia collocatur. His beatis floribus, quos Romoaldus parturiit, feliciter hodie vernat Ecclesia; cum quibus et vita eremitica in eremo Camalduli a Christo sublimatur.
A
6 Igitur dum veterani mundi senecta vergente fidei caligabat visus, morum nutabat gressus, et marcebat bonorum operum fortitudo, quinimo faeces temporum, faeces comitabantur vitiorum; tunc amator hominum Deus, ex suæ pietatis arcano consilio sacrorum Ordinum suscitans novitatem, per eos providit et fidei fulcimentum et reformandis moribus disciplinam. Dixerim certe sanctum Patrem Romoaldum cum suis discipulis luminaria orbis, viae ductores, vitæ magistros, in quibus meridianus fulgor mundo advesperante surrexit, ut lumen videat qui in tenebris ambulat. Suscitavit præterea plus Dominus sanctum et gloriosum Romoaldum, atque in eo clarissimam monachis et eremitis lucernam accendit. Erat quippe vir sanctus velut lucerna, quæ non sub modio curæ carnalis, sed super candelabrum purissimæ ac Deo dilectæ conversationis fuit ponenda. Vere potens in terra erat semen ejus, et ideirco generatio rectorum benedicitur. Nam potens in terra erat S. Romoaldus, quia Dux et Dominus Ravennæ exitit: sed quia Ducatum suum pro Christo reliquit, fundator Ordinis Camaldulensis a Deo esse meruit: semen quoque sanctorum eremitarum in terra reliquit, et generationem rectorum, id est,
B Prælatorum monachorumque Camaldulensium benedixit. Iste Pater sanctus Camaldulensis eximii ordinis lapis primarius, ac nobile fundamentum, in fundamento sanetæ humilitatis, virtutum omnium fabricam ab ipso principio studuit collocare.c Vigennio namque post suam conversionem nomen et officium Abbatis declinans humiliter subesse voluit potius quam præesse, et inter Christi famulos servire libentius voluit quam serviri: sed petente universo collegio Classensis abbatiæ, et cogente Ottoned secundo Imperatore, ac jubented Sergio Papa tertio, suscepit tandem regimen Fratrum, ac præfafe abbatiæ. De quo regimine in corde suo timor non tumor exoritur, nec libertas sed servitus augmentatur. Quo enim jam aliqua prælationis specie altior cernitur, eo reputatione propria vilior, obsequio promptior, et cultu despectior reperitur. Nullos jam famulorum respuit actus, adeo ut plerumque Fratrum deforis revertentium pedes ablueret, et ipse tergeret, invitus valde aliis præciperet, spontanee vero ipse faceret, magis eligens per seipsum facere quam Fratribus imperare. Ipse lavabat, ipse tergebat suo illo nobili spiritu, nec sordida fugiens nec foeda perhorrescens. Mos ei erat ad matutinum præ-
C venire Fratres, quos per signa simulanter excitans provocabat ad laudes. Sæpe ceteris dormientibus, ipse lampades accendebat, sæpe campanam propriis manibus ipse pulsabat. Nullus erat torpori, nullus in suo monasterio desidiæ locus, ubi orandi et Deo serviendi pigritiam aspera invectio stimulabat.
7 Vere quia Pater sanctus Romoaldus sic erat in carne præmortuus, sic a mundo penitus alienus, continue sacris orationibus et divinis laudibus erat occupatus. Ferventissimam interni desiderii aciem fixerat jam in lucem, et qui globum transcenderat terrenorum voluminum, sinum mentis latius expandebat imbribus lacrymarum. Longis post Completorium tractatibus cum Fratribus orat, et lacrymarum profluvia dum in ipso proruptim abundant, in ceteris excitantur. Postquam vero ceteri fessa membra duris abibant refovere cubiculis, ipse Pater sanctus in oratione pervigil manebat et invictus; ut tunc venas divini susurri furtive susciperet, quando sopor ceteros occupasset. Sæpissime ad orationem prostratus in faciem, terram infudit lacrymis, osculisque demulsit, ut quasi semper suum Jesum tenere videretur in manibus, in cujus pedes lacrymæ illæ fuant et oscula imprimantur.
8 Lacrymanti semel profunda nocte adstitit angelus tenebrarum in forma horribili, coepitque sancto viro immensum terrorem incutere, et cum nimio furoris impetu mortem intentare. Sed Romoaldus imperterritus Jesum inclamabat: et mox Sathan aufugiens, ipsum cellæ parietem tanto furore percussit, quod gravem fagi tabulam unius cubiti spatio per medium fidit. In pariete ergo ostendit quanta adversus Romoaldum crudelitate exarsit.
