SS. Joannis et Benedicti monachorum martyrium in Polonia.
Interea Romualdo in Pereo adhuc habitante, Busclavus I'ex preces a Imperatori direxit, ut sibi spirituales viros mitteret, qui sui gentem ad fidem vocarent. Mox Romualdum Imperator aggreditur, et concedi sibi de suis monachis, qui illuc destinari utiliter valeant, deprecatur. Ille vero nulli suorum hoc præcipere velut ex prælationis auctoritate voluit, sed in eorum voto ponens, sive manendi, sive abeundi eis optionem dedit. Ignorabat enim ex tam metuendo negotio voluntatem Dei: et ideo nón illud suo, sed Fratrum potius arbitrio committebat. Instante igitur Imperatore et humiliter obsecrante, tandem duo solummodo sunt ex omnibus inventi, qui se ultro ad eundum promptos offerunt. Quorum unus Joannes, Benedictus alter vocabatur. Hi itaque ad Busclavum euntes, in eremo prius, eo sustentante, manere ceperunt, et ut prædicare postmodum possent, Sclavonicam linguam laboriose discere studuerunt. Septimo vero anno, cum jam loquelam terræ plene cognoscerent, unum ad Romanam urbem monachum mittunt, et per eum a summæ Sedisb Antistite prædicandi licentiam petunt. Injungunt etiam, ut nunctis aliquos secum de B. Romualdi Fratribus duceret, qui eremiticæ conversationis edocti, cum eis simul in Sclavorum partibus habitarent.
48 Busclavus autem, volens coronam sui regni ex Romana auctoritate suscipere, prædictos venerabiles viros obnixa cœpit supplicatione deposcere, ut ipsi plurima ejus dona Papæ deferrent, et coronam sibi a Sede Apostolica reportarent. Qui regiæ petitioni assensum penitus denegantes, dixerunt: Nos in sacro ordine positi sumus, tractare nobis secularia negotia minime licet: et ita relinquentes Regem, ad cellam reversi sunt. Quidam vero Regis agnoscentes consilium, sed quid sancti viri responderint, ignorantes,c copiosum auri pondus, quod mittendum Apostolico fuerat, secum eos detulisse ad cellulam falso opinati sunt. Deinde intra se conventione pacta condicunt, ut noctu eremum latenter ingressi, et monachos interficerent, et pecuniam absportarent. Quos cum beati viri tentantes irrumpere persensisent, adventus eorum caussam protinus agnoscentes, confessionem inter se facere, et sanctæ Crucis se cœpere vexillo munire. Erant autem ibi duo pueri, eorum obsequio ex aula regia deputati, qui, prout vires dabant, stare pro Sanctis, et furibus resistere nisi sunt. Fures vero reperto tandem aditu irruentes, extractis gladiis omnes pariter occiderunt.
49 Tunc thesaurum anxie perquirentes, sed eversis omnibus nihil invenientes, ut tanti reatus crimen obtegerent, et humana suspicio non armis, sed flammis potius, quod factum fuerat, deputaret, cellam incendere, et ipsa conati sunt Martyrum cadavera conflagrare. Sed admoti ignes, amissis naturæ viribus, nil omnino consumere ullis hominum studiis potuere. Ita enim eos ipsa etiam parietum materies repellebat, ac si pro lignis durissimi silices essent. Frustrati itaque fures, in fugam se conferre nituntur: sed et hoc illis ex divina providentia denegatur. Tota siquidem nocte per fruteta nemorum, per latitudinem saltuum, per opaca silvarum, viam anxiati sunt quærere, quam tamen nullatenus valuere errabundis vestigiis invenire. Sed neque pugiones in vaginas recondere, arefactis brachiis, potuerunt. Ubi vero Sanctorum jacebant corpora, copiosum lumen usque in diem splendescere, et dulcissima Angelicæ cantilenæ non desiit suavitas resonare.
50 Adveniente autem die, quod factum fuerat, Regem latere non potuit. Qui illico ad eremum cum numerosa populi multitudine festinavit, et ne fures evaderent, facta corona hominum, totam silvam undique circumeinxit. Qui tandem reperti sunt manifesti criminis rei, et ad gladios suos adhuc divina ex ultione ligati. Rex autem quid de eis faceret, habita consideratione deliberans, hoc postremo decrevit, ut nequaquam eos, sicut merebantur, occidi præciperet, sed ferreis catenis vinctos ad sepulcra Martyrum destinaret, quatenus aut ibi usque ad obitum in vinculis miserabiliter viverent, aut si sanctis Martyribus aliter videretur, ipsi eos sua misericordia liberarent. Qui cum ad Sanctorum tumulum fuissent ex præcepto Regis attracti, mox ineffabili divinitatis omnipotentia fractis sunt nexibus absoluti. Deinde facta super corpora Sanctorum basilica, innumerabilia non solum tunc, sed et nunc ibi fiunt ex divina virtute prodigia.
31 Imperator autemd Henricus Busclavi consilium non ignorans, undique vias custodiri præceperat, ut si Busclavus Roman nuntios mitteret, in ejus illico manibus devenirent. Monachus ergo, qui nuper missus a sanctis Martyribus fuerat, demum captus est, et mox carcerali custodiæ mancipatus. Nocte vero illum Angelus Domini in carcere visitavit, et consummatos esse eos, quorum legatione fungebatur, admonuit: statimque aperto divinitus carcere, præparatum sibi esse navigium in fluvio, quem transiturus erat, asseruit. Quo festinans monachus, Angelicæ promissionis fidem veram esse probavit. a Miechovius Polonicar. rer. lib. 2 cap. 9 ait Benedictum et Joannem, ad instantiam Boleslai, et promotionem Imperatoris Henrici ex Pereo coenobio viri insignis sanctitatis Romualdi, pro neophytis in Polonia edocendis concessos, et tamquam Angelos Dei per nuntios ad Boleslaum adductos. Sed cum fateatur eodem capite, ann. 1003 occisos, patet non Henricum Imp. Sed Ottonem in a S. Romualdo obtinuisse ut in Poloniam mitterentur, quandoquidem septem illic annis vixerint, et quarto, aut (ut alii habent) tertio regni Henrici anno, Christi 1003 aut 1004. occisi sint. Plentus de his agemus 12 Novemberis, quo coluntur; licet ab Hermanno Green, Canisio, Maurolyco ad 19 Iunii referantur. — b Is tunc erat Joannes 18, dicius 19. — c Plerique Poloni scriptores aiunt pecuniam iis ab Rege donatam, non ad Pontificem deferendam, sed ut in ipsorum usum cederet, ab iis vero postea ad illim remissam. Dubravius scribit, non Boleslaum, sed Meschonem Ducem, Boleslai patrem, ad sanctos eremitas venisse, itisque pecuniam invi
Atis reliquisse. Verum Miseco, ut supra diximus, jam anno 992 obierat. — d Bellum quippe (ut apud Ditmarum videre est) inter S. Henricum Imp. el Boleslaum erat; de quo ad Henrici Vitam 14 Julii.
