S. Romualdi tentationes, vitæ austeritas, miracula.
C Patrum legens, in illum locum incideret, ubi continetur, quod quidam a Fratres per continuam hebdomadam singulariter jejunantes, sabbatorum die pariter convenirent, ipsoque et Dominico die jejunii rigorem interponerent, et remissius victitarent. Quem vivendi ordinem statim Romualdus arripuit, et in eo quindecim fere annis, vel eo amplius, continua austeritate permansit.
B impugnabat tamen diabolus Romualdum multis et variis tentationum immissionibus, maxime initio conversionis, mentemque ejus per multa vitiorum incentiva raptabat, modo illi in memoriam revocans, quæ et quanta, utputa vir strenuus, in seculo acquirere potuit; modo quæ ingratis propinquis necdum post se concupiscibiliter hæreditanda reliquit; modo parva nimis et nullius meriti esse, quæ faceret, accusabat: modo tanti laboris horrorem incutiens, longæ vitæ spatium promittebat. O quam sæpe cellulam ejus percutiens, eum, cum adhuc vix obdormisceret, excitavit, et quasi jamjam imminente crepusculo, per totam noctem vigilando deduxit! Per continuum ferme quinquennium super pedes ejus et crura diabolus nocturuo tempore jacuit, et ne huc illucque se facile verteret, typo phantastici ponderis aggravavit. Quis explicare valeat, quot frementes vitiorum bestias pertulit? quam sæpe præsentes iniquos spiritus durissimis increpationibus effugavit? Unde etiam si Fratrum aliquis silentii tempore cellam ejus quavis necessitate compulsus adiret, statim miles Christi paratus ad prælium, solito more, ipsum esse existimans diabolum, claris vocibus increpabat, dicens: Quo tendis modo turpissime? quid tibi in eremo de cœlo dejecte? Recede, canis immune: evanesce, coluber veternose. His igitur et hujusmodi verbis declarabat se cum malignis spiritibus in acie semper assistere, et fidei se armis accinctum, provocantibus hostibus in campum protinus obviare.
14 Petrus autem Dux, quia multis educari deliciis solitus fuerat, jamjam sub tam districti jejunii pondere succumbebat. Unde se ad pedes B. Romualdi humiliter stravit. Jussus vero ut surgeret, necessitatem suam cum verecundia coactus aperuit: Pater, inquit, quia magnum corpus habeo pro peccatis meis ex hac paximatii medietate sustentare me non possum. Romualdus igitur fragilitati pie compatiens, consuetæ mensuræ quadram paximatii superaddidit: et sic labenti jam Fratri, ne omnino deficeret, misericordiæ manum tetendit, et ad peragendum bene vivendi iter, quod cœperat, confirmavit. Hunc filius ejus sibi æquivocus, vir valde secundum seculum prudens, aliquando visitavit. Cui pater, nescio utrum prophetiæ spiritu, seu revelatione aliqua, quæcumque sibi essent eventura, prædixit: Novi, inquit, fili mi, procul dubio, quiab Ducem te constituent, et prosperaberis. Tu tantummodo satage, ut et Ec-clesiis Christi sua jura conserves, et erga subditos alienujus amore vel odio a justitia non declines.
15 Post hæc autem Romualdus iterum legens, quia S. Silvester, urbis Romæ Episcopus, sabbatorum diem jejunandum esse, ut revera sancti Paschatis vigilias, instituerit,c mox remissionem sabbati in quintam feriam commutavit, et sic infirmorum imbecillitati consulens, longum jejunium discretione habita facilius reddidit, hanc nimirum vivendi regulam cunctis sectatoribus singularis vitæ præfigens, ut tunc se unusquisque eremeticæ vitæ jejunium tenere cognoscat, si per hebdomadam triduanas jejunando, quinta feria et Dominicis diebus olera vel quodcumque liquamen, cum gratiarum actione percipiat, exceptis videlicet duabus anni Quadragesimis, in quibus non solum ipse, sed et plerique sui discipuli, totius hebdomadæ soliti erant continuare jejunium. Et certe satis congruum erat, ut qui Deum in choro laudare semper studebat et tympano, præcipuas modulationis harmonicæ consonantias, diapason videlicet, et diapente, atque diatesseron, jugiter in aures incircumscripti luminis personaret. Jejunare autem omnino, hoc est, diem absque ullo cibo transigere, licet id ipse sæpissime fecerit, aliis omnino prohibebat. Dicebat enim, ad perfectionem tendenti hoc adsumme congruere, ut quotidie comedat, et semper esuriat: quatenus hoc modo caro per consuetudinem leviget, quod grave novitiis initio conversionis apparet. Parvipendebat autem, si quis ad tempus magnum quid inciperet, si non etiam in eo longanimiter perseveraret.
16 Vigilias vero temperate et cum magna discretione faciendas maxime suadebat, ne cui fortasse contingeret, ut sopori, peractis nocturnis officiis, consentiret. Sane hujusmodi somnum vir sanctus intantum habebat exosum, ut si quis ei confiteretur, post duodecim psalmorum vigilias, vel maxime circa diluculum obdormisse, nequaquam posset eo die cum ejus licentia sacra Missarum solennia celebrare. Dicebat etiam, melius esse, si possibile sit, unum psalmum ex corde et cum compunctione cantare, quam centum cum mentis fabulatione percurrere. Cui autem hæc gratia perfecte data non esset, hortabatur tamen nequaquam desperare, nequaquam vel ab ipsa corporali exercitatione tepescere, donec ipse qui voluntatem dedit, tribuat etiam aliquando facultatem. Tantummodo orationis incensum mentis intentio in Deum semel fixa custodiat, quod exterius veniens cogitationum aura perturbat. Ubi enim est intentio recta, contra voluntatem cogitatio veniens non est nimium formidanda.