9 Sed Pater sanctus quantam sui mutationem in fornace ferventis orationis accipiat, quantum sibi in illa fruitione bonitas divina dulcescat, solita indicia probant. Cum enim ab oratione Pater sanctus cum jocunditate redibat, calida verba, et quæ Fratrum pectora succendebant, de igne altaris divini reportabat. Mirabantur enim quamdam dulcedinem ex ejus ore procedere et clariorem solito faciem apparere. Paverat certe in dulcedine sua pauperem Deus, et mentem, quam in oratione lux vera repleverat, exterius corporaliterf exemplabat. Sic mundo labili et Jesu Christo amabili conjunctus non labitur, sed continue in supernis deliciatur. Sic in rota versatili, virtute tamen stabili, fultus carne in imis, mente tamen semper permanet in excelsis. a Ottonis in et S. Henrici, unde sequitur, sub his solis Imperatoribus præcipua floruisse celebritate. — b Quilibet alti montes videntur Alpes dicit. Ita Isidorus Originum lib. 14 cap. 8 Gallorum lingua ALPES montes alti vocantur. Proprie id nomen scrunt montes altissimi, qua Galliam ab Italia dividunt. — c Usilatius vicennium dicitur, spatium 20 annorum. Porro Classensi abbatiæ præjectus est Romualdus an. 996, uti Barontus ad cum annum annotavit. Ergo huius etiam scriptoris judicio an. 976 vel 975 conversus est. — d Imo Ottone m, ut patet ex aliis quæ de eodem Imperatore in priore Vita narrantur. — e Fæltus mendum: nam qui Sergius in dicitur, anno 910 mortuus: at Sergius IV (ne quis in solo numero errorem suspicetur) an. 1009 creatus, 1013 mortuus. — f Alas exemplare significant ad alterius exemplum describere. Videtur hic sumi, pro conformare, ut aliis sit exemplum, aut ad suæ bonitatis exemplum formare.
Sedata a S. Romualdo tempestas : mundæ et delicatæ vestes improbatæ.
Libet hic orationum ejus manifestare magnalia, sicut veritate fidelissima, sic et veneratione prædigna. Habitabat sanctus Pater Romoaldus prope civitatem a Parmensium duobus annis in cella reclusus: et ecce eremitæ, qui morabantur in solitudine, quæ Bifurcum dicitur, miserunt nuntium ad virum sanctum, flagitantes ab eo consilium, qualiter in eremo conversari deberent, qualiterque diabolicis tentationibus resistere possent. Ad hæc Pater sanctus respondit: Ego, inquit, nunc libellum de pugna daemonum scribo, quem vobis cum redieritis dabo, vel certe ipse vobiscum forsitan venio. Hoc illi audientes protinus in faciem se prosternunt, et ut cum illis ire dignaretur importuna supplicatione deposcunt.
11 Adveniente autem primæ lucis crepusculo, dixit Pater sanctus cuidam Fratri, nomine Ingelberto; Respice, inquit, procul in pelagus, et videbis duas naves de longinquo ad nos venientes. Qui egressus ad mare vidit duas naves eminus venientes, et præ nimia adhue longinquitate quasi totidem volucres apparentes. Quibus tandem subeuntibus portum, interrogati nautæ utrum Romoaldum cum suis vellent suscipere, nova repleti lætitia beatos fore se profitentur, si tam pretiosæ margaritæ pondere fruerentur. Tota ergo nocte sequenti navigantes, cum circadiluculum subito venti sæviunt, tempestas oritur, mare ab imo fundo versatur. Jam vero furentes undique procellæ ipsos quoque remiges transvolant, et navim hinc inde concutientes, totas pene tabulas laxant. Videns itaque Pater sanctus jam sibi cum omnibus imminere mortis exitium, illico reclinato paullulum cucullæ capucio, et capite devexo in gremium, orationem cum lacrymis fudit ad Dominum. Mira res! Statim aura datur grata, tempestasque A tasque fit sedata, et quievit pelagus. Et absque ullo humano studio ipsa se navis sola dirigit, et in portum Capreolæ civitatis delapsa celeriter subintravit. Tunc omnes, quì aderant, Deo et S. Romoaldo grates referunt, et advoluti pedibus se manifeste de faucibus mortis ereptos ejus meritis profitentur.
12 Veniens itaque Romoaldus Bifurcum, visis omnium eremitarum cellis, quia superstitiosæ videbantur et ambitiosæ, in nulla earum habere voluit hospitium. Vir siquidem sanctus mirabilis abstinentiæ, sectorque Christi et paupertatis Evangelicæ, cellam sibi ad B.b Hilarionis exemplum, vir unquam largiorem fieri quatuor cubitis permittebat: vilissimisque tectus vestimentis, duo semper cilicia habebat: quas quidem vestes et cilicia numquam lavari permittebat; maximam asserens stultitiam, monachum et eremitam in vili veste et cilicio quærere vel appetere munditiam: sed propter nascentem corporis importunitatem, ipsa sua cilicia projiciebat ad imbrem, quæ post triginta diebus mutare consueverat. Numquam caput suum lavit, nec novacula radere permisit; sed ipse sibi solebat excrementa capillorum et barbæ forficibus attondere, ut post futuris discipulis daret bonum exemplum sanctæ humilitatis.