Ottonis III mors prædicta. Excursio S. Romualdi in Istriam.
Dum moraretur autem Romualdus adhuc in Pereo, Imperator Otto monasterium ibi ad honorem S. Adelberti, eo suggerente, construxit, cui contigua Classensis ccenobii prædia contulit, et ea sibi ex fiscali possessione in Firmensis a monarchiæ partibus recompensavit. Abbate quoque illic ex Romualdi discipulis constituto, et Fratribus congregatis, cœpit eos sub magna Romualdus tenere custodia, et decebat eos sub regulari vivere disciplina. Præcepit etiam Abbati, ut in eremum secedens, per totam hebdomadam in cella consisteret: diebus vero Dominicis Fratres, ad monasterium veniens, visitaret. Qui sancti viri jussa contemnens, cœpit seculariter vivere, et pede operis semel exorbitante, a rectitudinis tramite jam longius declinare. Videns ergo Romualdus, quod secundum suæ voluntatis ardorem ibi laborare non posset, Regem protinus adiit, et acceptæ promissionis exactor, ut Rex monachus fieret, insistere vehementius cœpit. At ille facturum se quidem quod exigebatur asseruit, si tamen prius Romam, quæ sibi rebellabat, impeteret, et, ea devicta, Ravennam cum victoria remearet. Cui Romualdus: Si Romam, inquit, ieris, Ravennam ulterius non videbis: et apertissime illi mortem propinquam esse denuntians, quia eum revocare non potuit, proculdubio de ejus certus interitu, dum Rex Romam properat, Romualdus navim ascendens, ad civitatemb Parentium transfretat. Rex itaque secundum beati viri prophetiam vix a Roma reverti incipiens, mox language correptus, apudc Paternum defunctus est.
53 Romualdus autem tribus annis in Parentinæ civitatis finibus habitans, in uno monasterium construxit, et Abbatem in eo cum Fratribus ordinavit: in duobus vero inclusus mansit. Ibi nempe ad magnae perfectionis cumulum pietas illum divina provexit, ita ut sancto afflatus Spiritu et novella ventura prospiceret, et multa veteris ac novi Testamenti occulta mysteria radiis intelligentiæ penetraret. Anxiabatur autem ibi aliquando in lacrymas erumpere, sed nullo valebat conamine ad contriti cordis compunctionem venire. Factum est ergo quadam die, dum in cellula psalleret, ut in hunc Psalmi versiculum incidisset: Intellectum tibi dabo, et instruam te: in via hac, qua gradieris. firmabo super te oculos meos. Repente igitur tanta sibi lacrymarum effusio orta est, et ita mens ejus ad intelligendas divinæ Scripturæ sententias illustrata, ut ex eodem die, et deinceps quamdiu vixit, et quandocumque voluisset, uberes sibi lacrymæ facillime fluerent, et plurima illum Scripturarum mysteria non laterent. Frequenter enim tanta illum divinitatis contemplatio rapiebat, ut quasi totus in lacrymas resolutus, æstuante inenarrabili divini amoris ardore clamaret: Care Jesu, care, mel meum dulce, desiderium ineffabile, dulcedo Sanctorum, suavitas Angelorum: et cetera hujusmodi, quæ ille sancto Spiritu dictante, in jubilum proferebat: nos humano sensu exprimere talia non valemus. Sicut enim Apostolus dicit, Nos, sicut oportet, orare nescimus: sed ipse Spiritus orat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et ideo Romualdus Missam celebrare coram pluribus numquam volebat, quia se a lacrymarum inundantia continere non poterat. Unde etiam postmodum præ nemi jam consuetudine vir simplicis animi, putans gratiam sibi divinitus prærogatam, omnibus esse con-cessam, dicebat plerumque discipulis: Cavete, ne multas lacrymas effundatis: quia et visum minunut, et verticem laedunt. Ubicumque autem vir sanctus disponeret, oratorium cum altari primitus intra cellulam faciens, deinde se recludens, aditum damnabat.
Dnimias suis dissuadet:
34 Miserunt aliquando ad illum Fratres, qui morabantur in solitudine, quæ e Bifurceum dicitur, consilium flagitantes, qualiter conversari in eremo deberent, qualiter diabolicis impugnationibus resistere potuissent. Quorum nuntii cum ad monasterium, a quo Romualdi cella longius aberat, pervenissent, illico venerabilis vir per spiritum eorum cognovit adventum, præcepituque Abbati Ansoni, qui sibi tunc assistebat, dicens: Vade, et pulmentum Fratribus præpara, qui de longinquis partibus advenere. Qui continuo cœpit eum deridere, et dicere, quia vere falsus propheta esset. Postremo tamen velut coactus ad monasterium veniens, eos, quos vir sanctus prædixerat, orantes jam in ecclesia reperit. Quos videlicet Romualdus multo salutaris doctrinæ sale condivit, multis denique contra antiqui hostis insidias virtutum armis instruxit: et postquam eos de omnibus subtiliter docuit, cum multa eos ad eremum alacritate remisit. a Ea vulgo Marchia Anconitana dicitur, in qua Firmum urbs archepiscopalis. S. Antonius habet, in Firmensis Marchiæ. — b Parentium, vulgo Parenzo, urbs antiqua Istrix, in peninsula sita, ac fere tota mari circumfusa, commodum habens portum — c Ditmarus, qui tunc virebat lib. 4 Chronici: in Paterna urbe pustellis interiora prementibus, et interdum paullatim erumpentibus, infirmatur: qui facie clarus ac fide præcipuus. ix Cal. Febr. Romani corona Imperii exivit ab hoc seculo, alii v Kal. Febr. alii xi, xii alii traduni obisse. Videtur Paternum, sive oppidum sive castellum, id esse quod circa Fucinum lacum ponit Leander: quamquam aliud item est in Marchia, non procul Ancona. — d Petr. de Natal. ait apud Parentium tria monasteria fundasse. Augustinus primium S. Petro dicatum scribit secundum S. Petronilæ, tertium, quod adhux exiat. S. Michaeli. Ibi specus visitur, in qua gratiam, de qua hic mentio ft, obitnuit S. Romualdus. Est ibi petru, in qua is cubare solebat, referlque expressam ejus effigiem. — e Maurol, et Augustinus, Bifolco.
S. Romualdi reditus ex Istria in Italiam prædictiones.
Alio quoque tempore rursus prædicti Fratres ad eum nuntios dirigunt, et de eadem se consilium majori adhuc anxietate requirunt. Quibus vir venerabilis ait: Ego nunc libellum de pugna dæmonum scribo, quem vobis, cum redieritis, dabo, vel certe ipse vobiscum forsitan venio. Hoc illi audientes, protinus in faciem se prosternunt, et ut cum illis ire dignaretur, importuna admodum supplicatione deposcunt. Altera vero die iturum secum incunctanter asseruit, et ut navim inquirerent jussit. Audiens hoc Parentinus Episcopus, nimio mærore perculsus est. Inveniens quoque monachos propter navigium discurrentes, multis contumeliarum eos dehonestavit injuriis. Hoc etiam cunctis juxta portum manentibus promulgavit edictum, ut quicumque Romualdo navim dare præsumeret, ipse quoque una cum ipso irrevocabili profectione demigrans, Parentium ulterius non rediret. Festine igitur nuntius ad a Polensem Episcopum mittitur, ut beato viro navigium mittere non moretur. Sæpe namque præfatus Episcopus adhortatus illum fuerat, ut nequaquam de cetero in tam obscuro recessu inclusus lateret, sed illuc potius se conferret, ubi animarum lucrum copiosius facere potuisset, ne videlicet sicut carbo soli sibimet arderet, sed magis, ut revera lucerna super candelabrum posita, omnibus, qui in domo Dei sunt, radios suæ lucis infunderet.