17 Quodam vero tempore dum adhuc in Galliæ finibus moraretur, familiarem sibi quemdam habebat agricolam, qui sibi et utensilia, quibus in cella opus est, aliquando faciebat, et si quid ei opportunum esset, ditior caritate quam rebus, de suæ paupertatis inopia hilariter ministrabat. Hujus vaccam Comes quidam superbus et tumidus, missis parasitis, impetu barbarico rapuit, ejusque carnes præparari sibi ad prandium cum magna gulæ aviditate præcecepit. Ecce autem rusticus cellam Romualdi festinus aggreditur, jacturæ suæ casum clamosis ululatibus vociferatur, spem suam et suæ domus ablatam esse conqueritur. Sanctus itaque Romualdus ad eumdem Comitem concito gradu nuntium dirigit, et ut pauperi animal suum reddat, humillima supplicatione deposit. Cujus preces lubricus Comes protervo spiritu respuit, et quem saporem crassæ vaccæ lumbi potuissent habere, quia ipso die esset gustaturus, asseruit. Adveniente autem hora prandii, apposita mensa, vaccæ carnes allatæ sunt: et divinæ ultionis jam imminente sententia, in ipso edendi initio Comes
A mes frustumd bovini renis abscindens, sibi in os misit. Quod repente in illius gutture tam immobiliter hæsit, ut nec ad interiora descendere, nec foras ejici ullis conatibus potuisset. Sicque inter suorum manus, intercluso spiraminis aditu, terribili morte necatus est: et unde contra Dei servum concupiscentiam carnis explere ad saturitatem voluit, inde justo Dei judicio carnalem vitam adhuc jejunus amisit. a Ita apud Pallodium cap. 24 Virgo quædam anonyma, et cap. 106 Abbas Elpidius Cappadox Presbyer, in monte Luca apud Jericho habians. — b Mcminere hujus vaticenti Justinianus et Sabellicus, asserit hic, Peiro Urseolo juniori ob res in Dalmatia prætelore gestas, auctumque Reip. Venetæ imperium, titulum Ducis Dalmatiæ primo omnium delatum: quem tamen B. Perrus Damianus supra cap. 2 num. 9 citam parenti tribuit. Vitallis Candianus post Urseolum 16 mensibus imperiavit deim Tri-rum. Memus unnis 14, demum Petrus Urseolus n 18 annis. — c Non tam insituit S. Silvester sol bati jejunium, quod ab Apostolicis temporibus Latini servarant, quam Græcos cum morem reprehendentes, recte id fieri docuit, uti 31 Decembr. dicemus; ubi et refellemus quod in ejusdem Via nomine Simeonis Melaphrastæ dicitur Hic autem magnus Pater cum decrevisset, ut in uno Sabbato jejunarent fidele, in quo Dominus adhuc situs erat in sepulchro, jejunium abrogavit in reliquis Hinc in eum sunt exortæ apud Romanos calumniæ, qui patrios eorum ritus tolleret. Habenus certe Græcum ejuædem sancti Pontifis Viam cum Latinis Actis in hac de jejunio sanctione consentientem. Plura hac de re leges apud Baronium tom. 1 Annol, ad an 57 num. 204e 203. ac tom. 5 ad an. 315 num. 18, — d Pet. de Natol. os subito in gutture raptoris transvertitur, et ille continuo suffocatur.
B caput IV.
Olibani Comitis conversio. Petri Urseoli, Sergii patris, Marini, Jo. Gradenici, beata mors.
Alius quidam Comes a Olibanus nomine, in eisdem Galliarum partibus erat, sub cujus jure monasterium quoque prædicti Guarini Abbatis fuerat positum. Qui sublimi quidem culmine terrene potestatis erectus, sed multis erat peccatorum molibus aggravatus. Hic aliquando Romualdum gratia visitationis adiit, et ceteris extra cellulam manentibus, solus cum solo gestorum suorum seriem narrare, quasi per confessionem, cœpit. Cui vir venerabilis, his quæ ab eo referebantur auditis, respondit, aliter eum salvari minime posse, nisi mundum relinquens, ad monasterium convolaret. Comes autem mox mente turbatus, ait, quia videlicet sui spirituales viri, qui ejus acta cognoscerent, nequaquam ita sentirent, neque tam intolerabilem rem sibi aliquando suaderent. Ascitis itaque Episcopis et Abbatibus, qui secum venerant, cœpit in commune perquirere, si ita res, sicut Dei servus testabatur, se haberet. Illi autem B. Romualdi sententiam omnes una voce confirmant; se autem id Comiti eatenus non dixisse, terrore constrictos, excusant. Tunc Comes semotis omnibus, hoc cum B. Romualdo secreto valde consilio pepigit, ut ad Cassinum montem sub prætextu orationis pergeret, et in monasterio S. Benedicti divino se servitio irrevocabiliter manciparet.
19 Interea Sergius pater Romualdi monachus efficitur, sed aliquanto post suadente diabolo, factæ conversionis pænitens, in Ægyptum redire conatur. Quod protinus mônachi cænobii videlicet S. Severi, quod non longius ab urbe Ravenna est positum, ubi corpore, non corde Sergius habitabat, B. Romualdo indicare per nuntium studerunt. Hac ille sinistra relatione perculsus, necessarium esse decrevit, ut Guarinus Abbas et Joannes Gradenicus, una cum Comite ad ejus conversationem pergerent; ipse vero pereunti patri quantocyus subveniret. Petrus autem Duxb extremum jam diem feliciter clauserat. His itaque duobus Comitem in eorum fide commisit, utrique quidem, sed Joanni præcipue, qui ei subditus erat, per obedientiam specialiter mandans, ut etiamsi Guarinus abscederet, ipse se numquam a Comite separet.
20 Audientes autêm illius regionis incolæ, quia Romualdus abire disponeret, nimio maorore turbati sunt. Et tractantes intra se, qualiter ab hac illum D intentione reprimerent, hoc illis tandem potissimum visum est, ut eum missis interfectoribus impia pietate perimerent, quatenus quia cum non poterant retinere viventem, haberent pro patrocinio terræ vel cadaver exanime. His vero cognitis, Romualdus caput suum undique decalvavit, et hujus rei executoribus ad cellam ejus jam appropinquantibus, primo fere diluculo comedere quasi per aviditatem cœpit. Illi autem hoc videntes, dementiam credidere, et arbitrantes mentem læsam esse, corpus lædere dedignati sunt. Sic videlicet, sic prudens spiritualis David, insania stultam carnaliter sapientium superavit astutiam. Nam et volentes peccare cohibuit, et ad meritorum suorum cumulum sine mortis formidine, mortis periculum declinavit.
21 Deinde jam libera uti facultate permissus, non equo fultus, non vehiculo deportatus, sed solum in manu ferens baculum, nudis plantis ex intimis Galliarum finibus Ravennam usque pervenit; ibique patrem ad seculum reverti volentem reperiens in ligno pedes ejus fortiter strinxit, gravibus eum vinculis alligavit, verberibus duris afflixit, et tamdiu corpus ejus pia severitate perdomuit, donec ejus mentem ad salutis statum, Deo medente, reduxit. Sergius igitur, tandem sanæ mentis recepto consilio, quicquid prius retrograda voluntate deliquit, multipliciter postmodum rectis sanctæ conversationis gressibus emendavit.
