Cænobium est Marense, in ditione Coloniensi, iñfra Novesium urbem, nobilium Virginum instituti Præmonstratensis: quod, multa licet aspera perpessum nuperis bellis ac seculi superioris, floret tamen etiamnum morum honestate cultuque religionis. Conditum ab annis fere 10, in Meer, sive Mehre, arce ad lacum sita, unde nomen, quod nostrate Teutonica lingua mare vel lacum sonat: spatiosus deinde ac commodius extra arcem, haud tamen ab lacu procul, ædificatum.
2 Id B. Hildegundis construxit, ac possessionibus suis liberorumque dotavit. Ea Hermanno ac Hadewige Lidtbergæ Comitibus prognatæ fertur, nupta Lothario Comiti Arensi, cujus videtur in Eyflia ditio fuisse, ac circa Aram flumen, ubi etiamnum præter Arenbergam, nuper Ducatus titulo decoratam, Novæ-Aræ, vulgo Nievenar, Comitatus, Ar-villare quoque, et Aldenaer, seu Vetus-Ara, et fortassis Ara Ubiorum olim. Eodem tractu Sibodo ab Hochsteden Comes de Are Steinfeldiam altero ante ortum Præmonstratensium seculo fundasse traditur. Peperit Lothario Hildegundis Hermannum et Theodoricum, filiamque Haduigem. At viro, filioque Theodorico mortuis, Deo se cum filia consecravit, ac Marense cænobium condidit: matris sororisque Gertrudis exemplum imilata, quæ, Hermanno Comite vita functo, in Dunwaldense ordinis Præmonstratensis cænobium, supra Molheimium, Colonia haud procul, seccesserant Deo famulaturæ. Pia Hildegundis consilia promovit Hermannus ejus filius, qui jam ante eidem Ordini dederat nomen in monasterio Cappenbergensi, quod postea per annos XI. laudabiliter rexit. Unde Reinoldus Archiepiscopus Coloniensis in primo suo Diplomate inferius recitando ait, B. Hildegundem, adjuncta sibi manu venerabilis filii sui Hermanni, quem tunc unicum habebat, Deo bona sua obtulisse. Et Alexander III Papa in Bulla itidem paullo post proferenda, juxta constitutionem, inquit, Hermanni Cappenbergensis Præpositi, cujus juris castrum Mere noscitur extitisse. Quare idem Hermannus fundator Marensis habitus. Ita xii Januarii § 10 ad Vitam B. Godefridi Cappenbergensis num. 33 in Catalogo Præpositorum Cappenbergensium: 1v B. Hermannus Comes Arensis, ex Lothario et B. Hildegunde natus, fundator cœnobii Marensis, summa cum laude præfuit annis xl. Et mox in alio Catalogo: Quartus Ecclesiæ nostræ gubernacula suscepit D. Hermannus Abbas, Merensis cœnobii fundator: qui cum annis xl admodum laudabiliter præfuisset, beato fine quievit. alibi filia Comitis Cliviæ dicita. nomine Margareta:
B Alios Marensi fundatrici parentes, nomen aliud ipsi filiæque, tribuunt MSS. Chronica Cliviæ, Jutiæ, Gelriæ: Arnoldus, inquiunt, Theodorici germanus, Comes Clivensis xvii, annis rexit xlvii, temporibus Henrici v, Lotharii ut atque Conradi ut Romanorum Imperatorum; tantarum quippe virtutum Princeps, quod Margaretam, Suaviæ Ducis filiam, et Frederici 1 Imp. sororem, in conjugem accipere meruerit: ex qua genuit Theodoricum successorem. Aleydam Comitissam de Altena, sive Marca, et Margaretam Comitissam de Meer et Aere; quæ singulari devotione permota, post mariti, viri utique bellicosissimi, necem, ex castro suo Meer prope Nussiam, abbatiam fundavit Ordinis Præmonstratensis, tunc a novo incipientis: in qua ipsa, una cum filia Margareta, seculi pompis despectis, sanctimonialis effecta, post paucos annos in Abbatissam consecrata fuit anno Domini cœclxvii. Quæ et in Christo defuncta, in Choro ejusdem ecclesiæ cum miraculorum gloria sepulta requiescit. Insuper Arnoldum Cliviæ Comitem, ejus genitorem, matremque Margaretam, gravissimis suis moribus et vitæ sanctitate adeo pellexit et inflammavit, quod ex oratorio Comitum in Bedberch erecto, abbatiam insignem ejusdem Ordinis erigerent et magnifice dotarent. alibi ejus mater Margareta appellata,
C Eadem sere scribit Wernerus Teschenmakerus, qui Arnoldi Clivensis liberos enumerat, Theodoricum et Arnoldum filios, mutuos vicissim successores, Aleidem Comitissam de Marcka, et Margaretam Comitissam de Aere et Meer prope Novesium. Ex eaque, inquit, præter filium Theodoricum Comitem Meerensem mature mortuum, due filiæ vicissim prodierunt, Elisabetha Randeradia, et Hildegundis Meerensis: quarum postrema, divisione cum sorore instituta, castrum suum Meerense in cœnobium ordinis Premonstratensis Vestalium anno cœclxv convertit: inque eo cum Matre monachatum professa, ipsaque Abbatissa prima renuntiata, post mortem in templi Choro sepulta est. quæ Hadwigis fuit, sed Clivensis.