56 Dum igitur nuntius, qui missus fuerat, expectaretur, Romualdus his, qui secum erant, Fratribus ait: Noveritis proculdubio, quia frater ille tardius veniet: et in alia navi nos ire prius, quam ille revertatur, oportet. Adveniente autem sancto die Dominico,
A nico, in ipso primæ lucis crepusculo dixit assistenti sibi cuidam Fratri, nomine Ingelberto, qui postea Archiepiscopus in Gentibus factus est; Respice, inquiens, procul in pelagus, et vide duas naves longinquis adhuc spatiis pari adversum nos velocitate tendentes, quarum nos definite debet una suscipere. Qui curiosius intendens, et expansis oculorum radiis sollicite cuncta perlustrans, aliquod navigii signum omnino videre non potuit. At cum dies jamjamque claresceret, ecce extremo videt intuitu duas naves eminus adventantes, et præ nimia adhuc longinquitate quasi totidem volucres apparentes. Quibus tandem subeuntibus portum, interrogati remiges, utrum Romualdum cum suis in propria vellent nave suscipere, nova mox repleti lætitia, se et sua omnia in ejus potestate constituunt, et beatos se fore tam pretiosæ margaritæ pondere profitentur. Illo itaque die minas aeris formidantes ire noluerunt. Romualdus autem exhortatus est eos, ut statim in spe divinæ gratiæ iter inciperent, spondens eis, quia nullum omnino periculum sustinerent. Illi tamen tota die ibidem commorantes, nocte navigare cœperunt.
B
57 Circa diluculum autem subito venti sæviunt, tempestas oritur, mare ab imo fundo versatur. Jam vero furentes undique procellæ, ipsos quoque remiges transvolant, et navim hinc inde concutientes, totas pene tabulas laxant. Videres itaque homines, alios quidem se ad natandum exuere, alios vero diversis se palustribus religare, quosdam autem, ut supernatare fluctibus possent, remos, aut lignum aliquod strictum tenere. Cumque in tanto discrimine non jam dubium desperatis omnibus naufragium immineret, illico Romualdus ad solita videlicet orationis armamenta cucurrit, et reclinato paullulum capitio, capite devexo in gremium, preces sub silentio ad Dominum fudit: deinde Ansoni Abbati, qui cominus assidebat, secure præcepit, dicens: Denuntia nautis, ut nequaquam timeant, sed omnes se incolumes evasuros absque ulla penitus ambiguitate cognoscant. Vix modicum post hoc, et ecce ultra omnium spem, absque ullo humano studio ipsa se navis dirigit, et mox in portum Capreolæ civitatis delapsa, celeriter subintravit. Tunc Capreolæ civitatis Deo dignas referunt gratias, et manifeste se de faucibus mortis ereptos Romualdi meritis profitentur.
C
58 Veniens itaque Romualdus Bifurcum, visis omnium Fratrum cellis, quia superstitione quadam ambitiosæ videbantur, in nulla earum habere hospitium voluit, nisi in illa solummodo, in quab Petrus venerabilis ejus discipulus habitabat. Vir siquidem mirabilis abstinentiæ, multæque admodum extremitatis, qui cellulam sibi ad S. Hilarionis exemplum vix unquam largiorem fieri quatuor cubitis permittebat. Referebat autem nosse idem venerabilis vir, quia dum B. Romualdus cum ipso maneret, et psalmos inter se vicariis versibus alternaret, tricies in nocte, vel eo amplius se Romualdus ad requisita naturae ire simulabat, quoniam affluentium lacrymarum inundantiam atque singultus cohibere non poterat. Cumque ibi Romualdus aliquandiu moraretur, et Fratres non solum de spirituali certamine, verum etiam ut sibi Abbatem præferrent, et communia cuncta facerent, admoneret; illi, quia suum habebat unusquisque sustentatorem, et prout cuique liberatat, proprii sequebatur arbitrii libertatem, Romualdi præcepta suscipere non magnopere curaverunt. a Pola Istriæ perretusta et munita civilas, antiquum retinens nomen. — b Hastivillius et Wion hunc in Catalogo Bealorum Ord. Camaldulensis vocant B. Fetrum de Bifurco.
In Camerinensi ditione condita a S. Romualdo cœnobia: castigati Simoniaci.
Romualdus ergo sterilitatis impatiens, anxia cœpit aviditate perquirere, ubi terram potuisset ad proferendos animarum fructus idoneam invenire. Misit itaque nuntios ad Camerinæ a provinciæ Comites. Qui audito nomine Ronualdi, nimio repleti gaudio, cuncta suæ virtutis offerunt prædia, non modo silvarum et montium, sed si sibi etiam placeret, agrorum. Postremo repertus est in eorum possessione locus, eremiticæ conversationi satis congruus, montibus undique vallatus et silvis. In medio vero ampla quædam planities non solum proferendis frugibus apta, sed perspicuis etiam fontibus irrigua. Hic itaque locus, Vallis de Castro antiquitus vocabatur, ubi jam parva erat ecclesia, in qua conversarum quarumdam mulierum videbatur esse conventus. His itaque loco cedentibus, constructis cellulis, illic habitare cum suis discipulis vir venerabilis cœpit. Ibi autem quantos animarum fructus per illum Dominus acquisiverit, quis valeat vel atramento describere, vel lingua proferre? Cœpere namque homines ad poenitentiam hinc inde confluere, sua pauperibus misericorditer erogare; alii seculum omnino relinquere, et ad sanctæ conversationis ordinem spiritu fervido festinare. Erat enim vir beatissimus, quasi unus de Seraphin, quia et ipse flamma divini amoris incomparabiliter æstuabat, et alios, quocumque pergeret, sanctæ prædicationis facibus accendebat. Sæpe namque, dum prædicationis verba proferret, tanta illum compunctio in lacrymas excitabat, ut subito interruptum sermonem relinquens, aliquorsum repentino impetu velut amens aufugeret. Nam et si quando cum Fratribus equitabat, longe post alios veniens, semperque psallens, nihilominus ac si in cella resideret, jugiter lacrymas effundere non cessabat.
