Novigentum, sive Novientum, villa fuit in pago Parisiaco, quam (ut in Vita S. Remigii to. 2. Scriptorum Francicor. apud Chesnæum dicitur) cum omnibus ad se pertinentibus, Matri Ecclesiæ Parisius civitatis, ubi Presbyter extitit ordinatus, donavit S. Chlodoaldus, Chlodomiri Regis filius, Chlodovzei 1 nepos. In qua villa plenus virtutibus migrans ad Dominum, in ecclesia, quam ipse ædificaverat, corpore fuit in pace sepultus. Id nunc S. Chlodoaldi fert nomen, vulgo S. Clou, ut scribunt Papirius Massonus in Descript. Francix per flumina pag. 232. Jacobus Breullius in Antiquit. Paris. lib. 4. Andreas Chesnæus in Antiquitat. Præfecturæ Paris. cap. 4. Colitur S. Clodoaldus vn Septembris.
2 In eadem S. Clodoaldi ecclesia memoria quoque extat S. Probatii Presbyteri, cujus natalis celebrari dicitur Kalendis Junii. Inventio Reliquarum Pridie Non. Februarii; licet neutro die in ullo Martyrologio, quod quidem viderimus, ejus extet nomen. Vitam, vel potius obscurum, nec magni momenti, elogium, cum Inventionis historia, e veteri codice ejusdem (ut remur)loci descriptum, reperimus in schedis Rosweydi, ac hic damus. Vixit ante obsessam a Nortmannis Lutetiam, quod anno DCCLXXXVI contigit; at quanto ante tempore, an ipsius fortasse Clodoaldi ævo, non constat. gressus, lucubrationibus continuis promeruit, ut gradatim probis actibus inoffense conscensis, gradatim etiam dignus inveniretur Ecclesiastico ordine. Et merito: quippe, qui se totum in cunctis sedem templumque consecraverit Dei: qui ea quæ sunt hujus mundi paucipendens, totum se cœlesti mancipavit meditationi. Tandem igitur miles Christi præcipuus, calcato mirabiliter omni mundano luxu, custos sacrorum vasorum efficitur, et sacerdotali podere trabeatus, tunica talari est mystice infulatus, castis operibus usque ad consumationem deditus, virili palæstra continuo agonizans, contra carnis oblectamenta omnia membra sua typice linea domavit coaretando interula.
2 Verum religione perpetua cultui Divino mancipatus, et decreta veteris Testamenti, quæ quidam juxta litteram perpendebant, vir Dei justus et sine querela, Divinis radicatus edictis, ex quinque panibus hordeaceis Pentateuchi deifico nutu enucleatis, duobus provide piscibus superimpositis, mystico sensu animadvertens, semetipsum cum plurimis, coram quibus laudabiliter vixit, hora competenti sacrificium immaculatum obtulit. Quaeque nempe a quibuslibet ex Scripturis sunt litteratorie prosecuta, ab eodem, amore Dei, dinoscuntur medullitus insecuta. Meditando quippe, quia littera occidit, Spiritus autem vivificat, omne quod in utroque Scripturæ præcepto carnali aure sive oculo valuit haurire, allegorice juxta mysticum discutiens intellectum, voluit examinare. Sanguinem pro certo noluit comedere; quia quodcumque bonum potuit habere, non ex se, ut ad se, sed ex dono Dei professus est accidisse. Neque etiam jumenta diversæ naturæ permisit una commisceri; qui dum vitali est spiritu vegetatus, noluit quemlibet fidelem infideliter sociari cum pagano. Agrum non sevit semine diverso; quia inter Dei verba pravum noluit dogma inserere in congregationis electorum agro. Indui insuper refugit veste ex duobus texta: quia non fuit duplex in corde, ut foris appareret simplex, intus vero elatus et perniciosus.
AUCTORE ANONYMO, ex veteri codice MS.