5 Dissimulat hic auctor heterodoxus miracula B. Hildegundis, sed et alia (uti parum curiosus est) peccat, ut cum antea Arnoldi Clivensis uzorem Idam, quæ aliis Margareta est, facit Conradi filiam, Frederici Barb. Imper. sororem, cum constet Frederici Imp. patrem non Conradum fuisse, sed Fredericum, Conradi ut Imp. fratrem. Suggerit tamen quo citata Cliviæ Comitum Chronica corrigi posse videantur: nimirum, ut dicatur Arnoldi filia non Margareta aut Hildegundis fuisse, sed Haduigis, quæ Hildegundem deinde genuit. Eam enimvero Clivensem fuisse tradit in Annalibus brevibus Ordinis Præmonstratensis Mauricius du Pre, ita seribens: Fridericus Archiepiscopus Coloniensis Dunenvaldense Virginum cœnobium dotat cum Arnoldo Comite Montensi: moxque illic Hadewigis Comitissa Clivensis, et Gertrudis ejus filia junior, disciplinae regulari se subjiciunt. At nullus eo tempore Montensis Comes Arnoldus. Clivensis autem Arnoldus, ut ex Aleyde filia, Adolpho 1 Comiti Marcano nupta, nepotem habuisse dicitur Brunonem ut, anno cœccxxii Coloniensem Antistitem creatum, ita ex altera filia Haduige neptem Hildegundem facile est ut nactus credatur: quæ si nupta est eo anno, quo ejus consobrinus Bruno D Episcopus obiit cœccxxvii; potuerunt sane circiter annum cœclxv, aut etiam prius, filii ejus ea fuisse xlate, ut alter Imperatorem in Italiam comitaretur, alter Præmonstratensi familiæ se addiceret. Quod de Arnoldo dicitur ad studium pietatis pellecto, valuisse ad id filiæ Haduigis, neptiumque Gertrudis et Hildegundis, proneptisque Haduigis exempla, verisimile est.
6 Diutius genealogii hisce eruendis firmandisque inhærere haud opus. Cur aliter atque Chronica illa et Wernerus sentiamus, facit Ægidii Gelenii antiquitatum sacrarum ac profanarum scientissimi viri auctoritas, qui et diplomata et primigeniis Actis transcripta, quorum sane est fides quam vulgarium genealogiarum longe certior, et iis consentientem B. Hildegundis, quam hic damus, Vitam ex tomo primo collectaneorum scriptorum suorum nobis singulari humanitate communicavit. Idem ex iisdem diplomatibus lib. 1 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, syntagm. 7 tradit Reinoldum Archiepiscopum inter alia Ecclesiæ Coloniensi acquisivisse a B. Hildegunde de Mehre Comitatum infra Novesium, consentientibus sanctissimis Hildegundis liberis et sorore Elisabetha Comitissa de Randeradt et Litberg.
7 Hildegundem porro Beatæ titulo honestat Chrysosolomus vander Sterre, monasterii S. Michaelis in civitate Antwerpiensi Abbas, in Natalibus SS. Ordinis Præmonstratensis, quos ante xxx annos edidit. Plus illi tribuitur in libello un. cœccxxxv Matriti excuso, qui Ordo recitandi Officium Divinum inscribitur; ita enim habet: vi S. Hildegundis Comitissæ, duplex. Verum, extra Sanctos Hispanos, non est istius libelli apud nos auctoritas magna. Consignat enim nonnullos veluti duplici aut semiduplici officio celebrandos, qui ne illis quidem in locis, ubi eorum corpora asservantur, ullam obtinent in publicis precibus commemorationem.
8 Beatam etiam appellat Joannes Pagius Bibliotheæ Præmonstrat, libro 2, uti et Haduigem, de qua agemus xiv Aprilis. Eam quoque et Hadwigem filiam eodem honore condecorat in Fastis Agrippinensibus jam citatus Ægidius Gelenius, sed eo solidius, quod e propinquo explorare omnia potuit: et in Vita, præter miracula quibus est a Deo honorata, traditur corpus bis, cum esset in Conversarum (ut vocant) Choro sepultum, nocte fuisse virtute Divina exhumatum, atque Hermanni Præpositi Cappenbergensis aliorumque consilio ante summum altare conditum: postea inde etiam sublatum. et in tumbam belle sculptam honorifice repositum. Demum subditur: Eam jam olim Beatam et Sanctam appellarunt, consuetoque Sanctorum aliorum more pinxerunt; imo et invoçarunt, vetusta ad eam oratiuncula teste, Cingulum ejus parturientibus, et pectinem cephalea laborantibus, ad optatum effectum profuisse, certum est. Ita illic. Et supra relatum ex Chronicis MSS. miraculorum gloria mortuam refulsisse.