13 Quia nemo est qui dubitet, quantum omnipotenti Deo placet in monachis et eremitis vilis et aspera vestis: cum Rex Ninive purpura indutus propriae civitatis excidium meruit; coopertus vero sacco, divini furoris motum vestis humilitate placavit. Ezechias quoque Rex cultu Regio decoratus, terribiles Regis Assyriorum minas tremefactus audivit; sed mox cilicio et sacco contectus, ab Isaia Propheta optatæ prosperitatis oraculum reportavit. Quem nimirum promissio, Scriptura teste, celerem pervenit ad exitum. Nam ecce Angelus Domini centum octoginta quinque milia una nocte percussit, et ipsum Sennacherib Regem filiorum gladio digne trucidavit. Quid dicam de Achab Rege crudelissimo? Cui Helias Propheta ait: Hæc dicit Dominus. In loco isto, quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lingent quoque tuum sanguinem. Tunc Achab Rex scidit pretiosa vestimenta sua, et induit se cilicio, dormivitque in sacco. Et ecce sermo Domini ad Heliam; Vidisti, inquit, Achab in sacco et cilicio humiliatum? Propter hoc non inducam malum super eum quod locutus sum. O verebeata vilis et asperæ vestis humilitas, quæ tam faciliter iram Dei placas! Vides ergo, quantum vestis mollis et bona distet a veste vili et aspera, perpendens quia quem iratum experiri bona et mollis vestis meruerat, vilis et aspera vestis Deum judicem: placat: et quem puniendum illa reddiderat, venia dignum ista commendat. Quanti autem meriti apud Deum vilis asperaque vestis existit, ipse Dominus in Evangelio testatur, cum dicit: Quid existis in desertum videre! hominem mollibus vestitum? ac si patenter dicat: Joannes, præcursor meus dilectus, in deserto habitans, mollibus non fuit indutus, sed pilis camelorum asperrimis erat vestitus: quia qui mollibus vestitur, licet corpore in eremo habitat, mentem tamen ejus illusam daemon crudelis possidet. Nemo enim induitur bonis vestibus, nisi ut videatur ab hominibus.
14 Erubescat ergo monachorum superbia, confundatur eremitarum mens misera, vanæ gloriæ peste corrupta; dum S. Romoaldus amicus Dei, et templum Spiritus sancti, non dubitavit vilia et aspera vestimenta deferre: et infelix quis monachus, qui nec ullum meruit divinæ gratiæ indicium, superstitiosum laciniosæ vestis afflectat ornatum. Quid namque agit superbia in scapulari et in cuculla? Quæritur itaque a monachis hujus temporis vestimentum, non quod frigus repellat, sed quod superbire compellat. Non denique juxtac Regulam, quod vilius potest comparari, sed quod pulchrius, imo vanius, possit ostentari.
D Sæpe ex eodem panno partiuntur sibi etd miles chlamydem et monachus cucullam. Et jam vix in ista provincia potest inveniri pannus, quo dignetur vestiri monachus: sed contra Regulam pannos Ultramontanos molles et pretiosos comparant, quas contra conscientiam deferentes, animas suas damnant. Quilibet namque secularis Dominus, etiamsi Comes sit vel Baro maximus, jam non horrebit monachorum vestimenta, si suo sibi modo fuerint aptata. Ita sane dum illud vestimentum superbiæ a Deo despicitur, etiam monachus, qui illo induitur, consequenter a justo Judice condemnatur. Discat ergoe enceniatus monachus, quam male mereatur, quia unde pulcher apparere hominibus appetit, inde proculdubio ante Dei oculos sordescit: et unde impensius ab hominibus honoratur, inde gravius a Deo damnatur: cumque in admirationem sui intuentium oculos provocat, ab omnipotenti Deo elongatus seipsum condemnat.
a Imo Parentium, ut ex altera Vita patet. Et quod alioquin circa Parmam pelagus? — b S. Hilarion. in Vita, quam 21 Octobr. dabnus, dicitur sibi extruxisse brevem cellulam... latitudine pedum quatuor, altitudine pedum quinque, hoc est statura sua humiliore; porro longitudine paullo ampliore, quam ejus corpusculum patiebatur, ut sepulchrum potius quam domum crederes. — c Regulæ S. Benedici cap. 55 enumeratis vestibus quæ singulis monachis dandæ, subditur: De quarum omnium rerum colore aut grossitudine non caussentur monachi, sed quales inveniri posunt in provincia qua habitant, aut quod vilius comparari potest. In quem locum egregia exiat Haesteni disquisito 3, lib. 5 tract. 8. — e Eadem fere monachis exprovrat S. Bernardus ab Haesfeno citatus. — e Ita S. Augustinus tract. 48 in Joannem, ex quo recitatur homilia in Evangelium Fcr. 4 post Dominicam Passionis: Jam et usus habet hoc verbum: si quis nova tunica induatur, enceniare dicitur.
S. Hilarionis angusta cella.
E Enceniari.
S. Romualdi abstinentia. Gula monachis et eremitis perniciosa.
Solebat etiam Pater sanctus Romoaldus contra peccatum gulæ acerrime disputare, et ad virtutem sanctæ abstinentiæ verbo suo et exemplo volebat discipulos provocare. Ideo ipse Pater sanctus ante curam regiminis habitans in eremo cum tribus discipulis, quotidie jejunabat in solo pane et aqua: quindecim annis numquam ante solis occasum solvebat jejunium, manducans non plus quam dimidium panem parvulum, nihil gustans exterius, nec pomorum nec pulmenti, nec alicujus rei cibum. Ideo Dux Dalmatiæ et Venetorum Petrus, dictus Urseolus, qui relicto Ducatu factus erat sancti viri discipulus, quia multis deliciis educari solitus fuerat, jam jam sub tam districti jejunii pondere succumbebat. Hic se ad pedes B. Romoaldi humiliter stravit, jussusque ut surgeret, necessitatem suam cum verecundia coactus innotuit, dicens: Pater, inquit, quia magnum habeo corpus pro peccatis meis, ex hac paximatii medietate sustentare me non posum. Romoaldus igitur fragilitati ejus pie compatiens, consuetae mensuræ quadram paximatii superaddidit, et labenti jam magno Converso, ne omnino deficeret, misericordiæ manum tendit; et ad peragendum bene vivendi iter, quod coeperat, confirmavit.