60 Inter ceteros autem, præcipue seculares Cleri cos, qui per pecuniam ordinati fuerant, durissima severitate corripiebat, et eos, nisi ordinem sponte desererent, omnino damnabiles et hæreticos asserebat. Qui novam rem audientes, occidere illum moliti sunt. Per totam namque jillam monarchiam usque ad Romualdi tempora, vulgata consuetudine vix quisquam noverat, Simoniacam hæresim esse peccatum. Qui dixit eis: Canonum mihi libros afferte, et utrum vera sint, quæ dico, vestris attestantibus paginis comprobate. Quibus itaque diligenter inspectis, et crimen agnoscunt, et errata deplangunt. Constituit itaque vir sanctus plures Canonicos et Clericos, qui laicorum more seculariter habitabant, Præpositis obedire, et communiter in congregatione vivere docuit. Nonnulli quoque Episcopi, qui per Simoniacam hæresim sacras Sedes invaserant, ad eum causa poenitentiæ concurrebant. Qui etiam venerabili viro se committentes, et episcopatum termino statuto deserere, et ad sanctæ conversationis se promittebant ordinem festinare. Ex quibus tamen vir sanctus quamdiu vixit, nescio si vel unum convertere potuit. Est enim venenata illa hæresis, præsertim in Episcopali ordine, tam dura et ad convertendum rigida, ut semper promittens, semper de die in diem producens, atque in futurum procrastinans, facilius posit Judæus ad fidem converti, quam hæreticus latro plene ad poenitentiam provocari.
61 In eisdem quoque partibus vir sanctus monasterium condidit puellarum. Solenni autem quadam die, dum vir venerabilis illic cum Fratribus in Capitulo resideret, et eos salutaris doctrinæ dapibus satiaret, repente ipsum interrumpens sermonem, anxia quadam voce exclamare coepit, et dicere: Agite, agite, quantocyus properate, quia jam Fratris Gregorii cellam fur frangit: hic autemb Gregorius Archiepiscopus in Gentibus postmodum consecratus est. Qui protinus exilientes, ad cellam perniciter currunt, et furem jam parietes infringentem inveniunt. Quem capientes, ad Magistrum pertrahunt, et quid de tam
A sacrilego raptore faciendum esset, inquirunt. Quibus vir sanctus coepit hilariter dicere: Et ego, Fratres, ignoro, quid de tam malo homine possimus facere. Eruimus illi oculos? Sed postea non videbit. Incidimus ei manus? Sed amplius non laborabit, et per hoc forsitan fame peribit. Si pedem truncamus, ambulare non poterit. Sed intro eum minate, et cibum illi prius apponite, ut quid de eo faciendum sit, interim pertractemus. Et ita vir sanctus exultant in Domino, postquam cibari latronem secit, deinde modeste correptum, et dulcibus verbis admonitum redire ad propria in pace permisit. a Eos opinor, qui Marchiam Anconitanam (in qua Camerinum, ad Umbriæ confinia) regebant, ab Hugone Marchione, ut supra ex B. Petro Damiano retulimus, abdicatam atque Imperatori resignatam Razzius scribit, præcipue Faroldum Comitem Sancto opem tulisse ad ædificandum Vallis-Castri æcnobium, duobus ejus miraculis motum, quia et ipsi ossiculum guituri inhærens, quo pene suffocabant evellerat, et feroces duos tauros cingulo suo injecto cicurarat, usus deinde its ad materiem sabricæ subvehendam. — b Hastivillius eumdem facit cum Ingelberto, de mo cap. 11 num. 87. Gregorius Ingelbertus, inquit, Pisarum Archiepiscopus. At diserit B. Petrus Damianus utrumque Archiepiscopum in Gentibus scribit fuisse. Neque apud Ugheltum tom. 3 Italiae sacræ, in catalogo Pisanorum Episcoporum, ullus aut Gregorius aut Ingelbertus reperitur.
B In Orvietana ditione gesta a S. Romualdo. Profectio in Ungariam.
Postremo dimissis in Valle de Castro nonnullis de suis discipulis, ad regionem se a Urbis Veteris contulit, et in possessione Pharulphi Comitis monasterium, multis quidem suffragantibus, sed eo maxime expensas præbente, construxit. Tantus namque in sancti viri pectore faciendi fructus ardor incanduerat, ut effectis nunquam contentus, dum alia faceret, ad facienda mox alia properaret, adeo ut putaretur totum mundum in eremum velle convertere, et monachico ordini omnem populi multitudinem sociare. Multos denique illic de seculo abstulit, quos per plura sacra loca divisit. Nonnulli quoque nobilium filii, contemptis parentibus, ad virum beatissimum fugiebant. Ex quibus etiam filius Guidonis Comitis fuit, qui in ipsa pueritia,b non longo tempore postquam monachus factus est, ad mortem veniens, vidit duos iniquos spiritus, quasi nigerrimos vultures, terribiles in se oculos infigentes. Cumque hoc assistenti sibi B. Romualdo puer ediceret, protinus addidit: Ecce Magister, tanti nunc Æthiopes intrant, ut jam totum ædificium repleant. Exhortatur autem, ut confiteretur quid deliquisset, hoc solummodo crimen felix ille peccator cum magno terrore confessus est, quia jussus fuerat a Priore nescio quot scopas accipere, quas necdum acceperat. Romualdo igitur sibi tanti facinoris veniam indulgente,c in pace defunctus est. Postera vero die æcaus quidam, præbendarius videlicet patris ejus, ad sepulchrum illius venit, et altiori voce clamavit, Hem domine, inquit, meus, si cum Deo es, sicut credo, preces pro me ad eum funde, et oculorum mihi lumen restitue. Et hoc dicto, statim illuminatus est. Nonnulli quoque ægroti ad ejus tumulum venientes, redditi sunt sanitati. Nam et ipsum ejus sepulchrum velut multis plenum aromatibus redolebat. Et ita a Deo meruit honorari post mortem, qui pro ejus amore, dum viveret, carnalium parentum sprevit hæreditatem
63 Interea Romualdus audiens, quia beatissimus vir Bonifacius martyrium sussepisset, nimio desiderii igne succensus, ut pro Christo sanguinem funderet, Hungariam mox ire disposuit. Interim tamen dum in ipsa intentione persisteret, brevi tempore tria constituit monasteria, unum videlicet in Valle de Castro, ubi nunc sanctissimum corpus ejus est conditum: aliud proped Isinum fluvium, tertium juxta oppidum condidite Esculanum. Deinde licentia ab Apostolica Sede suscepta, et duobus e suis discipulis in Archiepiscopos consecratis, cum viginti quatuor Fratribus iter arripuit. Tantus enim ardor moriendi pro Christo in omnibus æstuabat, quod vir sanctus ad tale negotium cum paucis ire difficile poterat.
