Post Philippum, inquit Ado in Chronico, Evantius, vir sanctus, Fpiscopus Viennæ levatus est. Hic cum S. Prisco, et Artemio Senonico, et Remigio Biturigensi, et cum aliis sanctis Episcopis xx capitula Ecclesiastica perfecte roboravit. Quibus consedit quoque Syagrius Eduennensis Episcopus, vir summæ sanctitatis.
2 Confundit hic Ado Concilia duo Matisconensia, quibus S. Evantius interfuit. Primum coactum est tam pro caussis publicis, quam pro necessitatibus pauperum, ut in præfatione dicitur, ex evocatione gloriosissimi Domini Gunthramni Regis, anno xxi regni ejus, Christi nimirum DLXXXI. Interfuere Priscus Lugdun. Evantius Viennens. Artemius Senonens. Remedius Bituricens. Syagrius Æduorum, alique xvi. Sancti sunt Canones xix, plerique ad honestatem rerum ac personarum sacrarum spectantes. Secundum habitum est anno Guntramni xxiv, Christi DLXXXIV, interfueruntque omnes Episcopi, qui in regno gloriosi Domini Gunthramni Regis Episcopali honore fungebantur, ut dicitur in Præfatione. Ibi conditi xx illi præclari de rebus Ecclesiasticis canones, ab Adone laudati. Sed decesserat tunc Remedius, sive Remigius, Bituricensis Episcopus, subscripsitque Concilio successor illius S. Sulpitius Severus.
3 Inter duo illa concilia, celebratum est Lugduense III, anno Gunthramni xxn, Christi DLXXXII, cui et Evantius subscripsit. Biennio post, juxta imperium gloriosissimi Gunthcramni Regis, habita est Synodus in urbe Valentina x Kalendas Junii: e cujus Actis sola superest confirmatio eorum quæ tam ipse Rex, quam bonæ memoriæ jugalis sua Austrechildis Regina, vel filiæ eorum, Deo sacratæ puellæ, id est, bonæ memoriæ Clodebergis, vel Clodehildis, locis sanctis contulissent. Ei quoque confirmationi cum aliis xvi Episcopis Evantius noster subscripsit.
4 Ceteræ illius res gestæ nos latent. Hunc esse opi snatur Christophorus Brawerus noster Eventium, sive Evantium, aut Aventium, quem Venantius Fortunatus, lib. 3 ep. 2 ad Euphronium Ep. Turon. scribens, salutari his verbis jubet: Dominum meum per omnia dulcissimum, filium vestrum Eventium, pro me multipliciter supplico salutari. Non est cur viri eruditi conjecturam refellamus: sed nec quo firmemus. Minus arridet, quod ambigens quærit Henricus Canisius, an Evantius noster sit Evantius Abbas, cujus epistolam recitat to. 5 Antiquæ lectionis, parte 2. contra eos qui sanguinem animalium immundum esse judicabant, carnem mundan; quales repertos in quibusdam Cæsaraugustæ partibus scribit.
5 Obiit S. Evantius anno xi Childeberti Regis Autrasiæ, sive Christi DLXXXVI. Ita Gregorius Turonensis lib. 8 cap. 39. Gravis tunc provinciam ipsam lues depopulata est. Obiit et Evantius Viennensis Episcopus, in cujus Sedem Virus Presbyter de Senatoribus, Rege eligente, substituitur: multique eo anno Sacerdotum ex hoc mundo migraverunt. Idibus Januarii obiisse tradunt Lieuræus, Boscius, Ferrarius in gener. Catal. SS. et Chenu, qui perperam ad id firmandum Adonem citat. Refert eum quoque ad illum diem Saussaius in Supplem. Martyrologii; sed addit: quem præcipue ob sanctitatis memoriam colendam indicant sacræ veteres tabulæ die in Februarii. Ita ipse Ado Viennensis Ep. in Martyrol. Viennæ S. Eventii Ep. et Confess. Referunt eum eodem die Saussaius in Martyrol. Florarium, Galesinius et quædam MSS. At Beda vulgatus, Molanus et Hermannus Greven in addit. ad Usuardum, Martyrol. Colon. excusum anno 1490 MSS. S. Mariæ Ultrajecti et S. Gudilæ Bruxellis, hoc eum elogio celebrant: Viennæ S. Eventii Ep. et Confess. gloriosi.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.