16 Postquam vero Pater sanctus Romoaldus officium Abbatis susceperat coactus, quotidie ad communem mensam, veniebat cum Fratribus: sedens autem ad mensam, unum quidem pulmentum comedebat, postmodum vero lectioni cum lacrymis vacabat. Si quando vero aliquem esculentiorem cibum Fratres sibi obtulissent; mox illum accipiens in manibus, ori et naribus apponebat, et solum captans odorem dicebat: o gula, gula quantum te delectaret iste cibus! sed væ tibi misera, quia ex eo numquam gustabis, et sic intactum ad coquinam remittebat. Quadragesimali vero tempore semper in eremo in cella jugiter permanebat.
17 Dum igitur quadam vice, propinquante Quadragesima,
A dragesima, locum habitandi per silvas quæreret, repente aquis undique circumfluentibus ita cum duobus discipulis conclusus est, ut nec ipsi exire, nec aliquis ad eos venire posset. Cumque dies Dominicus advenisset, et nulla spes alicujus cibi esset; Pater sanctus, ut erat semper alacri vultu, fidenter ait: Quia nisi sibi Deus cibum mitteret, ipse nullatenus herbas manducaret. Sexta igitur hora diei ecce tres juvenes onusti vino et aliis cibis adveniunt, qui se a Deo missos asserunt, et B. Romoaldo cibos tradunt. Tunc Romoaldus cum Fratribus Deum benedicunt, et repleti gaudio cibum pariter capiunt. Vere fidelis Dominus in verbis suis, qui dixit: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis.
18 Quid ad hæc dicturi sunt monachi et eremitæ modicæ fidei, qui contra Regulam (quod nefas est dicere) sani et incolumes audent carnes manducare, non ut possint corporis infirmantis ruinas reficere, sed ut possint carnis luxuriam et malam concupiscentiam perficere? Nemo enim potest carnis luxuriam extinguere, nisi prius studeat saturitatem gulæ superare. Nascitur quippe luxuria de gula, sicut nascitur de matre filia. Quid enim peccavit soror tua Sodoma, ait Propheta, nisi quia panem in saturitate comedit, et in abundantia? Et quia per abundantiam panis Sodomitæ carnis ardore fuerant succensi, justo Dei judicio igne sulphureo sunt cremati. Quod si illos sola panis satietas, ad tam præruptum flagitiorum præcipitium impegit, quid censendum de monachis erit, qui vegetato corpore, in immoderata libertate esum carnium et potum vini præsumunt frequentare; non quantum imbecillitas expetit, sed quantum delectatio suggerit? Quæ delectatio dum primos parentes nostros ex illo prohibito cibo infausta perceptione corruptos manducare compulit, perpetuæ ultionis pena perplexos, transgressionis culpam in posteros transmisit. Scriptum quippe est: Et vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculisque delectabile: tulit de fructu ejus, et comedit, deditque viro suo. Esau quoque dum de agro rediens, oppido se conqueritur lassum, damnosum valde pepigit cum fratre commercium: dumque immoderatam gulæ rabiem in se sævire permisit, magnum primogenitorum decus vili a lenticulorum decoctione distraxit, sicut sacra testatur historia: quia juravit Esau et vendidit sua primogenita, et accepto lentis edulio comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. Sic nimirum monachus, qui gulæ deditus se ipsum deserit, postea corpus et animam damnatus amittit. Quid dicam de Nabuzardan principe cocorum Regis Babylonis, qui primus templum Domini succendit, vasa sanctuarii abstulit, et captum populum in Babylonem duxit? Sic nimirum gula, quæ arte cocorum principatur monachis, prima in eis succendit templum corporis, et omni eos spoliat merito sanctitatis, atque vinctos catena malæ consuetudinis perducit in Babylonem æternæ confusionis.
19 Necsufficit falsa gulæ excusatio, ad excusandas excusationes in peccatis, dum quidam falsi monachi, ut possint continue sani carnes comedere, nituntur gulam suam sub specie medicorum excusare.b Legumina, inquiunt, ventosa sunt, etcaseus gravat stomachum, lac capiti nocet, et potum aquæ pectus non sustinet, caules melancholiam nutriunt, et porci choleram accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua nostrae complexioni non congruunt, et etova bullita sanguinem faciunt. Quale est hoc? In omnibus fluviis, agris, hortis, cellariisque reperiri vix poterit, quod monachus comedere velit. Puta te, quæso, monachum esse non medicum: nec te Christus judicabit de complexione, sed judicabit te de tua profesione: quia non Hippocratis, Galeni, aut Epicuri dicta debes curare, sed Christi et discipulorum ejus præceptis debes obedire. Hippocras namque et Epicurus, alter voluptatem carnis, alter sanitatem corporis servare docet; sed Christus magister noster utrumque damnat, cum notabilem sententiam profert in Evangelio, dicens: Qui amat animam suam, id est, vitam animalem, perdet eam. Sæpe namque animales monachi dum sedent ad prandiumc quantum fauces dapibus, tantum aures pascunt detractionibus, quibus totaliter intenti, modum nesciunt in edendo. Interim autem fercula ferculis apponuntur, et sæpe carnium pinguia corpora duplicantur. Cumque prioribus fuerint satiati, si secundas attigerint, videbitur eis necdum gustasse primas. Tanta quippe accuratione et cocorum arte cuncta aptantur, quatenus tribus aut quatuor ferculis devoratis, prima non impediat ultima, nec satietas minuat appetitum. Venter quippe dum nescit oneratur; sed varietas ciborum tollit fastidium: quia dum gula adulterinis quibusdam provocatur saporibus, transitur nimirum meta necessitatis, sed necdum delectatio superatur. Ipsa denique qualitas rerum ita deforis pulchre aptatur, ut non minus aspectus quam gustus delectetur. Et cum jam stomachus crebris ructibus repletum se indicet, necdum tamen curiositas satiatur: sed dum oculi coloribus, palatum saporibus illiciuntur, infelis stomachus, cui nec colores lucent nec sapores demulcent, dum omnia suscipere cogitur, oppressus magis obruitur, quam reficitur.