64 Euntes ergo cum jam ipsis Pannoniarum finibus interessent, repente Romualdus languore correptus, ulterius ire non potuit. Cumque diutius pateretur, si quando redire disponeret, protinus ex ægritudine convalescebat: sin autem ire ultra tentaret, tota ejus facies protinus intumescebat, cibos quoque jam retinere stomacho languescente non poterat. Advocatis itaque Fratribus ait: Perpendo, nequaquam divinae voluntatis esse judicium, ut ultra progrediar. Verumtamen quia intentionis vestræ desiderium non ignoro, neminem vestrum redire compello. Multi nempe etiam ante nos totis nisibus studuerunt ad martyrii culmen pertingere, sed quia divina providentia aliter sensit, in suo gradu coacti sunt remanere. Licet ergo vobis omnibus martyrium defuturum esse non ambigam, qui tamen ire, qui mecum redire voluerit, uniuscujusque relinquatur arbitrio. Quindecim igitur Hungariam prodeuntibus, duobus alibi jam dimissis, vix septem cum Magistro discipuli remanserunt. Euntium autem quidam flagellantur, venduntur, plures dominos subeunt; ad martyrium tamen, sicut vir sanctus prædixerat, non pertingunt. a Urbs vetus, vulgo nunc Orvieto, ad Palix Clanisque amnium confluentes, qui haud procul inde Tiberi miscentur, creditur olim Herbanum dicta. Augustinus Florentinus, et Silvester Maurolicus Civita vecchia interpretantur; quæ urbs ad maresita, ubi olim Centumcellæ. — b Petr. de Natal. Longo tempore in sancto proposito vixit. Quomodo ergo puer dicitur obisse? — c Wion, Hastivillius, de' Minis in Catal. BB. vocat B. Guidonem Farolsi Comitis filium, cum hic dicatur Guidonis filius. Colitur 20 Mati (ut ex Ferrarii catal. SS. Italix, et Silvani Razzii tom. 2 de SS. Etruscis patel) S. Guido Eremita, sed altus, ut videtur, et isihic inquiremus. — d Is est Æsis, times olim Umbriam inter et Picenum, qui altis Æsinum flumen, vulgo Esino flume, et accolis Flumesino flume. — e Asculum, quibusdam (ut hic B. Petro Damiano) Esculum, dictum, vulgo Ascoli, urbs est Piceni ad Truentum flumen.
Mali Abbates correpti a S. Romualdo. Fures repressi.
Romualdus autem, converso quodam nobilissimo viro, Adhelberonis videlicet Ducis consanguineo, qui postea monachus factus, in sancta usque ad mortem conversatione permansit, aliisque Theutonicis, ad monasterium, quod in Urbis-Veteris regione construxerat, rediit. Notandum itaque est, quia sanctus vir nequaquam velut levitate usus falli inaniter potuit, qui secundum intentionem quidem suam martyrium subiit, juxta divinum vero consilium pro salute eorum missus est, quos convertit. In prædicto igitur monasterio multa persecutionis scandala passus est. Volebat enim Abbatem, ut revera monachum, extremitatem diligere, secularia ex desiderio non tractare, res monasterii pro vana gloria non expendere, Fratrum usibus necessaria ministrare. Quæ omnia dum ille surda aure contemnit, Romualdus locum cum suis discipulis deserens, non longe a castro prædii in virtute a Raynerii, qui postmodum Tusciæ Marchio factus est, habitavit.
66 Hic autem Raynerius conjugem suam occasione propinquitatis abjecerat, et consanguinei sui uxorem, quem ipse se insequentem quodammodo invitus occiderat, in conjugem copularat. Ob hoc itaque Romualdus, ne criminis ejus particeps fieret, gratis manere in ejus possessione noluit, sed unum sibi aureum pro aqua, alterum vero pro lignis appendit. Quoscum ille omnino respueret, malens videlicet sua dare, quam a sancto viro quiquam recipere, postremo tamen victus assensit potius, quam Romualdus abiret. Dicebat autem idem Raynerius, cum jam monarchiam obtineret:
A obtineret: Quia non Imperator, non aliquis omnino mortalium tantum mihi metum valet incutere, quantum me Romualdi terret adspectus. Ante ejus quippe vultum neque quid dicam scio, neque quibus me defendere valeam, ullas excusationes invenio. Habebat revera vir sanctus hanc ex divino munere gratiam, ut quicumque peccatores, præsertim potentes seculi, in ejus præsentiam devenissent, mox velut ante majestatem Dei tremefactis visceribus formidarent. Sanctus nimirum Spiritus, qui pectori ejus habitator inerat, hunc terrorem injustis divinitus intendebat.
67 Illis vero temporibus vir venerabilis unum monasterium non longe ab Massiliano castro construxit. Audiens autem aliquando, quia Venetus quidam Classensem abbatiam per coemptionem Simoniacæ hæreseos invaserat, insuper quoque in corpus suum inique peccabat; illuc protinus ire miles Christi impiger studuit, diversisque modis ex eo ipsum monasterium purgare tentavit. Vir autem reprobus dum abbatiam metuit perdere, non timet homicidium perpetrare. Intempesta siquidem nocte, dum Romualdum in lecto secure quiesceret, ille eum latenter aggressus, impiis coepit digitis guttur ejus adstringere, nitens eum crudeliter suffocare. Sed dum vir sanctus necdum prorsus intercepto spiramine, anhelitu vix eluctante, rauciret, Ingelbertus illico Magistri singultibus excitatus, torrem mox ex sopito igne corripuit, et ministrum diaboli ab incepto nefandissimi criminis exturbavit.
B
68 Post hæc Romualdus denuo Parentium navigavit; sed Apostolicæ Sedisc Antistes et Romani cives, ad eum redeundi legationem dirigunt. Quod si reverteretur, facturos se omnia ejus præcepta promittunt: sin autem, excommunicationis sententiam comminantur. Hoc itaque modo suum Romualdum alumna Italia recuperare promeruit. Eo itaque tempore in faucibusd Callensium montium aliquamdiu mansit, deinde in Petranum montem, non longe videlicet a monasterio S. Vincentii, quod juxta Candilianum constitutum est fluvium, demigravit. Quocumque autem vir sanctus ibat, semper fructificans, semper animarum lucrum magis ac magis accumulans, et homines de seculo abstrahens, velut totus in ignem conversus, ad cæleste desiderium animos hominum accendebat.
C
70 Rursus dum in eisdem partibus cellas construeret, (erat autem sarcina procul ab eis sub quodam saxo reposita) tunc vir venerabilis quemdam Fratrem illuc quasi cum quodam impetu propulit, præcipiens sibi, ut nimis anxie festinaret. Qui mox fures superveniens, illos quidem jam rapere tentantes reperit, sed nihil adhuc ex his, quæ reposita fuerant, deesse cognovit. Qua ex re recte colligitur, beatum virum non sine divinæ revelationis instinctu, Fratrem cum tanta sollicitudine destinasse, ipse videlicet puncto, quofures ad rem non custoditam contigit pervenisse.