22 Habebat denique inter cetera consuetudinem, ante quamdam Salvatoris imaginem frequenter assistere, ibique peculiarius orans, uberibus lacrymis et multa se cordis contritione mactare. Quadam igitur die, dum ibi attentius in oratione persisteret (nova res et nostris temporibus inaudita) repente sibi, nescio qua specie. Spiritus sanctus apparuit. Qui protinus a Sergio quis esset interrogatus, manifeste, quia ipse esset Spiritus sanctus asseruit: et subito quasi pertransiens, ab oculis se adspicientis evasit. Statim ille in ecstasim raptus, atque ejus, quem viderat, igne succensus, cœpit per claustrum monasterii post eum velociter currere, Fratresque, qui illic aderant, magno fervoris impetu, quo Spiritus sanctus abisset, interrogare. Illis autem insaniam eum cecidisse putantibus, atque illum dure corripientibus, asserebat Sergius se Spiritum sanctum absque ulla dubietate vidisse, et ante suum conspectum visibiliter pertransisse. Qui statim langore correptus, lecto decubuit, et intra paucos dies felici consummatione finivitc. Hinc sane probatur, quod divina voce ad Moysem dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet. Hinc Daniel cum non Deum, sed visionem Dei se conspexisse diceret, addidit: Elangui, et ægrotavi per dies plurimos. Recte igitur Sergius, postquam aeternam vitam, quæ Deus est, cernere meruit, a temporali mox vita defecit.
23 Olibanus autem Comes sua relinquens filio, cum multa divitiarum copia, quindecim scilicet onustis thesaurod sagmariis, comitantibus eum Guarino et Joanne, ipso quoque Marino, ad B. Benedicti se monasterium contulit, et valedicens his qui secum venerant, nil tale de eo usque tunc suspicantes, multis gemitibus et amaris se fletibus affligentes, ad propria remeare coegit. Marinus autem paullo post Apuliam versus abiit, ibique postmodum in solitudine habitans, ab Agarenis est latrunculis interfectus.
24 Brevi post tempore Guarinus, orationis caussa discurrere solitus, Joannes vero Fratris exemplo ad idem religionis officium provocans, Hierosolymam commeare pari consilio decrevere. Hoc igitur Olibanus cognito, tristis et flens obsecrare devotissime cœpit, ne se violata fide desererent, sed sicut B. Romualdus præceperat, in Dei illum servitio custodirent,
A rent, addens etiam: Memento tu saltem, Joannes, quia magister tuus in tua me propensius fide commisit, et titulum tibi inobedientiæ, si discedis, opposuit. Illi autem obstinata intentione in proposito persistentes, relicto tandem Olibano, peregrinationis iter arripiunt. Cumque descendentes de monte, jam in campestria declinassent, figentes se loco, necessarium aliquid inter se tractare coeperunt. Et inter agendum, subito Guarini equus furioso rotatus impetu, in aliam partem invito sessore divertit, et Joannis tibiam ferrato calce percutiens fregit. Qui illico ad terram nimio dolore prostratus, jam sero memor, magistri præcepta ad mentem revocat, et se perfidum, se inobedientiæ reum, verbis publicæ confessionis accusat. In fracto namque crure didicit, quia fidem frangere peccatum fuit: et quia ipse rationis capax, magistro inobediens extitit, ad incolumitatis suæ custodiam irrationale animal sessori obedire nescivit. Deinde illuc, unde venire coeperat, rediens, cellam sibi ædificari prope monasterium petiit, ibique per tringinta fere annos quamdiu vixit, in sancta conversatione permansit. e Multa in eo caritas, mira humilitas, abstinentia vero districta nimis et cauta, ita ut nec infra claustrum monasterii quisquam sciret, vir sanctus qualiter jejunaret. Inter reliqua autem virtutum dona, ita exosum habebat detractionis vitium, quatenus mox ut quis ad detrahendum os aperiret, velut sagitta rigore lapidis repercussa in dirigentem protinus redundaret, ita ab eo illius obtrectatio reprimeretur. Post ejus vero obitum nonnulla per eum miracula divinitus facta sunt. a Meminit hujus Olibani Comitis ditissimi Leo Ostiensis lib. 2 cap. 19. et Marcus Autontus Senio in blogis wrorum illustrium sacri monasterii Casinensis. Oliba est quidam, affini nomine, apud Bestium in historia Comitium Pictavensum, Episcopus Engolismensis. illustri loco naius, quie. Heoliba Claudio Roberto. — b De eo Sabellicus decud. 1 lib. 4 Is procedente tempore ita religione ei sanctitate profecit, ut post mortem in Aquitania ubi reliquum vitæ egit, muliis ut quidam tradunt sit miraculis Illustratus: Idem habet Petrus Justinianus. Arnoldus Wion, Beneicitus Dorganius Hugo Menardus, Andreas Sausaius, absolute S. Petrum Urseolum appellant; Ferrarius, de Minis et alii Beatum. An sit ab Ecclesia in Divorum tabulas relatus, necdum comperinus. — c Wion de Minis, Hastevillius Sergium recensent inter Beatos Ordinis Camaldulensis. — d Eadem voce ultiur de Olibano loquens Leo Ostien. ante citatus. Significantur equi, vel homines, sarcinas gestantes. Ita ifem B. Petrus Damianus i Januarii in Vita S. Odilonis, cap. 13 mm. 26 Repente sagmarius, nonnullis oneratus sarcinis, per montis devexa collabitur. Et num. 25 mulus desagmatur. — e Eadem de Joanne memorat Petrus Diaconus in lib. de ortu et vila justorum sacri cænobii Casinensis num. 34.
Vexationes S. Romualdi a dæmonibus et improbis monachis.
C Romualdus autem post patris correctionem, in palude Classis cellulam figens, in loco, qui Pons Petri dicitur, habitavit. Postmodum vero non corporis ægritudinem metuens, non fœtoris nauseam perhorrescens, sed ne imbecillitatis occasione quantumlibet se ab abstinentiæ rigore remitteret, ad a Classis itidem prædium, ubi est ecclesia B. Martini, quæ dicitur In Silva, migravit. Ibi vero quadam die dum Completorium caneret, quia antiquum illic coemeterium fuerat, subito illi (ut sæpe fit) ex improviso quædam recogitatio incidit, moxque ejus animum magnus phantasticæ illusionis horror invasit. Cumque hoc crebrius in mente revolveret, ecce maligni spiritus repentino impetu cellam ejus ingressi, protinus illum in terram sternunt, immani eum cæde conficiunt, et exhaustis longo jejunio membris, dirissimos ictus illidunt. Tandem Romualdus inter ipsa percussionum verbera, respectu divinæ gratiæ visitatus, in hanc vocem erupit: Care Jesu, dilecte Jesu, quare me dereliquisti? Numquid omnino me inimicorum manibus tradidisti? Ad hæc omnes iniqui spiritus divina virtute sugati sunt: et continuo tanta divini amoris compunctio Romualdi pectus accendit, ut totum cor ejus in lacrymas quasi cera liquesceret, et de tot allisionibus sauciati corporis nihil sentiret. Mox sanus et, validus de terra surrexit, et licet impediente adhuc sanguine, ad eumdem Psalmi versum, quem reliquerat, rediit. In ingressu quippe dæmonum fenestra cellulæ in frontem illius impegit, in qua manifesta postmodum cicatrix occalluit, quæ evidens vulneris indicium, quamdiu vir sanctus vixit, ostendit.