S. Probatii ordinatio, virtutes, mors.
Beatus Probatius, Confessor Domini egregius, omni veneratione dignissimus, in sacri fonte baptismatis, Divino quodam præsagio tale vocabulum sortitus, actus suos probate examinans probus est in conspectu Altissimi inventus: qui deifica præventus gratia, ab ipsis cunabulis exordium sanctitatis inniciosus. Poma quin etiam quæ germinant, sibi quoquo modo fuerunt indigna: per quod datur intelligi quod opera novitiorum, quamvis sint bona, non sunt in exemplum tradenda; ne ex hoc inflati, antequam sint firmati, incidant in laqueum Diaboli. Honorandus extitit in regula, id est, in judicio sanctarum Scripturarum, et in pondere æquo novit aliorum peccata ponderare ut sua. Non discooperuit caput suum; quia auxilium Dei, qui est ut omnium, nequaquam a se evellit. Non scidit vestimenta: non enim vagatus est perdiversa vitia. Non egessus est de Sanctis; quia de bonis et sanctis numquam discedere studuit. Virginem duxit uxorem, animam scilicet sanctam et immaculatam. Non cæcus affuit, id est, indoctus: quia sibi et ceteris jugiter lumen veritatis ostendit. Non claudus; quia diligendo Deum, non odio habuit proximum, et recipiendo vetus Testamentum, etiam in se demonstravit novum. Nec parvo naso vel grandi; discretionem denique habuit interiorem, parvam atque magnam. Neque fracto pede; quia sensum in bonis operibus adeptus est integrum. Neque gibbosus; quia non sic terrena dilexit, ut sine cœlesti amore fuerit. Nec lippus; avaritiæ siquidem non studuit. Neque albuginem passus est, cupiditatem videlicet; nec perpetua libidine victus, nec vitiis pressus. Neque fuit tusis testiculis; quia alios generavit per prædicationem.
3 Ab ineunte ætatis flore Christo militans, rupit laqueos seculi, et intantum exarserat, ut, si iisdem temporibus non deesset persecutionis occasio, absque mora obvium se præparasset discrimini. Constrinxit membra sua inæstimabilis abstinentiæ frænis et orationibus assiduis, vigiliis quoque continuis, causa reprimendarum secularium cupiditatum, et profectuum bonorum adipiscendorum. Et ita ab ipsis crepundiis, Ecclesiasticis institutionibus, exemplar se ceteris instituit, ut quam plures ad se confluentes catervas causa fidei, sacra religione et verbo salutari reficeret, exemplis quin etiam evidentissimis informaret, tranquillus animo, serenus aspectu: aderatque sibi in omnibus Deitatis gratia, quæ per innumerabiles illius temporis inserebatur Divinæ mancipationi. Profligabat cunctis sermonem per exhortationem vitalis dogmatis, insudans plures secum de squalloribus mundialis ergastuli naviter eruere.
4 Crebraque cum fierent ab eo orationum lucra, sacris lucubrationibus pernoctare satagebat, omni custodia cor suum muniendo servans, ne pateret communi locus insidiatori, et habenti milleformes nocendi artes, totius probitatis æmulo, et veritatis inimico, conatus omnes adversus Dei milites versanti, omnium mentes corrumpere meditanti: quo domicilium Domini improvise perrumperet, perrumpendo corrumperet, corrumpendo laniaret, laniando substerneret. Tantus in eo habebatur erga suum et omnium Conditorem affectus, ut pro posse nulli in Divina agonizatione inveniretur secundus. Primo regnum Dei et justitiam ejus requirens, consequenter reminiscebatur, quia inquirentes dominum, non deficient omni bono. Spe sua in Deo collocata, vultum fletibus irrigabat, ac frequentius pugnis tunso pectore, multa et innumerabilia suspiria ab intimo cordis protrahebat, vigilias jejuniaque continua.
5 Cum itaque tantæ sanctitatis floribus decussatim decoratus, vir omnibus imitabilis vernando polleret, et velut quoddam solare jubar, suis contribulibus undique fœtus effulsisset, atque suae desudationis flagrantia, et odore conversationis bonæ, et bonorum operum exuberantia, longe lateque omnia complesset contigua loca: bono certamine peracto, cursu consummato, elapsus de præsentis seculi ærumnis, transitoriis penitus calcatis, carnali mole deposita, se poli compsit in arvis, cœlestis curiæ phalangi unitus in astris; de cetero æternaliter gavisurus, cujus semper voluntati parcere efficaciter studuit se committi. His ab ipso invitatur verbis: Euge, serve bone et fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Cui si lex conditionis humanæ mortis debitum inflixit, fulgent attamen viventia signa mausolei. Quod facile patebit, si Christicolæ cohorti electus et Domini ætherio detentus habitaculo, nostro repræsentetur calamo. Quoniam dum Sanctorum replicantur gesta, fideles pullulant succrescendo, augmentum grex fidelis talibus accipit, suis nisibus ut videor videre, tendit ad supera. Sed quia antiquiori tempestate ea quæ fuerunt frequentius ab eo mirabiliter actitata, ingruente paganorum persecutione sunt funditus oblivione pessundata; quod hodie quia multorum approbatur testimoniis, subnectendo stylo mandare operæ pretium duximus: ne tantus athleta Domini fortissimus, in cujus manibus dum adviveret in arvis, lucernæ ardentes bonæ insudationis, practicæ pariter et theoricæ vitæ luce, manifestius exemplar probæ actionis, suis successoribus reliquerunt: ideoque ejusdem actio boni operis, ut legitur, et contemplatio Divinitatis, geminam vitæ requiem suscipit. Difficile est enim, ut malo peragantur exitu, quæ sunt bono inchoata principio, et diuturno elaborata sacræ meditationis studio. Jugi etenim cogitationis rationis versabat in mente, quod recitamus olim quemdam sapienter affirmasse; qui scilicet tempus bene vivendi expectat, similis estrustico volenti flumen transire, et expectanti donec totum defluat.