71 Post hæc Romualdus ad monasterium Vallis de Castro revertitur, moxque Abbatem sic alios regere, ut semetipsum tamen nequaquam negligeret, exhortatur. Volebat insuper, ut cellam, qua usus fuerat, occasione regiminis non omnino desereret, sed in ea sibimet spiritualiter vivens, præcipius tantum festivitatibus Fratres admonitionis gratia visitaret. Erat enim beato viro tam odiosa ista, quam cernimus, e Abbatum conversatio, ut non minus gauderet, si de manu cujusque abbatiam potuisset evellere, quam si daretur sibi potentissimum quemlibet secularium ad sanetæ conversationis ordinem convocare. Sed, sicut per Salomonem dicitur, Velut æcetum in nitro, ita qui cantat carmina cordi perverso: ille prædicatione venerabilis viri de malo deterior factus, Comitissas loci dominas protinus adiit, et ut ligna, quibus Romualdi cellæ debebant construi, minutatim incidi præciperent, sacrilega machinatione suggestit. Eo itaque modo alta paradisi cedrus de terrenorum hominum silvis ejecta est. a Dubilo an hic ille sit Rainerius Marchio, ad quem extat B. Petri Damiani ep. 17 lib. 7 et ad ejus uzorem Guillam ep. 18, ubi Rainerii patrem Uguzonem Marchionem fuisse indicat. Ipse vero cum eam epistolam scripsit, senex jam erat, uti initio profitetur: Guilla vero juvencula, certe recens nupta. — b Petr. de Nat. Castrum Maximianum vocat, Augustinus Manlianum — c Hieronymus in 2 Vita cap. 40 num. 61 ati hunc fuisse silvestrum 2. — d Callium, olim Cale et Cales, ac fortassis Calles, civitas est Umbria inter Cantianum et Boatum, sive Boasum, amnis, qui deinde Metauro miscentur; vulgo Cagli ab Italis appellatur. Alio nunc ædifcata loco atque olim, ipsoque adeo S. Romualdi xvo, fuit. Nomen mutavit Nicolaus IV Pontifex, cum ut in planum sancti Angeli transferretur annuit, statuitque ut Civitas sancti Angeli Papalis appellaretur. Ita post alios Uphellus tom. 2 Italix sacræ in Calliensibus Episcopis, ubi Nicolai diploma recitat, datum ann. i. ejus pontificatus, qui erat Christi 1288. — e Acrius etiam in hos invehitur Vitx 2 auctor.
S. Romualdi miracula. Persecutiones a discipulis. Scripta.
Inde vero progrediens, non longe ab Apennino monte, in loco qui dicitur a Aqua bella, manere constituit. Illic sane dum seculares quidam cum discipulis ejus habitationum tecta construerent, Romualdus autem quiajam præ senectute laborare non poterat, et solus hospitium custodiret, Presbyter quidam intolerabilem dolorem in dentibus sentiens, opus ædifcii invitus reliquit, et postulata a Fratribus licentia, redire domum miserabiliter ejulans coepit. Cumque per Romualdum transitum reversionis haberet, interrogatus cur abscederet, mox casum suæ passionis innotuit. Tunce Romualdus hianti locum ubi patiebatur, digito tetigit, dicens: Ignitam subulam, ne labrum lædat, in calamum mitte, et hic pone: sic dolor aufugiet. Vix Presbyter unius jugeris spatio ultra progressus est, et confestim omni dolore deposito, ad opus, quod reliquerat, sanus et incolumis repedavit, claris nimirum vocibus exclamans, et dicens: Gratias tibi agimus, omnipotens Deus qui regionem nostram splendore tanti sideris illustrare dignatus es. Vere Angelus Dei, vere Propheta sanctus, et lux magna, occulta mundo, in finibus nostris apparuit. Hæc et alia multa in Dei laudem vociferans, vix a beati viri discipulis tacere compulsus est. Nam si talia verba âd Romualdi aures qualibet occasione pertingerent, gravissima cor ejus indignatione ferirent.
73 Alio quoque tempore,b cum in quadam eremo valde speciosa et egregia, cui nomen est Camaldulensis, quam ipse ædifcaverat, in cella resideret, magnam aliquam fagum, quæ prope cellam ejus adstabat,
A stabat, incidi præcepit. Erat autem fagus ita cellæ acclinis et imminens, ut juxta humanam opinionem, si cecidisset, totum mox ædificium indubitanter obruret. Cumque operarii vellent jussa perficere, sed ruinam arboris formidarent, ille, ut nequaquam timeretur, instabat. Itaque cum impactis circumquaque securibus, in ipsa jam arboris viscera veniretur, arbor autem super beatum virum non jam dubio impetum minaretur, cœpere omnes rogare, et vocibus clamosis vehementer insistere, ut si cellam post poneret, semetipsum exiens conservaret. Ille autem nequaquam eorum clamoribus acquiescens, ut cœptum cito perficerent, definite præcepit,c facto signo Crucis contraeam. Postremo fagus gravissimó sonitu corruens, ita aliorsum est ex divina virtute projecta, ut cunctis mirantibus, cella omninoremaneret illæsa. Omnes igitur tanto obstupefacti miraculo, lætas ad cœlum voces tollunt, et immensas Deo gratias referunt.
B
74 Sed quid nos de divina circa venerabilem virum custodia dicimus, cum et alios sæpe per ejus præsentiam ex magnis ereptos fuisse periculis non ignoremus? Ex quibus videlicet unum hic memorare sufficiat, ut plures fuisse prudens lector agnoscat. Aliquando namque ipse cum operariis manens, nimiæ magnitudinis ilicem in monte Petrano faciebat incidi. Quæ videlicet arbor in prærupto montis declivio pendens, in ima vergebat. Rusticus autem quidam paullo inferius stabat. Cum igitur præcisa arbor graviter corruens, per devexum montis volveretur in præceps, mox repertum rusticum repentino impetu cœpit ad inferiora rotare. Cuncti protinus dolentes exclamant, et jam non solum esse hominem mortuum, sed totum quoque dilaceratum ejus corpus existimant. Sed (o mira divina virtus!) ita mox sanus et incolumis repertus est, ac si super eum non arbor, sed arboris folium cecidisset. Hinc jure perpenditur, sancti viri meritum quantum apud Deum pondus habuerit, in cujus conspectu gravissima arboris moles pondus habere nescivit.
75 Postmodum vero Romualdus cum Apenninum desereret, montemd Sitriæ habitaturus ascendit. Cavendum autem summopere est, ne quis, cum audierit quia vir sanctus tot loca mutaverit, pii operis pondus vitio levitatis adscribat. Hæc namque mutationum ejus caussa proculdubio fuerat, quia ad venerabilem virum, ubicumque degeret, turba hominum pene innumerabilis concurrebat. Ratio ergo poscebat ut cum unius loci spatium plenum habitatoribus cerneret, illic Priore constituto, ad replendum mox aliud festinaret. viri meritum, hoc sibi tam gravis adversitatis cœlitus accidisse flagellum. Nam et ipse asserebat, hoc in eremo, unde nuper abscesserat, veraciter agnovisse, et ad hoc dehonestatis improperium subeundum alacriter advenisse. Ille auteme Sarabaita reprobus, qui sancto viro crimen intenderat, Episcopatum postmodumf Nucerinum per Simoniacam hæresim acquisivit, et per biennium illum occupans, in primo anno incensam ædem cum libris et tintinnabulis, ac ceteris sacris ornamentis, exigentibus suis meritis, vidit: in secundo autem dignitatem cum vita, divina illum feriente sententia, miserabiliter perdidit.