26 Jam igitur miles Christi assueto bello robustior, studebat quotidie ad majora proficere, de viribus in vires crescere, et semper semetipso fortior, nullas jam poterat enervati hostis insidias formidare. Sæpe enim sibi in cella residenti, velut teterrimi corvi et vultures, iniqui spiritus videbantur assistere, et quasi ad custoditum animalis cadaver, quia non audebant accedere, cogebantur eminus adspectare. Sæpe se in figuris Æthiopum, sæpe se per diversorum animalium species ostendebant. Quibus clarus Christi triumphator insultabat, dicens: Ecce paratus sum: venite, et si qua in vobis est virtus, ostendite. Numquid jam omnino deficitis? Numquid jam victi estis, et aliquas contra Dei servulum certandi machinas non habetis? His denique et hujusmodi verbis confundens iniquos spiritus, confestim eos velut missis totidem jaculis effugabat.
27 Videns ergo diabolus, quia per semetipsum contra Dei famulum prævalere non posset, ad callida argumenta conversus, quocumque vir sanctus ibat, discipulorum ejus animos adversus eum in malitiam excitabat: ut quia retentari eum ab accenso sui fervoris impetu impossibile fuerat, saltem ab alienæ salutis cura compesceret: et quia ipse ab hoste superari minime posset, vel ex aliis victoriam non negaret. Aliquando namque ad locum, quib Balneum dicitur, qui videlicet inc Saxenati constitutus est territorio, transivit. Ubi etiam non pauco tempore commorans, monasterium ad beati Archangeli Michaelis honorem construxit, a quo non longe cellam, in ea habitaturus, intravit. Illuc autem Hugo Marchio septem sibi pro necessitate misit numismatum libras. Quas ille, ut bene prodigus misericorditer dispensaret, accepit. Audito itaque, quod monasteriumd Palatioli fuisset igne consumptum, sexaginta solidos de prædicta pecunia Fratribus in adjutorium direxit: reliqua autem, ut in simile opus expenderet, reservavit. Cognito hoc, monachi S. Michaelis, belluio contra eum furore commoti sunt: tum quia pravis eorum moribus contrariuse jam in multis extiterat, tum quia, quæ illi deferebantur, non eis omnia, sed quædam aliis impendebat. Facta igitur conspiratione, unanimiter cellam ejus cum sudibus etf phalangis irrumpunt, verberibus eum multis afficiunt, et direptis omnibus, turpiter dehonestatum, de finibus suis expellunt. Cum itaque eliminatus abiret, et nimia tristitiæ vis in mentis ejus jam interiora descenderet, hoc apud semetipsum deliberat, ut jam de cetero sua contentus, alienæ salutis curam omnino postponat. Postquam videlicet cogitationem tantus animum ejus terror invasit, ut si in eo, quod mente conceperat, obstinate persisteret, periturum se, damnandumque divino judicio nullatenus dubitaret.
28 Monachi autem compotes diu desideratæ ultionis effecti, et quasi projecto gravi onere levigati, hoc quod in Dei famulum egerant, multis inter se laudibus efferunt, et in immoderatum ludum atque cachinnum se, lætitia lenocinante, resolvunt: deinde etiam, ut tanti gaudii solennitatem quodammodo jucundissimam faciant, sumptuosas deliciarum copias sibi ad convivium parant. Erat vero tunc hyems, quæ non solum vicissitudini temporum sed frigidis quoque eorum mentibus aptissime congruebat. Unus
Autem ex eis, qui in beatissimum Christi famulum sævior fuerat, mel acquirere, unde mulsum epulantibus faceret, satagebat. Cumqueg Sapin fluvium hoc studio transmearet, offendentibus inh plancas pedibus, subito de ponte dejicitur, et fluviali voragine funditus absorbente raptatus extinguitur; justo videlicet Dei judicio, ut turbida illum aqua satiaret ad mortem, qui in eo, quod flere debuerat, mellis dulcedinem ad vitæ concupierat voluptatem. Nocte vero, dum omnes ex more quiescerent, descendente crebra nivium multitudine, repente tota communis ædificii super eos fabrica corruit, et alteri caput, alii brachia, alii crura, vel quælibet alia membra contrivit. Uni etiam eorum oculis evulsus est, et merito divisionem corporæ lucis pertulit, qui divisus a proximo, etiamsi alterum haberet, geminæ caritatis unum lumen amisit. i a Sur. et S. Antonin. Clasdem. — b Est Balneum in Apennino, vulgo Bagno dictum, haud procul ab ercmo Canaldulensi. — c Sarcina, Plauti comici patria, urbs Flaminix, olim populosa, nunc plane infrequens. In antiquis marmoribus memoriisque, inquit Uphellus ton. 2. Italix sacræ, Sassina appellatur, interdum autem Saxina: ipse certo Sassenatenses Episcopos scribit. — d Augustinus, di Palazzuolo: plura hujus nominis oppida ac loca in Italia: unum supra monasterium Classis, inter Bedesim et Candianum amnes. Altud in paludibus Ravennam inter et Padi ostia. — e Surius, jam et multis annis. — I id est, fustibus sive pertictis. Ita S. Augustinus sermone 100 de Tempore. 1 infer. 3 post 4 Dominic. Quadragesimæ: Duo ex illis (exploratoribus terrae promissionis) unam miræ magnitudinis in phalanga detulerunt ad fillos Israel. Et S. Prosper, de Promissionibus et prædictionibus, parte 2 cap. 9 Vallis quædam eos excepit, ex qua botrum abscindentes, pro magnitudine phalangae imposuerunt, simul cum malis granalis etc. Proprium Afris vocabulum, ita Plintus lib. 7 cap. 56 circa medium: Prælium Afri contra Egyptios primum fecere fustibus, quos vocant phalangas. — Sapis olim, Siraboni Isapis, medio avo Sabis, nunc Savius, fluvius est Italix, qui ex Apennino ortus, celerrime Flaminiam perlabitur, inque mare Adriaticum defluit. — h Plance, tabula planæ. Acta S. Marcelli Papæ M. 16 Januarii ex libro de Romanis Pontificibus num. 3 jussit in eadem ecclesia iterum plancas externi. Et cap. 5 Actor. e MSS. num. 22. ut in eadem ecclesia plance sternerentur. — i Augustinus scribit, situm illud monasterium ac cellam fuisse in Vergereto payo ditionis Balneensis: qui pagus, monachis, quod Sanctum ejecissent, divinitus punitis, muliatus et ipse est mitra sterilitate, ut facta semente latissima quidem pullularet viriditas, segelem tamen non daret, sed nescio qua lue exaresceret. Adiere coloni ad Vallem Castri, ac Sanctum precati sunt, ut ad ipsos rediret, atque homines et agros benediceret. Paruit Sanctus, mandavitue ut ab Sacerdote ipsius cellam inhabitante benedictionem quotannis xinguli efflagiarent. ac certam vim musci, qui arboribus in locis humidis adnasci solet, ad cenobium Vallis Castri deportarent: quod tributum anno MDLIX aureo nummo annue pendende redemerunt.
