Plures Blasios extitisse supra diximus. Celeberimus est, cujusnunc Acta retulimus, Episcopus Sebastenus. Alterum ex eadem Cappadocia celebrant Græci hoc die. Qui Cappadocem dici audit, et armentarium, inque saltu comprehensum; suspicetur fortassis eumdem illum Antistitem esse, in Argæo monte ( ad cujus radices sita est Cæsarea) inter ferarum velut armenta comprehensum; nisi alius utrique finis vitæ, alia inflicta essent tormenta. De hoc ergo isthæc habent Menæa:
2 Habuere quondam Blasium caulæ boum:
Ast aula coeli nunc habet.
Hic Cæsarea Cappadociæ oriundus, parentes habuit admodum locupletes, qui ex copiosis armentis auctas opes benigne depromebant in pauperes. Orta dein persecutione, Blasius ut Christianus quærebatur, nec inveniri poterat, quamvis saltus ipsos ac solitudines hostes percurrerent. Quod ubi generosus adolescens intellexit, veluti ad regias epulas vocatus, ultro se persequentibus obtulit, eosque ut bene de se meritos hospitaliter excepit.
3 Ubi vero ad tribunal Judicis stetit, interrogatus, nomen, religionem, et omne vitæ institutum exposuit. Continuo igitur manibus pedibusque sublatus tensusque crudis nervis diu cæsus est. Deus tamen et dolorem lenivit, et plagas sanavit. Quod præstigiis magicis tribuens judex, in maximum lebetem, plenum bullienti aqua, eum immittit. Miraculum vero accidit, planeque stupore dignum spectaculum. Homo igne veluti vestimento circumdatus, ex illo etiam canebat. Quid deinde? Dies quinque in lebete detineri Sanctus jubetur. Verum Angeli eum fidenti animo esse jusserunt, et ne quam ignis ejus corpori noxam detrimentumve inferret, effecerunt. Quare jussi eum e lebete extrahere milites, cum et vivere eum et laudes Deo cum Angelis concinere audirent, ipsi quoque se Christianos esse professi sunt. Quod ubi Præses cognovit, alios submisit milites: sed hi quoque cum accessissent, Christianos se proclamarunt. Demum et ipse Præses accessit, et sanctum in bullienti lebete conspicatus, et aquam ratus refrixisse, oculos sibi ea perfundi jussit: quo facto et oculos et animam amisit.
4 Sanctus vero Christi Martyr sumpta ex eodem lebete aqua credentes aspergens, in nomine sanctæ Trinitatis baptizavit. Deinde propinquus pecorum suorum stabulo factus, cum matri et domesticis, quæ conveniebant, mandata dedisset, spiritum Deo reddidit. Qui autem ejus morti adfuerunt, conspexerunt velut candidam et lucentem columbam ex ejus ore in celum evolantem. Itaque sanctum ejus corpus ipso loco sepultum est. Pedum vero ejus juxta altare germinans ac frondens altare inumbravit.
5 Hæc Menæa. Quorum nihil est in Sebasteni Blasii Actis. Armentarium ipsum fuisse pedum illud indicat, et Menæa diserte id habent: μνημη τοῦ άχιου μάρτυρου Blasiou bouxílou, Commemoratio S. Blasii bubulci, D sive armentarii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.