77 Imposuere itaque discipuli sancto viro quasi de commisso crimine penitentiam, et celebrandi sacra mysteria penitus abstulere licentiam. Quod ille præjudicium libenter amplectens, et penitentiam velut revera obnoxius criminis observavit, et ad sacrosanctum altare per sex fere menses accedere non præsumpsit. Tandem vero, sicut ipse postmodum eisdem suis discipulis retulit, divinitus sibi jussum est, ut si divinam timeret gratiam perdere, jam indiscretam simplicitatem omnino postponeret, et sacra Missarum solennia fiducialiter celebraret. Postera igitur die sacrificare incipiens, cum ad secunda Missæ secreta perventum esset, in ecstasim raptus, tam longo temporis spatio siluit, ut omnes, qui aderant, mirarentur. Interrogatus autem postmodum, cur in offerendo sacrificio tantas moras præter solitum habuisset, respondit: Raptus, inquit, in cœlum, oblatus sum ante Deum, et continuo mihi divina voce præceptum est, ut secundum hunc intellectum, quem mihi Deus immisit, Psalmos exponerem, et pro modulo mei sensus chartulis per ordinem commendarem. Ego autem nimio et inenarrabili terrore constrictus, respondere nihil aliud potui, nisi tantummodo, Fiat, flat. Unde postea vir sanctus totum Psalterium, et nonnulla Prophetarum cantica luculenter exposuit, et licet corrupta Grammaticæ regula, sanum tamen sensum ubique servavit. a Silvester Maurolicus Comaldulum interpretatur. — b Hæc verba usque ad magnam aliquam fagum, aberant ab editionibus Surii. Petrus de Natal. quoque Camalduli id contigisse ait, uti et S. Antoninus § 6. — c Et hæc de signo Crucis aberant a Sitrio. — d Eztat eitamnum hoc monasterium, vulgo di Sitrio, prope Saxoferratum oppidum, Bartoli Juris. consulii patriam. — e Qui Sarabaitæ dicantur, paiet ex cap. 1 Regulæ S. Benedicti Tertium vero, inquit; monachorum teterrimum genus, est Sarabaitarum, qui nulla regula approbati experientia magistra sicut aurum in fornace sed in plumbi natura moliti adhuc operibus servantes seculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur: qui bini aut terni aut certe singuli, sine pastore, non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus: pro lege eis est desideriorum voluptas cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum: et quod noluerint, hoc putant non licere. De hujus vocis noitione et etymologia, multa crudite congerti Benedictus Haestenus Disquis monast. lib. 3 tract. 3 Disquis. 2 ubi Cassiani testimonio docet vocem Egyptiam esse: cosdemque ab Latinis quibusdam Patribus Renultas diet, quast reuentes jugum monasticæ disciplinæ. Nuceria Camellaria, etiamnito Nucera dicta, urbs est Umbriæ juxta Apenninum, non procul a Tintæ fluminis fonte. Meminit Romanti hujus Simoniaci Episcopi Ugheltus tom. 1 Italiæ sacræ, atque ex Saxoferratensi coenobio Sitrie. Sedem per simoniam adepiam. — g Augustinus Florentinus tradit inter reliquias cremi Camaldulensis asservari Commentarium S. Romualdi in Psalmos, in membrana cxaratum; sed solum usque ad psalmum 99 Jubilate Deo.
S. Romualdi vitæ austeritas. Morborum curationes.
Interrogavere eum aliquando discipuli dicentes: Magister, cujus esse ætatis anima cernitur, vel in qua figura ad judicium præsentatur? Respondit: Scio hominem in Christo, cujus anima delata est ante Deum splendida velut nix, humana quidem effigie, statura vero perfectæ ætatis. Inquisitus iterum, quis ille esset, indignans et confundens eos, dicere noluit. Mox discipuli rem ad eum ut veraciter erat, inter se invicem referunt, et ipsum fuisse hominem certa manifestatione cognoscunt. In Sytria denique vir venerabilis per septem fere annos inclusus mansit, et silentium
A silentium continuum inviolabiliter tenuit. Verumtamen tacente lingua, et prædicante vita, vix usquam tantum laborare aliquando potuit, vel in convertendis hominibus, sive ad penitentiam concurrentibus.
79 Vivebat autem, vergente jam senectute, nimis districte, videlicet cum jam et ipsi perfecti viri solent remissius vivere, et aliquid sibi de sui propositi rigore laxare. Nam per unius Quadragesimæ spatium nihil aliud neque in cibo, neque in potu penitus habuit, nisi de modica farina et paucis herbis sorbiti-unculam faciens, ex ea ad imitationem Hilarionis vixit. Quinque vero hebdomadibus nihil aliud comedens, ad modicum se infusi ciceris adstrinxit. Et ita Romualdus per multa alia vivendi genera, quid sua virtus posset, per hæc et illa se jugiter exercendo, tentabat. Studebat quippe discretus Christi miles ad novum se certamen semper accingere, et cum jamjam cadere videretur, adhibita mox misericordia, vacillans corpusculum relevare. Duo autem, vel etiam tria quandoque habebat cilicia propter nascentem corporis importunitatem, quæ lavari nullatenus permittebat, sed ea potius ad imbrem projiciens, post triginta dies mutare consueverat. Novaculam autem numquam in suum caput patiebatur ascendere, sed ipse sibi perraro solebat excrementa capillorum et barbæ a forficibus attondere. Si quando vero eum ex aliquo esculentiori cibo gulæ vitium titillaret, mox accurate illum præparari præcipiens, ori et naribus apponebat et solum captans odorem, dicebat: O gula, gula, quam dulcis, quam suavis modo tibi saperet iste cibus! sed væ tibi, ex eo nunquam gustabis; et sic intactum ad cellarium remittebat. quia hoc modo sanitatem pristinam recuperaret. Quod tamen ille adimplere studuit, nimirum magis necessitate jussionis, quam recipiendæ fiducia sospitatis. Mirum satis, et solum divinæ potentiæ referendum. Confestim tibiarum tumor deponitur, virus omne siccatur, et penitus omni languore deposito, Frater sanus per omnia redditur. Credi ergo rationabiliter potest, quia eodem spiritu Romualdus discipulo, ut ter aquis tumentia crura perfunderet jussit, quo Elisæus Naaman leprosum lavari septies in Jordane mandavit. a Sturius et gemina B. Petri Damiani editio, forcipibus.
Punita divinitus detractio, inobedientia, irreverentia.