Classensis Abbatiæ præfectura gesta; deposita. Tibur servatum.
C Aliquando autem vir sanctus non longe mansit a a Catria. Cumque ibi aliquamdior moraretur, manifeste sibi B. Apollinaris apparuit, et quatenus adb suum monasterium pergeret, ibique potius habitaret, ex magna auctoritate præcepit. Quod vir sanctus nequaquam negligendum ducens, locum, in quo morabatur, sine cunctatione deseruit, et quo missus fuerat, impiger festinavit.
30 Inclusus est etiam quodam tempore vir venerabilis in paludec Commiaclensi quæ dicitur Origarium: unde postmodum, præ nimio palustris coeni fectore et corrupto aere, ita totus tumefactus et depilatus exiit, ut nequaquam eadem, quæ inclusa fuerat, species videretur. Nam et caro ejus tota eatenus erat viridis, ut vix stellioni discolor appareret.
31 Alio quoque tempore in insula, quæ Pereum dicitur, habitavit, quæ videlicet insula a Raveña urbe duodecim fere millibus distat. Ibi vero dum in cella cum quodam venerabili viro, suo ninirum discipulo, Guillelmo nomine, moraretur, angusti parietes habitaculi repente flamma corripuit, deinde ad alta conscendens, dominari per tecta liberis jam viribus coepit. Protinus vir sanctus ad solitae defensionis argumenta confugiens, non quæ ibi erant reposita, foras extrahere, non, ut mos est, tecti scindulas dissipare, non aquarum abundantiam spargere, non ullis impulsus est ad extinguendos ignes nisibus D anhelare; sed solummodo orationem fudit, et confestim stridentes ignium globos Divina virtus extinixit.
32 Eodem vero tempore, juniord Otto Imperator Classensem abbatiam ordinare desiderans, optionem Fratribus dedit, ut quem ipsi vellent, indubitanter deligerent. At illi continuo unanimiter expetunt Romualdum. Imperator autem diffidens beatum virum ad aulam regiam evocari posse per nuntium, ire ad eum per semetipsum voluit, et ad cellam ejus sole jam occidente pervenit. Cui Romualdus, quia magnum hospitem in parva domo susceperat, lectulum suum ad quiescendum dare dignatus est. Coopertorium tamen Rex noluit, quia asperrimum judicavit. Mane autem facto, Rex secum ad palatium duxit, tandemque sibi instare, ut abbatiam susciperet, multis precibus coepit. Qui cum reluctaretur, et regiae petitioni assenus penitus denegaret, Rex auteme contrario excommunicationem et anathema ab omnibus Episcopis, Archiepiscopis et toto synodali concilio minaretur, tandem imminente necessitate succubuit, et animarum regimen coactus accepit. Referebat tunc hoc sibi nequaquam videri novum, sed ante quinquennium sibi fuisse divinitus revelatum.
33 Regebat itaque monachos sub districta regulæ disciplina, neque alicui ab ea declinare impune licebat: non denique nobilis, non litteris eruditus per actus illicitos in dextram lævamque partem deflectere, vel a rectæ conversationis audebat rectitudine deviare. Vir denique sanctus cordis oculos in cœlum figens, ut Deo in omnibus obtemperaret, non timebat hominibus displicere. Hoc autem Fratres considerantes, semetipsos prius accusant quia hunc sibi præsse poposcerant: deinde multis eum detractionum susurrationibus lacerant, et duris scandalorum aculeis vexant. Romualdus itaque videns, et suam perfectionem aliquatenus minui, et illorum mores proclivius in deteriora converti, Regem impiger adiit, et eo non leviter reluctante una cum Archiepiscopo e Ravennate, in utriusque conspectu virgam projecit et monasterium dimisit.
34 Porro autem Rex Tiburtinam nunc civitatem obsidebat. Cives enim inclytum ejus Ducemf Mazolinum nomine, interfecerant, ipsum quoque Regem correptis armis, a suis mœnibus exturbarant. Unde non dubium est, B. Romualdum illuc ex Divina providentia missum, qui imminens tot animarum periculum, sequestra pace delevit. Hoc etenim inter eos pactus est, ut Tiburtes ad honòrem Regis murorum partem diruerint, ac obsides darent: Ducis vero interfectorem ad ejus matrem catenatum dirigerent. Quæ sancti viri fusis ad Deum precibus mitigata, crudeli homicidæ crimen indulsit, et incolumem ad propria redire permisit. a Surius habet Carla. Mons est, aut jugum unum Apennini, vertice nubes superans, ut lib. 1 de Umbria Senonia, cap. 6 scribit Vincentius Maria Cimarellus. Augustinus situm tradit in Urbinate Ducatu, diaccesi Eugubina. — b Id est Classense, sive S. Apollinaris. — c Infra Ferrariam ad Padi ostia, xstuaria sunt ac stagna, poludesque, in his situm Comaclum. aut Commaclum, urbs non incelcebris ante annos 800, etiamnum Episcopalis, infrequens (amen. Leander Albertus scribit ab nonnullis Cymaculum dici, ànd ēav xpàtēs ab undis martinis. Itali Comachio vocant. — d Venit in Italiam Otto u, Sedi Apostolicæ, Crescentii Ducis tyrannide vexcalæ, opem laturus, anno Christi 996, ad quem annum hæc refert Baronius num. 4. — e Erat is Gerbertus, hoc ipso anno electus, qui deinde Papa Silvester u fuit. — f Surius atque ex eo Baronius, Matholinum vocat: in altera Vita Masolinus dicitur. Caussam Tiburis obsidendi fuisse scribit Baronius eodem anno num. 77, quod Tiburtes Crescentio tyranno adhæssent, atque ideo quæ hic narrantur perpetrassent.