20 Jam vero de aquæ potu quid dicam, quando ne ullo quidem pacto vinum aquatum admittitur? Omnes nimirum ex quo monachi sumus, infirmos stomachos habemus, et contra legem Regulæd vinum ad satietatem bibimus. Pudet scribere, sed non pudeat emendare. Videas uno in prandio ter vel quater scyphum semplenum reportari, quatenus diversis vinis, magis odoratis quam potatis, nec tam haustis quam attactis, sagaci probatione, et celeri agnitione, illud quod melius et fortius sit, eligatur ad prandium, non propter stomachi infirmitatem sed ut amplius bibatur et delectabilius glutiatur. Sed cum venæ toto capite palpitantes fuerint ingurgitatæ, sic surgenti a mensa quid aliud libet, nisi dormire? Si autem indigestum surgere ad Matutinum coegeris, non cantum, sed planctum ab ipso extorquebis. Cum vero ad lectum redierit, requisitus incommodum plangit, non crapulæ peccatum quod fecit sed quod adhuc manducare non possit. Quis in principio, cum Ordo incepit monasticus, ad tantam crederet monachos crapulam devenire? O quantum distamus ab iis qui in diebus Romoaldi extiterunt monachi? Siquidem illi cum se invicem ex caritate reviserent, tanta ab invicem aviditate panem animarum percipiebant, ut corporis cibum penitus obliti, jejunis ventribus, sed non mentibus, totum sæpe diem transigerent. Nobis autem convenientibus insimul, jam nullus est qui panem animæ requirat, nullus est qui tribuat: nihil de Scripturis sanctis nihil de salute animæ agitur, sed nugæ et risus, crapula et potus, et verba in ventum proferuntur; ita quod jam potatio abusivo nomine vocetur collatio, dum non a conferendo, sed a collo lauto, collatio dirivatur. Rogo quæ est ista ignavia, o monachi, milites Christi? Plures seculares bona opera agentes, et mandata Dei servantes, vitam acquirunt æternam, et vos delicatos cibos amantes, et carni servientes, salutem perditis vestram. a Haud meminimus nos alias legere lenticulum neutro genere. — b Hæc, totidem fere verbis, sumpla ex S. Bernardi ser. 30 in Cantica, ubi plura in eandem sententiam, quibus congruentia plura congerit Haefstenus Disquisit, monast. 1b. 10 tract. 8 Disquisit. 3. — c Hæc quoque ex S. Bernardi apologia de vita et moribus Religiosorum ad Gutlielmum Abbatem cap. 8 accepla; ut et quæ de potu sequuntur. — d S. Benedictus cap. 40 Regulæ: Ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius.
S. Romualdi miracula: de dæmone victoria. Sitriensium monachorum sanctitas.
Destestabatur quoque Pater sanctus Romoaldus monachos et eremitas vagos et instabiles, et frequenter admonebat discipulos suos dicens: Noverint monachi vitio vagationis dediti, quia nisi a mundo pedem retrahant, et ad serviendum Deo in loco remotiori perseverent; nec perfectionis culmen attingere, nec Ordinis sui præcepta poterunt custodire. Ideo ipse Pater sanctus Romoaldus, veniens in eremum quæ a Sitria dicitur, ibique damnato ostio in cella recluditur, atque per annos septem manens continuum silentium inviolabiliter tenuit.
22 Interea vir quidam phreneticus erat, qui ex insania capitis stultus factus multos læserat. Hunc parentes et amici ligatum funibus, cum clamore et strepitu ante viri sancti cellam adduxerant. Sanguis inerat oculis, spumabat os, et volubilis lingua de ore prodibat, ac super omnem terrorem clamor et rugitus horribilis rabiati hominis personabat. Quem videns S. Romoaldus, intime homini miserrimo compassus est, nec tamen silentium solvere voluit, nec cellam egredi acquievit; sed per fenestram cellulæ pacis osculum insano homini dedit. Rem loquor inauditam. Mox ut labia sancti viri phreneticum tetigerant, perfecte redditus est sanitati, Deum et S. Romoaldum laudans. Mirabantur omnes qui aderant, post tantam ferocitatem et insaniam, in tantam subito mutatum sapientiam et mansuetudinem. Referebat autem postmodum ille qui curatus fuerat, dicens: Quia cum sacra beati viri labia tangere merui, statim prodire ex ore ejus quasi vehementis odoris spiritum sensi, qui totam faciem meam et ipsum sinciput capitis mei perflans, omnem cerebri æstuantis ardorem protinus efflugavit. Quod postquam auditum est, et longe lateque percerebuit, certatim ad eum diversorum languorum infirmi confluebant. Ipse autem Pater sanctus inviolato silentio, oleum aut panem benedicens, infirmis porrigebat, et omnes sanitati pristinæ restituebat.