Reliquiarum S. Probatii inventio. Miracula.
6 Verum ad propositum reflectentes calamum, qualiter emeritus Domini Probatius, quibus indiciis præsenti innotuerit seculo, exarare opportunum arbitrati sumus: ut liquido pateat, quanta sit omnipotenti Deo de sibi ancillantibus cura. a Imminentibus igitur Paganorum Septemtrionalium, a transmarinis partibus adventantium, infestationibus, omnibus pene Occidentalibus Galliarum partibus; Confessor Christi Probatius et Sacerdos altissimus a sui Provisore loci, defossa humo cujusdam vineæ occulcatur: ne sancto canibus attributo, Francia tanto, quod absit, privaretur Patrono.
7 Quo in loco tamdiu Sanctus Dei latuit, quamdiu tandem visa Dei pietas, Christiani afflictione populi atque suspiriis gemituum vix tolerabilium aure suae clementiæ perceptis, finem tot tantisque fere inauditis calamitatibus imposuerit. Quid plura? Tranquillitatis luce Galliarum climati orationibus Sanctorum restituta, noluit omnipotens dispensatio celatum amplius subdi humo, cujus spiritus substratis sibi sideribus, in cœlesti Sion regnat cum ipso in æternum. A Dec itaque die ordinato, quo tantus thesaurus diu absconditus, superis negatus diutius, repararetur mundo; die quadam prætaxatæ œconomus vineæ, cumeam juxta morem diligenter coleret, accedens ad locum ubi pretiosissimi Confessoris atque agonistæ divini Probatii membra, metu Paganorum, quemadmodum prælibavimus, fuerant humata; evulsa tellure, quod tenebat, rastro protinus nutu Divino os ejus de pristino, quem natura dictaverat, removetur loco: nec tamen sermonis privatur officio. Neque enim ultione hujus facinoris tali divinitus mulctatursigno, sed ut cœlestis gemma diadematis, diutius occultata sub modio, nacta occasione repræsentaretur lucernali radio. Fit ad Pontificemb Lutetiarum urbis illius temporis talis relatio. Itur ad eumdem locum sine dilatione a Clericis, et circum contigua innumerabili utriusque sexus multitudine: indictoque mox omnibus salutari jejunio, quid ex hoc sit agendum percuntatur,c adeo capioso intercessionis auxilio. Cum subito prætitulatus cultor, plurimis ejulatibus ingemiscens, interventu memorandi Confessoris cæleste sibi sensit adesse remedium, optatoque recreatur levamine: tollit voces ad æthera, cum magna alacritate totis contestans vocibus, illic quemlibet Sanctorum latere, de quo multa inesset cura majestati Divinae.