S. Venerii institutio. Thammi Ducis conversio. Ottonis ui pænitentia.
Fecit quoque venerabilis vir apud Tibur alium boni
A boni operis fructum quem silentio prætereundum esse non arbitror. Quidam namque beatus vir, Venerius nomine, habitare primitus in monasterio coepit cum tanta humilitate et simplicitate, ut omnes illum Fratres subsannando despicerent, et delirum eum atque dementem esse putarent. Alii enim illum sæpe colaphizare, alii sordida, qua lebetes lavabantur, aqua perfundere, alii diversis illum solebant conviciorum jurgiis lacerare. Cumque ille se perpenderet inter tot adversa tranquillum suæ mentis statum servare non posse, consortium deserens, in solitudinem fugiens properavit. Ubi per sex annos absque vino omnique pulmento, sub nimiæ districtionis ariditate, permansit. Hunc itaque Romualdus, audita ejus fama, visitare curavit. Quem interrogans, sub cujus regimine degeret, cujusve arbitrio suæ conversationis obedientiam exhiberet, respondit se alieno solutum imperio, hoc sequi, quod sibi utilius videretur. Cui Romualdus ait: Si crucem Christi portas, superest ut Christi obedientiam non relinquas. Vade igitur, et consensu a proprio Abbate suscepto, revertere et sub ejus dominio humiliter vive: quatenus sacri operis ædificium, quod bona voluntas ædificat, humilitas erigit, obedientiæ virtus extollat. Hæc et multa alia ædificationis monita proferens docuit eum qualiter cogitationibus suis resistere, qualiter posset iniquorum spirituum infestationibus repugnare: et ita confirmatum et instructum, in multa eum alacritate reliquit. Ille igitur sancti viri documenta gratanter amplectens, Abbatem suum protinus adiit, consensumque accepit, et ad dilectam solitudinem quantocyus remeavit.
36 Volens autem in possessione sui monasterii habitare, ascendit in quoddam saxum, nullis hominum vestigiis pervium, et ab humana penitus conversatione remotum, ibique per quatuor annos, omni humano solatio destitutus, singulariter habitans, exceptis tribus buccellis, quas de monasterio secum detulerat, non panem comedit, non vinum bibit, non coctum aliquid omnino gustavit, sed solis arborum pomis et herbarum radicibus vixit. Erat autem in eodem saxo quædam concavitas, ubi colligebatur aqua in hieme, et qua vir sanctus tota bibebat æstate. Tandem vero cognito, quod ibi servus Dei moraretur, coeperunt ad eum multi confluere, ciborum alimenta deferre, et quæque sibi quasi necessaria ministrare. Quorum ille nullius indigens, cuncta pastoribus pecorum et aliis indigentibus exhibebat. Exhortante autem loci Episcopo, basilicam ibi fieri et consecrari permisit. In qua ipse aliquanto post tempore defunctus est, et a quibusdam se querentibus inventus est acclinis ante altare, quasi causa orationis in cubitis et genibus jacens. a Ubi nonnulla per eum Dominus miraculorum signa operari dignatus est. Sic denique, sic bona terra uberes fructus reddidit, quæ verbi semen ex ore Romualdi multiplicandum suscepit.
37 Apud prædictam quoque civitatem convertit beatissimus vir Thammum quemdam Theutonicum, qui, sicut dicitur, intantum Regi familiaris et carus extititerat, ut utriusque vestes utrumque contegerent, et amborum manus una paropsis communi sæpe convivio sociaret. Crescentius namque Senator Romanus, indignationem Regis incurrens, in montem qui dicitur Sancti Angeli, confugium petiit, et quia munitio inexpugnabilis est, obsidente Rege, ad defendendum se fiducialiter præparavit. Cui Thammus ex præcepto Regisb jusjurandum securitatis præstitit: et ita ille deceptus, adnitentec Papa, qui sibi inimicus erat, quasi reus majestatis, capitalem sententiam subiit. Cujus uxorem postea Imperator in concubinam accepit. Quia igitur Thammus et fraudis conscius, et perjurio tenebatur obnoxius, idcirco a Februarii T. II.
B. Romualdojussus est relinquere seculum. Qui mox a Rege licentiam expetens, non modo facilem reperit, sed nimium etiam alacrem fecit: erat enim prædictus Imperator monastico ordini valde benevolus, et nimia circa Dei famulos affectione devotus.
38 Ipse autem Rex ex eodem crimine beato viro confessus, poenitentiæ causas nudis pedibus de Romana urbe progrediens, sic usque ad Gargânum montem ad S. Michaelis perrexit ecclesiam. Per totam etiam Quadragesimam in Classensi monasterio B. Apollinaris, paucis sibi adhærentibus mansit. Ubi jejunio et psalmodiæ, prout valebat, intentus, cilicio ad carnem indutus, aurata desuper purpura tegebatur. Lecto insuper fulgentibus palliis strato, ipse in storea, de papyris confecta, tenera delicati corporis membra terebat. Promisit denique B. Romualdo, quod Imperium relinquens, monachicum susciperet habitum: et cui innumeri mortales erant obnoxii, jam ipse pauperculo subjectus coepit esse debitor sui. a S. Venerii natalem consignat Ferrarius in Catalogo SS. Italiae ad 13 Septembr. quo alter S. Venerius Abbas colitur: fatetur tamen in Ecclesia Tiburtina ejus memoriam non celebrari. — b Ita etiam Leo Ostënsis lib. 2 cap. 18. Imperator Crescentium Romanum Senatorem, qui se in castello sancti Angeli juxta pontem S. Petri, adversus eum rebellando munierat sacramento deceptum cepit; et mox ut reum majestatis capite obtruncavit. Glaber Roduiphus histor. lb. 1 cap. 4 scribit Crescentium clam arce egressum procidisse ad pedes Imperatoris sed ab hoc jussum in arcem reduci: ea capta, inde præcipitatum, a bobus per palustres vias rapiatum. ac demum suspensum. Agit de his. Baronius ad an. 996 num. 7 et seq. — c Evat is Gregorius V. Imperatoris consanguineus, cui a Crescentio oppositus Antipapa Philagathus Ep. Placentinus, Joannes XVI appellatus. — d De Gorgano monte Apuliae, et celebri in eo S. Michaelis ecclesia, egimus hoc ipso die in S. Laurentii Ep. Sipontini Vita, et sæpe alibi.
Ilustres S. Romualdi discipuli, in his S. Bonifacius Russorum Apostolus.
Romualdus autem cum eo, de quo jam diximus, Thammo, et cum Bonifacio viro clarissimo, qui nunc felicissimu Martyrem se habere Russiana gloriatur Ecclesia, et cum aliis conversis Theutonibus, a Tiburis oppido ad Monasterium S. Benedicti, quod in Cassino eo constitutum est monte, devenit. Ibi namque graviter infirmatus est, sed cito ex divina misericordia convaluit. Habebat autem equum satis egregium, quem sibi Busclavi Sclavonici Regis filius dederat, factus ab eo monachus. Hunc vir sanctus humilitatis studio permutavit, et lucroso concambio asinum laudabilis negociator accepit. Nimio quippe Redemptoris nostri desiderio, qui asellæ tergo consederat, vir venerabilis hoc ipsum animal libentius equitabat.