23 Taliter autem tunc in eremo Sitriæ vivebatur, ac si ex similitudine non solum nominis, sed etiam operis, altera denuob Nitria videretur. Omnes siquidem eremitæ nudis pedibus incedentes, omnes male vestiti et pallidi, ac nimia omnium rerum extremitate contenti, nonnulli vero damnatis januis clausi, ita mundo videbantur mortui, velut jam in sepulchro positi. Vinum nemo bibebat ibi, nisi forte gravissimam quis infirmitatem pateretur. Sed quid ego de illis eremitis loquor, cum et ipsi monachi et monachorum famuli, ipsi quoque custodes pecorum, jejunarent, silentium tenerent,c disciplinam inter se invicem facerent, et de quibuslibet otiosis verbis ponitentiam flagitarent?
24 Cumque jam Pater sanctus Romoaldus multitudinem Fratrum secum habitantium cerneret et turbas infirmorum non sufferret, quotidie flebat et incredibili desiderio majorem solitudinem desiderabat. Interrogatus autem a Fratribus, quid haberet, et cur sic amare fleret, tandem respondit: Quia rursus ad seculum redii et recepi jam mercedem meam in vita mea. Servabatur ergo a Fratribus ne fugeret: sed ipse post modicum clandestine recessit, et ad Classis prædium, ubi erat S. Martini ecclesia, quæ dicitur Insula, migravit.
25 Ibi vero quadam die dum reclusus in cella Completorium caneret, quia antiquum illic cæmiterium fuerat, ut saepe fit, cogitare de mortuis copit; moxque ejus animum magnus phantasticae illusionis horror invasit. Et ecce maligni spiritus repentino impetu in cellam ejus ingressi, protinus eum in terra prosternunt, et immani eum cæde conficiunt, exhaustiste que longo jejunio membris durissimos ictus illidunt. Tandem Romoaldus inter ipsa persecutionum vulnera visitatus divina gratia in hanc vocem erupit: Care Jesu, dulcis Jesu, quare me dereliquisti? Numquid omnino me in manibus inimicorum tradidisti? Ad hæc omnes iniqui spiritus Divina virtute fugati sunt, et continuo tanta divini amoris compunctio Romoaldi pectus accendit, ut totum cor ejus in lacrymas quasi cera liquesceret, et de tot plagis læsi corporis nihil sentiret. Mox sanus et validus de terra surrexit, et licet impediente adhuc sanguine ad eumdem Psalmi versum, quem relinquerat, rediit, nec propter hoc cellam egredi voluit: sed tamquam fortis miles Christi assueto bello robustior, insultabat dæmonibus, dicens: Ecce paratus sum, venite, et si qua in vobis est virtus, ostendite. Numquid jam animo deficitis? Numquid jam victi infelices estis?
26 Quadam vero vice dum Pater sanctus Romoaldus ex more in cella quiesceret, et focum intus haberet, angustæ cellæ parietes repente flamma corripuit; deinde ad alta conscendens dominari per tecta jam liberius copit. Protinus vir sanctus evigilans, non foras exire, non aquam spargere, non, ut mos est, tectid scindulas dissipare, non ullis impulsus est ad extinguendos ignes nisbus anhelare, sed solummodo orationem cum lacrymis ad Dominum fudit, et confestim stridentes ignium globos divina virtus extinixit. a Vulgo huic monasterio Sitrio nomen, ut ad cap. 13 Vitæ prioris, litt.d indicatum. — b De Nitria Ægypti monte et vico dictum ad cap. 18 prioris Vitæ litt. b. — c Multa de disciplinae, sive spontanæ diverberationis usu, ritu, fructu egregia congerit Haeftenus Disquit. monast. lib. 8 tract. 8. — d Scindulæ sunt quæ usitatus scandule. Isidor. lib. 19 Origin. cap. 19 Scindulæ eo quod scindantur, id est, dividantur. Eamdem vocem altiorum auctoritate confirmat Turnebus adversarior. lib. 22 cap. 18.
Evagatio monachis et eremitis turpis et noxia.
Disce et tu monache; si vis dæmones superare, si vis focum carnis et incentiva libidinis extinguere, stabilitatem in cella tene, recessum solitudinis inquire, aures tuas et oculos a negotiorum secularium vanitate firmiter obstrue, carnalium hominum..... destructioni magis quam ædificationi profutura contemne: quia vera est a Salomonis sententia: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Intra cellæ cubiculum te collige: cunctis corporis tui sensibus censoriæ disciplinæ repagula oppone. Fons enim, qui circumquaque neeffundatur concluditur, undis ad alta profluentibus elevata: e contra qui per plures rivos hinc inde deducitur, mox per æstum solis exsiccatur. Denique si ambulanti David in solario domus regiæ clausæ fenestræ obstitissent, in Bethsabeæ concupiscentiam nullatenus exarsisset. Sed quia oculum sub custodia non tenuit, ipse quodque post eum in immane sceleris Barathrum totus in præceps ruit. Lubricatis enim gressibus totius sui lapsum est expertus, dum solius frænum laxavit obtutus. Cui videlicet illud Jeremiæ aptissime congruit: Deprædatus est, inquit, oculus meus animam meam. Si ergo tam sublimis coeli columna David, propter solam oculorum vagationem, gravissime corruit, quid de monachis girovagis sentiendum erit, qui per mundum vagantes continue discurrunt, et visu atque auditu, omnibusque sensibus suis in mundi vanitatibus occupantur?