Vita auctore Petro rostio
Ord. Præmonstr. Steinfeldensi Canonico.
Beata Hildegundis, Marensis cœnobii fundatrix, Hermannum Comitem Lidtbergensem habuit patrem, matrem vero Hadewigem itidem Comitissam nobilissimam; quæ marito defuncto una cum Gertrude filiarum tertia, Deo servitura in Dunwaldense Præmonstratensis Ordinis monasterium secessit, cui prædium egregium, Zulhoven appellatum, contulisse dignoscitur.
2 Piæ matris suæ exemplum secuta B. Hildegundis, Lothario Comite Arensi marito suo et Theodorico filiorum altero mortuis, alteroque Hermanno in Kappenberg monastice professo; circa annum dclxv, postquam ad limina Sanctorum Apostolorum fuisset perecperegrinata, Christum omnium bonorum suorum constituit hæredem, et in castro suo Meer sacrarum Virginum fundat monasterium. Pios ejus conatus et cepta nonnihil remoratur Elisabetha soror ejus, primam bonorum inter eas initam divisionem retractans, et aliam sibi adjudicari a a Reinoldo Archiepiscopo petens et obtinens. Celebratur igitur multis Prælatis, Comitibus, Baronibus aliisque præsentibus divisio secunda: retinetque B. Hildegundis castrum Meer cum omnibus ministerialibus, hominibus, possessionibus et justitiis ejus; itemque prædium in Burich, Seist, Creveldt, olim Crinfeld, et Quirinfelt, Barmen, Hulsen, Watscherd, Winteren, Wulstorp, Overmandt juxta Mosam, Doveren et Bendert, cum omnibus pertinentiis eorum. Elisabethæ vero obtingit castrum Lidberg cum omnibus ministerialibus, hominibus, possessionibus et justitiis ejus; adhæc prædium in Steinfale, Steinfurt prope Lidberg, Scheterhusen, Zoppoldisbroig et Prumere, cum omnibus pertinentiis singulorum. Sorori jam sua portione contentæ, et omni in perpetuum renuntianti importunationi, B. Hildegundis ex consueta pietatis liberalitate, superaddit et donat prædium suum in Overmundt, in Doveren, et in Bendert; ministeriales quoque suos in Barmen (non autem prædium ibidem) et beneficium suum in Bruche.
B Monasterii recens fundati cura in spiritualibus venerabili viro M.b Udalricoc Præpositod Steinfeldensi, sacræ Theologiæ Doctori, ejusque successoribus commissa; B. Hildegundis, una cum Hadewige filia sua, in eo ordinem et habitum assumit Præmonstratensium: ac non multo post Virginum ad eam confluentium Præfecta, sive (ut eo tempore hujus instituti Antistite vocabantur)e Priorissa prima designatur.
4 Animarum crescente numero, ipsa commodiore loco non procul a mari, seu lacu castrum alluente, modernum condit monasterium: cujus ecclesia S. Laurentii (cui et sacellum jam ante erectum sacrum est) anno mclxvii extruitur, turrim habens mirabili schemate, et (ut aiunt) ad imitationem Laurentianæ extra muros urbis Romae factam. Ferturque Theodoricus in Italia militiæ vacans, hujus sancti Martyris templum incendisse, ac ideo, quamvis de peccato dolens, a Deo subitanea morte punitus, et in Urbe honorifice sepultus esse.
5 Porro B. Hildegundis plusculis annis supervivens, plantationem suam cum incredibili gaudio florere videt, et fructificare suavitatem odoris: et singulari devotionis spiritu perfusa, non diebus neque noctibus a laudibus Divinis et oratione cessat: suisque in Christo filiabus vitæ sanctimonia prælucet, quibus ulterius ac melius de temporali subsidio providere pergit sollicita, multum eam juvante Theodorico Comite ab are et Hochstede, sui quondam mariti (ut aiunt) fratre.
6 Novellum hoc collegium Reinoldus, ejusque in archiepiscopatu successorf Philippus benigno favore prosequuntur: quorum hic varia ei concessit privilegia; ille fundatrici, Reliquiarum conquirendarum studiosæ, duo donat brachiag SS. Felicis et Naboris Martyrum,h jam pridem una cum sanctis tribus Regibus Mediolano Coloniam per eum translatorum.