8 Confestim itaque instar mapalium modicum ibidem ædificatur tugurium, ut successorum traderetur memoriæ, illic sancti viri corpus quiescere. Ad quod celebrata prioris facti opinione, multi confluentes ægroti, consequuntur illico salubrem animæ corporumque valetudinem. Cumque ex improviso fama laudabilis longe lateque propagata, circumquaque peragrando promulgari cæpisset; magis magisque locus tumulationis illius, per Divinam dispensationem, signorum gratia illustratur. Cæpit igitur Deus magnificari in Sancto suo, et magnæ virtutis opera magnificentioribus propagari successibus. Confluebat ad ejusd polyandrum diversus populi concursus, meritis sancti Confessoris, benedictionem salutarem suppliciter opperiens. Atque præter aliquam ætatis, sexus, personarumque discretionem, cunctis beatum virum fideliter interpellantibus, lucra sanitatum mercantur. Sicque medicina cælestis humanis infusa membris, omni collata incolumitate sospitatis, gaudentes ad propria remeare permisit. Taliter gratuita Omnipotentis largitas, gratiam, quam suo militi concesserat, vehementius magnificabat. Cujuscumque nempe membra ignis febrium miserabiliter æstu nimio consumpserat, abjecto calore nimio, lætabatur post paullulum vegetari medullas suas vigore ingenito. Quisquis paralysi dissolutus, vix quolibet membrorum fungebatur officio, Sancti interventu pristinum sentiebat suis artubus restitutum officium. Omnes igitur Sancti bustum venerabiliter aggredi tentantes, ubertim superinfuso cælestis medicaminis rore, hilares Christi servatoris opitulatione, adepta sospitate repedabant ad sua, cum ingenti stupore simul et exultatione.
9 Quadam die hinc illine plebeia multitudine affluenter concurrente, nec sibi invicem succurente, dum alvei e præripia Sequanici innumerabilibus occuparentur adventantium vestigiis, fortuito classis omnimedatim ulteriori crepidini, qualiter ab eisf flumen transfretaretur, nullatenus affuit. It clamor cælo, vulgus miserabile sidera penetrat lamentabili ejulatione: luctus indicibiles, B. Probatii provehentibus suppetiis, intersunt cælesti miserationi. Sicque Domino aurem tot tantisque gemitibus inclinante, ut etiam sui Confessoris interventione suos quoque de multifidis languoribus erueret accelerante, nutu deifico edicente, navis quædam, quæ in parte ripæ ulterioris penes Sancti bustumg tonsillis fuerat applicita, absque nauclero resoluta, quodammodo Angelico ductu flumen illud transmeat; ac facto imperat, quod lingua proferre natura negante nequibat. Exanimes effecti omnes stupore concuntuntur invicem, ac veluti rapti in extasi, præ nimia admiratione digitos superponunt ori. Tandem saniori usi consilio, navem conscendunt illico; et protinus cælesti remige solummodo velificante, phaselus referta populorum copia, ad ulteriorem ripam repedabat, unde prius fuerat abacta. Moxque omnibus qui se sibi commiserant evacuata, eatenus idipsum frequentat, quatenus universis, qui sospitatis gratia confluxerant, transpositis, mirabilem Deum enuclearet in Sanctis suis talis tamque extollendi præconio facti. Aditur ab ipsis omnibus pretiosæ humantionis locus: intolerabilis extollitur in sublime ægrotantium gemitus: luctus in gaudium commutantur: Divini perfusione roris quibuscumque catervatim infunditur medicina cælestis; Sanctique membris sub tellure constitutis, multitudo sanatur populi confluentis. a Integro seculo Gallias infestarunt Septemtrionales piratæ, sive Normanni, ipsamque Luletiam Paristorum anno 886 obsederunt. — b Merito ignaviam imperitianne scriptoris l'cent incusare, quo hanc Pontificem non nominarit. — c An a Deo? — d Id est, sepulchrum. Ita 13 Janu. in Via S. Virentii cap. 7 nu. 37. donec inveniatur Sancti polyandrum. Et 13 Jan. in hist. Translationis S. Mauri cap. 7.ju. 41. exornare non desinit polyandra Sanctorum. Et 25 Jan. in Via 2 S. Præject. Ep. M. cap. 3 nu. 23. ad polyandrum sancti Pontificis exornandum. a Grexo poloxvæios, quod potius cameterium significare videtur, ubi multi viri. 17 Jan. in prologo ad Viam S. Sulpiti sunt videtur pro quolibet monumento: sulget tamen viventium mirculorum polyandro. — e Ita Oio. Ab. 13 Janu. in præf. Translationis S. Mauri: Abbas monasterii, quod in præripio ripe Ligeris fluminis situm, Glannafolium ex antiquo appellatur. — f Nanc isthic Sequana lapideum pontem habet, iese e Massono de fluntinib. Gall. — g MS. habebat tonsilli. E t tonsilla palus dolatus et præferratus, qui navis religandæ causa in litiore pangitur. Al Papias ait, unctnum esse, ad quem in litiore defixum fuies navium ligantur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.