28 Quæ autem distantia sit inter monachos qui stabilitatem diligunt. et eos qui se per exteriora vagando diffundunt, in duobus Sancti Isaac filiis edocemur. Scriptum namque est: Esau vir gnarus vennandi, Jacob autem vir simplex habitans in tabernaculis:
A naculis: sed iste prudenter simplex patris benedictionem accepit, ille fatuitate gnarus, quia gladio viveret et fratri suo serviret, audivit. Iste nisi intra domestici laris se septa contineret, singularis privilegii principatum non accepisset: ille vero, nisi se instabilem per exteriora diffunderet, nequaquam benedictionis paternæ mysterium amisisset. Iste domesticæ quietis stabilitatem tenuit, et divina largiente gratia in aliena jura subintravit: ille venandi labore confectus, et hoc quod jure sibi competebat amisit. Ut autem monachi non possint scutum excusationis opponere, qui per mundum vagantes dicunt se obedientiam facere, non ignorent quia et Esau venatum prodiens paternis jussionibus paruit, et tamen optatæ benedictionis præmia non accepit. Sic monachus, qui aliquam rem propriæ voluntatis libenter exequitur, peccat graviter, etiamsi Prælati sui mandatis specietenus obedire videatur. Qui ergo vagando deforis, propriæ voluntati satisfacit et tamen se obedire Prælato asserit; noverit Deum non tæm coloratis verbis credere, quam de occultis hominum juxta conscientiam judicare. Desinat ergo monachus cum Esau monasterii sui claustris frequenter erumpere, desinat cum eo sub obedientiæ specie caussis se secularibus implicare: ne quandoque cum ipso lugeat se divinæ benedictionis extorrem, quem noxiæ vagationis sequitur auctorem. Cum Jacob ergo se domesticum præbeat, cum Jacob tabernaculis stabiliter vivat, quatenus Deo, qui vere est pater electorum, boni operis edulium paret.
C
29 Sed inter omnia hominum a suo proposito deviantium genera illud Deo non mediocriter displicet, quod ipsis sanctissimis eremitis quidam videntur admixti, quos idem pestisfer vagationis morbus exagitat, et daemon instabilitatis vexat. Quia videlicet hujusmodi eremitæ per publicum discurrentes, sicut sinistræ opinionis apud populum sunt habiti, ita de seculo redeuntes, a lumine divinæ gratiæ sunt alieni. Quisquis enim desiderat ad illud inaccessibile lumen acie mentis attingere, necessarium sibi est interiores oculos per diuturnam stabilitatem ab omni mundanæ actionis labe purgare, ne dum ad summa contemplanda oculos elevant, terrenæ conversationis pulvis obsistat; et magis tenebras mundi, quas reliquerat, videat, quam lumen ad quod nititur, apprehendat. Tanto namque vita solitaria sit austerior ipsi eremitæ, quanto retrahitur inolita vagandi consuetudine, ita ut districtio eremitica sit gravissimæ difficultati, et cella ipsa videatur esse horrori. Consuetudo enim facit eremitæ cellam dulcem, vagatio videri facit horribilem. Vagantibus eremitis cella carcer est, permanentibus vero est suave cubiculum. Silentium stabilem eremitam reddit vigilem, deforis autem venientem opprimit somnus. Confabulatio crebra in mente eremitæ cæcitatem parit, secreta vero remotio animam illuminat et custodit. Secularium negotiorum relatio, eremitæ animam passionibus mali desiderii facit obnoxiam: sacri eloquii assidua meditatio mundo reddit extinctam. Paupertas eremitæ, securitas est mentis; securitas autem mater est puritatis. E contrario abundantia rerum temporalium aculeos parit sollicitudinis, sollicitudo vero radix est anxietatis. Pedes non loti, manus neglectæ, cæsaries inculta quasi quædam anchora est eremitæ in cella jugiter permanendi: e diverso, bona vestis et delicati corporis compositio, fomes est et occasio in publicum prodeundi. Quisquis ergo vult ut eremetica vita dulcescat,' profecto necesse est ut in ea constanti animo jugiter perseveret; nec alternat vicibus, si suave jugum Domini vult portare quietus. Vita namque eremetica continuata quidem est refrigerium, intermissa autem videtur esse tormentum. Remotione quoque continua illuminatur anima, vitia deteguntur, et quidquid eremitam de semetipso latuerat, aperitur, quia cum piscis de aqua extrahitur, confestim moritur; sic eremita extra cellam positus, coram Deo in anima est mortuus.
30 Sæpe namque eremita servus Christi per dæmones decipitur dum ad pacem peragendam, vel ad aliqua eremo profutura importune invitatur: imminens namque periculum, et commune discrimen nisi foras egrediatur, dæmones exaggerant; quod si foras accesserit, cuncta ad suæ voluntatis arbitrium atque ad felices exitus proventura, false asseverant. Antiquus enim hostis videns militem Christi in procinctu sancti certaminis positum non aliter posse a sui fervore propositi tepescere, machinatur uberioris eremi fructus superficie ipsum fallaciter decipere, ut dum lucrum eremi magis attenditur, bonum animæ ad tempus quasi dispensatorie postponatur. Sed qui mendacis diaboli consuetudinem frequenter expertus est, prudenter novit, et vana suggerentium commenta respuere, et se ab infructuosi laboris exercitio custodire. Nam apud seculares absentis eremitæ auctoritas gravis est: sì autem præsens affuerit, nullius judicatur esse momenti. Quia apud seculares eremita quisquis velut pictura est: pictura autem si procul absistat, cum aviditate prospicitur; si vero prope sit, contemptibilis judicatur. Et eremita quisque secularibus absens est tímori, præsens autem videtur esse dèspectui. Sed antiquus hostis, quos vagandi mala consuetudine velut assessor equitat, eosdem importunis vagandi calcaribus urget, ut ipsi ad seculi vanitatem redeuntes pereant, et alios secum ad inferni tormenta trahant.