7 Alexander Papa III anno i mclxxxviii B. Hildegundis fundationem confirmat, amplissimaque coenobio Marensi largitur privilegia. Anno mclxxxiii rivus, qui per vicinos agros aliorsum labebatur, per conventum ipsum ab ea deducitur.
8 Post mortem claret miraculis, quæ monasterii libris k bello Coloniensi direptis intercidisse videntur. Defunctæ corpusculum (ut majorum traditione accepimus) cum in Conversarum choro bis terræ mandatum esset, utraque vice sequenti die reperitur exhumatum, et versus januam ad presbyterium ducentem utcumque directum: ideoque filii Hermanni Præpositi Kappenbergensis aliorumque consilio, ante summum altare tertio sepelitur. Ejus sacra ossa successu temporis sunt elevata, ut vocamus, et ipso sepulturæ loco in tumbam belle sculptam ac depictam honorifice collocata.
9 Eam jam olim Beatam et Sanctam appellarunt, consuetoque Sanctorum aliorum more pinxerunt, imo et invocarunt, vetusta ad eam oratiuncula teste. Cingulum ejus parturientibus, et pectinem cephalea laborantibus ad optatum effectum profuisse certum est.
10 Hermannum filium quoque Beatum habitum fuisse, ejus olim in ecclesia Marensi ad matris dextram picti testatur effigies. Quin et ossa Hadewigis filiæ (quæ matri in regimine successit, ac prima Magistræ nomen accepit) reverenter involuta prope summum altare usque ad Truchsesianæ desolationis tempora asservata fuerunt. a Hujus de ea transactione Diploma infra dabimus. — b Ulricum vocat Cæ arius lib. 4. cap. 62 et virum magnæ litteraturæ ait fuisse, ac preclara de eo narrat. — e Nondum enim, inquit idem Cæsarius, in Ordine Præmonstratensi erant Abbates. — d Steinfeldia abbatia est celebris, in Ardema, loco saxoso, ut nomen indicat. Ælificata traditur (ut supra indicavimus) a Sibodone Comite de Are, circa tempora Henrici Aucupis, primum sani timonalibus Virginibus longo tempore habitata: iis deinde ob solutam disciplinam anotis, data Canonicis regularibus, qui non multo post Præmonstratenum in titium recens exortim amplexi sunt. Primus istich Præpositus fui: Everwinus, secundush. Udalricus, — e Hinc corrige non solum Teschenmakerum et Chronica Cliviæ c'ata, quæ in Abbatissam consecratam tradunt, sed et eos qui Præpositam vocant, crutus Vander Sterre et ex eo Paginus Antistitam dixxere. Priorissam appellat Alexander III infra. — f De hoc infra agermus od Bullam Alexandri III. — g Coluntur 12 Iulii, ubi Nos de corum translatione. — h Imo paulo ante, anno nimirum 1104, in vigilia S. Jacobi Coloniam cas Reliquias atulerat Reinoldus, uti habent Gode ridi monachi S. Pantaleonis Annales, — i Infra ad ipsius Alexandri Bullam ostendemus anno 1179 datam. — k Han'e annos fere 70 a' Gebhardo Truchsesio morum, cum Sede esset dejectus, quod Agnetem Mansfeldiam s.bi conjucem sumpsisset, ejurata fide Ca'holca. Bullum illud brevier describit Famianus Sirada de bello Belgico dec. 2 lib. 3.
REINOLDI ARCHIEP. COLON.
DE DONATIONE B. HILDEGUNDIS, ET FUNDATIONE COLLEGII MARENSIS;
Ex MS. codice AGIDII GELENII.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Reinoldus Dei gratia sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus universis Christi fidelibus in perpetuum.
Quæ ad excellentem Domus Dei decorem, tempore nostri præsulatus, et per nostrum ministerium dignatiosuperna ordinavit, vivacitati scripturarum necessarium duximus committere; ne imposterum in re ordinatissima et ad exemplum virtutis dignissima, oblivio errorem, error turbationem possit inducere. Ideo universis præsentis ævi ac futuri, Ecclesiæ Dei fidelibus, per præsentem paginam cupimus innotescere, quod illustris matrona Hildegundis Comitissa de Are Divino inspirata consilio, dum Coloniam, a secundo ab Italia, Deo duce, remeassemus, castrum suum Mere et universa prædia sua, quæ ex jure hæreditario in dominium et usum ejus cesserant, ministeriales quoque suos, et numerositate et honestate valde commendabiles, adjuneta sibi manu venerabilis filii sui Hermanni, quem tunc unicum habebat, Deo in manibus nostris obtulit, ac pro remedio animæ suæ et prædilecti filii sui Theodorici quondam Comitis Arensis, totiusque generis sui, Deo et B. Petro in Colonia, nobisque et successoribus et sanctæ Coloniensi Ecclesiæ perpetuo donavit.