Nonnulli tamen, carnales videlicet homines, eum malitiose reprehendere, et ejus dicta vel facta non timebant levitatis vitio deputare. Quidam namque ejus discipulus in alia procul eremo morabatur. Qui propinquornm necessitati aliquando condescendens, pro eorum utilitate tandem velut invitus Romam ire Quadragesimali tempore acquievit. Quod mox vir sanctus per Spiritum recognoscens, velut indignans scripsit adstanti cuidam Fratri, quod videlicet ille bonus vir pro hujusmodi negotio Romam ire præsumpsit. Ille autem admirans, unde hoc Magister cognosceret, cum quo videlicet nemo aliunde veniens colloquium habuisset, rem sollicite perquisivit; et ita esse, sicut vir venerabilis dixerat, comprobavit. Pergit ille ad alium suum condiscipulum, videlicet Ingelbertum, qui inclusus manebat, et Magistrum hæc dixisse, et sine dubio prophetiæ spiritum habere prorsus affirmat. Ille autem detestans, et penitus denegans, Fratrem corripuit, et quia hoc falsun esset, imprecationis se vinculis obligavit, dicens: Si Romualdus hoc per prophetiæ spiritum, et non magis per diabolum dixit, non me omnipotens Deus in hoc reclusorio perseverare permittat. Dictum factumque est. Nam vix paucis diebus transactis, Ingelbertus, fracto reclusorio, sine Magistri licentia abiit, et eum in hac vita (sicut dicitur) numquam ulterius vidit.
84 Alius Frater, Gaudentius nomine, Abbatis videlicet hujus monasterii S. Vincentii pater, cum magno servore conversus, ardentiori postmodum spiritu in Dei est servitio conversatus. Hic aliquando a B. Romualdo licentiam petiit, quia vellet cuncta jam pulmenta relinquere, et pane cum aqua contentus, pomis quoque sive crudis oleribus victitare. Hoc igitur impetrato, cum in eodem proposito infatigabiliter permaneret, Tedaldus quidam alius Frater infirmitati illius indiscrete compatiens, adire Magistrum studuit, et quia Frater ille tamgrave pondus portare non posset, et hanc ejus obstinationem frangi omnino debere suggessit. Romualdus autem, utputa vir simplicis animi, Tedaldi verbis assensum dedit, et Gaudentio talis vitæ licentiam abstulit. Ille vero graviter ferens, nequaquam amplius cum Thedaldo in eremo in qua eos Romualdus posuerat, passus est habitare, sed Ingelberto qui a Romualdo disjunctus fuerat, se subdidit, et ab eo consensum prædietæ conversationis accepit. Hic itaque Gaudentius non multo post tempore defunctus est, et in coemeterio B. Vincentii juxta corpus a Berardi venerabilis viri, qui æque Romualdi discipulus fuerat, est sepultus. Romualdus autem, quia ille in prævaricatione inobedientiæ vitam finierat, orationem pro eo fieri penitus interdixit.
85 Aliquanto autem post tempore monachus quidam prædicti coenobii, dum matutinam synaxim cum reliquis Fratribus celebraret, repente tam acrem dolorem sentire dentibus coepit, ut jam in Choro ad
Apsallendum stare omnino non posset. Qui protinus exiens, super sepulchrum se a Berardi atque Gaudentii lamentando jactavit, et medelam sibi per eos provenire sperans, medium se inter utrumque constituit: dumque ibi aliquamdin jacens oraret, mox eum somnus oppressit. Illico sane videt Berardum sacerdotalibus ornamentis splendidissime decoratum, et tenentem in manibus librum aureis litteris scriptum, ante altare scilicet stare, et Missarum solennia celebrare. At cernit Gaudentium moerentem, demisso vultu post tergum Berardi procul assistere, et velut excommunicatum, sacris appropinquare mysteriis non audere. Qui mox locutus est ei, dicens: Vides, Frater, illum Berardi librum mirabiliter deauratum? Ego quoque talem per omnia nunc haberem, nisi illum mihi, (heu, heu) Tedaldus monachus abstulisset. Statimque Frater evigilans sanus et incolumis, fugato omni dolore, surrexit. Deinde lætus visionem suam Fratribus per ordinem retulit. Quod Romualdus audiens, illico præcepit Fratribus, ut jam Gaudentio fraternam caritatem impenderent, atque pro eo enixius orarent. Unde non sine ratione colligitur, quod ille, qui privatus societate Romualdi, librum quem meruerat perdidit, jam ejus gratiæ restitutus et orationibus sublevatus, eumdem librum recuperare meruit: et quem Tedaldus non nisi per Romualdum abstulerat, jam Romualdus orando pro illo cum omnibus simul Fratribus reddat.
86 Aliquando vir venerabilis cujusdam caussa necessitatis in viam ire disponens, uni discipulorum cellam commisit, et usque ad suum reditum in ea illum manere præcepit. Ille vero temerarius, dum debiti honoris reverentiam Magistro non servat, audacter in ejus strato jacere non dubitat. Ecce autem in illa nocte maligni spiritus super eum immaniter irruunt, gravissimis eum verberibus atterunt, et projectum de lecto, pene seminecem derelinquunt. Merito namque tam superbos suae offensionis ultores pertulit, qui in talem virum, postposita humilitate, peccavit: et dum pio Magistro non exhibuit reverentiam, ex duris et impiis sensit manibus disciplinam. Similiter quoque venerabilis vir iter acturus, alium in eadem cella discipulum dereliquit. Cui cum discipulus diceret: Magister, ego in lecto tuo non jaceo, quia quod alii contigit, mihi etiam consequenter evenire formido; ille respondit: Fili mi, jace et dormi securus. Ille enim in eo recubans, idirco in manus inimicorum incidit, quia parvitatis meæ licentiam non accepit. Tu autem accepto consensu, in Deo spem pone, et sine pavore quiesce. Qui videlicet in eo, sicut jussus fuerat, jacuit, et nullum omnino casum adversitatis incurrit.
87 Secularis quidam vir, Arduinus nomine, Romualdo se ad suscipiendum sanctæ conversationis habitum tradidit: deinde domum, ut sua quæque disponeret, remeavit. Cumque eum uxor sua venientem vidisset, femineo nimirum furore succensa, exclamavit adversus eum, dicens: Sic bone vir ab hæretico illo et antiquo seductore nunc venis, et me miseram et destitutam omni humano solatio derelinquis? Et, hoc dicto, protinus in amentiam vertitur, et ita furere et conquassari coepit, ac si patenter a dæmonio vexaretur. Habebat autem vir sanctus hujusmodi consuetudinem, ut si quando Fratres in viam dirigeret, benedictionem illis, sive panem, sive pomum, seu quodcumque aliud daret. Unde discipuli, ut experti multoties fuerant, certum tenebant, quod si ex benedictione Magistri cuilibet agroto porrigerent, ad salutem illum incolumem revocarent. Nam et ex aqua, unde manus ejus abluebantur, plures languidi sæpe restituti sunt sanitati. Quod tamen cautissime oportebat fieri, ne si vir sanctus hoc aliquatenus deprehenderet, in gravissimam tristitiam deveniret. Cum igitur diu jam femina miserabiliter vexaretur, quidam Fratres, qui aderant, de benedictione panis, quam a Magistro susceperant, ei particulam tradiderunt. Deinde cum hoc mulier comedisset, mox mente sedata, ab omni redditur insaniæ furore liberrima. Quæ protinus omnipotenti Deo, et Romualdo famulo ejus, recuperatæ sanitatis gratias retulit, et viro suo conversionis licentiam ulterius non negavit. a Ili ambo inter Beatos Ordinis Camaldulensis recensentur a thoma Minio, atque Augustino.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.