40 Cum his igitur omnibus superius nominatis Romualdus ad Pereum, ubi dudum habitaverat, rediit, ibidemque his et aliis multis Fratribus aggregatis, et per cellas singulas constitutis, tanto servore eremeticæ conversationis rigorem et in se et in aliis tenuit ut illorum vita omnibus, ad quos fama eorumdem pervenire poterat, mirabilis haberetur. Quis enim non obstupesceret? Quis non immutationem divinæ dexteræ prædicaret, cum vidisset prius homines sericis, imo deauratis vestibus indutos, crebris obsequentium cuneis constipatos, omnium deliciarum affluentiis assuetos, nunc eos cerneret uno birro contentos, inclusos, discalceatos, incultos, et tanta abstinentiæ ariditate contritos? Faciebantautem omnes opera manuum, alii scilicet cochlearia, alii nebant, alii retia nectabant, alii cilicia. Quorum tamen omnium vitam B. Bonifacii conversatio longius transcendebat. Hic denique Regis suerat consanguineus, ei ita carus, ut Rex illum non alio vocaret nomine, nisi Anima mea. Erat autem apprime liberalium artium doctrinis instructus, maximeque in modulationis musicæ studiis approbatus. Hic itaque cum
A in capella regia moraretur, videns ecclesiam antiqui Martyris Bonifacii, mox exemplo sui æquivoci ad martyrii desiderium provocatus, ait: Et ego Bonifacius vocor. Cur ergo ipse etiam Christi Martyr esse non debeo? Deinde quoque jam monachus factus, tanta se abstinentiæ frugalitate constrinxit, ut sæpe Dominicis diebus et quinta tantum feria per hebdomadam manducaret. Nonnunquam vero si urticarum, vel etiam veprium cerneret densitatem, illuc se projiciens volutabat. Ex quo cum quidam Frater aliquando eum corriperet, dicens: Hypocrita, quare hoc ad captandos popularis auræ rumores coram omnibus facis? Nihil aliud respondit: Tui sint Confessores, mei Martyres.
B debat, sed per singulos dies de medio pane et aqua vivens, in diebus festis, ignoto videlicet omni liquamine, quotidiano victui poma quælibet, vel herbarum radices addebat.
41 cum vero per diuturnam eremeticæ conversationis vitam ad prædicandum jam ire disponeret, Romam pergere studuit, et ab Apostolica Sede consecrationem Archiepiscopatusc accepit. Retulit mihi quidam senex monachus, qui eum illuc comitatus de Ravennæ finibus fuerat, quia in toto illo itinere vir venerabilis, cum omnibus quidem, qui eum sequebantur, pedester ibat, sed ipse jugiter psallens, et ceteros longe præcedens, nudis semper pedibus incedebat. Pro labore quidem itineris quotidie comedebat, sed per singulos dies de medio pane et aqua vivens, in diebus festis, ignoto videlicet omni liquamine, quotidiano victui poma quælibet, vel herbarum radices addebat.
42 Postquam autem consecratus est, quotidie observabat et monasticum pariter et Canonicum in celebrandis Horarum officiis ordinem. Cum vero jam ultramontanos peteret fines, equo equidem vehebatur, sed venerabilis Pontifex, sicut dicitur, nudis cruribus semper et plantis adeo intolerabilem frigidissimæ regionis tolerabat algorem, ut volens descendere, vix pedem ab subhærente ferro disjungeret, nisi aqua prius calida subveniret.
43 Ad gentiles autem postremo perveniens, cum tanta coepit servidi pectoris constantia, prædicare, ut jam nullus ambigeret, quia vir sanctus martyrium flagitaret. Illi vero timentes, ne, sicut post martyrium B.d Adelberti, coruscantibus miraculorum signis, Slavonicæ gentis fere omnes conversi sunt, ipsis quoque similiter eveniret, longo tempore a beato viro manus artificiosa malitia reprimunt, et cupidissimo mori, nolentes eum occidere, crudeliter parcunt.
44 Cumque ad Regem e Russorum vir venerabilis pervenisset, et constanti animo prædicationi vehementer insisteret, videns eum Rex squalidis vestimentis indutum, nudis pedibus incedentem, opinatus est, quia vir sanctus talia non religionis caussa perferret, sed ideirco potius, ut pecunias congregaret. Promisit ergo sibi, quia si ab hjusmodi vanitate recederet, ipse paupertatem ejus largissima divitiarum liberalitate ditaret. Bonifacius itaque mox ad hospitium sine mora revertitur, pretiosissimis pontificalibus ornamentis decenter induitur, et sic ad Regis palatium denuo præsentatur. Rex autem videns eum tam decoris vestibus adornatum, ait: Nunc scimus, quia te ad vanam doctrinam, non paupertatis inopia, sed veritatis impulit ignorantia. Verumtamen si vis vera credi, quæ asseris, erigantur duæ excelsæ lignorum catastæ, brevissimo a se interstitio separatæ, et igne supposito cum vaporatæ fuerint, ita ut utriusque struis unus ignis esse videatur, tu transi per medium. Quod si læsus ex aliqua parte fueris, ipsis te penitus consumendum ignibus trademus. Sin autem (quod credi non potest) sanus evaseris, omnes nos Deo tuo absque difficultate credemus. Cumque hoc foedus non solum Bonifacio, sed et cunctis, quæ aderant, gentibus placuisset; Bonifacius ita vestitus velut Missarum solennia celebraturus, prius cum sanctificata aqua et incenso thure undique perlustrans ignem, dein stridentes flammarum globos ingressus, ita exivit illæsus, ut nec minimus capitis ejus capillus videretur exustus. Tunc Rex et ceteri, qui huic spectaculo interfuerant, catervatim se ad pedes beati viri projiciunt, indulgentiam lacrymabiliter petunt, et baptizari se instantissima supplicatione deposcunt.
43 Coepit itaque tanta gentium multitudo ad baptisma confluere, ut vir sanctus ad spatiosum quemdam lacum pergeret, et in ipsa aquarum abundantia populum baptizaret. Decrevit autem Rex, ut regnum relinquens filio, ipse quamdiu viveret, se a Bonifacio nullatenus separaret. Frater autem Regis cum ipso pariter habitans, dum nollet credere, absente Bonifacio, ab ipso Rege peremptus est. Alius vero frater, qui jam a Regis erat cohabitatione divisus, mox ad eum vir venerabilis venit, audire verbum ejus noluit, sed de conversione fratris nimia adversus eum ira succensus, continuo comprehendit: deinde timens, ne si vivum teneret, Rex eum de manibus ejus eriperet, in sua præsentia, circumstante non parva hominum multitudine, decollare præcepit. Statim vero et ipse caccatus est, et tantus eum cum omnibus, qui adstabant, stupor oppressit, ut nec sentire, nec aliquod humanitatis officium agere aliquatenus possent, sed cuncti velut lapides rigidi et immobiles permanerent.