2 Tam honestam autem donationem, honestissima et (ut speramus) Deo gratissima, præcessit conditio, ditio, ut juxta beatum desiderium prædictæ matronæ, nostro et Ecclesiæ Coloniensis consensu ac patrocinio, idem castrum Mere in sortem Religionis cederet, et sacræ castitatis habitaculum fieret: ut ubi quondam terrenæ viguit exercitium militiæ, nunc spiritualis militia sub B. Augustini Regula per collegium sacrarum Virginum et ancillarum Domino deserviret: essetque cura spiritualis providentiæ, et regimen ordinis in manibus venerabilis viri Magistri Udalrici Steinueldensis Præpositi, et ejus successorum temporibus ita sibi succedentibus in perpetuum.
Præterea concessione nostra etb Priorum ordinatum et firmatum est, ut omnem fructum et justitiam ex prædiis ejusdem matronæ provenientem, sive in agris, sive in vineis, sive in nemoribus et forestis, sive piscationibus et pascuis, vel in quibuslibet pensionibus et mancipiis, Merensis Ecclesia sub dominio B. Petri in integro possideret; et sub nostro successorumque nostrorum patrocinio in sustentationem sacri illius collegii omnia cederent. Prædicta autem Comitissa concedente et conferente omnem respectum ministerialium, et omne jus proveniens ex beneficiis eorum, manibus nostris et successorum nostrorum, libere conservavimus: hoc tamen ipsi tantum Comitissæ permisimus, si quod vulgo dicitur Hergewede, ipsa vivente de ministerialibus Merensibus vacaverit, ipsa illud ex nostro mandato recipiat: omnesque eidem ministeriales, sicut ante hanc donationem, ipsi Do. Comitissæ serviant ex nostro præcepto, quamdiu ipsa superstes fuerit. Insuper si qua persona ex ministerialibus illis ad sacrum illud collegium se transferre, vel aliquid beneficiorum, quæ quondam de castro Mere tenebat, Ecclesiæ Merensi, seu sponte seu pro pecunia, libere resignare voluerit, hoc ei omni tempore sit licitum. Præterea statuimus, et sub anathemate interdicimus, ut nullus unquam Advocatus, vel subadvocatus, Ecclesiæ de Mere se audeat ingerere: quia tuitionem loci, et jus advocatio, nobis nostrisque successoribus omnibus specialiter reservamus.
Si quis autem distincte nosse voluerit prædia nostro dominio et usibus sacri collegii collata, numeret in subscriptis: primum est in Mere, secundum in Budicke, tertium in Seist, quartum in Creinueldt cum quarta parte Ecclesiæ, quintum in Barmen, sextum in Hulsen, septimum in Weschrteit, cum integra Ecclesia, octavum in Wintre, nonum in Wulkesdorp. Ut autem Coloniensi Ecclesiæ tam grata donatio, et Merensi Ecclesiæ tam provida, tam sancta ordinatio, inconvulsa et omnino intacta permaneat, banno B. Petri Principis Apostolorum, et sanctæ Dei Genitricis Mariæ, et omnium eolestium virtutum, et nostro, quæ facta sunt et statuta, firmissime communimus: ita si quis unquam temerarius iis obviare attentaverit, nisi cito resipiscat, omnipotentis Dei iram, et totius eolestis curiæ vindictam incurrat. Et ut de veritate factorum vel dictorum nullus ex posteris dubitare queat, paginam præsentem, omnem seriem gestorum exponentem, sigillo nostro, quasi veritatis speculo, signavimus.
5 Hæc autem sunt nomina testium, qui huic interfuerunt donationi: Herimannus Præpositus majoris Ecclesiæc Philippus Decanus ejusdem Ecclesiæ. Gerhardus Præpositus Bonnensis. Hugo frater ejus, Præpositus in gradibus. Bruno Præpositus de S. Georgio. Herimannus Præpositus Knetstedein. Gernodus Præpositus de Havenbruno. Nicolaus Abbas de S. Martino. Hermannus Comes de Saffenberg, majoris Ecclesiæ Advocatus. Adolphus frater ejus. Henricus de Vorburgh, Vice-Comes. Henricus Comes de Gelren. Wilhelmus Comes Juliacensis. Ulricus Comes Arensis. Theodoricus Comes de Hoestaden. Everhardus Comes de Seina. Engilbertus Comes de Berge. D Henricus Comes de Kuick. Gozuinus Comes de Heinesbergh. Gerhardus de Mulisfurt, Conradus de Linepo, Hermannus de Hengebach. Theodoricus et Florentius de Kempenich, Hermannus de Diedichem, Engelbertus de Harnem, Everhardus de Hymbere, Rabodo et Constantinus frater ejus de Berge Everwinus de Holze, Arnoldus Vice-Comes castri Mere, Hermannus de Werbe, Giselbertus de Berge, Arnoldus de Heilislo, ministeriales S. Petri. Gerhardus Advocatus Coloniensis, Herimannus de Alfetra, Henricus de Folmutestein, Henricus de Alphein, Herimannus Camerarius, Hermannius de Happendorp, Godefridus de Zulpecho, Gerhardus Albus de Colonia, Conradus de Burgele, et multi alii tam ministeriales quam Comites et liberi, qui testes interfuerunt. Actasunt hæc anno Dominicæ Incarnationis MCLXVI, Indict. xiii, regnante Romanorum victoriosissimo Friderico, anno Pontificatus nostrid primo Data viii Calendr. Martii, apud Nussiam.
