Varesium oppidum est ditionis Mediolanensis, quod Leander Albertus Varescium, ab aliis Vicum Varronis, Varsisium a nonnullis, Vallesium quoque velut a situ vallium, et Varsisium tradit appellari. Ei propinquus jacet pagus, Ganna dictus, S. Gemmuli Martyris cultu celebris. Hujus natalem ita ad hunc diem consignat Philippus Ferrarius in generali Catal. SS. In territorio Mediolanensi S. Gemmuli Martyris. In Annotationibus testatur Hyemulum quoque appellari. In Catal. SS. Ital. scribit, quoties pluviæ inopia laborant incolæ, illam S. Gemmuli intercessione impetrare solere: quo tempore vixerit ignorari. Martyrium ejus ex quodam Ecclesiæ Gannensis MS. ita narrat. cujus nepos erat, ex Germania Romam ad sanctorum Apostolorum limina proficiscens, apud Gannam (pagus est agri Mediolanensis, Varisio oppido proximus) a latronibus, qui episcopi equum rapuerant, quosque ad restitutionem blande hortabatur, impie truncatus est; cum ab eis interrogatus, an libenter martyrium pro Christo subiret, nihil sibi antiquius accidere posse respondisset. Qui (mirandum!) caput sustulit, eoque cervici aptato ad Episcopum usque pervenit, ab eoque sepultus est. Illud etiam admiratione dignum, quod lapides ejus fontis, in quem sanguis Martyris profluxit, sive nati, sive immissi, ad hæc usque tempora rubescant, quasi sanguine tincti: ex quibus plures S. Carolum Borromæum, dum dioecesim visitaret, abstulisse devotionis ergo, fama est.
Vita ex ferrario.
Gemmulus, natione Germanus, cum Episcopo,
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.