31 Ex hac namque instabilitatis venenata radice tot peccata oriuntur, ut in quocumque vigere cognoscitur, omni monasticæ perfectionis fructu velut arbor arida denudetur. Hoc namque vagationis peccatum tantæ est violentiæ, ut de ipso omnia vitiorum portenta credantur erumpere. Nam, ut pauca referantur ex multis, monachus in via positus tenere jejunium nequit, quia hospitalis ei humanitas non permittit: non sapienter psallit, quia ambulantium sociorum loquacitas eum impedit: nocturnis non insistit excubiis quia secretum deest singularitatis: flectendi genibus non insudat, quia sanctæ devotionis studio labor viæ non concordat: nequaquam sub silentii censura constringitur, quia emergentibus caussis etiam invitus per multiloquia defrænatur? Quid dicam, quia lectioni et orationi non vacat, quem terrena tractare imminens necessitas invitat? Caritas in eo minuitur, quia mens, quæ tot actionum secularium ventos recipit, ab amoris Dei fervore tepescit. Suum quoque castitas mentis dispendium patitur, quia concupiscentiæ bello configitur per feominarum speciem, quam exterius contemplatur. Robur etiam patientiæ frangitur, cum repentini casus obviant, quos non æquanimiter portat. Sobrietas non servatur, quia dum lautioribus cibis hospitalis sedulitas exhibetur, et dum inhumanum putat invitantium precibus non condescendere, delecfat eum subcaritatis specie ventri molliter indulgere. Lacrymarum compunctionem, quibus peccata defleat, non habet, quia mens arida et terrenarum cogitationum cœno plena, quia rore sancti Spiritus perfundi non meretur, arescit, et nullas per oculos lacrymas fundit. Moret in seculo, anxiatur et anhelat: sed quia hanc sui miseriam flere non potest, acriori doloris amaritudine repletus manet. Sic infelix vagus eremita, cum et se flebilem videat, et tamen flere non valeat, quam remote sit a salute animæ, ex ipsa cordis duritia cognoscat: nimirum cum flere sola sit via qua peccator ad indulgentiam possit venire; ergo cum eremita reatum suum plangere nequit, videtur sibi quod necdum quidem in via pedem posuit, qua pervenire ad indulgentiam possit.
32 Quod si forsitan aliquando multis hominibus deforis prædicat, sed repente vana gloria subrepit, et quasi ex insidiis prodiens, eremitam, qui alios medicabat, occidit. Si autem hoc præcavens sub silentio se custodit, nihil eorum posse perficere, quorum gratia venerat, erubescit. Si morosæ gravitatis, ut dignum est, speciem servat, valde pertimescit, ne ex hoc hypocrisis peccatum incurrat: si autem a suæ mortificationis rigore se in levitate resolvit, hic etiam multo minus securus est, ne suo exemplo alios destruat. Si quando inter discordes pacis vult formare concordiam, si recte veritatem dixerit, numquam eos concordabit: quod si mendacio uti acquiescit, mox in peccati barathrum cadit: et cum voluerit peccantes arguere, sciat omnium contra se odia concitare. Videre autem et tacere, nihil aliud est quam male agentibus consentire. Tantis namque insidiarum tendiculis iste mundus densatus est, ut quisquis Religiosus desiderat innocenter vivere, debeat se ab illius processu abstinere; cujus si sæpe viam terit, procuratos insidiarum laqueos non evadit.
B
33 Cum vero ad claustrum revertitur, mox illum quasi turba omnium, quæ vidit foris et audivit, comitatur: et præcipue si orationi vacare coeperit, ecce phantasmata cogitationum, ecce imagines, quas in mundo viderat, rerum; ita ut in quovis angulo constitutus, videatur sibi ludis secularium interesse, vel inter litigantes residere. Et quandoque miser eremita vanis cogitationibus et mundanis renititur, et quasi circumvolantes muscas abigere conatur: at illæ mox ut abscedunt, protinus redeunt; illicu, ut repelluntur, assistunt: ut quasi fugitivum suum capere, et in propriam servitutem velint reducere. Tunc infelix eremita discit quam male fecerit, quod se per mundum vagare inaniter relaxavit, dum in modum lapidis obdurato corde nec in lacrymas valet prorumpere, nec lumen post tenebras valet videre. Anhelat virtute qua potest ad summa contendere, sed mundanarum cogitationum phantasiis gravatus cogitur desperatus in terrenis jacere, quia eremitæ, qui spretis divinæ militiæ claustris ad mundanæ vertiginis molam revertuntur, quanta mala damnandi agant, quam infeliciter vivant, referant qui volunt. Mihi consultius videtur eos piæ compassionis lacrymis deflere, quam execrandæ conversationis ipsorum gesta calamo describere. a Non est Salomonis, sed Jesu filii Sirach, Ecclesiastici 13.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.