Sigillum Reinoldi consuetum. a Ter Fredericum Imp. in Italiam comitatus est Reinoldus. Secunda vile redit, ut supra indicavimus, an. 1164. 24 Julii. Anno 1163, 2 Octobr. consecratus est a Philippo Ep. Oenal rugensi. Anno 1166 Herum in Italiam profectus, anno 1167, 14 Augusti obii, vir saplentia et industria mirabilis, teste Goderido monacho, sed in hoc dignus reprehensione, quod in gratiam Imperatoris legitimo Pontifici Alexandro in adversatus sit. — d Ita appellari isthic soliti Decani, ut nos eruditissimus Glentus docuit. Ita in 2 Diplomate: Coram nobis et Comite Hermanno de Saffenberg, cunctisque Prioribus Ecclesiæ, et Nobilibus terræ — c Philippus Heinsbergius Reinoldi successor fult, ut post dicemus. — d Quia nimirum an. 1163 consecratus primum erat, licet diu ante electus.
Diploma II
EJUSDEM REINOLDI ARCHIEPISCOPI, de divisione bonorum
INTER B. HILDEGUNDEM ET SOROREM.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Reinoldus Dei gratia Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus, universis in Christo renatis in perpetuum.
Suadet providentia, requirit necessitas, ut oblivionis molestiæ, quam mundanorum actuum multiplicitas, et humanæ vitæ parere consuevit fragilitas, vivacis remedio scripturæ occurramus. Ideoque præsentis scripti suffragio universis tam præsentibus quam futuris notum fieri cupimus, quod Domina Elisabeth de a Randerode, priorem divisionem, quæ inter sororem ejus Comitissam de Meite, Dominam videlicet Hildegundem, et inter ipsim facta fuerat, injustam fuisse conquerente, Dominorum nobilium, qui præsentes aderant judicio, secunda ei adjudicata est divisio. Utræque ergo sorores, ex nostro mandato, rursum convenientes in nostri præsentia nuntii, sub alterno consensu, consentientibus etiam filiis Dominæ Elisabeth, partitæ sunt. Cessit siquidem Dominæ Hildegundi castrum Mere, cum omnibus ministerialibus ceterisque hominibus, et cunctis possessionibus ac judiciis eidem castro pertinentibus. Præterea allodium ejus in Berudcke et in Seist, in Crinuelt, et in Barmen, et in Hulsen, et in Wateschelte, in Wintre, in Wulkestorp, in Overmunte juxta Mosam, in Doveren, et in Benderth, cum omnibus eorum pertinentiis. E contra Dominæ Elisabet in hac divisione cessit castrum Litberg, cum omnibus ministerialibus ceterisque hominibus et cunctis possessionibus ac justitiis eidem castro pertinentibus. Præterea allodium in Steinfale et in Steinfurte prope Liberg, in Schetershusen, in Zopoldersburg, cum omnibus eorum pertinentiis. Utraque ergo consentiente et divisionem hanc approbante, interposita reconciliatione sincerissima, utraqueb exfestucante in portionem alterius in perpetuum; tunc Domina Hildegundis, ex consueta pietatis liberalitate, et ut reconciliatio hæc permaneret indissolubilis et diffinitissima, quæ vulgo dicitur Durasuna; de portione, quæ ipsam contigerat, prædictæ sorori suæ ipsa superaddidit, scilicet allodium suum in Overmunte juxta Mosam, in Doveren et in Benderth, et ministeriales suos in Barmen (ipsum vero allodium sibi in Barmen reservavit) insuper et beneficium suum in Bruchen superaddidit ita ut ipsa superstes medietatem ejus obtineat, reliqua vero medietas prædictæ sorori suæ deserviat; post obitum vero Dominæ Hildegundis idem beneficium ad Dominam Elisabeth, ejusque hæredes, integraliter deveniat.