46 Rex autem hoc audiens, nimio dolore perculsus, omnino deliberat non solum fratrem occidere, sed et cunctos, qui sibi tanti reatus fautores extiterant, gladiis trucidare. Sed cum illuc protinus advenisset, et corpore Martyris adhuc in medio posito, fratrem simul cum reliquis hominibus sine sensu et motu stupefactos adstare conspiceret; hoc sibi cum suis omnibus placuit, ut prius pro eis oratio fieret, si forsitan illis divina misericordia sensum, quem amiserant, reformaret: deinde si acquiescerent credere, indulto crimine, viverent: sin autem, omnes ultoribus gladiis interirent. Cum igitur et ab ipso Rege, et a ceteris Christianis diutius fuisset oratum, non solum prior sensus stupefactis hominibus redditur, sed insuper consilium quoque flagitandæ veræ salutis immittitur. Nam continuo pœnitentiam sui criminis flebiliter expetunt, baptismi sacramenta cum magna alacritate suscipiunt, super corpus quoque beatissimi Martyris ecclesiam construunt. Verumtamen ego, si de hoc mirabili viro cuncta, quæ dici veraciter possunt, virtutum dona referre tentarem, deficeret forsitan lingua, non deficiente materia. Dum igitur Bonifacii virtus proprio indigeat stylo, idcirco tamen illum cum aliis Romualdi discipulis summotenus hic memorare curamus, ut ex eorum laude, quam magnus vir gloriosus magister eorum fuerit, demonstremus: quatenus dum celsitudo clientium auribus fidelium insonat, quam excelsus Doctor eorum fuerit, ex schola, quam tenuit, innotescat. a Iter hoc S. Romualdi ad Casinense monasterium, inque eo xgritudinem memorat etiam Leo Ostiensis lib. 2 cap. 18. Ad quod caput perperam annotatum a Breulio est, S. Bonifacium, S. Romualdi discipulum, Archiepiscopum Moguntinum fuisse, cujus apud Surium exiat Vita, non 3, ut ait sed 3 Junii. Fuit S. Bonifacius Moguntinus altero illo annis circtier 250 prior; sed uterque Archiepiscopus, uterque Gentilium Apostolus, uterque Martyr. Russorum aulem Apostolus inscriptus est Martyrologio Rom. ad 19 Junii. Franc. Maurolycus eum quoque die quinto ejusdem mensis refert. — B Surius, Busclavinus. Melius Busclavi Regis fillus, sive Boleslao, aui Bolizial. Ita infra num. 48 Busclavus Rex, ubi de Boleslao, cognomento Chabri, Polonorum secundo Christiano Duce, primo Rege, est sermo. Cum enim non addat quorum is Rex esset, perspicue innuit se de eo loqui, quem ante Sclavonicum Regem appellavit, sive Sclavorum Poleniorum. Sed quis ejus flitus monachus? Scriptores Poloni solum et Myeczlaum, sive Myeszkonem videntur tribuere: cum Dithmarus Merschurgensis, qui cum eo vixii, ita scribat lib. 4 Chronici. Duxit hic (Boleslaus) Rigdagi Marchionis fillam, postmodum dimittens eam: et tunc ab Ungatia sumpsit uxorem, de qua habuit filium. Bespreri nomine, similiter expellens eam. Tertia fuit Connildis, edita a venerabili seniore Drobemiro, quæ Christo fidelis, ad omne bonum instabilem conjugis sui mentem declinavit, et immensa eleemosynarum largitate et abstinentia utriusque maculas abluere non
A non desistit. Peperit hæc duos filios Miseconem et alium, quem dilecti senioris sui nomine vocavit: filias quoque tres quarum una Abbatissa, secunda nupsit Hermanno Comiti, tertia filio Regis Wlodomir. Eadem quoque ratione Miechovius et alti Polonici scriptores tradunt Myeczlao i unicum fuisse filium, quem dizimus Boleslaum: ast idem Dilhmarus, Miseconi, Polentorum inclyto Duci uxorem ait fuisse Dobrawam, senioris Bolizlai Bohemiæ Ducis sororem, cujus horlatu Christianam fidem suscepit: ea natus Boleslaus dein duxit Miseco Odam. Thiedrici Marchionis filia quæ et tres filios peperit, Miseconem, Sventepulcum, et Bolizlaum. Sed cum an. 992 (non, ut Miechovius, 999) obitsset Miseco Dux, jam senex... relinquens regnum suimet plurimis dividendum, id postea filius ejusdem Bolizlavus, noverca et fratribus expulsa, excecatisque familiaribus suis Odilieno atque Pribuvolo, vulpina calliditate contraxit in unum. Quis autem fuerit ille Boleslai filius monachus, an primæ uxoris filius, an secundæ, an fortassis, Boleslaus Miseconis u frater, haud proditur, nec nos divinamus. Erat sane Miseco ea ælate, ut initio regni S. Henrici, ad hunc legatus a patre sit missus; ut potuerit frater monachicæ vitze tunc quoque esse idoneus. Proclevius lamen est, ut existimetur secunda Boleslai uxore Ungara natus, Misecone senior fuisse. Longe autem a recta ratione aberrat Miechovius dum lib. 2 cap. 13 scribit hunc Regis Poloniæ filium fuisse Casimirum Monachum, 20. Atqui quod hic narrat B. Petrus Damianus contigit vivente adhuc Ottone m Imp. qui obiit an. 1002, 28 Januarii. — Hierony Croatiæ et Bulgariæ Regis filio. Nondum cum illa scribebat B. Petrus Damianus, nedum cum vivente S. Romualdo in Italia erat an. 1076 a B. Gregorio vii delatus est, ut videre est apud Barobant Principi. Tempore quidem Constantini Porphyrogeniti, filii Leonis Sapientis Imp. circuler annum 942, audita Simeonis Bulgariæ Principis morte, vicinæ gentes Turci, Servi, Chrobatæ, atque alii, Bulgaros bello petere statuebant; inquit Cedrenus, ac postea, Subacta a Basilio Porphyrogenito Bulgaria, sub annum 10149, Imperatori se dedidit etiam contermina Chorbatorum gens, et ejus Principes, fratres duo. — c Franciscus et Silvester Maurolyci et alti Bosnensem Archiepiscopum faciunt. Non videtur certæ Sedi addictus, sed ordinatus Antistes, ut Gentibus prædicaret. — d S. Adelberti Ep. Pragensis, in Prussia martyrio an. 997 coronati Vitam dabimus 23 April. — e Jam ante Rex Russorum Wladomirus, ducta Augustorum Basilii filii et Constantini sorore Anna fidem Christianam susceperat, cum suis, et adhuc vivebat, verisimile est S. Bonifactum aliam quampiam gentem Scytharum, sive Russorum adiisset Maurolicus et Razzius Regem hunc Busianum appellant.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.