2 Nomina vero eorum qui huic divisioni interfuerunt, hæc sunt: Wilhelmus Comes Juliacensis, et frater ejus Gerhardus. Albertus Comes de Novenich. Everhardus Comes de Seina. Gozwinus senior de Heinesberg, et filius ejus Godefridus. Theodericus de Milendunc, et Hermannus de Dicke. Gerhardus de Sneida, et filius Walteri de Hengebag junior. Reinardus de Stalburg. Gerhardus de Mulesfurt. Goderamus de Freden aldenhoven. Gerardus de Randenrade, et frater ejus Wilhelmus. Gerhardus Advocatus Coloniensis, quem nos, vice nostra ut eidem divisioni interesset, delegaveramus. His itaque jam dicto modo peractis, in loco qui dicitur Pffeneich, prope Nussiam convenerant, et hanc patrimonii earum divisionem sub utriusque beneplacito, et consensu filiorum ac filiarum Dominæ Elisabeth, factam esse, coram nobis et Comite Hermanno de Saffenberg, cunctisque Prioribus Ecclesiæ et Nobilibus terræ qui aderant, publice confessæ sunt. Ne vero (quod absit) secundæ hujus partitionis certitudo quantalibet temporis prolixitate denuo in incertum devolvi valeat, placuit ex consilio Prælatorum Ecclesiæ nostrae, Nobiliumque et ministerialium nostrorum, præsentem paginam sigilli nostri impressione firmari, et quemlibet contra eam aliquid temerario ausu molientem perpetuo a nobis anathemate damnari: insuper etiam nomina eorum, qui prædictæ confessioni earum intererant, placuit subscribi, quorum nomina hæc sunt: Hermannus Comes de Saffenberg, et omnes prænominati; præter ipsos etiam alii qui in subscriptione denotati sunt; Theodericus Comes de Clivis. Engelbertus Comes de Monte. Ludolfus de Dassele. Reinerus de Frudesberg. Godefridus de Esperode. Harpernus de Helpenstein, Christianus de Wivenlinchoven. Richardus de Schidreke. Arnoldus de Trostorp. Sibodo de Hoingem. Arnoldus Roggo. Arnoldus de Mere. Giselbertus de Berge. Fridericus de Battenburg, quidam de Brunchurst. Ewerwinus de Hohe, etcognatus ejus Bruno Spede. Constantinus de Monte. Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis MCLXVI, Indictione XIII, regnante Imperatore gloriosissimo Romanorum Friderico, anno pontificatus nostri primo. Data viii Kalendas Martii apud Nussiam.
Inferius pendet ex filis sericis rotundum sigillum Reinoldi, in quo Episcopus in sede, dextra tenens pedum, sinistra librum Evangeliorum. Epigraphe circum sigillum: a Castrum olim fuit, a Frederico u Ep. Coloniensi, Reinoldi decessore, expugnatum ac funditus eversum, ut habent Chronica Coloniensia, quæ Randeroide vocant. Oppidum nunc est, habuitque arcem appositam, cujus, a Carolo v Carsare destructæ, visuntur vestigia, Extinctis Elisabelhæ, de qua hic agitur, postcris, ad Juliacenses devenit ejus dominium. — b Exfestucare verbum est feudale, et significat abdicare jus aut possessionem, festuce aut virgæ traditione. Plura exempla reperies apud Joannem Gerardum Vassium de variis glossenatis lib. 4 cap. 7.
Bullaalexandri iii Papæ
confirmans fundationem Marensem.
Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Hildegundi Priorissæ Ecclesiæ S. Mariæ de Meree, ejusque Sororibus, tam præsentibus quam futuris, canonicam vitam professis.
Cum infirmioribus membris, sicut Apostolus dicit, majorem demus honorem, ordo exigit caritatis, ut dicatis Deo feminis, quæ mundanis spretis illecebris veri sponsi Domini Jesu Christi se vinxerunt amplexibus, tanto fortius Apostolicæ Sedis cura subveniat, quanto pro imbecillitate sexus minus sibi contra tempestates mundi sufficiunt providere. Eapropter Dilectæ in Domino filiæ, Venerabilis Fratris Nostri a Philippi Coloniensis Archiepiscopi precibus inclinati, et vestris desideriis annuentes, Ecclesiam vestram a Nobili et Deo devota matrona Hildegundi, divinitatis amore in prædio suo fundatam, et per Steinsfeldensem Præpositum in sacræ religionis observantia institutam, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes siquidem, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam, et observantias Præmonstratensis Ordinis in Ecclesia ipsa per jam dictum Præpositum noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Ita quidem ut Steinsfeldensis Præpositi magisterio Merensis Ecclesia semper intendat, et ab eo vivende formam, emendationis recipiat disciplinam: nec aliqua ibi Priorissa ponatur, nisi quam prædictus Præpositus cum maturitate consilii secundum Deum præviderit ordinandam. Advocatus etiam, vel subvocatus nullus unquam Ecclesiæ vestræ se ingerat, vel ab alio præponatur; sed ejus tuitio et advocatiæ præsidium, in manu ejusdem Archiepiscopi et potestate consistat. Addicimus etiam, ut juxta constitutionem Hermanni, Cappenbergensis Præpositi, si quis ullo tempore aliquod beneficium ejus Ecclesiæ vestræ, cujus juris castrum Mere noscitur extitisse, aut vendere aut sponte conferre voluerit, liberam recipiendi licentiam habeatis. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona eadem Ecclesia in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel F. Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis, et eis quæ vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo præfata Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, Mere, Bubreke, Seist, Langenserist, Niderseist cum Ecclesia ipsius loci, Barmen, Hulsen, Walescheit cum Ecclesia ipsius loci, Wintre, Vulkesdorp, et Luppe cum omnibus supra dictorum pertinentiis. Sane novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas præsumat exigere. Liceat quoque vobis personas a seculo fugientes, liberas et absolutas, ad conversionem recipere, et eas sine contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce Divina officia celebrare. Prohibemus insuper, ut nulli Sororum vestrarum, post factam in eo loco professionem, fas sit de eo loco discedere: discedentem vero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sepulturam ipsius loci liberam quoque esse decernimus; ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva autem justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum vel grangiarum vestrarum, nullus violentiam vel rapinam seu furtum committere, aut ignem apponere, seu hominem capere aut interficere audeat. Ad hæc ne ad turbationem quietis vestræ aliqua occasio secularibus hominibus præbeatur, auctoritate Apostolica prohibemus, ne aliqua unquam secularis persona, masculus sive fœmina, infra septa monasterii, videlicet infra ambitum exterioris atrii, sive interioris claustri, ullam faciat mansionem: quod si fecerit et velociter non destiterit, sicut invasor sacrorum locorum, anathemate feriatur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit, præfatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, earum, pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus commodis profutura: salva tamen Apostolicæ Sedis auctoritate, et diocesani Episcopi Canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, posteritatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei Redemptoris. nostri Jesu Christi aliena flat, atque in extremo examine Divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant.
SIS SIS In circuitu sigilli isthæc ha- PETRVS. PAULVS. bentur: † Vias tuas Domine ALEXANDER demonstra mihi. PP. III.
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus SS. † Ego Hubaldus Ostiensis Episc. SS. † Ego Joannes Presb. Card. tit. SS. Joannis Lat. Pumachii. † Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Chrysogoni. † Ego Cencius Presb. Card. tit. S. Cæciliæ. † Ego Hugo Presb. Card. tit. S. Clementis, † Ego Arduinus Presb. Card. tit. sanctæ Crucis in Jerusalem. † Ego Matthæus Presb. Card. tit. S. Marcelli. Ego Rainerius Diac. Card. tit. S. Georgii ad velum aureum. Ego Gratianus Diac. Card. SS. Cosmæ et Damiani. Ego Rainerius Diac. Card. S. Adriani. Ego Bernardus Diac. Card. S. Nicolai in carcere Tulliano.
Dat Tuscul. per manum Alberti S. Rom. Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii, xvi Kal. Februarii, Indict. xii, Incarnationis Domini annob MCLXXVIII pontificatus vero Domini ALEXANDRI PP. E III anno XX. aphippus Heinsbergius, Metropolitanæ Ecclesiæ Coloniensis Decanus, ut supra indicatium, mortiuo Reinoldo, absens successor electus est an. 1167, obiti 13 Augusti 1191. Meminit illius honorifice Cesarius variis locis; ac nominatum lib. 4 cap. 64 illud profert ipsius supientissimum pronuntiatum: Utinam esset in qualibet villa diocesis meæ conventus justorum, qui et Deum jugiter laudarent, et tam pro me quam pro mihi commissis orarent! Puto quia tunc melior multo esset status Ecclesiæ meæ, quam modo sit. — b Hic est annus Æræ vulgaris 1179, ut paiet ex 12 Indictione, et quia quidam ex subscriptis Cardinalibus non n. i mense Dicembri an. 1178 in sacrum collegium fuerunt cooptati, ut non potuerint precedente Januario isti Bullæ subscribere, ut Rainerius Diac. S. Adriani, Bernardus, Gratianus, Arduinus, etc. Hugo quoque, sive Hugutio, Decemtri ejusdem anni ex Diacono Cardinale S. Angeli factus est Presbyter Cardinalis S. Clementis, Cynthius Presbyter til. S. Cæciliæ ex Diacono S. Adriani. Sed solenti Romani Pontifices in suis Constitutionibus signare annum ab Incarnatione Domini, sive a die Annuntiationis; ita ut tum signent annum qui in usu vulgari inchoatus est die Nativitatis Christi, vel Kalendis Januarii: pergunt autem Januario, Februario, et tritio Martii, precedentem annum annotare.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.